Tertullianus

De virginibus velandis

(ed. J.-P. Migne)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 2.
Paris: Migne, 1844, pp. 887–914.

I

[1] Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint; hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum; ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simpli citate sortita in usum per successionem corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur. [2] Sed dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem cognominavit. Si semper Christus et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo, quibus novum est, quod sibi vetus est. [3] Haeresis non tam novitas quam veritas revincit. Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Ceterum suo vitio quis quid ignorat; quod autem ignoratur, fuit tam requirendum quam recipiendum, quod agnoscitur. [4] Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in uni cum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum iudi care vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem. [5] Hoc lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia dei. [6] Quale est enim, ut diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessaverit aut proficere destiterit? cum propterea paraclitum miserit dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo vicario domini, spiritu sancto. [7] Adhuc multa habeo loqui ad vos, sed nondum potestis ea baiulare; cum venerit ille spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem et supervenientia renuntiabit vobis. Sed et supra de hoc eius opere pronuntiavit. [8] Quae est ergo paracliti administratio nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine aetate est, omnia tempus expectant; denique Ecclesiastes Tempus, inquit, omni rei. [9] Aspice ipsam creaturam paulatim ad fructum promoveri: granum est primo et de grano frutex oritur et de frutice arbuscula enititur, deinde rami et frondes invalescunt et totum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur et de flore fructus aperitur; is quoque rudis aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem saporis. [10] Sic et iustitia — nam idem deus iustitiae et creaturae — primo fuit in rudimentis, natura deum metuens, dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc per evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum componitur in maturitatem. [11] Hic erit solus a Christo magister et dicendus et verendus; non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo; hic solus antecessor, quia solus post Christum; hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt; hunc qui audierunt usque non olim prophetantem, virgines contegunt.

 

II

[1] Sed nolo interim hunc morem veritatis deputare; consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt; est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam ascribat. [2] Sed eas ego ecclesias proposui, quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt et puto, ante quosdam. Habent igitur et illae eandem consuetudinis auctoritatem; tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid eligimus? [3] Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus communicamus scilicet ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est, ceterum dividis corpus. [4] Tam<en> hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret, et utique ea deligenda, quae virginis includit, soli deo notas — quibus, praeter quod a deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est: virginem magis laudando quam vituperando confundas, quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta —; nam illam consuetudinem, quae virgines negat, dum ostendit, nemo probasset nisi aliqui talis quales virgines ipsae. [5] Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo, quae videri volet; invicem se eadem oculorum genera desiderant; eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

 

III

[1] Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur; arbitrio commissa res erat, ut quaeque voluisset, aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. [2] Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. [3] Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei, nuda plane fronte temerarie <in> audaciam excitatae, et virgines videntur, quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis! [4] 'Scandalizamur', inquiunt, 'quia aliter aliae incedunt', et malunt scandalizari quam provocari. Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum; bonae res neminem scandalizant nisi malam mentem. [5] Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur. Quid enim? si incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, et continentia revocanda est? et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? [6] Cur non magis hae qu[a]erantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter huiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes, quod cognoscantur in medio, paventes, quod detegantur accersitae quasi ad stuprum? Non minus enim et hoc pati nolunt. [7] Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est. Et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit; sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere, quod tuebatur. [8] O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum agnovisset? Denudasti puellam a capite et nota iam sibi virgo non est, alia est facta. [9] Exsurge igitur, veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa consuetudine, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra, quae virgines tegis, ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit; si enim nosset, numquam esset.

 

IV

[1] Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem virginum ab apostolo factam, ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset, 'quomodo illic', inquit, 'ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus declarat'; itaque non contineri eas lege velandi capitis ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc ve<tari ve>lari, qua non iubentur, quae neo nominantur. [2] Sed et nos eandem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat in alias utriusque generis facere mentionem — virginis dico et mulieris, id est non virginis — ex causa distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem ostendit condicionis communionem. [3] Ceterum potuit hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit: Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit tacendo, in altera uniit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt. [4] Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt! nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum. Illa autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea, quae, sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo placeat viro. [5] Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu muliebri et virginis pronuntiatum, sed de capite velando. Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine mulieris etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando a muliere non separavit et non separando coniunxit ei, a qua non separavit. [6] Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus comprehendentibus in se specialium intellectum. [7] Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina, naturalis vocabuli generale mulier, generalis etiam speciale virgo vel nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum est igitur generali speciale, quia generale prius est, ut subcessivum antecessivo et portionale universali: in ipso intelligitur, cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. [8] Sic nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat nominari corpore nominato; et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae in eo, sol et luna et sidera et astra, et terra et freta et omnis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris, quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris nominavit.

