AugustinusDe consensu evangelistarum(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 34.
Liber primus1. 1. Inter omnes divinas auctoritates, quae sanctisLitteris continentur, Evangelium merito excellit. Quod enim Lex et Prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur. Cuius primi praedicatores Apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et Salvatorem nostrumIesum Christum etiam praesentem in carne viderunt, cuius non solum ea quae ex ore eius audita vel ab illo sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant, verum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant in eius nativitate, vel infantia, vel pueritia, divinitus gesta et digna memoria, sive ab ipso, sive a parentibus eius, sive a quibuslibet aliis, certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, imposito sibi evangelizandi munere generi humano annuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt. 1. 2. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum et praedicandum Evangelium, interesse aliquid, utrum illi annuntient qui eumdem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt an hi, qui ex illis fideliter comperta crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum Sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas. Hi sunt Marcus et Lucas. Ceteri autem homines, qui de Domini vel de Apostolorum actibus aliqua scribere conati vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet Ecclesia atque inauctoritatem canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet, nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret, sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat. 2. 3. Isti igitur quattuor evangelistae universo terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus Matthaeus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Ioannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt, primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ac per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur. 2. 4. Horum sane quattuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, ceteri graeco. Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. Nam Matthaeus suscepisse intellegitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta eius. Marcus eum subsecutus tamquam pedissequus et breviator eius videtur. Cum solo quippe Ioanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Matthaeo vero plurima et multa pene totidem atque ipsis verbis sive cum solo sive cum ceteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos, qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium David, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens ceteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum. 3. 5. Dominus enim Iesus Christus, unus verus rex et unusverus sacerdos, illud ad regendos nos, illud ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declaravit, sive titulo illo, qui cruci eius superfixus erat, Rex Iudaeorum, unde arcano instinctu Pilatus respondit: Quod scripsi scripsi, praedictum quippe erat in Psalmis: Ne corrumpas tituli inscriptionem, sive, quod ad personam sacerdotis attinet, in eo quod nos offerre atque accipere docuit, unde prophetiam de se praemisit dicentem: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Multisque aliis documentis divinarum Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet. Hinc et ipse David, cuius non frustra crebrius filius dictus est quam filius Abrahae et quem communiter tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem Nathan ascenderet, quamquam aperte rex fuit, figuravit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus. Huc accedit, quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth, quae uxor erat Zachariae sacerdotis, de quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum, habebat uxorem. 3. 6. Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circasacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem Christi maxime commendarunt. Secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit Deus sedem David, patris sui, ut regni eius non esset finis et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Non autem habuit tamquam breviatorem coniunctum Lucas sicut Marcum Matthaeus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille, qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tamquam comitem adiunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur, sacerdos autem quoniam in Sancta Sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret. 4. 7. Tres tamen isti evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit; porro autem Ioannes ipsam maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum caelum, unde acie mentis acutissimaatque firmissima videret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis; quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus, neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de se ipso Domini testimonium solus idem Ioannes commemoravit, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre et Pater in me est, et: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus; et: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter; et si qua alia sunt, quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intellegentibus intiment, pene solus Ioannes in Evangelio suo posuit; tamquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in eius convivio solitus erat, secretum divinitatis eius uberius et quodammodo familiarius biberit. 5. 8. Proinde cum duae virtutes propositae sint animae humanae,una activa, altera contemplativa, illa qua itur, ista quo pervenitur, illa qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum; ista qua vacatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitaehuius temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiternae. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit, quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum. Ac per hoc in hac vita mortali illa est in opere bonae conversationis; ista vero magis in fide et apud perpaucos per speculum in enigmate et ex parte in aliqua visione incommutabilis veritatis. Hae duae virtutes in duabus uxoribus Iacob figuratae intelleguntur. De quibus adversus Faustum Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere videbatur, disserui. Lia quippe interpretatur " Laborans ", Rachel autem: " Visum principium ". Ex quo intellegi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos circa illam activam virtutem fuisse versatos, Ioannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero eius, ea praesertim, quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam intentionem praedicationemque tenuisse. 6. 9. Unde mihi videntur qui ex Apocalypsi illa quattuor animalia ad intellegendos quattuor evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi, qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Ioanne intellexerunt, quam illi, qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Ioanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam coniecturam capere voluerunt, non de tota intentione evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit per leonem significatus accipitur. Unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: Vicit leo de tribu Iuda. Secundum Matthaeum enim et Magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem formidat infantem atque, ut eum possit occidere, tot parvulos necat. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit, propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur, ibi sacramentaprimi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur; et quaecumque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem vel cognationem vel consecrationem narrare voluit et tamen in eis versatus ostenditur, quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibussignificatus videtur. Haec autem animalia tria, sive leo sive homo sive vitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit. At vero Ioannes super nubila infirmitatis humanae velut aquila volat et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur. 7. 10. Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem vectus subigit populos leni suo iugo et sarcinae levi, quidam vel impia vanitate vel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis veracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum tanta fertilitate provenit, ut homines infideles iam inter seipsos calumnias suas mussitarevix audeant, compressi fide Gentium et omnium devotione populorum. Verumtamen quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis, vel retardant a fide ne credant, vel iam credentes, quantum potuerint, agitando perturbant, nonnulli autem fratres salva fide nosse desiderant, quid talibus respondeant quaestionibus, vel ad profectum scientiae suae vel ad illorum vaniloquia refellenda, inspirante atque adiuvante Domino Deo nostro (quod utinam et ipsorum saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem vel temeritatem eorum, qui contra Evangelii quattuor libros, quos evangelistae quattuor singulos conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre arbitrantur. Quod ut fiat, quam non sibi adversentur idem scriptores quattuor, ostendendum est. Hoc enim solent quasi palmare suae vanitatis obicere, quod ipsi evangelistae inter se ipsos dissentiant. 7. 11. Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc enim dicunt illi vel maxime pagani, qui Dominum ipsum Iesum Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tamquam homini, discipulos vero eius dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum Filium Dei dicerent et Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum esse, ac si qua similia suntin apostolicis litteris, quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse didicimus. Honorandum enim tamquam sapientissimum virum putant, colendum autem tamquam Deum negant. 7. 12. Cum ergo quaerunt, quare ipse non scripserit, videntur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt,cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras, quo in illa contemplativa virtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est verba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui demonisfecisse dixit, sicut nobilissimus discipulorum eius Plato commemorat, in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. Quid igitur causae est cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere quod eius de illo discipuli conscripserunt; praesertim cum ab eo ceteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamvis eum fateri Deum nolint? An vero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, veraces de se discipulos facere potuerunt et iste non potuit? Quod si absurdissime dicitur, credant de illo, quem sapientem fatentur, non quod ipsi volunt, sed quod apud eos legunt, qui ea quae scripserunt ab illo sapiente didicerunt. 8. 13. Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse vel audire potuerunt. Si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fragravit? Postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorumrumores incomparabiliter vincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant, iam plus metuentes audiri, quam volentes credi, Filium Dei unigenitum et Deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia. Si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non evangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos certe haec de diis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. Quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. Restat, ut ipsi velint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo quod nesciunt. aut si aliquos libros habere se dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt,quos, ut ipsi fatentur, vir sapientissimus scripsit. Si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit. 9. 14. Ita vero isti desipiunt, ut illis libris quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes, quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebruit: quod existimando se ipsos produnt quid diligant et quid affectent: quando quidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae illicita noverat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae rei publicae administratio iure condemnat. Et certe qui tales Christi libros legisse se affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur? 10. 15. Quid quod etiam divino iudicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse vel credunt vel credi volunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant tamquam epistulari titulo praenotatos. Et fieri potest, ut sive inimici nominis Christi, sive qui eiusmodi execrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putaverunt talia sub Christi et apostolorum nomine scripserint. In qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu lectorum christianas litteras norunt, merito rideantur. 10. 16. Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitaverunt ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tamquam ad illos, qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur, et occurrit eis Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos viderent, quia merita Petri et Paulietiam propter eumdem passionis diem celebrius sollemniter Roma commendat. Sic omnino errare meruerunt, qui Christum et Apostolos eius non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt, nec mirum, si a pingentibus fingentes decepti sunt. Toto enim tempore, quo Christus in carne mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus eius, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de caelis Spiritum Sanctum, post multorum Iudaeorum conversionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur, et eos qui in Christum crediderant graviter persequeretur, de caelo vocavit et suum discipulum atque apostolum fecit. Quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari volunt, ad discipulos tamquam familiarissimos Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus eius? 11. 17. Illud quoque attendant, qui magicis artibus tanta potuisse et nomen suum ad populos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos Prophetas divino Spiritu antequam in terra nasceretur implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia iam praeterita in Evangelio legimus et qualia in orbe terrarum praesentia nunc videmus. Neque enim, si magicis artibus fecit, utcoleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens una deputata est, cuius reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis venturi et civitatem caelestem ex omnibus gentibus condituri. 12. 18. Proinde illius hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. Quo offenso saepe suis hostibus subdebantur, nunc etiam pro gravissimo scelere occisi Christi ex ipsa Hierosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati et Romano imperio subiugati sunt. Solebant autem Romani de diis gentium, quas subiugabant, colendos propitiare et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis hebraeae, cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt. Credo quod videbant, si eius Dei sacra reciperent, qui se solum deletis etiam simulacris coli iuberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum crevisse arbitrabantur, in quo eos plurimum fallacia demonum decipiebat. Nam utique intellegere debebant occulta veri Dei voluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum favore, qui si aliquid in hac re potestatishabuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subiugassent. 12. 19. Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium, quas vicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim, quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cuiuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta paenitentiae dederunt ad salvandas animas miserorum ac non potius collectam timentium manum contra suas civitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt, aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, iustitiam vindicandi ac non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores dilexerunt dii hostes suarum civitatum favendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt nec ad istos transeundo eos aliquid adiuverunt, quia non habent in potestate regnum dare etauferre, sed Deus unus et verus hoc agit occulto iudicio, non continuo beatos facturus quibus terrenum regnum dederit, nec continuo miseros quibus ademerit, sed beatos vel miseros propter aliud et aliunde faciens temporalia regna atque terrenaquibus voluerit et quamdiu voluerit secundum praedestinatum ordinem saeculorum vel sinendo vel donando distribuit. 13. 20. Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus Hebraeorum, quem summum et verum Deum dicitis, non solum Romanos eis non subiugavit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subiugarentur, adiuvit? Praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc venturum Prophetae tanto ante praedixerant, et maxime, quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt. Quod illius passio esset gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. Nec alia re magis claruit illius gentis regnum et templum et sacerdotium et sacrificium et unctionem illam mysticam, quod cri~sma graece dicitur, unde Christi nomen elucet et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputatam, quam quod occisi Christi resurrectio postea quam coepit credentibus gentibus praedicari, illa omnia cessaverunt, nescientibus Romanis per quorum victoriam, nescientibus Iudaeis per quorum subiugationem factum est ut illa cessarent. 14. 21. Rem sane mirabilem non advertunt pauci pagani, qui remanserunt. Deum Hebraeorum offensum a victis nec receptum avictoribus nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel, de quo tanto ante propheta plebem Dei sic allocutus est: Et qui eruit te Deus Israel universae terrae vocabitur. Hoc factum est per nomen Christi venientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum; nam et ipsi Israel dictum est: Et in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. Hinc ostenditur Deus Israel, Deus unus, qui fecit caelum et terram et res humanas iuste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat iustitia misericordiam, nec impediat misericordia iustitiam, quod non ipse sit victus in hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque eius Romanis expugnandum delendumque permisit, quando quidem per Christi Evangelium, veri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefiguravit, nunc ipse Deus Israel ubique delet idola gentium, quae utique ne delerentur, recipere sacra eius Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium, quas vicerunt. Ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia iamqui per ea promittebatur advenerat, et Romanum imperium, a quo illa gens victa est, per Christum regem suo nomini subiugavit atquead evertenda idola, propter quorum honorem sacra eius recepta non erant, christianae fidei robore ac devotione convertit. 14. 22. Puto, quia de se futura ut per tot Prophetas et per cuiusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et illius iam deleti regni populus ubique dispersus mirabili Dei providentia, quamvis sine ulla unctione regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam observationum suarum, Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec victus ac subiugatus accepit, ut libros propheticos ad testimonium gerat Christi ac sic de inimicorum codicibus probetur veritas prophetati Christi. Quid ergo adhuc miseri Christum male laudando se ipsos indicant? Si aliqua magica sub eius nomine scripta sunt, cum vehementer his artibus Christi doctrina inimica sit, hinc potius intellegant, quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra eius praecepta vivunt suas nefarias artes honorare conantur. Sic enim diversis hominum erroribus multi etiam varias hereses adversus veritatem sub eius nomine condiderunt, ita sentiunt etiam inimici Christi ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi. 15. 23. Quid quod isti vani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius siculus prodit, consuluerunt deos suos, quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Evangelio legamus eum demones fuisse confessos; scriptum est autem in Prophetis nostris quoniam dii Gentium demonia. Ac per hoc isti, ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo et eas in discipulos eius effundunt; mihi autem videtur, quod illi dii gentium, quos philosophi paganorum consulere potuerunt, etiam, si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur. 16. 24. Verumtamen isti ita disputant, quod haec eversio templorum et damnatio sacrificiorum et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum eius, quos aliud quam ab illo didicerunt docuisse contendunt, ita volentes christianam fidem Christum honorantes laudantesque convellere, quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi annuntiata sunt, quibus constat religio christiana adhuc istis iam paucissimis, nec iam oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus, inimica. Sed si nolunt credere Christum talia docuisse, Prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum everti praeceperunt, verum etiam christianis temporibus hanc eversionem futuram praedixerunt. Qui si fefellerunt,cur tanta manifestatione completur? Si verum dixerunt, cur tantae divinitati resistitur? 17. 25. Verumtamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse Deum Israel. Cur eum colendum non receperunt sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium, praesertim cum eorum sententia sit omnes deos colendos esse sapienti? Cur ergo a numero ceterorum iste reiectus est? Si plurimum valet, cur ab eis solus non colitur? Si parum aut nihil valet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus pene iam colitur? Nunquam huius quaestionis eximi vinculo poterunt, qui cum maiores et minores deos colant, quos deos putant, hunc Deum non colunt, qui praevaluit omnibus, quos colunt. Si enim magnae virtutis est, cur existimatus est improbandus? Si parvae nulliusve virtutis est, cur tantum potuit improbatus? Si bonus est, cur a ceteris bonis solus separatur? Si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? Si verax est, cur eius praecepta respuuntur? Si mendax est, cur eius praedicta complentur? 18. 26. Postremo quod volunt de illo sentiant. Nunquid Romani etiam malos deos colendos non putant qui Pallori et Febrifana fecerunt? Qui et αγατους demonas invitandos χαχους demonas placandos monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec advocandum nec propitiandum esse duxerunt? Quis est Deus iste vel ita ignotus, ut in tam multis diis solus adhuc non inveniatur, aut ita notus ut a tam multis hominibus iam solus colatur? Nihil ergo restat, ut dicant, cur huius Dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli voluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam vel qualem putent esse istum Deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus valeret eius voluntas ad eorum simulacra evertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. Certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque Deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta est non colendi Deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere vellent quam secolendum ipse dixisset,non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. Si autem illo modo vellent quo ille diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. Ac per hoc respuerunt unius veri Dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam, quam illius benevolentiam profuturam. 19. 27. Sed fuerit ista vana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto Deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. Si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? Si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. An forte dicturi sunt istum non esse Deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere valeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? Sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. Si enim dii sunt, quorum vates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen privatis negotiis responderunt, quomodo non est Deus, cuius vates non solum ea quae ad tempus consulebantur congrue responderunt, verum etiam unde non consulebantur de universo genere humano atque omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt, quae nunc et legimus et videmus?Si Deum dicunt, quo impleta Sybilla fata cecinit Romanorum, quomodo non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum Deum per Christi Evangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra eversuras, sicut praenuntiavit, exhibuit? Postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per vates suos contra istum Deum aliquid dicere, quomodo non est Deus, qui per vates suos istorum simulacra non solum everti iussit, verum etiam in omnibus gentibus eversuri praedixit ab eis qui illis desertis se unum Deum colere iuberentur et iussi famularentur ? 20. 28. Aut legant, si possunt, vel aliquam Sibyllarum vel quemlibet aliorum vatum suorum praedixisse hoc futurum, ut Deus Hebraeorum Deus Israel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent, futuras etiam litteras Prophetarum eius in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum iuberet deleri simulacra; monuisse etiam, ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris vatum suorum. Omitto enim dicere quod ea quae in illorum libris leguntur pro nostra, hoc est, christiana religionetestimonium dicunt, quod a sanctis angelis et ab ipsis Prophetis nostris audire potuerunt, sicut et praesentem in carne Christum etiam demonia coacta sunt confiteri. Sed haec omitto, quae cum proferimus a nostris ficta esse contendunt:ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a vatibus deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid prophetatum, sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum nostrorum contra deos eorum et iussa observamus et praedicta recitamus et facta monstramus. Quae illi iam qui perpauci remanserunt malunt dolere completa quam illum Deum agnoscere qui potuit praenuntiare complenda, cum in suis diis falsis, quae sunt vera demonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint. 21. 29. Quae cum ita sint, cur non potius miseri intellegunt illum esse Deum verum, quem sic vident a suorum deorum societate seiunctum, ut quem Deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum ceteris colere non sinantur? Cum ergo simul coli non possunt, cur non ille eligitur qui istos coli vetat relictis istis qui illum coli non vetant? Aut si vetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra unum quam uniuscontra tam multos notior et potentior esse deberet. Nam si huius Dei cultus est impius, inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non prohibent: si vero pius est huius cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus illorum. Si autem tam fidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant quam prohibere audeant, hoc ipso quis non sapiat, quis non sentiat illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra everti iussit, praedixit, evertit, quam istos, quos, ut ille non colatur, iussisse nescimus, praedixisse non legimus, valuisse aliquid non videmus? Rogo, respondeant: quis est Deus iste, qui omnes deos gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic extinguit? 22. 30. Quid interrogem homines, qui evanuerunt cogitando, quis iste sit? Alii dicunt: Saturnus est, credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum quo doctiorem apud se neminem inveniunt, Deum Iudaeorum Iovem putavit nihil interesse censens, quo nomine nuncupetur, dum eadem res intellegatur, credo illius summitate deterritus. Nam quia nihil superius solent colere Romani quam Iovem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur, cum animadverteret Iudaeos summum Deum colere, nihil aliudpotuit suspicari quam Iovem. Sed sive qui Saturnum sive qui Iovem Deum Iudaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum deum, nec ipsum Iovem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius. Quisi tamquam potentior et victor placuit cultoribus suis, Saturnum victum expulsumque non colant. Sed neque istum coli Iovis prohibuit, et quem vincere potuit, deum tamen esse permisit. 23. 31. Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iovem colimus, de quo ait Maro: Iovis omnia plena, id est omnia vivificantem spiritum. Merito ergo et Varro Iovem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: Caelum et terram ego impleo. Quid illud quod idem poeta dicit aethera? Quomodo accipiunt? Sic enim ait: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether, coniugis in gremium laetae descendit. Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum stoicos loqui, ut corpus sit Deus? Quid ergo in Capitolio colunt? Si spiritum, si denique ipsum caelum corporeum, quid illic facit scutum illud Iovis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis huius ita redditur, quia Iovem a matre occultatum capra nutrivit. An et hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum opera sunt poetarum? Quid sibi autem vult ista non poetica, sed plane mimica varietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum poetas in templis adorare? 23. 32. Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iovem et Saturnum patrem eius et Plutonem atque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? Quamvis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam esse conversum Cicero commemoret. Nunquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: Si vero scrutari vetera, et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in caelum reperientur. Quaere quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis; tum denique quam hoc late pateat intelleges. Hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in caelum autem pervenisse benevole suspicatur, quamquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitavit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: Qui hanc urbem, inquit, condidit, Romulum ad deos immortales benevolentia famaque sustulimus. Quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Iove et Saturno et ceteris, quod Romani de Romulo, quod denique iam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere voluerunt? Quibus et Vergilius adulationem carminis addidit dicens: Ecce Dionaei processit Caesaris astrum. Videant ergo, ne forte historica veritas sepulchra falsorum deorum ostendat in terra, vanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in caelo. Neque enim re vera stella illa Iovis est aut illa Saturni, sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos quasi deos haberi voluerunt. De quibus quid tantum mali castitas aut quid tantum boni voluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam et Minerva non habeat? 23. 33. Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisquemandare quamvis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemoraverit. Numquid et Varro vel tamquam poeta fingit vel tamquam academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cuiusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos aegyptius poeta vel academicus fuit, qui macedoni Alexandro diversam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem verumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret? 23. 34. Sed quid ad nos? Dicant se Iovem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut volunt. Quid dicunt de Saturno? Quem Saturnum colunt? Nonne ille est, qui primus ab Olympo venit: Arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris? Nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? Nonne ipse Italis ostendit agriculturam,quod falce demonstrat? Non, inquiunt; nam videris, si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur " universum tempus ", quod graecum etiam vocabulum eius ostendit; vocatur enim Κρόνος, quod aspiratione addita etiam temporis nomen est, unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid iam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur maiorem deum suum et patrem ceterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt? 23. 35. Erubuerunt hinc philosophi eorum recentioresplatonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum χρόνον, velut a satietate intellectus, eo quod graece satietas χόρος, intellectus autem sive mens νους dicitur. Cui videtur suffragari et latinum nomen quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tamquam satur, νους. Videruntquam esset absurdum, si filius temporis Iuppiter haberetur, quem deum aeternum vel putabant vel putari volebant. At vero secundum istam novellam interpretationem, quam veteres eorum si habuissent mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Iovem dicunt tamquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quam volunt esse velut animam mundi huius omnia caelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoravi: Iovis omnia plena. Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem ita etiam superstitionem hominum commutarent et aut nulla simulacra aut certe Saturno potius quam Iovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae, non solum cuisquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Iovem; nos vero esse quandam summam Dei sapientiam, cuius participatione fit sapiens, quaecumque anima fit vere sapiens, non tantum concedimus, verum etiam maxime praedicamus. Utrum autem universa ista corporalis moles, quae mundus appellatur,habeat quandam animam vel quasi animam suam, id est rationalem vitam qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est, nec affirmari debet ista opinio nisi comperta, quod vera sit, nec refelli nisi comperta, quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat, quando quidem nulla anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia? 23. 36. Romani tamen, qui non Saturno, sed Iovi Capitolium condiderunt, vel aliae nationes, quae Iovem praecipue supra ceteros deos colendum esse putaverunt, non hoc quod isti senserunt. Qui secundum istam suam novam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et mathematicos vel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses pene vico suo nomen mutaverint, " Vicum senis " crebrius quam " Vicum Saturni " appellantes. 24. 37. Notum est ergo, quid colere convincantur etquid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum et ab istis noviciis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de Deo sentiant Hebraeorum. Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione humilari sub Christo. Quid ergo sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. Per eos enim vates ista prohibuit, per quos haec ipsa, quae nunc a christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. Sive enim angeli ad illos Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem unum verum Deum, cui universa subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent sive aliquorum in eis mentes per Spiritum Sanctum ita sublimatae sint ut eo visu ea viderent quo et ipsi angeli vident: constat tamen eos illi Deo servisse, qui alios deos coli prohibuit, servisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae et Christum venturum regem ac sacerdotem significantibus sacris. 25. 38. Porro autem in diis gentium, quos isti dum colere volunt illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, quid causae est, ut nullus eorum inveniatur qui alterum coliprohibeat, cum eos in diversis officiis muneribusque constituant et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides velint. Si enim Iuppiter non prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed aut caeli corpus aut spiritus implens caelum et terram, et ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ex qua dicitur emanasse, si ea ratione nec Saturnus Iovem coli prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est, sicut ille a Iove nescio quo, cuius arma fugiens venit in Italiam, sed favet prima mens animae a se genitae, saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris adulterum, Hercules Iunonem persecutricem suam. Quae ista inter eos est tam foeda consensio, ut nec Diana virgo casta coli prohibeat non dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo et venator et agricola esse voluerit, servus erit amborum, quibus tamen vel vicina templa fabricare erubescit. Sed interpretentur Dianam virtutem quam volunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane, ut in fetandis feminis pudeat Iunonem talem habere adiutorem, dicant quod placet. Interpretentur quod sapiunt, dum tamen omnia eorum argumenta perturbet Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit et a nullo eorum coli prohibitus sit eorumque simulacris et sacris eversionem praeceperit, praedixerit, fecerit, satis ostendit illos falsos atque fallaceset se esse verum ac veracem Deum. 25. 39. Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quis non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam Deus sit, quodlibet opinando respondeant, Deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis atque completis facillime convincuntur? Neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt, neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit, quod impios diluvio delevit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberavit. Ab Abraham in hominibus facta eius exordior. Huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc videmus impleri. Huic quippe dictum est: In semine tuo benedicentur omnes Gentes, ex cuius semine populus Israel, unde virgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant iam negare, si possunt. Haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae, qui etiam Israel appellatus est, ex quo universus populus et propagatus et nominatus est, ut huius populi Deus appellaretur Deus Israel, non quod ipse non sit Deus omnium gentium sive nescientium sive iam scientium, sed quia in isto populo voluit manifestius apparere virtutem promissorum suorum. Ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus et de illa servitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnavit per reges suos de tribu Iuda exortos. Qui Iudas unus fuit ex duodecim filiis Israel nepotis Abrahae, atque inde Iudaei cognominati multa ipso Deo adiuvante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec veniret semen, cui promissum est, in quo benedicerentur omnes Gentes et patrum suorum simulacra sponte confringerent. 26. 40. Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per christianos impletur. Ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te Gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas . Ecce nunc fit, ecce nunc Gentes ab extremo terrae veniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus praestitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices Prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieretveritatisnostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo iactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias, quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi? 26. 41. Quis enim haec evertit nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per divinas voces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Non facies tibi idolum neque cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum, ut autem etiam evertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. Quis autem dicat Christum atque christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israel nepoti eius dictum est quod iam commemoravi: In semine tuo benedicentur omnes Gentes ? Quod fieri iam videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit dicens: Ecce virgo concipiet et parietfilium, et vocabunt nomen eius Emmanuel. Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus. Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam praedixit Gentes ab extremo terrae dicturas: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas, ipse per Christi nomen et christianorum fidem istarum omnium superstitionum eversionem iussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est a demonibus, nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua christiani contra idola disputant easque omnes falsas religiones, ubi potuerint, eradicant. 27. 42. De Deo Israel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo Israel, si audiant, aliqua contumeliosa respondeant. Sed quos consulant? Aut ubi iam consulant? Libros suorum legant. Si Deum Israel Iovem putant, sicut Varro scripsit (interim ut secundum eorum opinionem loquar), cur ergo Iovi non credunt idola esse delenda? Si Saturnum putant, cur eum non colunt? Aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos vates praecepit, per quos ea quae praedixit implevit? Cur ei non credunt simulacra evertenda esse et aliosdeos colendos non esse? Si nec Iovis nec Saturnus est quia, si unus eorum esset, contra sacra Iovis et Saturni eorum tanta non diceret, quis ergoest, qui propter deos alios solus ab istis non colitur et eversis diis aliis tam evidenter efficit, ut solus colatur, humilata omni superba altitudine, quae se adversus Christum erexerat pro idolis persequens interficiensque christianos? Nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare volunt, vel ubi deos ipsos suos recludant, ne a christianis inveniantur atque frangantur. Unde hoc nisi a timore legum atque regum, per quos Deus Israel suam exserit potestatem iam subditos Christi nomini, sicut longe ante promisit dicens per prophetam: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes Gentes servient illi ? 28. 43. Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam non quidem totam, quia multi ex Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius et humilaturus omnem superbum atque iniuriosum ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem vel ipsius vel eorum quicredentes in eum gentibusque regnantes talia sacrilegia prohiberent. 28. 44. Haec enim, quae ut facilius intellegerentur, breviter praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc tu, domus Iacob, venite, ambulemus in lucem Domini. Remisit enim plebem suam, domum Israel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis, nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adoraverunt ea quae fecerunt digiti eorum. Et inclinavit se homo et humilavit se vir, et non remittam illis. Et nunc intrate in petras et abscondite vos in terra a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum surrexerit confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo autem humilis. Et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini sabaoth supra omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum, qui humilabuntur, et super omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum et super omnem arborem Libani Basan, et super omnem montem et super omnem collem altum, et super omne navem maris et super omne spectaculum navium decoris. Et humilabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. Illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini et a maiestate virtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram. 29. 45. Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur: "Deus virtutum ", vel: " exercituum ", quia illi serviunt virtutes et exercitus angelorum? Quid dicunt de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo venit semen, in quo benedicerenturomnes Gentes ? Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? Cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et evertit? Audivi quemdam eorum dicere se legisse apud nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem Deum colerent: Praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste visibilis et corporeus mundus exstructus est cum in Scripturis sanctis Prophetarum eius aperte ostendatur illum Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui fecit caelum et terram et a quo est omnis vera sapientia. Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumptione opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare non possunt? Si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Silvanus, qui solorum agrorum atque silvarum, quam Sol, qui solius diei vel etiam universi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis vel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et universae huius molis praeposituram gerit. At iste illos omnes coli prohibet. Cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere volunt, sed propter istos illumnolunt? Adhuc non inveniunt, quid de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam invenient, donec eum inveniant Deum solum verum, a quo creata sunt omnia. 30. 46. Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens sive per suas cogitationes sive per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum Deus, et, quia non pie quaerebat, non inveniens, maluit tamen incertum Deum, quem non inveniebat, quam nullum Deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. Ait enim: Et dedita sacris incerti Iudaea Dei. Et nondum Deus iste sanctus et verus Deus Israel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. Nunc vero quis tam durus non flectatur? Quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius?, quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde versiculum istum commemoravi, tanto ante praedicta sunt? Caelorum enim nomine Apostoli Christi significati sunt, quod in eis Deus praesideret, ut Evangelium nuntiarent. Iam ergo caeli enarraverunt gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiavitfirmamentum. Dies diei eructavit verbum, et nox nocti annuntiavit scientiam. Iam non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Iam in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. Iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id, est: coniugatum Verbum carni humanae processit de utero virginali, iam exultavit ut gigans et cucurrit viam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli. Et ideo rectissime sequitur versus, quem paulo ante commemoravi: Et non est qui se abscondat a calore eius. Et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem verti quam sicut aurum a sorde purgari, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti Dei veracia promissa certa iam facta sint! 31. 47. Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri et simulacra confringi . Deus enim Israel, de quo praedictumest quod Deus universae terre vocabitur, et Deus universae terrae iam vocatur, hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore implevit. Certe enim si iam Deus Israel Deus universae terrae vocatur, necesse est ut fiat quod iussit, quando qui iussit, innotuit. Quia vero per Christum et in Christo innotuit, ut Ecclesia eius per orbem diffunderetur et per ipsam Deus Israel universae terrae vocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant qui volunt: immo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est ut oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi et corpore eius, cui caput est, id est Ecclesia eius, cum appellatur tamquam sterilis, quae non pariebat. Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit nondum Christo annuntiato per evangelistas eis, quibus non est annuntiatus per Prophetas, et dicitur plures filios desertae futuros quam eius, quaehabet virum, cum viri nomine significata est lex vel rex, quem accepit primus populus Israel, nec acceperant Gentes legem eo tempore, quo propheta loquebatur, neque rex christianorum apparuerat adhuc Gentibus, ex quibus tamen gentibus longe fertilior et numerosior Sanctorum multitudo provenit. Ita ergo dicit Isaiasincipiens ab humilitate Christi et se postea convertens ad alloquendam Ecclesiam usque ad eum versum, quem commemoravimus, ubi ait: Et qui eruit te ipse Deus Israel universae terrae vocabitur. Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus et exaltabitur et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab omnibus species tua et honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur Gentes multae super eum et continebunt reges os suum, quoniam quibus non est nuntiatum de illo videbunt et qui non audierunt intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro? Et bracchium Domini cui revelatum est? Nuntiavimus coram illo ut puer, ut radix in terra sitienti, non est species illi neque honor. Et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem; sed vultus eius abiectus et deformis positio eius ab omnibus hominibus. Homo in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et avertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. Et nos existimavimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore eius sanati sumus. Omnes ut oves erravimus et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os, ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam eius et divites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam eius, ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures et fortium partietur spolia propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimata est, et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est.Delectare sterilis, quae non paris, exsulta et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige; non est, quod parcas. Porrige longius funiculos et palos validos constitue. Etiam atqueetiam in dextram atque sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit Gentes, et civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor, quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te ipse Deus Israel universae terrae vocabitur. 31. 48. Quid contra hanc evidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi divinitate discipulos eius putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse non solent credere; at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut ovis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus,ille vulneratus propter peccata nostra, cuius livore sanati sumus, cuius facies iniuriata est nec magni aestimata, palmis caesa et sputis illita, cuius deformis in cruce positio, ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem, ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur, ille qui, sicut agnus coram tondente non habet vocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus: Prophetiza nobis, Christe. Nempe iam exaltatus est, iam honorificatus est vehementer. Nempe iam mirantur Gentes multae super eum. Iam continuerunt reges os suum, quo adversus christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe quibus non est nuntiatum de illo, iam vident, et qui non audierunt, iam intellegunt. Quoniam Gentes, quibus non nuntiarunt Prophetae, magis ipsae vident, quam vera nuntiata sint per Prophetas. Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, iam in litteris eius, de quo ista sit locutus, intellegunt. Nam et in ipsa gente Iudaeorum quis credidit auditui Prophetarum, aut bracchium Domini, quod est ipse Christus, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum est, quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae quos habebant ? Nempe iam haereditate possidet multoset fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et demones possidebant per ecclesiarum suarum fabricas et quoslibet necessarios usus, illis expulsis proditisque distribuit. 32. 49. Quid ergo ad haec dicunt perversi laudatores Christi et christianorum obtrectatores? Numquid, ut ista per Prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? Numquid, ut delectetur Ecclesia diffusa per Gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem sive regem tamquam virum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras Gentes funiculos porrigat, ut in dextram per veros christianos et in sinistram per fictos christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius haereditet Gentes, ut civitates, quae a vero Dei cultu et a vera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo vestiebatur, ut praevaleret tam multis tamque vehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri vel esse christianum, ut confusionem in perpetuum obliviscatur,quia ubi abundaverat peccatum, superabundavit gratia, ut ignominiae viduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et opprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? Numquid postremo, ut Dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse Deus Israel universae terrae iam vocetur, discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt ? 32. 50. Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem atque obtunsissimis obscurum dubiumve relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi perversi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse atque docuisse quae doctrina continet Christi, quia Deus Israel, qui haec omnia, quae isti colere volunt, abominanda atque evertenda in libris Prophetarum praecepisse invenitur, ipse Deus universae terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi Ecclesiam iam vocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et Deus Israel deos eorum coluit, qui de se per omnes Gentes colendo et de illis abominandis atque evertendis per Christum quod promisitimplevit ? Ubi sunt dii eorum? Ubi vaticinia fanaticorum et divinationes pythonum? Ubi auguria vel auspicia vel haruspicia vel oracula demonum? Cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra Prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam veritatem? Offendimus, inquiunt, deos nostros et deseruerunt nos, ideo adversus nos christiani praevaluerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. Hoc sibi certe per christianos fuisse eventurum legant ex libris vatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum volunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus et detestatus sit quem constat istorum eversorem. Sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confinxerint. Quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur et praemonerentur qui nunc volunt esse christiani. 33. 51. Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutioneper christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum vero magnam laudem repperient temporum christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris iniuriam? Nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt theatra, caveae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora vel moenia, in quibus demonia colebantur. Unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere ? Quid aliud apertissime ostendens nisi illam scenam esse tam turpem ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis vir bonus? Et tamen dii eorum tali dedecore placabantur, quale a viris bonis removendum esse censebat. Est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in eorum comparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis viri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior ethabenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? Quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, dii gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. Quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inveniunt vel quos frangant vel quos abscondant, christianorum vero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant. 34. 52. Multa hinc dicerem, nisi me iam librum istum concludere atque ad propositam intentionem redire suscepti operis necessitas cogeret. Cum enim evangelicas quaestiones, ubi videntur quibusdam quattuor evangelistae non inter se constare, solvere adgrederer, ut potui, expositis intentionibus singulorum primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. Ita enim volunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt nihilque sensisse contra deos suos sed eos potius magico ritu coluisse, et discipulos eius non solum de illo fuisse mentitos dicendo illum Deum, per quem facta sunt omnia, cum aliud nihil quam homo fuerit quamvis excellentissimae sapientiae verum etiam de diis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. Unde factum est, ut eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per Ecclesiam christianorum ab omnibus gentibus colitur et istorum sacrilegas vanitates ubique iam evertit, sicut per Prophetas suos tanto ante praedixit et per Christi nomen in quo benedici omnes Gentes promiserat, ea quae praedixit implevit. Ex quo intellegere debent nec Christum aliud de diis eorum vel nosse vel docere potuisse, quam Deus Israel per Prophetas iussit atque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit, in cuius nomine secundum pollicitationem, quam patribus fecit cum benedicerentur omnes Gentes, factum est, ut et ipse Deus Israel universae terrae vocaretur, nec discipulos eius a sui magistri doctrina deviasse, cum deos gentium coli prohibuerint, ne vel insensatis simulacris supplicaremus vel societatem cum demoniis haberemus vel creaturae potius quam Creatori religionis obsequio serviremus. 35. 53. Quapropter, cum sit ipse Christi Sapientia Dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales sive angelorum sive hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum Sanctum, per quem caritas in cordibusnostris diffunditur, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est, consultum est divina providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex vita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc,cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum vocant, sic ait: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. Ut ergo ab imis ad summa revocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid mediumreducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo, reconcilians hominem Deo, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis. 35. 54. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur. Oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem quem assumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enimille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius iam videamus qualia sint quae putant evangelistas sibimet scripsisse contraria (quod parum intellegentibus videri potest), ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo, in corporis ipsius unitate germanam servasse concordiam.
