Irenaeus

Εἰρηναῖος Ποθεινοῦ τοῦ ἐπισκόπου Λουγδούνων τῆς ἐν Γαλλίαις ἐκκλησίας πρεσβύτερος παρὰ τῶν μαρτύρων τῆς εἰρημένης πόλεως διά τινας ἐκκλησιαστικὰς αἰτίας πρεσβευτὴς εἰς Ῥώμην σταλεὶς, ἐπ‘ ὀνόματι οἰκείῳ δεξάμενος ἐπιστολὰς γεμούσας τιμῆς πρὸς Ἐλεύθερον ἐπίσκοπον Ῥώμης ἀπηνέγκατο. μετὰ δὲ ταῦτα Ποθεινοῦ σχεδὸν ἐνενήκοντα ἔτους μαρτυρήσαντος εἰς τὸν τούτου τόπον ὑπεισέρχεται. ὠμολόγηται δὲ Πολυκάρπου οὗτινος προεμνήσθημεν γεγενῆσθαι μαθητής. ἔγραψε πέντε κατὰ τῶν αἱρετικῶν βίβλους, καὶ κατὰ τῶν ἐθνῶν τεῦχος βραχὺ, καὶ περὶ ἐπιστήμης ἕτερον, καὶ πρὸς Μαρκιανὸν ἀδελφὸν περὶ τοῦ ἀποστολικοῦ κηρύγματος, καὶ βίβλον ποικίλων ὁμιλιῶν, καὶ πρὸς Βλάστον περὶ σχίσματος, καὶ πρὸς Φλωρῖνον περὶ μοναρχίας, καὶ ὅτι ὁ θεὸς κτιστὴς κακῶν οὐκ ἔστι, καὶ περὶ ὀγδοαστῶν ἐξαίρετον σύνταγμα, κτλ.

Φέρονται αὐτοῦ καὶ ἄλλαι πρὸς Βίκτωρα ἐπίσκοπον Ῥώμης περὶ ζητήσεως τοῦ πάσχα ἐπιστολαὶ ἐν αἷς παραινεῖ αὐτῷ μὴ ῥαδιως ὀφείλειν τὴν ἕνωσιν τῆς ἑταιρότητος διασχίσαι. καὶ δὲ Βίκτωρ πολλοὺς τῆς Ἀσίας καὶ τῆς Ἀνατολῆς ἐπισκόπους καθεῖλεν, οἵτινες τῇ τεσσαρεσκαιδεκάτῃ τῆς σελήνης μετὰ τῶν Ἰουδαίων τὸ πάσχα ἐπετέλεσαν. ταύτῃ δὲ τῇ γνώμῃ τοὺς διαφωνήσαντας μὴ συναινέσαι Βίκτωρι. ἤνθησε μάλιστα ἐπὶ Κομόδου βασιλέως, ὅστις εἰς τόπον Ἀντωνίνου Βήρου ὑπεισῆλθεν.


Irenaeus Pothini episcopi qui Lugdunensem in Gallia regebat ecclesiam presbyter, a martyribus ejusdem loci, ob quasdam ecclesiae quaestiones legatus Romam missus, honorificas super nomine suo ad Eleutherum episcopum perfert litteras. postea jam Pothino prope nonagenario ob Christum martyrio coronato in locum ejus substituitur. constat autem Polycarpi cujus supra fecimus mentionem sacerdotis et martyris, hunc fuisse discipulum. scripsit quinque adversus haereses libros, et contra gentes volumen breve, et de disciplina aliud, et ad Martianum fratrem de apostolica praedicatione, et librum variorum tractatuum, et ad Blastum de schismate, et ad Florinum de monarchia, sive quod deus non sit conditor malorum, et de ogdoade egregium commentarium, in cujus fine significans se apostolicorum temporum vicinum fuisse, etc.

Feruntur ejus et aliae ad Victorem episcopum Romanum de quaestione paschae epistolae, in quibus commonet eum, non facile debere unitatem collegii scindere. siquidem Victor multos Asiae et Orientis episcopos, qui decima quarta luna cum Judaeis pascha celebrabant, damnandos crediderat. in qua sententia hi, qui discrepabant ab illis, Victori non dederunt manus. floruit maxime sub Commodo principe, qui M. Antonino Vero in imperium successerat.

 

Hieronymus Stridonensis

Adversus haereses (Graece)

Ad Florinum

S. Irenaei episcopi Lugdunensis fragmenta anecdota, quae ex bibliotheca Taurinensi eruit. Latina versione notisque donavit, duabus dissertationibus de oblatione et consecratione eucharistiae illustravit, denique liturgia Graeca J. E. Grabii et dissertatione de praejudiciis theologicis auxit Ch. M. Pfaffius. Hague: Scheurler, 1715.

Sancti Irenaei episcopi Lugdunensis quae supersunt omnia. Edidit Adolphus Stieren. Tomus I. Leipzig: Weigel, 1853.

Sancti Irenaei episcopi Lugdunensis quae supersunt omnia. Edidit Adolphus Stieren. Tomus II. Leipzig: Weigel, 1853.

Sancti Irenaei episcopi Lugdunensis libros quinque adversus haereses. Edidit W. Wigan Harvey. Tomes I et II. Cantabrigiae: Typis Academicis, 1857.

S. Irenaeus. Εἰς ἐπίδειξιν τοῦ ἀποστολικοῦ κηρύγματος, The Proof of the Apostolic Preaching with seven fragments, Armenian Version. Edited and translated by Ter Mĕkĕrttschian and S. G. Wilson. // Patrologia orientalis. Éd. R. Graffin et F. Nau. Tomus XII. Paris: Firmin-Didot, 1919. P. 653–746.

Sancti Irenaei episcopi Lugdunensis Demonstratio apostolicae praedicationis. Εἰς ἐπίδειξιν τοῦ ἀποστολικοῦ κηρύγματος. Ex armeno vertit, prolegomenis illustravit, notis locupletavit Simon Weber. Freiburg im Breisgau: Herder, 1917.