 

V

[1] Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent eompetere illud nisi ei soli, quae virum passa sit, probari a nobis oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur. [2] Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium hominis, femina illa statim mulier cognominata est, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo: Vocabitur, inquit, mulier. Habes itaque nomen, non dico iam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est. [3] Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset, quoniam et adicit: Propterea relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur mulieri suae et erunt duo in carne una. Ostendant igitur primo, uti s<c>it subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum acceperit; non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. [4] Ceterum quale est, ut, quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur! Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque serviret, hoc appellata, quod ex primordio voluit. [5] Quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et numquam virgo, cum virgo; hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. [6] Nam cum scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio uxoris, sed quoniam et innupta illius mulier ut de substantia eius: Hoc, inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier. [7] Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit nescientibus hominibus — sicut et alia multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere —, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci, qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris; sed malo hunc usum ad scripturae testimonium deputare. [8] Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, 'caro ex came et os ex ossibus' vocatur secundum originem mulier eius, ex cuius substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. [9] Constituto igitur nomine novae feminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit iam ad propheticam rationem, uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis feminini nominarit. [10] Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam; ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est; de maritorum enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam. [11] Si ita res est, apparet non propter futurum mulie-rem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem eius noniinis edidit; cum enim dixisset: Vocabitur mulier: Quoniam ex viro suo sumpta est et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. [12] Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali iam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae; ex nupta enim mater. [13] Ita hic quoque ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.

 

VI

[1] Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observat, sexui deputans illuc, sic mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. [2] Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. [3] Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam; 'desponsata enim quodammodo nupta'. Tamen inter quodammodo et verum satis interest, dumtaxat hoc in loco; nam alibi ita sane habendum est. [4] Nunc vero non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam; illud enim praeiudicet necesse est, a quo forma descendit. [5] Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine; quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. [6] Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit dicendo factum ex muliere; non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est virum passam, sed illam, quae erat praesens, quae erat virgo et mulier vocabatur.

 

VII

[1] Post vocabuli huius proprietatem secundum primordii formam virginis et ita universo mulierum generi defensam convertamus ad ipsas iam rationes recensendas, per quas apostolus docet velari feminam oportere, an eadem etiam virginibus competa<n>t, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in utraque parte deprehenduntur. [2] Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum, aemulum dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum. Ergo cui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. [3] Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et sibi gloria est; si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit; si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam pertinet, quod in causa est. [4] Si enim propter angelos, scilicet quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum, quis praesumere potest quales angelos maculata iam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? [5] Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis; conspicati autem, filii dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxoris ex omnibus quas elegerunt. Hie enim nomen mulierum Graecum uxoris sapit, quia de nuptiis mentio est. [6] Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur — nam nuptae maritorum nuncupantur—, cum potuerit dixisse uxores hominum; aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significavit, supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas et dehinc nuptas. [7] Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut cum deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis erubescat et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. [8] Sed etsi contaminatas iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. [9] Si autem et naturae praeiudicium adicit apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

 

VIII

[1] Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius Christus. [2] Itaque eum de viro et muliere apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet, cur et virginis silentium fecerit, eadem ratione scilicet virginem in mulierem intelligendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. [3] Sic etiam Adam, adhuc integer, vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia ex viro suo sumpta est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier. [4] De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiavit et breviter et plene tam instructa definitione: Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. [5] Aeque et de viro non velando omnis inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier, omnis uterque; duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi. [6] Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi eius, qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? [7] Si virgo mulier non est, nec vir investis est; si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit; eiusdem virginitatis aequa sit venia; sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum nec detractamus, quare non et puerum nominavit, ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? [8] Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei: ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse, ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt; hodie denique virgines suas Corinthii velant: quid docuerint apostoli, qui didicerunt approbant.

 

IX

[1] Videamus nunc, an, sicut naturae et causae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent. [2] Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere nec tinguere nec offerre nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem sibi vindicarent. Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. [3] Si virgini <non> licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus condicionem suam? [4] Si qua virgo est et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus aut officii. [5] Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. [6] Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et virgo; ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis omnium affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solacio iuvare et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae femina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est, sic nec de aliquibus insignibus.

 

X

[1] Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres. [2] Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum aut stropulos barbarorum aut cicadas Atheniensium aut cirros Germanorum aut stigmata Britonum; aut ex diverso fiat: capite velati in ecclesia lateant. [3] Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset, quorum quanto sexus avidior et calidior in feminas, tanto continentia maioris ardoris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. [4] Non enim et continentia virginitati antistat sive viduorum sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, at continentia vero virtute; non concupiscendi, cui concupiscendo inoleveris, grande certamen est; cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. [5] Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset vel quia familiariori scilicet imagini suae vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae.