Liber secundvsPrologus1. 1. Quoniam sermone non brevi et admodum necessario, quem libro uno complexi sumus, refutavimus eorum vanitatem, qui discipulos Christi Evangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut Deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis; et eum talia scripsisse videri volunt, qualia perversi diligunt, non qualibus lectis et creditis a perversitate corrigi possunt: nunc iam videamus ea quae quattuor evangelistae de Christo scripserunt, quemadmodum sibi atque inter se congruant, ne quid ex hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis evangelicis Libris inconvenientia quaedam et repugnantia se reprehendisse existimantes, magis ea contentiose obiectanda, quam prudenter consideranda esse arbitrantur. 1. 2. Matthaeus evangelista sic orsus est: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham. Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus Filius hominis est, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: Generationem eius quis enarrabit? Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus. Neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam servata pari consensu continentia posse permanere vocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo complexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendusest. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset. 1. 3. Putabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus,sed ab eis hoc putabatur, quos Mariae latebat virginitas. Nam Lucas ait: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph. Qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitavit, ubi ait: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo ? Cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex Maria Virgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et virum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? Unde manifestum est illud,quod ait: Sicut putabatur, filius Ioseph, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur. 2. 4. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset, Mariam ex David nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium David, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum evidenter dicat apostolus Paulus ex semine David secundum carnem Christum, ipsam quoque Mariam de stirpe David aliquam consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus! Cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis apud illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista evidentissima significatione praenuntiatum. 3. 5. Quos autem movet, quod alios progeneratores Matthaeus enumerat descendens a David usque ad Ioseph, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad David, facile est, ut advertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. Antiqua est enimconsuetudo adoptandi etiamin illo populo Dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptaverat (illa quippe alienigena fuit), ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos verbis manifestissimis adoptavit dicens: Nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te venirem, mei sunt: Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. Natos autem si genueris postea, tibi erunt. Unde etiam factum est, ut duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Levi, quae templo serviebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. Unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in Evangelio suo, cuius progenitores sursum versus commemoraret, donec exiret ad David. Cum enim necesse sit, utroque evangelista vera narrante, et Matthaeo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit qui genuerat, alter eius, qui adoptaverat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? Commodius enim filius eiusdictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, atque ita in hoc verbo quod est genuit perseverans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat. 3. 6. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Eli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno evangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. Neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptaverit, aut vero etiam nos, quibus dedit Deus potestatem filios eius fieri, de natura atque substantia sua nos genuit sicut unicum Filium, sed utique dilectione adoptavit. Quo verbo Apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum Unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia Patris natus est, secundum aequalitatem divinitatis hoc omnino quod Pater, quem missum dicit ad suscipiendam carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes divinitatis suae per adoptionem. Ita enim dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suumfactum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus. Et tamen dicimur etiam nati ex Deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur autem per gratiam, non per naturam. Nam si per naturam filii essemus, numquam aliud fuissemus. Cumenim dixisset Ioannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, secutus ait: Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ita quos dixit accepta potestate factos Dei filios, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex Deo. Atque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, Et Verbum, inquit, caro factum est et habitavit in nobis, tamquam diceret: Quid mirum, si filii Dei facti sunt, cum caro essent, propter quos Unicus caro factus est, cum Verbum esset? Hac sane magna distantia, quia nos effecti filii Dei mutamur in melius, ille autem Filius Dei, cum Filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed assumpsit quod erat inferius. Dicit et Iacobus: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit. 3. 7. Non ergo alienum esset a veritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. Etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit Deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. Unicum autem genuit, non solum ut Filius esset, quod Pater non est, sed etiam ut Deus esset, quod et Pater est. Sed plane si hoc verbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat, commemorasset. Nunc vero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph, alter: Ioseph, qui fuit filius Eli, etiam ipsa verborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimaverunt. Sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam evangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut videret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. Hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent. 4. 8. Illud autem quod deinceps insinuandum est, revera ut adverti et videri posset, lectorem attentissimum et diligentissimum requirebat. Acute quippe animadversum est Matthaeum,qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. Numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit , de qua dicit Apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum Dei.Quam significat etiam illa virga ferrea de qua in psalmo legitur: Reges eos in virga ferrea, cum superius dixisset: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Reguntur enim etiam boni in virga ferrea, de quibus dicitur: Tempus est, ut iudicium incipiat a domo Domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? Ad quos pertinet quod sequitur: Tamquam vas figuli conteres eos. Reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali vero comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una atque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis. 4. 9. Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam illud declarat. Quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecravit et Lex et Prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus ieiunaverunt, et Evangelium per ipsius Domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam testabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus tentationem in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurans? Post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit, huic eorum vitae adhuc humana conversatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamvis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet vitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis vicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando ventorum nomine Scriptura commemorat, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie. Quadraginta autemquater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur. 4. 10. Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque vitam hominum ad nos regendos in tentatione laborantes venientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua et de cognatione sua separavit Abraham. Christus venit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret quod promittebatur ex qua esset gente venturus. Cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad David generationes esse quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad nativitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. Unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas Gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur atque, ut eat in diversum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. Et hoc ipsum iam etiam praefigurabat Christum a circumcisione adpraeputium, tamquam ab Ierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc atque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum. Haec tunc in figura praeparabat Deus rebus in veritate venturis. Nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur " Praeparatio Dei ". Sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet. 4. 11. Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem voluit significare Matthaeus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum vox de caelo declaravit, ubi testimonium Ioannes ipsi perhibuit dicens: Ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem transit et Abraham et pervenit ad Deum, cuimundati et expiati reconciliamur. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei potius propter nos Filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Ioseph filium Eli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit Dei, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit. 4. 12. Quapropter in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit; Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illiusexpiavit. Ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. Quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Matthaeum excepto Christo est quadragenarius.Quia vero iustitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et Deus, ad quem pervenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. Quam etiam ipse Dominus per huis numeri mysterium evidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens. 4. 13. Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. Porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et vela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri. Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc quia universum tempus septenario dierum numero volvitur, convenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit per Spiritum Sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit. 5. 14. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur: Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Ioannis ita narrans: In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum:hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtusAltissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. Hoc ergo Matthaeus commemoravit dicens de Maria: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Matthaeus praetermisit, cum de Spiritu Sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Matthaeus deinceps connectit quod Lucas praetermittit. Sequitur enim et dicit Matthaeus: Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum. Cum ergo natus esset Iesusin Bethleem Iudae in diebus Herodis regis, et cetera. 5. 15. De civitate Bethleem Matthaeus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit. Contra de Magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit ita contexens: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis Magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam . Hoc totum Lucas praetermisit, sicut Matthaeus non narravit, quod Lucas narrat, in praesepi positum Dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiaverit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium Deum et quod venerunt pastores et viderunt verum esse quod eis angelus nuntiaverit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucasnarrat, quod attulerit eum ad Ierusalem, et de Symeone velAnna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognoverunt eum impleti Spiritu Sancto. Omnia haec tacet Matthaeus. 5. 16. Unde merito quaeritur, quando facta sint sive quae Matthaeus praetermittit et Lucas dicit sive quae Lucas praetermittit et Matthaeus dicit. Quando quidem Matthaeus regressis in regionem suam Magis, qui venerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non invento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode rediisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae civitate Nazareth, quae omnia Lucas tacet. Nec ideo contrarium videri potest, quod vel hic dicit, quae ille praetermittit vel ille commemorat quae iste non dicit. Sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Matthaeus de profectione in Aegyptum atque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in civitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem Domini, reversos esse commemorat ? Hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia valeat, ne similiter moveant animumque conturbent, sic unumquemque evangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta videatur: tacitis enim quae non vult dicere sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi videantur. Sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. Ac per hoc intellegitur Matthaeus, ubi ait somnio admonitos Magos, ne redirent per Herodem, et per aliam viam regressos in regionem suam, illic praetermisisse quae Lucas narravit gesta circa Dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Matthaeus, tamquam continuam contexuit regressionem ad civitatem Nazareth. 5. 17. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de Christi nativitate et infantia vel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat. Fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatusest videns et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem: et erit gaudium tibi et exsultatio et multi in nativitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam ". Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Egoenim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ". Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel qui assisto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: " Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ". In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus ". Quaecum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum; ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis ". Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ". Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi quae vocabatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ". Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth,exultavit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae inauribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo ". Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Et ait Maria: " Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eiusin saecula. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam et inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eiusZachariam. Et respondens mater eius dixit: Non, sed vocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: " Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini praeparare vias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem eo quodesset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit in praesepi, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepi ". Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: " Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis ". Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum,quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ". Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos, Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi,sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iudae, sicenim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter inquisivit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam . Qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam Sanctum Domino vocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit Deum et dixit: "Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ". Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ". Et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser. Haec processerat in diebusmultis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini , ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ". Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: " Ex Aegypto vocavi filium meum ". Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: " Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt ". Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri ". Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: " Quoniam Nazareus vocabitur ". Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Etfactum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem illos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. 6. 18. Iam hinc de praedicatione Ioannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. Nam et Matthaeus post illa verba, quae ultima eius posui, ubi commemoravit ex propheta testimonium: Quoniam Nazaraeus vocabitur, sequitur et adiungit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae, et cetera. Et Marcus, qui nihil de nativitate vel infantia vel pueritia Domini narravit, hinc Evangelii sumpsit initium, id est a Ioannis praedicatione.Sic enim exorsus est: Initium Evangelii IesuChristi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam . Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, et cetera. Et Lucas post verba, ubi ait: Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate et gratia apud Deum et homines, de Ioannis praedicatione iam sequitur dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem filium Zachariae in deserto, et cetera. Ioannes quoque apostolus in evangelistisquattuor eminentissimus, posteaquam dixit de Verbo Dei, qui est ipse Filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt, intulit continuo de Ioannis praedicatione ac testimonio dicens: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Unde iam videndum est de ipso Ioanne quattuor evangelistarum narrationes quemadmodum non inter se discordent, non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur, quod modo fecimus de primordiis nati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Matthaeus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet vel tacendo quod alter commemorat non impedire intellectum veracis narrationis alterius, ut hoc exemplo, sive ut a me factum est sive alio modo commodius fieri possit, videat unusquisque et in ceteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit. 6. 19. Iam ergo, ut dixi, videamus quattuor evangelistarum de Baptista Ioanne consensum. Matthaeus ita sequitur: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae . Marcus non dixit: " In diebus illis ", quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret: " In illis diebus ". Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis vel baptismi Ioannis dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto. Nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Matthaeum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio voluisse accipi quod ait in illis diebus. Mox enim ut narravit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode, quod utique tempore infantiae vel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narravit in templo Ierusalem, cum ergo infantem vel puerum ex Aegypto revocatum commemorasset,Matthaeus continuo intulit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque adtempus, quo praedicare et baptizare coepit Ioannes, quo iam tempore Christi aetas iuvenilis invenitur, quia coaevi erant ipse et Ioannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset. 7. 20. Sed plane de Herode solet movere nonnullos, quod Lucas narravit in diebus baptismi Ioannis Herodem fuisse tetrarcham Galilaeae, quando etiam Dominus iuvenis baptizatus est, Matthaeus autem, mortuo Herode, dicit puerum Iesum ab Aegypto remeasse; quod utrumque verum esse non potest, nisi duo fuisse intellegantur Herodes. Quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniant, qui procliviores sunt ad calumniandum evangelicae veritati quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem vocabulo appellatos intellegant?, cuius rei exemplis plena sunt omnia. Nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur. Sicut Archelaus, quem Matthaeus in Iudaeae regnum patri mortuo successisse commemorat, sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Itureae tetrarcham Lucas insinuat. Rex enim fuit Herodes ille, qui quaerebat animam pueri Christi, Herodes autem aliusfilius eius non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen praecum a parte regni quarta inditum resonat. 8. 21. Nisi forte hinc rursus quispiam moveatur: cum Matthaeus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redeunte ire in Iudaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius ibi regnabat; quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat, sicut Lucas testatur ? Quasi vero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Iudaea non iam rex esset Archelaus, sed Pontius Pilatus qui non rex Iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. Quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens Archelaum in Iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et civitas eius erat Nazareth. 9. 22. An forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt, cum propterea magisisse in Galilaeam videantur,quia civitas eorum erat Nazareth Galilaea, sicut Lucas non tacuit ? Sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam; ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israel, porro autem posteaquam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam et alio modo solvi possit haec quaestio. Quia potuit videri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognoverant, non esse habitandum nisi in Ierusalem, ubi erat templum Domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur, neque enim divinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebat deberent contemnere. 10. 23. An et hoc aliquis dicit: Quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? Hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec si aliquis evangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. Fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbamlatenter ascenderent, mox reversuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent irreligiosi nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem tunc accipiamus factitatum cum iam non timeretur Archelaus. Quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter Evangelium prodit historia, cui fides habenda videatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Ierusalem, ut tamen propter Dei timorem festivitatem solemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. Neque enim incredibile est captatis temporibus opportunis vel dierum vel horarum, accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant. 11. 24. Hinc etiam illa solvitur quaestio, si aliquem movet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus Magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset, quomodo potuerint completis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem Domini quae Lucas commemorat. Quis enim non videat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? Si autem illud verisimile non videtur, quod Herodes, qui valde sollicitus exspectabat, quid sibi Magi de puero renuntiarent, posttam multos dies se sensit illusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Ierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum, in mentem illi venerit quaerere animam pueri et necare tot parvulos, si hoc ergo movet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione vel averti omnino vel impediri. Neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. Cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu vera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi vel filiis suis adversaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cavendis potius occuparet? Ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi Magi renuntiaverunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire atque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quievisse. Cum ergo post purgationem matris eius in Ierusalem cum illo venissent et ea gesta essent intemplo quae a Luca narrantur, quia verba Simeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem revocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum. Deinde divulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a Magis sensit illusum; ac deinde ad Christi mortem cupiens pervenire, multos infantes, sicut Matthaeus narrat, occidit. 12. 25. Matthaeus ergo de Ioanne ita contexit: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: "Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ". Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Isaiae testimonium esse de Ioanne. Nam plura verba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas commemoravit, cum de Baptista Ioanne narraret. Ioannes autem evangelista ipsum Ioannem Baptistam de se ipso idem testimonium Isaiae protulisse commemorat, sicut nunc Matthaeus dixit quaedam Ioannis verba, quae alii non dixerunt. Praedicans, inquit, in desertoIudaeae et dicens: " Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum ". Haec verba Ioannis alii praetermiserunt. Iam vero quod sequitur Matthaeus et adiungit:Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius ", ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Matthaeus hoc commemoraverit, an adhuc verba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intellegatur: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera. Neque enim hoc movere debet, quia non ait: "Ego sum enim, qui dictus sum per Isaiam prophetam ", sed ait: Hic est enim qui dictus est. Solet quippe esse talis locutio et ipsorum evangelistarum Matthaei et Ioannis. Nam et Matthaeus dixit: Invenit hominem sedentem in telonio, nec dixit: " Invenit me ", et Ioannes: Hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius, non dixit: " Ego sum ", aut: " Verum est testimonium meum ". Dominus autem ipse saepissime dicit: Filius hominis aut Filius Dei, et non dicit: "Ego ", et: Oportebat, inquit, Christum pati et resurgeretertio die, non ait: " Oportebat me pati ". Potuit ergo et Ioannes Baptista, cum dixisset: Agite paenitentia, appropinquavit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur: Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera, ut post verba eius Matthaeus ita narrationem contexat: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et cetera. Quod si ita est, non mirum si et interrogatus quid diceret de se ipso, sicut narrat Ioannes evangelista: Ego, ait, vox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. De vestitu ergo eius et victu ita Matthaeus sequitur dicens: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem eius erat locustae et mel silvestre. Hoc et Marcus dicit pene totidem verbis, ceteri autem duo tacent. 12. 26. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisaeorum etsadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis: " Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira futura? Facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ". Haec omnia dicit et Lucas eadem pene verba Ioannis exprimens. Et ubi aliquid varium est in verbis, ab eadem tamensententia non receditur, velut cum dicit Matthaeus Ioannem dixisse: Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham , ille autem:Et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham; iste: Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Ioannes de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Matthaeus omisit; deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse: Ego quidem aqua baptizo vos, non dixit: " In paenitentiam ". Deinde Matthaeus: Qui autem, inquit, post me venturus est fortior me est. Ille vero: Venit autem, inquit, fortior me. Item Matthaeus: Cuius non sum, inquit, dignus calceamenta portare, ille autem: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius. Quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. Nam post commemoratum habitum et victum eius secutus ait: Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto ". De calceamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens; de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit: Et igni, sed tantum: Spiritu Sancto. Sicut enim Matthaeus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: Ipse vos baptizabit in Spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit Sancto, sicut Matthaeus dixit: In Spiritu Sancto et igni. His tribus attestatur Ioannes evangelista, cum dicit: Ioannes testimonium perbibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat quem dixi: Qui post me venit ante me factus est, quia prior me erat ". Sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant; repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: Hic erat quem dixi: Qui post me venit. 12. 27. Si ergo quaeritur, quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium. Neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius, eamdem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est. 12. 28. Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam veritas Evangelii verbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis obtinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt vel viderunt, reminiscentibus non eodem modo atque eisdem verbis eadem tamen res fuerit indicata, aut sive mutetur ordo verborum, sive alia pro aliis quae tamen idem valeant verba proferantur, sive aliquid vel quod recordanti non occurrerit vel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi, minus dicatur; sive aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat; sive ad illuminandam declarandamque sententiam, nihil quidem rerum, verborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est; sive rem bene tenens non assequatur, quamvis id conetur, memoriter etiam verba, quae audivit, ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit evangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem, ut pluribus eamdem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam evangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit, evangelistarum aliquem mentitum fuisse, vel existimare vel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. Et quanto magis ad mores optimos pertinet cavere mendacium, tanto magis tam eminenteauctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se variari aliquorum narrationes inveniremus, ut inter evangelistas variatae sunt. Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse approbamus. 12. 29. Quid ergo in his quae de narrationibus evangelistarum collata proposui putandum est esse contrarium? An quod alius dixit: Cuius non sum dignus calceamenta portare, alii vero: Corrigiam calceamenti solvere ? Non enim verbis aut verborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa videtur aliud esse calceamenta portare, aliud corrigiam calceamenti solvere. Merito ergo quaeri potest, quid Ioannes dixerit non se dignum esse, utrum calceamenta portare an corrigiam calceamenti solvere. Si enim alterum horum dixit, ille verum videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe vel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calceamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiamcalceamenti solvere, quid aliud accipiendum recte existimaveris nisi Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore sive contextim? Potuit enim sic dicere: "Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, nec calceamenta portare ",ut unus evangelistarum hinc aliud, alii vero aliud, omnes tamen verum narraverint. Si autem nihil intendit Ioannes, cum de calceamentis Domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, sive de solvenda corrigia calceamentorum sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de convenientia dicimus evangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, voluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius verba commemorat. Ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit qui loquitur. 13. 30. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: " Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? ". Respondens autem Iesus dixit ei: " Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ". Tunc dimisit eum. Attestantur et ceteri venisse Iesum ad Ioannem. Baptizatum autem tres commemorant, sed tacent quod Matthaeus ait, dixisse Domino Ioannem vel Ioanni Dominum respondisse. 14. 31. Deinde sequitur Matthaeus: Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ". Hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant sed de verbis vocis, quae de caelo facta est, variant locutionem salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum: Hic est Filius meus dilectus, et alii duo dicunt: Tu es Filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet, sicut superius tractatum est. Vox enim caelestis unum horum dixit, sed evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est: Hic est Filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset Filius Dei, atque ita dictum referre voluit: Tu es Filius meus, ac si illis diceretur: Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Iam vero quod alius dicit: In quo mihi complacui, alius: In te complacui, alius: In tecomplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa voce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quae diversitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. Quod enim dictum est: In quo mihi complacui si velit quis ita intellegere, ut Deus in Filio sibi placuisse videatur, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacui. Si rursus ex hoc uno intellegat quisque in Filio Patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacuit mihi. Ex quo satis apparet, quilibet evangelistarum caelestis vocis etiam verba tenuerit, alios ad eamdem sententiam familiarius explicandam verba variasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur: " In te placitum meum constitui ", hoc est: " Per te gerere quod mihi placuit ". Illud vero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse quod in Psalmo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus graecis non inveniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet verborum ordine de caelo sonuisse? 15. 32. Quod autem secundum Ioannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed verba Ioannis Baptistae referuntur commemorantis, quid viderit. In quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: Et ego non noveram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Si enim tunc eum cognovit, cum columbam vidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit venienti, ut baptizaretur: Ego magis a te debeo baptizari; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet. Ex quo apparet, quamvis eum iam nosset (nam etiam in utero matris exsultavit, cum ad Elisabeth Maria venisset ), aliquid tamen in eo, quod nondum noverat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in Spiritu Sancto propria quadam et divina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a Deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet vel a se dari Spiritum Sanctum. 16. 33. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: " Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ". Qui respondens dixit: " Scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei ", et cetera usque ad id quod dictum est: Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. Totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine. Unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea inpinnam templi levatus sit, an hoc prius et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit et quod aliis verbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est quam nihil depereat veritati? Marcus autem attestatur quidem eum in deserto a diabolo esse tentatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet, quid ei dictum sit quidve responderit. Item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Ioannes vero totum istum locum praetermisit. 17. 34. Sequitur narrans Matthaeus: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas; sed Lucas de Ioanne tradito nihil hoc loco dicit. Ioannes autem evangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum etAndream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen impositum, cum antea Simon vocaretur. Sequenti item die iam volentem exire in Galilaeam invenisse Philippum et ei dixisse, ut sequeretur eum. Inde ventum est, ut etiam de Nathanaele narraret. Die autem tertio in Galilaea constitutum, fecisse illud in Cana de aquae in vinum conversione miraculum. Quae omnia ceteri evangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reversus sit in Galilaeam. Unde intellegitur fuisse interporsitos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Ioanne. Non est autem contrarium ei loco, ubi Matthaeus narrat Dominum dixisse Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Ioannes dictum esse commemorat: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut eum hoc nomine appellaret postea Dominus dicens: Tu es Petrus. Non enim ait: " Tu vocaberis Petrus ", sed: Tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea: Tu vocaberis. 17. 35. Deinde contexit narrationem Matthaeus et dicit: Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephtalim, et cetera, quousque sermo terminetur, quem habuit in monte. In quo contextu narrationis attestatur ei Marcus de discipulorum vocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Ioannis. Sed cum Matthaeus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis quem in monte habuit, posteaquam multos curavit et eum multae turbae secutae sunt, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius. Tunc ipse dixit quod et Matthaeus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. Narravit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus immundus, deinde de socru Petri; in his autem Lucas ei consentit, Matthaeus vero de isto demonio nihil narravit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea. 17. 36. In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Matthaeus post vocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentemin synagogis et praedicantem Evangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis, ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo. Dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorumdem discipulorum narrat, cum circumire Galilaeam et docere in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamvis non omnia praetermissa in narrationem revocaverit. 17. 37. Sane potest movere, quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem primo Andream secutum fuisse Dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum vocatum, ut eum sequeretur. Ceteri autem tres evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus. Nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea navi fuisse secundum Matthaei et Marci narrationem, qui breviter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicavit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa navi Dominus prius fuerit locutus ad turbas. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a Domino dictum commemorat: Ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cumde capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit, et ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Illud ergo quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est; non enim parva repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Nam si iuxta Iordanem, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Ioannis Baptistae secuti sunt eum duos, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo adduxit ad Iesum, quando et nomen ut Petrus vocaretur accepit, quomodo ab aliis evangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes invenerit atque ad discipulatum vocaverit, nisi quia intellegendum est non sic eos vidisse tunc Dominum iuxta Iordanem, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse? 17. 38. Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua vinum, dicit idem Ioannes, quod crediderint in eum discipuli eius. Quod ita narrat: Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias vocati sunt. Sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimusapostolumPaulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat Apostolus. Ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. Iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata atque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator. 17. 39. Quod autem dicit idem Ioannes: Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus, incertum est utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Matthaeus enim primo narrat, quod venerit et habitaverit in Capharnaum, et postea, quod eos de navibus piscantes vocaverit, iste autem, quod cum illo Capharnaum venerint discipuli eius. An forte Matthaeus quod praetermiserat recapitulavit, quia non ait ipse: " Post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres ", sed sine ulla consequentis temporis differentia: Ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres, et cetera? Proinde fieri potest, ut postea narraverit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur venisse Capharnaum, quo Ioannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius venisse. An potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic vocaverat, ut diceret ei: Sequere me ? Quo enim ordine vocati sint omnes duodecim Apostoli, in evangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo vocationis, sed nec ipsa vocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthaei publicani, qui etiam Levi vocabatur. Singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. Nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellavit filios tonitrui. 17. 40. Sane animadvertendum est quod Scriptura evangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes, magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. Ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit sicut Lucas commemorat. Ipse quippe paulo post ait: Et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis. Non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. Aliis quoque Scripturarum locis hoc evidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam vitam pertineret. 17. 41. Quaeri autem potest, quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream; deinde progressus paululum, alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus: cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Iacobum et Ioannem filios Zebedaei vocatos ad adiuvandum,cum retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines, non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. Unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit et ipse iussit, ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. Tunc enim non subductis ad terram navibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem ac iubentem, ut eum sequerentur. 18. 42. Illud etiam requirendum est, quomodo Ioannes evangelista, antequam Ioannes Baptista missus esset in carcerem, dicit Iesum isse in Galilaeam (postea quam enim commemoravit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua vinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter Pascha, post haec venisse in Iudaeam terram et discipulos eius, et illic demoratum cum eis et baptizantem, ubi secutus ait: Erat autem et Ioannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Ioannes ), Matthaeus autem dicat: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Similiter et Marcus: Posteaquam autem traditus est, inquit, Ioannes venit Iesus in Galilaeam. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Ioanne, sed tamen et ipse post baptismum et tentationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. Nam ita contexit narrationem suam: Et consummata omni tentatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et egressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo. Unde intellegitur hos tres evangelistas non Ioanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini adventum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam convertit in vinum; tunc enim nondum erat traditus Ioannes, eum vero adventum eius in Galilaeam connexuisse narrationibus suis, qui post Ioannem traditum factus est. De quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Ioannes evangelista sic loquitur: Ut ergo cognovit Iesus, quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. Tunc ergo intellegimus iam fuissetraditum Ioannem, Iudaeos vero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizaverat Ioannes. 19. 43. Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Matthaeum in monte habuit Dominus, videamus, utrum ei ceteri evangelistae nihil adversari videantur. Marcus quippe non eum commemoravit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas Dominus locis aliis repetivit. Reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: Et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. In hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus. Namque idem Marcus ita sequitur: Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si vis, potes me mundare ", et cetera. De hoc leproso mundato talia connectit, ut ipse intellegatur, quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ", et cetera. 19. 44. Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari vel posterius facta praeoccupare, sicut divinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. Verumtamen idem Lucas sermonem etiam ipse Domini prolixum narravit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Matthaeus. Hic enim dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. Et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit illisum domui, non etiam pluviam et ventos, sicut Matthaeus. Posset ergo facillime credi eumdem etiam ipse Domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Matthaeus posuit, item aliasposuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem verbis, custodita tamen veritatis integritate similiter explicasse. 19. 45. Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moveret, quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente, Lucas autem in loco campestri a Domino stante. Haec itaque diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? Non sane istos duos sermones, quorum unum Matthaeus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabilitercreditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse versatas. Nam Matthaeus hoc ita dicit: Et secutae sunt eum turbae multae a Galilaea, et Decapoli, et Hierosolymis, et Iudea et de trans Iordanem. Videns autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ", et cetera. Hic potest videri multas turbas vitare voluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. Cui rei videtur attestarietiam Lucas ita narrans: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit, Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scariotem, qui fuit proditor. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos dicebat: " Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei " et cetera. Hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos Apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quemMatthaeus interposuit et Lucas tacuit. Hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum. 19. 46. Quod autem Matthaeus isto sermone terminato sequitur et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius, potest videri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat. Quod vero mox ait: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit. Neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum, sed hoc solum voluit significare Matthaeus, post illam descensionem multas turbas fuisse cum Domino, quando leprosum mundavit, non quantum temporis interfuerit, praesertim cum eumdem leprosum Lucas iam in civitate posito Domino dicat esse mundatum, quod Matthaeus dicere non curavit. 19. 47. Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse quandoex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat; atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius atque ita illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt, diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. Iam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte videndum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium, nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque veritas explicetur, ut quod Matthaeus ait: Cum autem descendisset de monte, simul etiam de illo campestri loco, qui in latere montis esse potuit, intellegatur. Deinde Matthaeus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter. 20. 48. Post haec Matthaeus sequitur et dicit: Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum centurio, rogans eum et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et sanatus est puer ex horailla. Hoc de puero centurionis etiam Lucas commemorat, non sicut iste post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemoravit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita coniungit: Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus, et cetera usque in eum locum, quo sanatus est. Hic intellegendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non, antequam haec verba terminasset, intravit, sed non esse expressum, post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit, iste autem postea recordatur. 20. 49. Iam ergo videamus, utrum sibi de hoc servo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: Accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: " Puer meus iacet in domo paralyticus ". Cui videtur repugnare quod ait Lucas: Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: " Quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enimgentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ". Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo et sanabitur puer meus ". Si enim hoc ita gestum est, quomodo erit verum quod Matthaeus narrat: Accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter advertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? Non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perveniat illuc quo dicitur accessisse - unde etiam dicimus: " Parum accessit ", vel: " Multum accessit ", eo quo appetit pervenire -, verum etiam ipsam perventionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam etsi eum ad quem pervenit non videat ille qui pervenit, cum per amicum pervenit ad aliquem, cuius ei favor est necessarius. Quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam vulgo perventores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per convenientium personarum interpositionem ambitionisarte pertingunt. Si ergo ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra perventionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit pervenire! Non ergo absurde Matthaeus etiam quod vulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad Dominum compendio dicere voluit: Accessit ad eum centurio. 20. 50. Verumtamen non neglegenter intuenda est etiam sancti evangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in Psalmo: Accedite ad eum et illuminamini. Proinde quia fidem centurionis, qua vere acceditur ad Iesum, ipse ita laudavit, ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens evangelista quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esse aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. Sic enim et illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit Dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. Ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit Dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. Iam cetera in hoc capitulo quae alter dicit et alter praetermittit superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inveniantur habere contrarium. 21. 51. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem. Et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. Hoc quando factum sit, id est post quid vel ante quid, non expressit Matthaeus. Non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur. Nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. Nam id Marcus narrat, antequam illud de leproso mundato commemoret,quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, videtur interposuisse. Itaque et Lucas post hoc factum narrat de socru Petri, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem videri quem dicit habitum in monte Matthaeus. Quid autem interest, quis quo loco ponat sive quod ex ordine inserit sive quod omissum recolit sive quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non adversetur eadem vel alia narranti nec sibi nec alteri? Quia enim nullius in potestate est, quamvis optime fideliterque res cognitas quo quisque ordine recordetur (quid enim prius posteriusve homini veniat in mentem, non est ut volumus,sed ut datur), satis probabile est quod unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis duntaxat rebus, quarum ordo, sive ille sive ille sit, nihil minuit auctoritati veritatique Evangelicae. 21. 52. Cur autem Spiritus Sanctus dividens propria unicuique prout vult et ideo mentes quoque sanctorum propter Libros in tanto auctoritatis culmine collocandos, in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens alium sic, alium vero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesiverit, divinitus adiutus poterit invenire. Hoc tamen non est huius operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus evangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine vel easdem res vel alias factorum dictorumque Christi unusquisque eorum potuerit volueritve narrare. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit, ubi autem apparet, si quid moverit, quod sibi aut alteri repugnare videatur, utique considerandum et enodandum est. 22. 53. Sequitur ergo Matthaeus dicens: Vespere autem facto obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: " Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ". Hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit: Vespere autem facto. Sic et Marcus, cum de ipsa socru Petri sanata dixisset: Et ministrabat eis, hoc idem subiecit: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, et erat omnis civitas congregata ad ianuam. Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum. Videtur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est: Vespere autem facto, deinde diceret: Et diluculo valde surgens. Quamvis nec illud necesse sit, ubi dicitur: Vespere autem facto, eiusdem diei vesperum accipere, nec ubi dicitur: Diluculo, eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque videri potest hic rerum gestarum ordo servatus propter digestum ordinem temporum. Lucas quoque, cum de socru Petri narrasset, non ait ipse: Vespere autemfacto, sed tamen quod idem significaret adiunxit dicens: Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manum imponens curabat eos. Exiebant etiam demonia a multis clamantia et dicentia: " Quia tu es Filius Dei ". Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum. Et hic videmus eumdem prorsus ordinem temporum custoditum, quem comperimus apud Marcum. Matthaeus autem, qui videtur non ordine, quo gestum est, sed quo praetermissum recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narravit, quid ipso die facto etiam vespere gestum sit, iam non subiungit diluculum, sed ita narrat: Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum. Iam hoc aliud est, non illud quod Marcus et Lucas contexunt, qui post vesperum diluculum ponunt. Quod ergo hic dictum est: Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus accipere, quod die quodam, cum vidisset Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 23. 54. Deinde quod subiungit: Et accedens unus scriba ait illi: "Magister sequar te, quocumque ieris ", usque ad illud ubi ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, hoc similiter narrat et Lucas. Sed ille post pluranec ipse sane expresso ordine temporum, sed recordantis modo: utrum quod prius omisit, an quod posterius etiam factum quam sunt ea quae sequuntur praeoccupavit, incertum est. Ita enim dicit: Factum est autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: " Sequar te, quocumque ieris ". Et respondit ei prorsus eadem quae Matthaeus commemorat. Quod autem Matthaeus dicit tunc istud gestum esse, quando iussit ut irent trans fretum, Lucas vero ambulantibus illis in via, non est contrarium, quia in via utique ambulabant, ut venirent ad fretum. Et de illo qui petit primo sepelire patrem suum Matthaeus et Lucas omnino consentiunt. Quod enim Matthaeus primo eiusdem verba posuit hoc propter patrem suum petentis et deinde Domini dicentis: Sequere me, Lucas autem primo Domini dicentis: Sequere me et deinde illius hoc petentis, ad sententiam nihil interest. Commemoravit Lucas et alium dixisse: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt, de quo tacet Matthaeus. Inde iam Lucas in aliud perrexit, non in illud quod ordine temporis sequebatur. Post haec autem, inquit, designavit Dominus et alios septuaginta duos. Post haec quidem manifeste, sed quanto temporis intervallo post haec fecerit illud Dominus, non apparet. In ipso tamenintervallo fit quod deinceps Matthaeus subiungit. Nam idem Matthaeus ordinem temporum adhuc tenet ita narrans: 24. 55. Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, usque ad illud ubi ait: Et venit in civitatem suam. Ista duo facta continuatim quae narrat Matthaeus de tranquillato mari, posteaquam ventis imperavit Iesus a somno excitatus, et de illis qui habebant saevum demonium ruptisque vinculis agebantur in desertum similiter narrant Marcus et Lucas. Verbis aliis dictae sunt ab alio atque alio quaedam sententiae, non tamen aliae, velut illud quod eum dicit dixisse Matthaeus: Quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita dicit: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? id est illam perfectam velut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait: Modicae fidei. Lucas autem: Ubi est fides vestra? Et totum quidem dici potuit: Quid timidi estis? Ubi est fides vestra? Modicae fidei. Unde aliud hic, aliud ille commemorat. Et illud quod excitantes eum dixerunt, Matthaeus sic: Domine, salva nos, perimus; Marcus: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Lucas: Praeceptor, perimus: una eademque sententia est excitantium Dominum volentiumque salvari, nec opus est quaerere quid horum potius Christo dictum sit. Sive enim aliquid horum trium dixerint, sive alia verba quae nullus evangelistarum commemoravit tantumdem tamen valentia ad eamdem sententiae veritatem, quid ad rem interest? Quamquamet hoc fieri potuit, ut pluribus eum simul excitantibus omnia haec, aliud ab alio, dicerentur. Item quod sedata tempestate dixerunt secundum Matthaeum: Qualis est hic, quia venti et mare oboediunt ei? Secundum Marcum: Quis putas est iste, quia ventus et mare oboediunt ei? Secundum Lucam: Quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei? Quis non videat unam esse sententiam? Tantumdem enim prorsus valet: Quis putas est? Et: Qualis est hic? Et ubi non est dictum imperat, utique consequenter intellegitur, quia imperanti oboeditur. 24. 56. Quod vero Matthaeus duos dicit fuisse, qui legionem illam demonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem et Lucas unum commemorant: intellegas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat et pro cuius salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo evangelistae solum commemorandum iudicaverunt, de quo facti huius fama latius praeclariusque fragraverat. Nec quod verba demonum diverse ab evangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli, cum vel ad unam redigi sententiam vel omnia dicta possint intellegi. Nec quia pluraliterapud Matthaeum, apud illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid vocaretur, legionemse esse respondit, eo quod multa essent demonia. Nec quod Marcus circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, quidquam repugnat. Grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem. Erant enim duo milla porcorum, sicut Marcus expressit. 25. 57. Hinc ergo sequitur Matthaeus, adhuc temporum ordinem servans, atque ita narrationem contexit: Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, et cetera usque ad illud quod ait: Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus. De hoc paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas. Quod ergo Matthaeus dicit Dominum dixisse: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua, Lucas autem non dixit: fili, sed homo, ad sententiam Domini expressius insinuandam valet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere: " Non peccavi ", simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur Deus. Marcus vero hoc dixit, quod et Matthaeus, sed non dixit confide. Potuit quidem et ita dici: " Confide, homo; dimittuntur tibi peccata, fili ", aut: " Confide, fili; dimittuntur tibi peccata, homo ", aut quolibet verborum ordine congruenti. 25. 58. Illud sane potest movere quod de isto paralytico Matthaeus ita narrat: Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Marcus autem non hoc in eius civitate factum dicit, quae utique Nazareth vocatur, sed Capharnaum, quod ita narrat: Et iterum intravit in Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, et cetera. Lucas autem non commemorat, quo in loco factum sit, sed ita dicit: Et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem, et virtus erat Domini ad sanandos eos. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum et per tegulassubmiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: " Homo, dimittuntur tibi peccata tua " , et cetera. Remanet igitur quaestio inter Marcum et Matthaeum, quod Matthaeus ita scribit, tamquam in civitate Domini factum sit, Marcus autem in Capharnaum. Quae difficilius solveretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominaret. Nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut universum regnum in tot civitatibus constitutum, dicitur Romana civitas; cumque in tot gentibus constituta sit civitas, de qua scriptum est: Gloriosissima dicta sunt de te, civitas Dei, et cum prior ipse populus Dei in tot civitatibus habitans etiam una domus dictus sit, domus Israel, quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in civitate Capharnaum, civitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut veniens in Galilaeam recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? Quod si prorsus non liceret accipere civitatem Christi vel ipsam Galilaeam, in qua erat Nazareth, vel ipsam Capharnaum, quae sicut caput Galilaeae civitatibus eminebat, diceremus Matthaeum praetermisisse quae gesta sunt,posteaquam venit Iesus in civitatem suam, donec veniret et Capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt. 26. 59. Hinc ergo sequitur Matthaeus dicens: Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: " Sequere me ", et surgens secutus est eum. Hoc Marcus ita narrat eumdem etiam ipse ordinem tenens post illius paralytici sanitatem: Et egressus est, inquit, ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos. Et cum praeteriret, vidit Levin Alphei sedentem ad telonium et ait illi: " Sequere me ". Et surgens secutus est eum. Nihil hic repugnat; ipse est enim Matthaeus qui et Levi. Lucas etiam hoc post eumdem paralyticum sanatum ita subiungit: Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad telonium et ait illi: " Sequere me ". Et relictis omnibus surgens secutus est eum. Hinc autem probabilius videtur, quod haec praetermissa recordando Matthaeus commemorat, quia utique ante illum sermonem habitum in monte credendum vocatum esse Matthaeum. In eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis discipulis electos, quos et Apostolos nominavit. 27. 60. Sequitur itaque Matthaeus et dicit: Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius, et cetera usque ad illud ubi ait: Sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur. Hic Matthaeus non expressit, in cuius domo discumbebat Iesus cum publicanis et peccatoribus. Unde posset videri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse, nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent in domo Levi, hoc est Matthaei, discubuisse Iesum et dicta illa omnia quae sequuntur. Ita enim Marcus hoc idem dicit eumdem ordinem servans: Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu. Cum ergo dicit: In domo illius, exprimit utique illum, de quo superius loquebatur, id est Levi. Sic et Lucas cum dixisset: Ait illi: "Sequere me ", et relictis omnibus surgens secutus est eum, continuo subiecit: Et fecit ei Levi convivium magnum indomo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Manifestum est itaque, in cuius domo ista gerebantur. 27. 61. Iam ipsa verba videamus, vel quae Domino dicta vel quae ab illo responsa omnes isti tres evangelistae posuerunt. Matthaeus: Et videntes, inquit, pharisaei dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ". Totidem pene verbis hoc ait et Marcus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Praetermissum est ergo a Matthaeo quod iste addidit: Et bibit. Sed quid ad rem, cum plena sit sententia insinuans pariter convivantes? Lucas autem aliquanto differentius hoc videtur commemorasse. Et murmurabant, inquit, pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ". Non utique magistrum eorum, nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. Nam utique et ipse Lucas ita dicit Dominum respondisse: " Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam ". Quod non eis respondisset, nisi quod dixerant: Manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. Propterea etiam Matthaeus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia et cum de discipulisdicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis manente veritate variata. Item quod Matthaeus refert Dominum respondisse: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam volo et non sacrificium.Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Marcus quoque et Lucas eisdem paena verbis eamdem sententiam tenuerunt, nisi quod ambo non interponunt illud ex propheta testimonium: Misericordiam volo quam sacrificium. Lucas autem cum dixisset: Non veni vocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam, quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a Christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid velit Deus vocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salvi fiant, quod fit per paenitentiam. 27. 62. Item quod dicit Matthaeus: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter? ". Marcus similiter intulit dicens: Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes, et veniunt et dicunt illi: " Cur discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant ? ". Nisiquod iste putari potest addidisse pharisaeos, quod simul cum discipulis Ioannis hoc dixerint, cum Matthaeus tantum discipulos Ioannis hoc dixisse perhibeat. Sed verba ipsa, quae illos dixisse apud Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est convivas qui aderant venisse ad Iesum, quia ieiunabant discipuli Ioannis et pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait: Veniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, veniunt illi quos hoc movit et dicunt illi: Cur discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? Quod Lucas evidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit Dominus de vocatione peccatorum tamquam aegrotorum: At illi, inquit, dixerunt ad eum: " Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ". Ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narravit. Unde ergo Matthaeus: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus? ". Nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diverso loquendi modo, sed tamen a veritate non alieno, a tribus evangelistis insinuata est. 27. 63. Item illud de sponsi filiis, quia non ieiunabunt, quamdiu cum eis est sponsus, similiter interposuerunt Matthaeus etMarcus, nisi quod Marcus filios nuptiarum appellavit quos ille sponsi, quod ad rem nihil interest. Filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intellegimus. Eadem ergo est aperta sententia, non altera adversa. Lucas autem non ait: " Numquid possunt filii sponsi ieiunare? ", sed ait: Numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, facere ieiunare? In quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eamdem sententiam eleganter aperuit. Sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Quodautem dixit Matthaeus lugere, hoc Marcus et Lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non: " Tunc lugebunt ". Verum illo verbo significavit de tali ieiunio Dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae atque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus Dominus significasse intellegitur de panno novo et vino novo id ostendens, quod animalibus atque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc veterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat. Quas similitudines et alii duo similiter explicarunt. Iam enim satis in promptu est nihil essecontrarium, si quid alius dicit quod alius praetermittit seu verbi seu rei, dum vel ab eadem sententia non recedatur vel quae forte alia ponitur aliae non adversetur. 28. 64. Sequitur deinde Matthaeus adhuc temporum ordinem servans: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: " Filia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ", et cetera usque ad illud ubi ait: Et surrexit puella. Et exiit fama haec in universam terram illam. Dicunt hoc et alii duo, Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. Alibi enim hoc recordantur atque inserunt, id est eo loco, ubi redit transfretando a regione Gerasenorum post expulsa atque in porcos dimissa demonia. Nam hoc Marcus ita coniungit post illud apud Gerasenos factum: Et cum transcendisset, inquit, Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis, nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius, et cetera. Ac per hoc intellegendum est hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, sed quanto post, non apparet. Nisi enim fuisset intervallum, non esset quando fieret quod modo narravit Matthaeus in convivio domussuae; tamquam de alio quippe narravit more evangelistarum quod de se ac domi suae gestum erat, post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam hoc de archisynagogi filia. Sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod et consequenter factum est, quando quidem cum superius commemorasset quae de panno novo et de vino novo Iesus dixerit, continuo subiecit: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit. Ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est. In narratione autem Marci patet locus, ubi interponi alia potuerint, sicut iam ostendimus. Similiter et Lucas, cum post narratum apud Gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit, ut renitatur Matthaeo, qui post illas de pannoet vino similitudines hoc gestum esse demonstrat dicendo: Haec illo loquente. Iste quippe, cum terminasset quod apud Gerasenos factum narraverat, hoc modo transit in aliud: Factum est autem, inquit, cum redisset Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. Et ecce vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu, et cetera. Sic intellegitur, quod turba quidem illa continuoexceperit Dominum, quippe quem rediturum exspectabat; quod vero adiunxit: et ecce vir, cui nomen erat Iairus, non continuo factum accipiendum est, sed prius illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthaeus, cui rei sic coniungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intellegi. 28. 65. In hac ergo narratione, quam nunc considerandum suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur omnes isti tres evangelistae sine ulla quaestione concordant. Neque enim interest ad rei veritatem, quod ab alio aliquid tacitum, ab alio dicitur, nec quod Marcus dicit: Quis tetigit vestimenta mea? et Lucas: Quis me tetigit? Alter enim dixit usitate, alter proprie, eamdem tamen uterque sententiam. Nam usitatius dicimus: " Conscindis me ", quam: " Conscindis vestimenta mea ", cum tamen in aperto sit, quid velimus intellegi. 28. 66. At vero cum Matthaeus archisynagogum non morituram vel morientem vel in extremo vitae positam filiam suam narrat Domino nuntiasse, sed omnino defunctam, illi autem duo morti iam proximam, nondum tamen mortuam, usque adeo, ut dicant venisse postea qui mortuam nuntiarent et ob hoc iam non debere vexari magistrum, tamquam sic veniret, ut manum imponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare, considerandum est, ne repugnare videatur, et intellegendum brevitatis causa Matthaeum hoc potius dicere voluisserogatum esse Dominum, ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret; attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, voluntatem, et talia verba posuit, qualis voluntas erat. Ita enim desperaverat, ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt, quid dixerit Iairus, Matthaeus autem, quid voluerit atque cogitaverit. Utrumque ergo petitum est a Domino, ut vel morientem salvam faceret vel mortuam suscitaret; sed cum instituisset Matthaeus totum breviter dicere, hoc insinuavit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est voluisse et Christum fecisse. Sane si illi duo vel quisquam eorum patrem ipsum commemorasset dixisse quod sui de domo venientes dixerant, ut iam non convexaretur Iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi verba, quae posuit Matthaeus. Nunc vero et illud suis nuntiantibus et prohibentibus, ne iam magister veniret, non legitur, quod ille consenserit. Ac per hoc et illud quod ei Dominus ait: Noli timere, crede tantum et salva erit, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit. Talis quippe in illo fides erat, qualis etin illo qui ait: Credo Domine; adiuva incredulitatem meam. 28. 67. Quae cum ita sint, per huiusmodi evangelistarum locutiones varias, sed non contrarias rem plane utilissiman discimus etpernecessariam, nihil in cuiusque verbis nos debere inspicere nisi voluntatem, cui debent verba servire, nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quid ille voluerit cuius verba non dicit, ne miseri aucupes vocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse veritatem, cum utique non in verbis tantum, sed etiam in ceteris omnibus signis animorum non sit nisi ipse animus inquirendus. 28. 68. Quod autem nonnulli codices habent secundum Matthaeum: Non enim mortua est mulier, sed dormit, cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam fuisse testentur, intellegas hebraeo more locutum esse Matthaeum. Nam et aliis Scripturarum locis hoc invenitur non eas tantum quae virum passae fuerant, sed omnino feminas etiam intactas atque integras mulieres appellari, sicut de ipsa Eva scriptum est: Formavit eam in mulierem, et illud in libro Numerorum ubi iubentur custodiri mulieres, quae nescierunt cubile masculi, id est virgines, ne interficiantur, qua locutione etiam Paulus ipsum Christum ait factum ex muliere. Hoc enim melius intellegimus, quam ut illam duodecim annorum iam nuptam vel virum expertam fuisse credamus. 29. 69. Sequitur Matthaeus et dicit: Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: " Miserere nostri, fili David " , et cetera usque ad illud ubi ait: pharisaei autem dicebant: "In principe demoniorum eicit demones ". Hoc de duobus caecis et muto demonio solus Matthaeus ponit. Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse evangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula apud singulos invenerimus atque in eis contrarium quod solvi non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile vel similiter factum. 30. 70. Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. Nam post haec duo facta de caecis et muto daemonio ita sequitur: Et circuibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: Amen dicovobis, non perdet mercedem suam. In hoc toto loco, quem nunc commemoravimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Matthaeus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. Hunc locum breviter videtur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: Et circuibat castella in circuitu docens. Et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum, et cetera, usque ad illud ubi ait: excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narravit ubi Dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et virtutes, cum eius cognationem nossent, quod Matthaeus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat. Itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Matthaeus omissum revocaverit, an Marcus recordatum anticipaverit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iairi subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum, tam brevitersane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. In nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Matthaeo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Matthaeus Thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent Lebbaeum. Quis autem umquam prohibuerit duobus vel tribus nominibus hominem unum vocari? 30. 71. Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: Et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, et sequatur etiam ipse: non peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco versari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec virgam ferendam. Quod ita solvitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda; sicut sub alia significationeintellegitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat, et sub alia, de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum. Illa seductionis est, haec probationis, sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: Qui benefecerunt, in resurrectionem vitae; qui malefecerunt, in resurrectionem iudicii, et aliter, de quo dictum est: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis. 30. 72. Et multa alia sunt verba, quae non habent unam significationem, sed diversis locis congruenter posita diverso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur, ut est illud: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis. Hoc enim breviter clausa sententia dici potuit: " Nolite esse pueri, sed estote pueri ". Et illud: Si quis putat se sapientem esse in vobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Quid enim aliud dixit quam: " Non sit sapiens, ut sit sapiens "? Aliquando autem clausae ita dicuntur, ut exerceant inquirentem, ut est quod ait ad Galatas: Invicem onera vestra portate et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque et tunc in semetipso habebit gloriam et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit. Nisi oneris nomen sub diversis significationibus acceperis, procul dubio putabis eumdem sibiin loquendo esse contrarium et hoc in una sententia tam vicine positis verbis, qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. Sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis Deo de actibus nostris: illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. Ita et virga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat Apostolus: In virga veniam ad vos? et corporaliter, qua utimur sive ad equum sive ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes. 30. 73. Utrumque ergo accipiendum est a Domino Apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent et ut nonnisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus Evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum vineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. Unde Paulus dicit: Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et de fructu eius nonedit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? Hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribusEvangelii. Unde paulo post dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metemus? Si alii potestatis vestrae participantur, non multo magis nos? Sed non sumus usi hac potestate. Unde apparet haec non ita praecepisse Dominum, tamquam evangelistae vivere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium alioquin contra hoc praeceptum fecit idem Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquis imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. Haec ergo loquens Dominus discipulis id agebat, quod ipse Apostolus paulo post apertius ita explicat: Nescitis quoniam qui in templooperantur, quae de templo sunt edunt? Qui altari deserviunt altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullius horum usus sum. Cum itaque dicit ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam serviendi necessitatem. 30. 74. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa Apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic vitae necessaria nec magna nec minima. Ideo posuit nec virgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo prorsus aperuit et illustravit unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit: Ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Potuit enim etiam sic breviter dici: " Nihil necessariorum vobiscum feratis, nec virgam, nisi virgam tantum ", ut illud quod dictum est nec virgam intellegatur: ne minimas quidem res; quod vero adiunctum est: nisi virgam tantum intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Utrumque ergo Dominus dixit sed, quia non utrumque unus evangelista commemoravit putatur, ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit,ei qui rursus virgam aliud significantem non tollendam dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. 30. 75. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur ne desint. Hoc et de duabus tunicis intellegendum est ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: Et ne induerentur duabus tunicis quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? 30. 76. Ita Dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed evangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam vero eadem vel duos vel tres eorum quoslibet vel omnes quattuor posuisse, nec sic tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; videbit, quam hoc temere atque inerudite arbitretur. Potest enim iste - ut unum aliquiddicam quod animo interim occurrit -, quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit, figurate accipiendum putare. 30. 77. Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis Dominum iam multa iterasse quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo cum ex alio evangelista non convenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat; nec tantum de dictis, verum etiam de factis observari debere. Nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. Calumniari autem Evangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo convincit, sacrilegae vanitatis est. 31. 78. Sequitur Matthaeus et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: " Tu es qui venturus es an alium exspectamus? et cetera, usque ad illud ubi ait: et iustificata est sapientia a filiis suis. Hunc totum locum de Ioanne Baptista, quod miserit ad Iesum, et cuiusmodi responsum acceperint illi quos misit, et quidquid post eorum abscessum de Ioanne Dominus dixit, interponit et Lucas, non quidem ipso ordine, sed quis eorum recordationis suae, quis rerum ipsarum hic ordinem teneat, non apparet. 32. 79. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam, et cetera, usque ad illud ubi ait: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. Etiam hoc commemorat Lucas continuato cuidam sermoni Domini etiam haec ex ipsius ore coniungens. Unde magis videtur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a Domino dicta sunt, Matthaeus autem suae recordationis ordinem tenuisse. Aut si illud quod idem Matthaeus ait: tunc coepit exprobrare civitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis voluisse credatur exprimere in eo quod est tunc, non autem ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur, quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. Cum enim et apud unum evangelistam inveniantur quaedam quae bis dixerit Dominus, sicut apud eumdem Lucam de non tollenda pera in via et similiter ceteris duobus locis dictum a Dominoinvenitur, quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a singulis dicitur eodem ordine quo dictum est, et ideo diversus ordo apparet in singulis, quia et tunc quando ille et tunc quando iste commemorat, dictum est? 33. 80. Sequitur Matthaeus: In illo tempore respondens Iesus dixit: " Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus ", et cetera, usque ad illud ubi ait: iugum enim meum suave est et onus meum leve. Huius loci et Lucas meminit, sed ex parte. Non dicit enim ipse: Venite ad me omnes qui laboratis, et alia quae sequuntur. Semel autem hoc dictum a Domino, sed Lucam non totum quod dictum est commemorasse, credibile est. Matthaeus enim dicit: In illo tempore respondens Iesus dixit, posteaquam exprobravit civitatibus; Lucas autem post illam exprobrationem civitatum interponit quaedam, non tamen multa, atque hoc ita subiungit: in ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit. Unde etiam si Matthaeus non in illo tempore diceret, sed: in ipsa hora, tam pauca interponit Lucas in medio, ut etiam eadem hora dictum non absurde videatur. 34. 81. Sequitur Matthaeus et dicit: In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare , et cetera usque ad illud ubi ait: Dominus est enim Filiushominis etiam sabbati. Hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a Luca, sed illi non dicunt: in illo tempore. Unde fortassis magis Matthaeus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae, nisi latius accipitur quod dictum est: illo tempore, id est quo haec multa et diversa gerebantur. 35. 82. Sequitur ergo Matthaeus, ita narrans: Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens aridam , et cetera usque ad illud ubi ait: et restituta est sanitati sicut altera. De isto sanato, qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent. Posset autem putari eo die factum etde spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. Proinde quod ait Matthaeus: Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum venerit, posteaquam a segete illa transivit, an recta continuoque illuc ierit, non expressum est. Ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam. Sed potest movere, quomodo Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverantDominum, si licet sabbato curare, volentes invenire accusandi occasionem, ipse vero illis de ove proposuerit similitudinem dicens: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Quanto melior est homo ove? Itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a Domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? Itaque intellegendum est quod illi prius interrogaverint Dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogaverit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam. 36. 83. Sequitur Matthaeus ita contexens narrationem suam: Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Iesus autemsciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem , et cetera usque ad illud quod ait: et in nomine eius Gentes sperabunt. Hoc solus iste commemorat, illi duo in alia perrexerunt. Ordinem sane rei gestae videtur Marcus aliquantulum tenuisse, qui dicit Iesum cognita maligna adversum se dispositione Iudaeorum secessisse ad mare cum discipulis suis et ad eum turbas confluxisse, sanasse cum plurimos. Unde autem coeperit in aliud ire, non quod ordine sequeretur, vix apparet, utrum ubi dicit convenisse ad eum turbas potuit enim hoc iam et alio tempore an ubi dicit: ascendit in montem. Quod et Lucas videtur commemorare dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare; dicendo enim: in illis diebus, satis ostendit non continuo factum. 37. 84. Matthaeus ergo sequitur et dicit: Tunc oblatusest ei demonium habens, caecus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret. Hoc non isto ordine, sed pos talia multa Lucas commemorat et mutum dicit tantum, non etiam caecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet de alio dicere putandus est, ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Matthaeus. 