 

XI

[1] Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputatioms, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intelligendam, responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. [2] Non ita est autem, sed ex quo intelligere se coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis exire et pati novum illud, quod alterius aetatis est. [3] Nam et principis generis Adam et Eva quamdiu intellectu carebant, nudi agebant; at ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum; ita sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt. [4] Sed etsi propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati; ex illo enim virgo desinit, ex quo potest non esse. [5] Et ideo penes Israelem illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem, eum matura cognoscitur, et ut non virgo iam legi applieatur sicut et nuptiis. [6] Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae, cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina! ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri quemadmodum stuprum. [7] Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant, de ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit aut parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum: nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem; alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. [8] Aspice nuptam iam in illam tuam virginem, et animam expectatione[m] et carnem transfiguratione[m], cui tu secundum paras maritum: iam et vox obsolefacta est et membra completa sunt et pudor ubique vestitur et menses tributa defendunt, ac tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis? [9] Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum passionem — atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur —; si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse! [10] Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant; nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes; mater familiae vocatur, licet virgo, et pater familiae, licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit deus naturae quam noster.

 

XII

[1] Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne; haec sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus; tegantur etiam superiora, cuius inferiora nuda non sunt. [2] Vis scire, quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur; tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. [3] Quid, quod etiam haec nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur? a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt vertunt capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem; [4] iam et consilium formae a speculo petunt et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolent, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. [5] Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes, quod toto suggestu profitentur.

 

XIII

[1] Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput <re>velent; certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos? revereantur et fratres aut constanter audeant et in vicis virgines videri, sicut audent in ecclesiis; laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarint. [2] Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem. Utrumne ut fratribus suis placeant an ut ipsi deo? [3] Si ut ipsi deo, tam idoneus est ad conspicienda, quaeque in occulto fiunt, quam iustus ad remuneranda, quae soli sibi fiunt; denique praecipit, nihil debucinemus eorum, quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. [4] Quodsi unius victoriati vel quamcumque elimosinae operationem sinistra conscia facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? [5] Ergo quod non potest videri propter deum fieri, quia sic fieri deus non vult, sequitur, ut hominum gratia fiat, utique primo inlicitum ut gloriae libidinosum; gloria enim inlicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. [6] Et si a deo confertur continentiae virtus, quid gloriaris, quasi non acceperis? si vero non aceepisti, quid habes, quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo datum tibi non esse, quod illum non soli deo praestas. Videamus ergo, quod humanum est, an firmum sit et verum.

 

XIV

[1] Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est: 'Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus?' Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam an ecclesia virgines ornant deo sive commendant? [2] Confessus est igitur gloriam esse in causa; porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina; aemulatio enim illarum, non religio producit. [3] Aliquando et ipse venter deus earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt; prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae dum <clarent>, non latent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitantes, quantum honoris habuerunt. [4] Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite esse et tunc iam alieno ambulat habitu [id est quem sibi vindicat virginitas; permanet nihilo minus in habitu vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur].

[5] Et consci[enti]ae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire; sed aemulator deus et dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non reveletur, plerasque etiam in conspectum deducit. [6] Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? [7] Dicam, licet nolim: difficile mulier semel fit, quae <non> timet fieri quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus, quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit debellatos aliquamdiu a matribus. [8] Facillime semper eoncipiunt et felicissime pariunt huius modi virgines et quidem simillimos patribus. [9] Haec admittit flagitia coacta et invitata virginitas. [10] Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica: patitur aliquid, quod virginis non sit, studium placendi, utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concaleseit. Sic frons duratur, sic pudor feritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare.

 

XV

[1] Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult: alios ipsa oeulos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clipeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem. [2] Nam est aliquid, etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius enim est boni odium, interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. [3] Timebit itaque virgo sanctior vel in nomine fascini hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit, si temptationibus gradum ob(s)truxerit. [4] Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicumque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.

 

XVI

[1] In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest vel qui diversae sententiae color? [2] Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina; quicquid contrarium est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta est et de cuius testimonio scriptura incerta non potest esse; si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. [3] Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina, quod ratum deo inveneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari. [4] Superest etiam, ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater sive soror sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput, si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres: omnes in te aetates periclitantur. [5] Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his, quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem; [6] Quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem: Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.

 

XVII

[1] Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio modo destruatis neque tectae neque nudae incedentes. [2] Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, renudae; aliae modice linteolis, credo, ne caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus operiuntur, Misereo<r>, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. [3] Sciant, quia totum caput mulier est; limites et fines eius eo usque porriguntur, unde incipit vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur; ipsae enim sunt, quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet; velamen iugum illarum est. [4] Iudicabunt vos Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere: mavult femina videre quam videri. [5] Quas propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint vel ex alterius <in>felicitatis et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare feminae possint. [6] Et ethnicae quidem disciplinae meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia; nobis dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans: 'Elegantes', inquit, 'cervices et merito nudae! Bonum est, usque ad lumbos a capite <re>veleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit.' Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. [7] Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae, quae inter psalmos vel in quacumque dei mentione retectae perseverant meritoque etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur! Tanti caput suum me[n]tiuntur. [8] Aliae, quibus plane maior est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, cetera altegra[n]dia; hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere; ita dum in capite secura est, nuda, qua maior est, capitur tota cum capite. Tales enim erunt et istae minus quam utile est tectae. [9] Oportet ergo tempore omni et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus pax et gratia a domino nostro Iesu redundet cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.