38. 85. Sequitur Matthaeus dicens: Et stupebantomnes turbae et dicebant: " Numquid hic est filius David? ". Pharisaei autem audientes dixerunt: " Hic non eicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum ". Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum divisum contra se desolabitur " et cetera, usque ad illud ubi ait: ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis. Marcus non ex occasione illius muti subicit dictum de Iesu quod in Beelzebub eicit demonia, sed post alia quaedam quae solus commemorat hoc quoque subnectit sive alio loco id recolens et adiungens, sive aliquid praetermittens et deinde ad hunc ordinem rediens. Lucas autem pene totidem verbis hoc dicit quod Matthaeus, et quod digitum Dei appellat spiritum Dei, ab eadem sententia non recedit, quin potius et aliquid docet, ut noverimus, quemadmodum intellegamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei. In aliis autem quae non hic dicunt Marcus et Lucas nulla controversia est, nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est. 39. 86. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: " Magister, volumus a te signum videre " , et cetera usque ad illudubi ait sic: erit et generationi huic pessimae. Haec etiam Lucas narrat eo quidem loco, sed aliquanto dispari ordine. Nam illud quod petierunt signum a Domino de caelo supra commemoravit post illud de muto miraculum et non ibi retulit, quid eis ad hoc Dominus respondisset, sed postea cum turbae concurrissent, dicit hoc fuisse responsum eis quos dat intellegi superius a se commemoratos, quod de caelo signum quaerebant; et hoc adnectit, posteaquam interposuit de muliere, quae dixit Domino: Beatus venter, qui te portavit. Hanc autem mulierem interponit, cum de sermone Domini commemorasset, quod spiritus immundus exiens ab homine redit et invenit mundatam domum. Post mulierem ergo illam, cum diceret responsum esse turbis de signo, quod de caelo quaerebant, interposita similitudine Ionae prophetae, deinde continuato sermone ipsius Domini, commemorat dictum de reginaAustri et de Ninivitis. Ita aliquid potius commemoravit quod Matthaeus tacuit quam aliquid praetermisit eorum quae hoc loco ille narravit. Quis autem non videat superfluo quaeri, quo illa ordine Dominus dixerit cum et hoc discere debeamus per evangelistarum excellentissimam auctoritatem non esse mendacium, si quisquam non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit quo ille a quo processit, cum ipsiusordinis nihil intersit ad rem, sive ita sive ita sit? Et adhuc Lucas productiorem hunc Domini sermonem indicat et in eo quaedam commemorat qualia Matthaeus in sermone illo, qui est habitus in monte, quae bis dicta intellegimus, et ibi scilicet et hic. Terminato autem isto sermone in aliud pergit Lucas: in quo utrum ordinem rerum gestarum servarit incertum est. Ita enim connectit: Et cum loqueretur, rogavit eum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se. Non autem ait: " Cum haec loqueretur ", sed: Cum loqueretur. Nam si dixisset: " Cum haec loqueretur ", necessario cogeret intellegere hoc ordine non tantum a se fuisse narrata, verum et a Domino gesta. 40. 87. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei , et cetera usque ad illud ubi ait: quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est. Hoc sine dubio consequenter gestum intellegere debemus. Praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret: adhuc eo loquente ad turbas. Quid est autem adhuc nisi illud quod loquebatur? Non enim dixit: " Et eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres ", sed: adhuc eo loquente: quae cum dicit, cogit intellegi, haecloquente, quae superius indicabat. Nam et Marcus post illud quod de blasphemia Spiritus Sancti, quid Dominus dixerit retulit: Et veniunt, inquit, mater eius et fratres, praetermissis quibusdam quae in eodem textu sermonis Domini et Matthaeus prolixius Marco, et Lucas prolixius Matthaeo posuerunt. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupavit hoc et recordatum ante narravit. Denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. Post commemoratas enim quasdam parabolas Domini ita hoc de matre et fratribus eius recordatum interposuit: Venerunt autem ad illum, inquit, et mater eius et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba: non expressit quando ad eum venerint, rursus cum et hinc transit, ita loquitur: Factum est autem, inquit, in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius . Et hic utique cum dicit: factum est in una dierum satis indicat non necesse esse, ut haec dies intellegatur, in qua hoc gestum est, vel illa, quae continuo sequitur. Nihil itaque habet repugnantiae cum ceteris duobus quod Matthaeus de matre et fratribus Domini narrat,neque in verbis Domini, neque in ipso ordine rerum gestarum. 41. 88. Sequitur Matthaeus: In illo die exiens Iesus dedomo sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens , et cetera usque ad illud ubi ait: ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Post illud quod narratum est de matre et fratribus Domini hoc continuo gestum esse et eum ordinem Matthaeum etiam in narrando tenuisse ea res insinuat, quia, cum illinc transiret, ita connexuit, ut diceret: In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare et congregatae sunt ad eum turbae multae. Cum enim dicit in illo die (nisi forte dies, more Scripturarum, tempus significet), satis indicat aut hoc consequenter gestum aut non multa interponi potuisse, maxime quia et Marcus eum ordinem tenet. Lucas autem post illud quod narrat de matre et fratribus Domini in aliud transit nec eo transitu connexionem aliquam facit, qua huic ordini repugnare videatur. Omnium ergo horum quae Matthaeus Dominum locutum esse narravit, quae cum illo dixerunt Marcus et Lucas, non habent repugnantiae quaestionem; quae autem ipse solus dixit multo magis sine controversia sunt. Nec in ipso ordine, quamvis aliquanto diversum alius alium teneat, partim gestarum rerum,partim recordationis suae, video quid vel cui quisque adversetur. 42. 89. Sequitur ergo Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum , et cetera usque ad illud ubi ait: et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. A superiore sermone parabolarum sic transit, ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem, praesertim quia Marcus ab istis parabolis, non in quod iste, sed in aliud tendens, in quod et Lucas ita connexuit narrationem, ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum, quod ipsi duo continuanter adiungunt, de navi scilicet, inqua dormiebat Iesus, et de illo miraculo expulsorum demoniorum apud Gerasenos. Quae duo Matthaeus iam superius recolens interposuit. Nunc ergo quae in patria sua Dominus dixerit vel ei dicta sunt videamus utrum cum aliis duobus Marco et Luca concordent. Nam Ioannes longe in diversis et dissimilibus narrationis suae locis vel dicta esse Domino talia vel eum dixisse commemorat, qualia hoc loco tres ceteri meminerunt. 42. 90. Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Matthaeus nisi quod Dominum fabrum et Mariae filium dicit a civibus suis dictum, non, sicut Matthaeus, fabri filium.Nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit; eo enim et fabrum credebant quo fabri filium. Lucas autem eamdem rem gestam latius indicat et plura ibi commemorat; nec longe post baptismum et tentationem eius hoc inserit sine dubio praeoccupans quod multis rebus interpositis postea gestum est. Unde quisque possit advertere, quod huic tam magnae quaestioni, quam de consensu evangelistarum enodandam Deo adiuvante suscepimus, plurimum necessarium est, non nescientes aliquid eos praetermisisse aut nescientes quemadmodum se ordo rerum gestarum haberet, alium potius ordinem suae recordationis tenuisse. Quod hinc evidentissime intellegi potest, quia Lucas antequam aliquid narraret Dominum fecisse Capharnaum, praeoccupavit hunc locum, quem nunc consideramus, ubi cives eius et potentiam virtutis in eo stupebant et ignobilitatem generis contemnebant. Nam hoc eum dicit eis dixisse: Utique dicetis mihi: " Medice, cura te ipsum "; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, cum secundum ipsius Lucae narrationem nihil adhuc legatur fecisse Capharnaum. Quod quia longum non est et facillimum est et pernecessarium, totum inserimus, unde ad hoc narrandum et quomodo venerit. Posteaquam baptizatum et tentatum Dominum indicavit, ita sequitur: et consummata omni tentatione diabolus recessitab eo usque ad tempus. Et regressus est Iesus in virtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetae Isaiae, et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicasset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium oculi in synagoga erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: " Nonne hic estfilius Ioseph? ". Et ait illis: " Utique dicetis mihi hanc similitudinem: "Medice cura te ipsum", quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua " , et cetera, donec peragat totum ipsum narrationis suae locum.Quid ergo evidentius quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, cum utique iam magna ab illo in Capharnaum facta fuisse et ipse noverit et ipse commemoret quae se nondum narrasse utique scit? Neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant; modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de Domino. 43. 91. Sequitur Matthaeus: In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo ". Marcus hoc idem et eodem modo dicit, sed non eodem ordine. Nam posteaquam discipulos misit Dominus dicens eis, ne quid in via ferrent nisi virgam tantum, terminato eo sermone, quantum ab illo commemoratum est, etiam hoc subiecit, nulla tamen facta necessitate, qua hoc etiam consequenter gestum esse intellegere cogeremur, sicut nec Matthaeus. In illo enim tempore dixit, non: " In illo die " vel " hora ", nisi quod Marcus, non quod Herodes dixerit, sed: dicebant, inquit, quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis. Matthaeus vero de ipso Herode: Ait, inquit, pueris suis. Lucas etiam eum narrandi ordinem, quem Marcus, tenens nec ipse sane etiam rerum gestarum eumdem ordinem fuisse credi cogens ita hoc idem commemorat:Audivit autem, inquit, Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: quia Ioannes surrexit a mortuis, a quibusdam vero: quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit. Et ait Herodes: " Ioannem ego decollavi, quis est autem iste de quo audio ego talia? ", et quaerebat videre eum. In his verbis Lucas quoque Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Ioannem a mortuis resurrexisse. Sed quia haesitantem commemoravit Herodem verbaque eius ita postea posuit dicentis: Ioannem ego decollavi: quis est autem iste de quo audio ego talia? Intellegendum est aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: Et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo ", aut ita pronuntianda sunt haec verba, ut haesitantem adhuc indicent. Si enim diceret: " Numquidnam hic est ", aut: " Numquid forte hic est Ioannes Baptista? ", non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans atque haesitans intellegatur. Nunc quia illa verba desunt utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis credentem dixisseaccipiamus, aut adhuc, sicut Lucas commemorat, haesitantem, praesertim quia et Marcus, qui superiusdixerat ab aliis fuisse dictum quod Ioannes a mortuis resurrexerit, in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item verba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis aut dubitantis intellegantur. Cum autem Lucas, posteaquam hoc commemoravit, in aliud transeat, duo isti, Matthaeus et Marcus, ex hac occasione narrant, quemadmodum sit ab Herode Ioannes occisus. 44. 92. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem, uxorem fratris sui, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. Marcus hoc similiter narrat. Lucas autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum baptismum, quo Dominus baptizatus est. Unde hoc praeoccupasse intellegitur et ipse ex occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannis verba de Domino, quod ventilabrum in manu eius et mundabit aream suam, frumentum recondet in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili, continuo subiecit quod non continuo factum esse Ioannes evangelista apertissime exponit, cum commemorat, posteaquam baptizatusest Iesus, isse illum in Galilaeam, quando fecit de aqua vinum, et inde post paucorum dierum in Capharnaum habitationem redisse ad Iudaeam terram et ibi baptizasse multos circa Iordanem, antequam missus esset Ioannes in carcerem. Quis autem non putet qui minus in his litteris eruditus est, tamquam post illa verba de ventilabro et de area mundata continuo sit a Ioanne offensus Herodes et eum in carcerem miserit ? Non autem hoc ordine ista narrata quo gesta sunt et alibi iam probavimus et hoc ipso loco non quilibet alius, sed idem Lucas hoc probat. Si enim post verba illa continuo Ioannes in carcerem missus est, quomodo post ipsam commemorationem Ioannis in carcerem missi baptizatus est Iesus secundum ipsius Lucae narrationem? Proinde manifestum est ex occasione recordatum praeoccupasse et ante multa, quae, priusquam Ioanni hoc fieret, gesta narraturus erat, hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. Sed nec illi duo Matthaeus et Marcus eo rerum ordine de Ioanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt, quo factum apparet etiam in eorum scriptis. Nam et ipsi dixerunt tradito Ioanne Dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea veniunt ad Herodisadmonitionem vel haesitationem, quod Ioannes, quem decollavit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione narrant omnia quae de Ioanne contigerunt incluso et occiso. 45. 93. Sequitur ergo Matthaeus, cum dixisset nuntiatum esse Christo, quod Ioannes occisus est, et ita narrationem contexit: Quod cum audisset, inquit, Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum. Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum. Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat. Unde post haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: Ioannem ego decollavi. Illa enim posteriora debent intellegi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moveretur et haesitaret, quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum Ioannem ipse occidisset. Marcus autem posteaquam passionem Ioannis narravit, commemorat discipulos missos redisse ad Iesum et renuntiasse illi omnia quae egerant et docuerant et Dominum eis (quod ipse solus commemorat) dixisse, ut requiescerent pusillum in deserto, et ascendisse cum eis in navem et isse, et turbas hoc videntes praevenisse eos illuc, quarum misertum Dominum docuisse multa; et hora iam progrediente factum esse, ut de quinque panibus et duobus piscibus omnes qui aderant pascerentur. Quod miraculum omnes quattuor evangelistae commemoraverunt. Lucas etiam qui iam longe supra de Ioannis passione narraverat, ex occasione qua diximus nunc, posteaquam commemoravit illam Herodishaesitationem de Domino quisnam esset, hoc continuo subiungit quod Marcus, id est redisse ad illum apostolos, et narrasse illi quaecumque fecerant et assumptis eis secessisse in locum desertum, atque eo secutas turbas, et locutum esse de regno Dei et eos qui cura indigebant sanasse. Atque inde etiam ipse die declinante commemorat miraculum de quinque panibus factum. 45. 94. At vero Ioannes, qui multum ab eis tribus evangelistis eo distat, quia magis in sermonibus, quos Dominus habuit, immoratur quam in factis, quae mirabiliter fecit, posteaquam commemoravit eum relicta Iudea abisse iterum in Galilaeam. Quod tunc intellegitur factum, cum et alii evangelistae dicunt eum Ioanne tradito isse in Galilaeam, posteaquam ergo id commemoravit Ioannes, in transitu eius per Samariam multa quae locutus est ex occasione illius Samaritanae, quam invenit ad puteum, contexit narrationi suae, et post duos dies dicit eum inde exisse in Galilaeam, deinde venisse in Cana Galilaeae, ubi fecerat de aqua vinum, et sanasse filium reguli cuiusdam. Alia vero quae illum in Galilaea fecisse atque dixisse alii dixerunt, Ioannes tacet; sed sane,quod illi tacue- runt, dicit ascendisse eum in die festo Hierosolymis et fecisse ibi miraculum illud de homine, qui triginta octo annos habebat in infirmitate nec habebat hominem, a quo in piscinam deponeretur in qua variis valetudinibus affecti sanabantur, et ex hac occasione multa eum locutum fuisse commemorat. Post haec eum dicit abisse trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et secutam multitudinem magnam, deinde abisse in montem et ibi sedisse cum discipulis suis, proximo Pascha die festo Iudaeorum, tunc levatis oculis et visa multitudine maxima, pavisse eam de panibus quinque et duobus piscibus, quod et ceteri evangelistae dicunt. Ac per hoc, praetermisisse illum quae illi narrando ad huius miraculi commemorationem venerunt, certum est; verumtamen tamquam ex alia narrationis via, cum et illi tacuissent quae iste dixisset, ad hoc miraculum de panibus quinque occurrerunt sibi et illi tres qui pene pariter ambulabant et iste qui sermonum Domini alta consectans per alia quae illi tacuerunt circumvolavit quodammodo et eis ad miraculum de quinque panibus pariter commemorandum non multo post ab eis rursus in altiora revolaturus occurrit. 46. 95. Sequitur ergo Matthaeus et ad ipsum de quinque panibus factum narrationem suam ex ordine ita perducit: Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Desertus est locus et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ". Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire, date illis vos manducare ", et cetera usque ad illud ubi ait: manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis. Hoc ergo miraculum, quod omnes quattuor evangelistae commemorant et putantur inter se aliquid discrepare, considerandum atque tractandum est, ut ex hoc etiam ad cetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diversis eadem tamen sententia retinetur et eadem rerum veritas custoditur. Et inchoanda quidem est consideratio non a Matthaeo secundum ordinem evangelistarum, sed a Ioanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est Dominus. Ita enim dicit: Cum sublevasset ergo Iesus oculos et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: " Unde ememus panes, ut manducent hi? ". Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat, quid esset facturus. Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicumquid accipiat ". Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: " Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? ". Dixit ergo Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. Accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: " Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant ". Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverunt. 46. 96. Non hic quaeritur quod iste dixit, cuiusmodi essent panes hordeaceos enim fuisse non tacuit, quod ceteri tacuerunt. Neque hoc quaeritur quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque milia virorum mulieres et parvulos, quod dicit Matthaeus. Et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moveri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. Sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt vera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. Si enim Dominus secundum narrationem Ioannis prospectis turbis quaesivit a Philippo tentans eum, unde illis escae dari possent, potest movere, quomodo sit verum, quod alii narraverunt, prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis quibus ille respondit secundum Matthaeum: Non habent necesse ire, date eis vos manducare. Cui etiam Marcus Lucasque consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait: Non habent necesse ire. Intellegitur ergo post haec verba Dominum inspexisse multitudinem et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, isti autem praetermiserunt. Deinde quod Philippus apud Ioannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat volens intellegi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. Quod ergo ait Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat , hoc est dicere quod ait Marcus: Euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus eis manducare. Quod autem commemorat idem Marcus dixisse Dominum: Quot panes habetis?, praetermiserunt ceteri. Quod autem Andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri pluralem numerum pro singulari ponentes ex discipulorum persona retulerunt. Et Lucas quidem responsionem Philippi et responsionem Andreae in unam sententiam constrinxit. Quod enim ait: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, Andreae retulit responsionem; quod vero adiunxit: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas videtur ad responsionem Philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit. Quamquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intellegi; cum enim dixisset: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, adiunxit etiam ipse: sed haec quid sunt inter tantos? Hoc est dicere: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. 46. 97. Ex qua universa varietate verborum, rerum autem sententiarumque concordia satis apparet salubriter nos doceri, nihil quaerendum in verbis nisi loquentium voluntatem, cui demonstrandae invigilaredebent omnes veridici narratores, cum de homine vel de angelo vel de Deo aliquid narrant; horum enim voluntas verbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent. 46. 98. Sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad cetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus vero et quinquagenos et centenos. Quod hic ideo non movet, quia unus partem dixit, alter totum. Qui enim etiam de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit; nihil itaque contrariumest. Verum tamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, valde videretur esse contrarium: nec facile dignosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum; et tamen attentius consideratum inveniri debuisse quis non fateatur? Hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi, quae parum intendentibus et temere iudicantibus contraria videantur et non sint. 47. 99. Sequitur Matthaeus et dicit: Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. Erat enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes: quia phantasma est, et cetera usque ad illud ubi ait: Venerunt et adoraverunt eum dicentes: " Vere Filius Dei es " . Marcus quoque hoc idem post narratum de panibus quinque miraculum ita sequitur: Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, et cetera, similiter, nisi quod de Petro ambulante super aquas nihil dixit. Hoc autem ne moveat praecavendum est quod Marcus dixit de Domino, cumambularet super aquas: Et volebat praeterire eos. Quomodo enim hoc intellegere potuerunt, nisi quia in diversum ibat eos volens tamquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? Quod ad mysticam significationem referri quis usque adeo tardus est, ut nolit advertere? Sed tamen turbatis et exclamantibus subvenit dicens: Confidite, ego sum, nolite timere. Quomodo ergo eos volebat praeterire quos paventes ita confirmat, nisi quia illa voluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem valebat, cui subveniri oportebat! 47. 100. Ioannes etiam adhuc cum istis aliquantum immoratur. Nam post narratum de quinque panibus miraculum, ipse quoque hoc de laborante navicula et de ambulatione Domini super aquas non tacet ita contexens: Iesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. Et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus. Mare autem vento magno flante exsurgebat, et cetera. Nihil hic contrarium videri potest, nisiquod Matthaeus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pavit. Sed cum et ipse Ioannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum volebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. Et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et Matthaeus et Ioannes dicunt, nisi quod Matthaeus dixit: Ascendit, Ioannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. Nec illud repugnat quod Matthaeus dixit: Ascendit in montem solus orare, Ioannes autem: cum cognovisset, inquit, quia venturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc Dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. Nec illud adversum est, quod Matthaeus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbisascendisse in montem solum orare; Ioannes vero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent navem, et cetera. Quis enim non videat hoc recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? Sed quia ipse reditus maxime in brevitate ac puncto temporis factus non commemoratur, putant plerumque qui audiunt hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. Sic etiam quos dixerat ascendisse navem et venisse trans mare in Capharnaum, dicit ad eos in mari laborantes venisse Dominum ambulantem super aquas, quod utique prius in ipsa navigatione factum est, qua veniebant Capharnaum. 47. 101. Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud et ab ordine isto digreditur. Neque enim aliquid de navicula illa commemorat et de via Domini super aquas, sed cum dixisset: Et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim, deinde subiunxit: Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli et interrogavit eos dicens: quem me dicunt esse turbae? Iam deinceps aliud narrans, non quod illitres, qui Dominumambulantem super aquas venisse ad navigantes discipulos retulerunt. Nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Matthaeus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis: Quem me dicunt turbae? (Lucas enim videtur in hoc congruere Matthaeo, quia dixit: Cum solus esset orans, cum ille dixisset: Ascendit in montem solus orare ), sed omnino alibi, cum solus oraret et essent cum illo discipuli, hoc interrogavit. Solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Matthaeus et Ioannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare. Iste namque apertissime adiunxit: erant cum illo et discipuli. Proinde solum dixit sine turbis, quae cum illo non habitabant. 48. 102. Sequitur Matthaeus dicens: Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et pharisaei dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant, et cetera usque ad illud ubi ait: non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. Haec et Marcus commemorat sine aliqua repugnantiae quaestione: quidquid enim diverso modo ab alio dicitur, ab eadem sententia non recedit. Ioannes autem ab illa navicula, ad quam Dominus ambulans supra mare venit, posteaquam exierunt in terram, more suo in sermonem Domini intentus eum ex occasione panis multa praecipueque divina locutum esse commemorat, postque ipsum sermonem rursus in aliud atque aliud eius narratio sublimiter fertur. Nec tamen in eo quod ab istis digreditur aliquid ordini istorum illius in alia transitus adversatur. Quid enim prohibet intellegere et illos esse sanatos a Domino, de quibus narrat Matthaeus et Marcus, et illis qui eum secuti sunt trans mare haec eum locutum esse quae praedicat Ioannes, quando quidem Capharnaum, quo dicuntur secundum Ioannem transfretasse, iuxta stagnum est Genesar, ad quam terram secundum Matthaeum dicuntur exisse? 49. 103. Sequitur itaque Matthaeus post illum sermonem Domini, ubi de non lotis manibus cum pharisaeis egit, atque ita conserit narrationem, ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam quae consecutae sunt servans: Et egressus, inquit, inde Iesus secessit in partes Tyri etSidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens ei: " Miserere mei, Domine, fili David, filia mea male a demonio vexatur ". Qui non respondit ei verbum, et ceterausque ad illud ubi ait: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora. Hoc de muliere Chananaea etiam Marcus commemorat, eumdem rerum gestarum ordinem servans, nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem, nisi quod in domo dicit fuisse Dominum cum ad illum venit eadem mulier pro filia sua rogans. Matthaeus autem posset quidem facile intellegi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse, sed quoniam dicit discipulos Domino ita suggessisse: Dimitte illam, quia clamat post nos, nihil videtur aliud significare quam post ambulantem Dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intellegendum est dixisse quidem Marcum quod intraverit, ubi erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? Sed quia Matthaeus ait: Non respondit ei verbum, dedit agnoscere, quod ambo tacuerunt in eo silentio egressum fuisse Iesum de domo illa, atque ita cetera contexuntur, quae iam in nullo discordant. Quod enim Marcus commemorat ei Dominum respondisse de pane filiorum non mittendo canibus, illis interpositis dictum est quae Matthaeus dicta non tacuit,id est quia discipuli rogaverunt eum pro illa et quia respondit non se esse missum nisi ad oves quae perierunt domus Israel et quia illa venit, id est consecuta est, et adoravit eum dicens: Domine, adiuva me, tunc deinde dictum est quod evangelistae ambo commemorant. 50. 104. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et cum transisset inde Iesus, venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes, et magnificabant Deum Israel. Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: misereor turbae, quia triduum iam perseverant mecum et non habent quod manducent, et cetera usque ad illud ubi ait: Erant autem qui manducaverunt quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres. Hoc aliud miraculum de septem panibus et paucis piscibus etiam Marcus commemorat eodem pene etiam ordine nisi quia interponit quod nullus alius dicit de surdo, cui Dominus aures aperuit, spuens in digitos et dicens: Effeta, quod est, adaperire. 50. 105. Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo evangelistae Matthaeus Marcusque posuerunt, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur. Quis enim non existimaret unum idemque factum esse, non autem integre et veraciter sive ab illo sive ab aliis sive ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos vel oblivione deceptos? Hoc et de duodecim cophinis et de septemsportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. Sed quia illi qui miraculum de septem panibus narraverunt nec illud de quinque tacuerunt neminem movet et utrumque factum omnes intellegunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile invenitur factum a Domino, quod in aliquo alteri evangelistae ita repugnare videatur, ut omnino solvi non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendavimus, quia, si non etiam illud utrumque apud unum inveniremus, contraria singulos dixisse putaremus. 51. 106. Sequitur Matthaeus et dicit: Et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan, et cetera usque ad illud ubi ait: generatio mala et adulterasignum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. Hoc iam et alibi dixit idem Matthaeus. Unde etiam atque etiam retinendum est saepius Dominum eadem dixisse, ut quod existente contrario solvi non potuerit bis dictum intellegatur. Hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod Matthaeus, nisi quod Dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit Matthaeus, sed Magedan. Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices non habent etiam secundum Marcum nisi Magedan. Nec illud moveat, quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo, idem quod Matthaeus de Iona, sed ait Dominum respondisse: signum non dabitur ei. Intellegendum est enim quale petebant, hoc est de caelo, praetermisit autem dicere de Iona, quod Matthaeus commemoravit. 52. 107. Sequitur Matthaeus: Et relictis illis abiit. Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis: " Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ", et cetera usque ad illud ubi ait: Tunc intellexerunt, quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum, haec eadem etiam Marcus et eodem ordine digerit. 53. 108. Sequitur Matthaeus: Venit autem Iesus in partesCaesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: Quem me dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt: alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Hieremiam aut unum ex Prophetis , et cetera usque ad illud ubi ait: Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Hoc eodem pene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco illuminato, quod solus ipse commemorat, de illo qui dixit Domino: Video homines sicut arbores ambulantes. Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur atque inserit, cuius recordationis ordo, sicut supra iam ostendimus, nihil repugnat ordini istorum. Sed potest illud movere, quod Lucas Dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem Marcus in via dicit illos hoc ab eodem interrogatos, sed eum movet qui numquam oravit in via. 53. 109. Iam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic Petrus nomen accepit, ubi ait illi: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Non enim accepit hoc nomen, nisi ubi Ioannes commemorat ei dictumesse: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Unde nec illo loco, ubi Marcus duodecim discipulos nominatim commemorans, dixit appellatos Iacobum et Ioannem filios tonitrui, arbitrandum est nomen accepisse Petrum, quia dixit illic quod imposuerit ei nomen, ut vocaretur Petrus; hoc enim recolendo dixit, non quod tunc factum sit. 54. 110. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini diceret, quia ipse esset Iesus Christus. Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolyma et multa pati a senioribus et scribis, et cetera usque ad illud ubi ait: non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas: sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit, tacet. 55. 111. Sequitur Matthaeus: Tunc Iesus dixit discipulis suis: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me ", et cetera usque ad illum ubi ait: Et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Hoc et Marcus subiungit eumdem ordinem servans; sed ipse non dicit de filio hominis venturo cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus suum. Commemorat tamenetiam illud dixisse Dominum: Qui enim me confusus fuerit, et mea verba, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria sua cum angelis sanctis. Quod intellegi potest ad eamdem sententiam pertinere, qua dixit Matthaeus, ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque ordine adnectit non multum diverso verborum modo, eadem tamen sententiarum veritate simillimus. 56. 112. Sequitur Matthaeus: Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Et post dies sex assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannen fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et cetera usque ad illud ubi ait: nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Haec visio Domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Ioanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae vocis perhibitum est, a tribus evangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diversa sine ulla sententiarum diversitate, quae multis locis superius demonstravimus, videri a legentibus possunt. 56. 113. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos movet, sed ratione reddita instruendi. Dies enim quando enuntiamus dicentes: " Post tot dies " aliquando non annumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus vel pollicemur, sed medios, post quos revera plenos atque integros illud futurum est. Hoc fecit Matthaeus et Marcus, excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte visionem, medios dies intuentes dixerunt: Post sex dies quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: Post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur. 56. 114. Item quod Lucas ait de Moyse et Elia: Et factum est, dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: " Praeceptor, bonum est nos hic esse ", et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Elias cum Domino loquerentur. Non enim expresserunt, quod tunc; sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis Domino suggessisse. Addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factam esse vocem de nube, quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt. 57. 115. Sequitur Matthaeus: Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: " Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ". At ille respondens ait eis: " Elias quidem venturus est et restituet omnia: dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum,sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ". Tunc intellexerunt, discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Hoc idem Marcus etiam hunc ordinem servans commemoravit et in nonnulla diversitate verborum. Nusquam tamen ab eiusdem sententiae veritate discessit; sed ipse non addidit intellexisse discipulos quod Ioannem Dominus significasset dicendo, quod Elias iam venerit. 58. 116. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutis ante eum dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur ", et cetera usque ad illud ubi ait: hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. Hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione. 59. 117. Sequitur Matthaeus dicens: Conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: " Filius hoministradendus est in manibus hominum, et occident eum, et tertio die resurget ". Et contristati sunt vehementer. Hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant. 60. 118. Sequitur Matthaeus: Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: " Magister vester non solvit didrachma? ". Ait: Etiam, et cetera usque ad illud ubi ait: invenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. Hoc solus iste commemorat, quo interposito eumdem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant. 61. 119. Sequitur ergo idem Matthaeus et dicit: In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: " Quis putas maior est in regno caelorum? ". Et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum et dixit: " Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum ", usque ad illud ubi ait: sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Ex isto aliquanto prolixiore Domini sermone non omnia, sed quaedam Marcus eumdemsequens ordinem posuit, quaedam etiam ipse quae Matthaeus non dicit inseruit. Totus autemsermo, quousque eum considerandum suscepimus, a Petro solo interpellatur quaerente quotiens fratri debeat ignosci. Talia enim Dominus loquebatur, ut satis eluceat, etiam hoc quod Petrus interrogavit, eique responsum est, ad eumdem pertinere sermonem. Lucas autem nisi illud de parvulo quem constituit ante discipulos imitandum, cum de sua magnitudine cogitarent, nihil hoc ordine servato commemorat. Si qua enim alia similiter dixit quae et in isto sermone sunt posita, alibi et ex aliis occasionibus dicta recoluit, sicut Ioannes de remissione peccatorum, quod tenebuntur, si cui tenuerint, et dimittentur, si cui dimiserint, post resurrectionem a Domino dictum commemorat, cum Matthaeus in hoc sermone Dominum hoc dixisse meminerit quod et Petro antea dictum fuisse idem ipse testatur. Eadem itaque saepe ac pluribus locis Iesum dixisse, necubi moveamur, si ordo dictorum quibusdam repugnare putabitur, sicut iam totiens commendavimus, meminisse debemus, ne hoc semper admonere necesse sit. 62. 120. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: " Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa " et cetera usque ad illud ubi ait: qui potest capere capiat. Hoc et Marcus commemorateumdem ordinem tenens. Sane videndum est, ne repugnare videatur quod idem Marcus a Domino dicit interrogatos pharisaeos, quid eis Moyses praeceperit atque ita illos interroganti respondisse de permisso sibi libello repudii, cum Matthaeus dixerit verbis Domini, quibus ostenderat ex lege Deum coniunxisse masculum et feminam et propterea non eos debere ab homine separari, retulisse responsionem: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? Quibus iterum ait: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non sic fuit. Nam et Marcus hanc Domini responsionem non tacet, sed posteaquam ei responderunt interroganti de libello repudii. 62. 121. In quo ordine vel modo verborum hoc intellegere debemus ad rei veritatem nihil interesse, utrum Domino separationem prohibenti et sententiam suam de lege firmanti, ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est quod Deus coniunxerit masculum et feminam, an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. Nam et voluntas eius ita se habebat, ut non eis redderet rationem, cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent, quae voluntas eius ea quam Marcus posuit interrogatione significata est, et illorum voluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandavit dari libellum repudii, tamquam concluderent eum separationem sine dubio vetaturum; hoc enim dicturi etiamtentantes accesserant. Quae voluntas eorum sic expressa est per Matthaeum, ut non eos esse commemoraret interrogatos, sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo velut convincerent Dominum separationem coniugum prohibentem. Cum ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab evangelista utroque monstrata sit, nihil interest, quam diversus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem veritate neuter abscederet. 62. 122. Potest etiam hoc intellegi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes Dominus vicissim interrogaret, quid eis praeceperit Moyses, qui cum respondissent Moysen permisisse libellum repudii scribere et dimittere, respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus, id est: Non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et cetera, quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant repetiverunt dicentes: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? Tunc Iesum causam ostendisse duritiae cordis ipsorum, quam Marcus brevitatis causa prius ponit, tamquam illi priori, quam Matthaeus intermisit, eorum responsioni redditam, nihil deperire iudicans veritati, quocumque locoeisdem ipsis verbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis verbis eam reddiderat Dominus. 63. 123. Sequitur Matthaeus: Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eis, et cetera usque ad illud ubi ait: Multi sunt enim vocati, pauci autem electi . Hunc cum Matthaeo Marcus ordinem tenuit sed de conductis operariis ad vineam solus Matthaeus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se quisnam maior esset, adiunxit de illo quem viderunt eicientem demonia, cum eum non sequerentur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Ierusalem, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum divitem, cui dicitur: Vende omnia quae habes, quem nunc isti commemorant ex ordine quo pariter eunt. Nam ibi etiam Lucas de istis parvulis, antequam divitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. De illo ergo divite qui quaerit, quid boni faciat ut vitam aeternam consequatur, potest videri distare aliquid, quod secundum Matthaeum dicitur: Quid me interrogas de bono? Secundum illos autem: Quid me dicis bonum? Namquid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest, quod ait illequaerens: quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominavit et interrogatio est, Magister autem bone nondum est interrogatio. Commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: Quid me dicis bonum, et: interrogas me de bono? 64. 124. Sequitur Matthaeus et dicit: Et ascendens Iesus Hierosolyma assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: " Ecce ascendimus Hierosolyma, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ". Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo, et cetera usque ad illud ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. Hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis non per eos ipsos sed per matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum voluntatem attulisset ad Dominum. Unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est Marcus breviter intimavit. Denique et Dominus et secundum Matthaeum et secundum Marcum ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem, postea quam ex eodemordine commemoravit quae de passione et resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrerunt ei ad Hierichum. Quod autem dixerunt Matthaeus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subiectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit maior etiam servum aliorum futurum, dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco; et ordo ipse indicat iterum esse eamdem sententiam a Domino dictam. 65. 125. Sequitur Matthaeus: Et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt, quia Iesus transiret, et clamaverunt dicentes: " Domine, miserere nostri, fili David ", et cetera usque ad illud ubi ait: et confestim viderunt et secuti sunt eum. Hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. Quae ita solvitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem daemonum patiebantur in regione Gerasenorum. Nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa civitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemoravit, quod in tot superius sanatis a Domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum archisynagogum etiam nomine expressit, cuius filiam resuscitavit Iesus. In quo etiam magis iste sensus appareat, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. Procul dubio itaque Bartimaeus iste Timaei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas. 65. 126. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret Hiericho, at isti, cum egrederetur ab Hiericho. Sed nomen civitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed evangelistas in hoc sibi adversari, quod alius dicat: cum appropinquaret Hiericho, alii: cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet, nisi eis qui proclivius credi volunt mentiri Evangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. Quid autem sit credibilius aut quid potius verum, et omnis fidelis filius Evangelii facillime videt et omnis contentiosus saltem cum admonitus fuerit, vel tacendo vel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet. 66. 127. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum appropinquasset Hierosolymis et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis: " Ite in castellum, quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in altissimis. Hoc etiam Marcus narrat eodem ordine custodito. Lucas autem in Hiericho immoratur quaedam commemorans quae isti praetermiserunt de Zaccheo principe publicanorum et quaedam in parabolis dicta. Post haec et ipse occurrit eis ad huius pulli commemorationem, in quo sedit Iesus. Nec moveat quod Matthaeus et asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent. Immo etiam recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur, supra insinuavimus. Qua insinuata non deberet hoc iam permovere lectorem, nec si Matthaeus ita de pullo tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae; quanto minus moveri oportet, quia unus ita commemoravit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt, ubi ergo utrumque factum potest intellegi, nulla repugnantia est, nec si alius aliud et aliud alius commemoret, quanto minus, ut alius unum, alius utrumque. 66. 128. Ioannes quoque, cum taceat, quemadmodum Dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breviter hoc de pullocum testimonio etiam prophetae, quod Matthaeus adhibet. In quo etiam testimonio prophetico aliquantum diversa evangelistarum locutio ab ea quidem sententia non recedit; sed potest movere, quod hoc Matthaeus sic adhibet, ut asinam dicat commemorasse prophetam, non autem ita se habet vel quod Ioannes interponit vel codices ecclesiastici interpretationis usitatae. Cuius rei causa illa mihi videtur, quod Matthaeus hebraea lingua perhibetur Evangelium conscripsisse. Manifestum est autem interpretationem illam, quae dicitur Septuaginta, in nonnullis se aliter habere, quam inveniunt in hebraeo qui eam linguam noverunt et qui interpretati sunt singuli eosdem libros hebraeos. Huius item distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis Septuaginta multis in locis distet ab ea veritate quae in hebraeis codicibus invenitur, nihil occurrere probabilius existimo quam illos Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili quae praedicatur consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio variando et ab eadem voluntate Dei, cuis illa dicta erant et cui verba servire debebant, non recedendo nihil aliud demonstrare voluerunt quam hoc ipsum quod nunc in evangelistarum quattuor concordi quadam diversitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diverso modo aliquid narret, ut ab eius voluntate, cui consonandum et consentiendum est, non recedat.Quod nosse et moribus utile est propter cavenda et iudicanda mendacia et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis quemadmodum ipsam rem, sic verba, quae propter illam sunt dicenda, commendet; cum potius ita res, quae dicenda est, sermonibus per quos dicenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus et in ipso angeli eius. 67. 129. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum intrasset Hierosolyma, commota est universa civitas dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: " Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ". Et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo , et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Vos autem fecistis illam speluncam latronum, hoc de turbis vendentium eiectis e templo omnes commemorant, sed Ioannes longe diverso ordine. Nam post testimonium Baptistae Ioannis de Iesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam quando aquam convertit in vinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum dicit eum ascendisse in Hierosolymam, cum esset Pascha Iudaeorum, et facto flagellode resticulis expulisse de templo vendentes. Unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a Domino factum, sed illud primum commemoratum a Ioanne, hoc ultimum a ceteris tribus. 68. 130. Sequitur Matthaeus: Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: " Osanna filio David ", indignati sunt et dixerunt ei: " Audis quid isti dicant? ". Iesus autem dicit eis: " Utique. Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? ". Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem esurivit; et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: "Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum "; et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit? ". Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis: "Tolle te et iacta te in mare", fiet, et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ". 68. 131. Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eumdem ordinem tenet. Primo enim quod eum in templum Matthaeus dixit intrasse et eiecisse vendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus, cum iam vespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim, et alia die cum exirent a Bethania esuriisse et arbori fici maledixisse quod et Matthaeus commemorat. Et subiungit idem Marcus, quod venerit Hierosolyma, et cum introisset in templum, eiecit vendentes et ementes, quasi altero die, non primo factum esset. Sed quia Matthaeus ita connectit: Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam, unde mane revertentem in civitatem arbori maledixisse commemorat, probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus eiectis de templo. Cum enim dicit: Et relictis illis abiit foras, quibus relictis intellegi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur indignantibus, quod pueri clamarent: Osanna filio David? Praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intravit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset, quod non invenerit aliquid in ficulnea praeter folia, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. Miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis Dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: Iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. Ipso quippe die secundo commemoravit idem Marcusde templo eiectos vendentes, quod primo die factum praetermiserat. Ipso ergo secundo die dicit facta vespera egressum de civitate, et cum mane transiret, vidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus etrecordatum Petrum dixisse ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti aruit, tunc eum de potentia fidei respondisse, Matthaeus autem, tamquam secundo die hoc totum factum sit, id est et dictum arbori: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefactam esse continuo, et videntibus hoc discipulis atque mirantibus illud de virtute fidei fuisse responsum. Unde intellegitur Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet eiectos vendentes et ementes, Matthaeus vero cum commemorasset quod altero die factum est de arbore maledicta, quando mane revertebatur a Bethania in civitatem, praetermisit ea quae Marcus commemoravit, venisse illum in civitatem et vespere exisse et mane, cum transirent, discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adiunxit illud quod tertio die gestum est, eius ariditatem miratos esse discipulos et de potentia fidei a Domino audisse, sic ea coniungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Matthaeus praetermiserit, non possit agnosci. Cum ergo dixisset Matthaeus: Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. Mane autem revertens in civitatem esurivit, et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit nisi folia tantum, et ait illi: numquam abs tefructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad eumdem diem pertinentibus adiunxit statim: Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit? ". Quod alio die viderunt alio die mirati sunt. Intellegitur autem non tunc aruisse, quando viderunt, sed continuo quod maledicta est. Neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt ac sic eam continuo in verbo Domini aruisse intellexerunt. 69. 132. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: " In qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? ". Respondens Iesus dixit illis: " Interrogo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec faciam. Baptismus Ioannis unde erat? ", et cetera usque ad illud ubi ait: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio. Hoc totum et alii duo Marcus et Lucas totidem pene verbis explicaverunt. Nec in ordine inter se videntur aliquid discrepare nisi, unde superius locutus sum, quod praetermissis quibusdam Matthaeus ad alterum diem pertinentibus ita contexit narrationem, ut, nisi advertatur, possit putari ipsum in secundo die adhuc versari, Marcum autem in tertio. Lucas vero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed cum commemorasset eiectos de templo ementes et vendentes, praetermisit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in civitatem et quod de ficulnea factum est et quod mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est, atque his praetermissis intulit dicens: Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere et non inveniebant, quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus et aiunt dicentes ad illum: " Dic nobis, in qua potestate haec facis? ", et cetera quae etiam duo illi commemorant. Unde apparet nihil eis etiam ipso ordine repugnare, quando id quod dicit factum in una dierum ea dies intellegitur, in qua id gestum illi etiam retulerunt. 70. 133. Sequitur Matthaeus: Quid autem vobis videtur? Homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit: " fili, vade, hodie operare in vinea mea ". Ille autem respondens ait: " Nolo "; postea autem paenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter: at ille respondens ait: " Eo, domine "; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant, de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent atque operarentur invinea, sed quod post hoc narrat Matthaeus de vinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt servos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra vineam, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Ioannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio. 70. 134. Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Matthaeus, cum dixisset quod Dominus interrogaverit Iudaeos: Cum venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Illos respondisse subiungit atque dixisse: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. Quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed Dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. Ita enim dicit: Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. Sed facile potest intellegi vel illorum vocem ita subiunctam, ut non interponeretur: "Illi dixerunt" aut: "Illi responderunt©, sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam Domino potius attributam, quia, cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui veritas est. 70. 135. Sed illud magis movet, quod Lucas non solumeos hoc respondisse non dicit, haec etiam verba ipse quoque sicut Marcus Domino attribuens, verum etiam contrariam retulisseresponsionem dicentes: Absit. Ita enim narrat: Quid ergo faciet illis dominus vineae? Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: " Absit ". Ille autem aspiciens eos ait: " Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? ". Quomodo ergo secundum Matthaeum illi quibus haec loquebatur dixerunt: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus verbis contradixerint dicentes: Absit? Et revera quod secutus Dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita illatum est, ut hoc testimonio convincerentur illi parabolae contradicentes. Nam et ipse Matthaeus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli"? Quid est enim numquam legistis nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? Hoc et Marcus significat qui haec ipsa verba ita refert: Nec Scripturam hanc legistis: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: Absit. Tantumdem enim valet, sicut hoc etiam ipse ponit: Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Hanc enim sententiae voluntatem intimat sive Numquam legistis, sive Nec hoc legistis, sive Quid est ergo hoc quod scriptum est. 70. 136. Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat dicens: Aiunt illi: " Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis ", quosdam vero illud quod Lucas non tacuit, id est: Absit. His ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt: absit, sed illorum responsio quibus isti retulerunt: absit. Propterea Domino tributa est et a Marco et a Luca quia, sicut dixi, per eos veritas ipsa locuta est, sive per nescientes, si mali erant, sicut per Caipham, qui nesciens, quid dixerit, cum esset pontifex prophetavit, sive per scientes ac iam intellegentes atque credentes. Ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum venienti magna celebritate occurrentes acclamarent: Benedictus qui venit in nomine Domini. 70. 137. Nec moveat, quod idem Matthaeus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad Dominum et quaesivisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Ioannis vicissim interrogavit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: Nec ego vobis dico, in qua potestate haec facio. Inde enim secutus est contextim loquendo et ait: Quidautem vobis videtur? Homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei vel personae interpositione secundum Matthaeum sermo contexiturusque ad hoc quod de locata agricolis vinea commemoratur. Potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. Qui utique si tentantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant atque illud clarum ex propheta testimonium Domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis. Hoc omnino movere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc Domini parabolas audiebat. Tacuit namque idem Matthaeus brevitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem. Sic enim ait: Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et cetera. In hac ergo plebe intellegendum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: Benedictus qui venit in nomine Domini, et ipsos vel ex ipsis fuisse qui responderunt: Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis. Quorum responsionem non solum propterea Domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia veritas est, quae etiam per malos atque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis movens non sanctitatis illius merito,sed iure propriae potestatis, verum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore Domini iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum vox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizaverat plures quam Ioannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi evangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eumdem Matthaeum non ita dictum est: Aiunt illi: " Malos male perdet ", ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogaverant, sed: Aiunt illi dictum est, id est illi ipsi Domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet. 70. 138. Est quidam sermo Domini apud evangelistam Ioannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. Dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ". Et responderunt ei: " Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam. Quomodo tu dicis: "Liberi eritis"? ". Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; servus autem non manet in domo in aeternum. Filius autem manet in aeternum; si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritisme interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea vero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente evangelista qui essent qui responderunt, ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet quae verba quibus sint tribuenda personis. Sicut ergo in hac multitudine secundum Ioannem erant qui iam crediderant in Iesum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose Dominum interrogaverant in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamaverant: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ac per hoc erant qui dicerent: Perdet illos et vineam suam locabit aliis. Quae vox recte etiam ipsius Domini fuisse intellegitur sive propter veritatem sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: Absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam. 71. 139. Sequitur Matthaeus: Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eumhabebant. Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire, et cetera usque ad illud ubi ait: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Parabolam istam de invitatis ad nuptias solus Matthaeus narrat. Simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamvis et illud nonnullam similitudinem gerat. Quod vero post illam parabolam de vinea et occiso filio patris familias subnectit Matthaeus cognovisse Iudaeos, quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eumdem ordinem retinentes; sed inde ipsi pergunt in aliud ex hoc subiungentes quod et Matthaeus post istam quam solus interposuit de nuptiis parabolam ex ordine inseruit. 72. 140. Sequitur ergo Matthaeus: Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: " Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum; dic ergo nobis, quid tibi videtur, licet censum dari Caesari an non? " et cetera usque adillud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. Haec duo Domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quaeseptem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant nec in ordine aliquid discrepant. Post parabolam quippe illam de conductoribus vineae et de Iudaeis, in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemoraverunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de invitatis ad nuptias, quam solus Matthaeus interposuit, et cum illo iam sequuntur narrantes haec duo, de tributo Caesaris et de muliere septem singillatim virorum, eodem prorsus ordine sine aliqua repugnantiae quaestione. 73. 141. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Pharisaei autem audientes, quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum: "Magister, quod est mandatum magnum in lege? ". Ait illi Iesus: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum". In his duobus mandatis universa Lex pendet et prophetae". Hoc et Marcus commemorat eumdem ordinem servans. Nec moveat, quod Matthaeus dicit tentantem fuisse illum, a quo Dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei Dominus sapienter respondenti dixerit: Non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut, quamvis tentans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit.Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est: Qui facile credit, levis corde minorabitur. 73. 142. Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. Utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis Dominus egerit, prorsus incertum est hinc autem etiam recte videtur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse Domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset Dominus: Hoc fac, et vives, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus evangelista ait: Ille autem volens se iustificare dixit: " Et quis est mihi proximus? ". Tunc Dominus narravit de illo qui descendebat ab Ierusalem in Hierichum et incidit in latrones. Unde quia et tentans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem Domini dicentis: Hoc fac, etvives, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: Ille autem volens se iustificare, iste autem quem pari ordine Matthaeus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret Dominus: Non longe es a regno Dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum. 74. 143. Sequitur Matthaeus: Congregatis autem pharisaeis interrogavit eos Iesus dicens: " Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ". Dicunt ei: " David ". Ait illis: " Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominumdicens: "Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum"? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ". Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat. Lucas etiam tantum modo de illo tacet qui interrogavit Dominum, quod esset mandatum primum in lege; hoc autem praetermisso eumdem etiam ipse ordinem servat, et hoc de Christo, quomodo sit filius David, quaesisse a Iudaeis Dominum pariter narrat. Nec interest ad sententiam, quod secundum Matthaeum, cum interrogasset Iesus, quid eis videatur de Christo, cuius esset filius, illi responderunt: David. Tum demum intulit, quomodo eum David diceret Dominum. Secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse nec respondisse inveniuntur. Intellegere enim debemus post eorum responsionem sententiam ipsius Domini a duobus evangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos volebat suo magisterio utiliter informare et ab scribarum alienare doctrina, qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine David, non eum autem intellegebant Deum, propter quod erat Dominus ipsius David. Ideo tamquam de illis errantibus Dominus ad istos sermonem faciens quos volebat ab illorum errore liberari secundum hos duos evangelistas commemoratur, ut quod illis dictum est: quomodo dicitis, sicutMatthaeus narrat, sic accipiatur, non tamquam ad illos, sed tamquam de illis ad eos potius dictum sit, quos volebat instruere. 75. 144. Sequitur Matthaeus ita narrationis ordinem tenens: Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: " Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt ", et cetera usque ad illud ubi ait: non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Similem sermonem habuisse Dominum adversus pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam pharisaei, qui eum vocaverat ad convivium. Quod ut narraret, digressus erat a Matthaeo circa illum locum, ubi ambo commemoraverant quod dictum est a Domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Ninivitis et de spiritu immundo, qui redit et invenit mundatam domum. Post quem sermonem dicit Matthaeus: Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Lucas autem in eo sermone Domini commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse Dominum praetermisit ab ordine, quem cum Matthaeo tenuerat, ita digreditur: Et cum loqueretur, inquit, rogavit illumquidam pharisaeus, ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: " Nunc vos pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis ". Atque hinc iam cetera in eosdem pharisaeos et scribas et Legis doctores talia dicit qualia Matthaeus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus. Quamquam ergo ita ista Matthaeus commemoret, ut, quamvis domum illius pharisaei non nominet, non tamem locum exprimat, ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui, tamen quia iam venerat Dominus in Ierusalem a Galilaea et post eius adventum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur, ut probabiliter accipiantur in Ierusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc Dominus iter ageret in Ierusalem, videntur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum, alterum iste narravit. 75. 145. Sane considerandum est, quomodo hic dictum sit: Non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini, cum secundum eumdem Matthaeum iam hoc dixerint. Et Lucas enim dicit hoc esse responsum a Domino illis qui eum monuerant, ut iret inde, quoniam vellet eum Herodes occidere. Ibi etiam adversus ipsam Ierusalem ea prorsus verba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Matthaeus. Sic enim narratur secundum Lucam: In ipsa dieaccesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: "Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ". Et ait illis: " Ite, dicite vulpi illi: "Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor"; verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat,cum dicetis: "Benedictus qui venit in nomine Domini" ". Narrationi quidem huic Lucae non videtur adversari, quod turbae dixerunt, Domino venienti ad Ierusalem: Benedictus qui venit in nomine Domini; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc venerat et nondum dictum erat. Sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non veniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Ierusalem atque illud quod ait: Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur nequeenim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat: Oportet me hodie et cras et sequenti ambulare ), cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait: non videbitis me, donec veniat, cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini, de illo suo adventu, quo in claritate venturus est, hoc significans, ut illud quod ait: Eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est Ecclesia. Expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum Gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter ordo iste Matthaei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus; sed Lucas magis intellegendus est vel praeoccupasse quae gesta sunt in Ierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio Dominum perduceret Ierusalem, aut eidem civitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Matthaeus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam pervenisset in Ierusalem atque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt. 76. 146. Sequitur Matthaeus et dicit: Et egressus Iesus de templo ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis: " Videtis haec omnia? Amen dicovobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Marcus etiam commemorat hoc eodem pene ordine post aliquantam digressionem ad hoc factam, ut commemoraret de vidua, quae misit duo minuta in gazophylacium, quod cum eo Lucas solus commemorat. Nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud Dominus egit cum Iudaeis, quomodo acciperent Christum filium David, ea narrantur quae dicit de cavendis pharisaeis et hypocrisi eorum. Quem locum Matthaeus latissime persecutus est et plura ibi dicta narravit. Atque ideo post eumdem locum, quem breviter perstrinxit Marcus et copiose digessit Matthaeus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa vidua pauperrima et uberrima ac deindesubiunxit ea quibus Matthaeo iterum cohaereret dicens de templi futura eversione. Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius David, pauca de cavenda hypocrisi pharisaeorum commemorat. Inde sicut Marcus pergit ad viduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. Deinde subiungit de templi futura eversione quod Matthaeus et Marcus. 77. 147. Sequitur Matthaeus dicens: Sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipulisecreto dicentes: " Dic nobis, quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ". Et respondens Iesus dixit eis: " Videte, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent ", et cetera usque ad illud ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Nunc iam istum prolixum sermonem Domini secundum tres evangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam consideremus. Eumdem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. Dicunt quidem hic aliqua etiam singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio; de his autem quae pariter dicunt necubi sibimet adversari putentur, videndum est. Neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse atque alibi a Domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum omnium trium versatur narratio. Sane quod earumdem sententiarum a Domino dictarum non eumdem omnes ordinem servant, nihil ad rem pertinet vel intellegendam vel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur non sibimet adversentur. 77. 148. Quod ergo Matthaeus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: Et in omnes Gentes primum oportet praedicari Evangelium. Non dixit: et tunc veniet consummatio, sed hoc significat quod ait, primum, id est: et in omnes Gentes primum oportet praedicari Evangelium, quia illi de fine interrogaverant. Cum ergo dicit:primum in omnes Gentes oportet praedicari Evangelium, significat utique primum antequam veniat consummatio. 77. 149. Item quod Matthaeus ait: Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat, hoc Marcus ita dicit: Cum autem videritis abominationen desolationis stantem ubi non debet, qui legit intellegat. In qua mutatione verbi exposuit eamdem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto; aut: Ubi non debet: sed ait: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote, quia appropinquavit desolatio eius. Tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto. 77. 150. Quod autem ait Matthaeus: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua, et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam, totidem pene verbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem: Tunc qui in Iudaea sunt, inquit, fugiant in montes. Hoc sicut illi duo, cetera vero aliter. Sequitur enim et dicit: Et qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quaescripta sunt. Satis diversum videtur quod illi dixerunt: Et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo , et quod iste dicit: Et qui in medio eius, discedant, nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo: qui in medio eius, in tecto erunt attoniti et volentes videre quid impendeat vel qua evadendum sit. Sed quomodo ait: discedant, quando supra dixit: cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem? Nam illud quod sequitur: qui in regionibus, non intrent in eam, videtur ad congruam pertinere admonitionem, et potest observari, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt, quomodo discedant ab exercitu iam civitate circumdata? An hoc est esse: in medio eius, quando iam ita periculum urgebit, ut temporaliter ad praesentem vitam tuendam non possit evadi, et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab aliis duobus dictum est: in tecto, vel super tectum, ut quod iste ait: discedant, id est non iam huius vitae desiderio capiantur, sed in aliam vitam migrare parati sint; hoc illi duo dixerint: non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tamquam aliquid inde commodi percepturus, et quod iste ait: qui inregionibus, non intrent in eam, id est qui iam bono cordis proposito extra illam facti sunt non eam rursus carnali cupiditate desiderent, hoc illi dixerint: Et qui in agro est non revertatur retro tollere vestimentum suum, tamquam iterum involvi curis, quibus erat exutus? 77. 151. Quod vero ait Matthaeus: Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: Orate vero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi videatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, illustrasse sententiam. Ait enim: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. Vigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. Haec intellegitur fuga, quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri hieme vel sabbato. Ad hiemem autem pertinent curae huius vitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum vero crapula et ebrietas. Curae quippe tristessunt velut hiems, crapula vero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis affluere, dumspiritale sabbatum ignorant; aut si aliquid aliud in illis secundum Matthaeum et Marcum verbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moveatur. Neque enim nunc Evangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis vel fallaciae calumniis defendenda. Alia vero quae in hoc sermone Matthaeus posuit communia cum Marco nihil habent quaestionis, quae autem cum Luca non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia vel recordatur atque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a Domino dicta sunt; vel bis a Domino dicta facit intellegi, et nunc secundum Matthaeum, et tunc secundum ipsum. 78. 152. Sequitur Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: " Scitis quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur ". Huic attestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. Neque hoc tamquam a Domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. Ex sua tamen persona et Marcus dicit: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et Lucas: Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha. Sic ergo appropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Ioannes vero tribus quidem locis commemoravit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa versari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est impendentis iam dominicae passionis. 78. 153. Sed hoc videri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Ioannes autem ante sex dies Paschae dicit Iesum venisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. Quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat Pascha, cum posteaquam id dixerunt, inveniantur cum Ioanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum Pascha? Sed qui ita moventur non intellegunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse, non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex diesessent ad Pascha. Non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum Pascha, sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret: " Post haec cum esset in Bethania "; sed Matthaeus quidem: Cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania , Marcus autem: cum esset Bethaniae , quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum Paschae dicta sunt. Sicut ergo ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam, ibi factum est illud convivium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde venit Hierosolymam sedens super asellum, deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc adventum eius Hierosolymis gesta. Ex illo ergo die, quo venit in Bethaniam atque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intellegimus etiam evangelistis non commemorantibus consumptum fuisse quadriduum, utoccurreret dies, quem ante biduum Paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: Appropinquabat dies festus azymorum, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemoravit, in ipso intervallo bidui debemus accipere. Ioannes vero cum dicit: Proximum erat Pascha Iudaeorum, non hoc biduum vult intellegi, sed sex dies ante Pascha. Proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam volens ostendere quam proximum fuisse Pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, Paschae venit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi. Hoc est illud quod commemorant recapitulantes Matthaeus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum Pascha. Recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Ioannes de cena et unguento, unde venturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt perventurus ad diem, qui erat ante biduum Paschae. Unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo Domini narretur, quem habuit ante biduum Paschae. Nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Matthaeum dicente Domino: Scitis, quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas. Et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ". Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth, ad principes sacerdotum, et cetera. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. Secundum Marcum autem eodem Bethaniae convivio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant enim: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ". Et Iudas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum et cetera. Etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et Iudas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. Haec diximus propter sexdies ante Pascha, quos dixit Ioannes cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante Pascha quod Matthaeus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania quod Ioannes, commemorarent. 79. 154. Sequitur Matthaeus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ". Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. Nunc iam de muliere atque unguento pretioso quod in Bethania gestum est, consideremus. Lucas enim quamvis simile factum commemoret nomenque conveniat eius, apud quem convivabatur Dominus; nam et ipsum Simonem dicit, tamen, quia non est contra naturam vel contra morem hominum, ut si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo; potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domohoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamvis non commemoret civitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non videtur in eodem loco versari eius narratio. Nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes Iesu et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui Dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narravit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. Nam hoc et Ioannes, quamvis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam. Quod ita ibi narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Hoc dicens Ioannes attestatur Lucae, qui hoc in domo pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narravit iam itaque hoc Maria fecerat. quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco. 79. 155. Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Ioannem, quemadmodum hoc conveniat attendamus, de quibus non est dubium, quod eamdem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmuraverunt adversus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. Quod ergo Matthaeus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Ioanne autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstravimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. Ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit videri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inveniri utrumque factum esse. Quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli evangelistae singula commemorant, utrumque factum intellegere. Proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem. Nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. Sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens adversus veritatem Evangelii, quanto melius etreligiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro veritate Evangelii. Ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut evangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. A capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus. 79. 156. Cetera facti huius nullam mihi videntur habere quaestionem quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi, Ioannes autem Iudam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eumdem Iudam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuavimus, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit atque omniumvoluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint, sed Iudas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri vero propter pauperum curam, Ioannem autem de solo illo id commemorare voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. 80. 157. Sequitur Matthaeus: Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum et ait illis: " Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam? ". At illi constituerunt ei triginta argenteos, et cetera, usque ad illud ubi ait: et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha. Nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant, quod enim dicit Matthaeus: Ite in civitatem ad quemdam et dicite ei: " Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis ", eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias vel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent Pascha. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam tamquam ex persona sua studio brevitatis illum compendio voluit insinuare. Si enim diceret dixisse Dominum: " Ite in civitate et dicite ei: "Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha" ", tamquam civitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex Domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quemdam iussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere videretur. Nam neminem sic loqui, ut dicat " Ite ad quemdam ", quis nesciat? Si enim diceret: " Ite ad quemcumque ", aut: " ad quemlibet ", posset esse integra locutio, sed non esset certus homo, ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamvis tacito eius nomine Marcus et Lucas. Sciebat quippe Dominus ad quem mitteret. Et ut eum etiam illi quos mittebat, invenirepossent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae lagenam vel amphoram, ut eum secuti ad domum quam volebat, venirent. Cum itaque non hic posset dici: "Ite ad quemlibet ", quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, veritas non admittit, quanto minus hic dici potuit: " Ite ad quemdam ", quod omnino numquam recta locutione dici potest! Sed plane discipulos a Domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. Quod nobis ex persona sua recte potuit evangelista narrare, ut diceret: " Misit eos ad quemdam, ut dicerent ei: "Apud te facio Pascha" ". Potuit etiam sic: " Misit eos ad quemdam dicens: "Ite, dicite ei: Apud te facio Pascha" ". Ac per hoc cum verba Domini posuisset dicentis: Ite in civitatem, interposuit ipse: ad quemdam, non quia hocDominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quemdam in civitate, ad quem Domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha. Ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum verborum sequitur ordinem verborum Domini dicentis: et dicite ei: Magister dicit. Iam enim si quaeras cui, recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuavit evangelista; cum ex persona sua interposuisset: ad quemdam. Minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Matthaeus, ut etiam totum ex persona Domini dictum locutionis integritate non careat, viderint quinoverunt. Sane ita posset etiam latine dici, si diceretur: " Ite in civitatem ad quemdam, quem vobis demonstraverit homo qui vobis occurrerit lagenam aquae portans ". Hoc modo iubenti sine ambiguitate posset obtemperari, velut etiam, si diceret: " Ite in civitatem ad quemdam qui manet illo aut illo loco, in tali vel tali domo "; cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. His autematque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit: " Ite ad quemdam, et dicite ei ", ideo non potest audiri, quia certum aliquem vult intellegi, cum dicit: " ad quemdam ", et non exprimit quomodo dignoscatur. Quod si ex persona dictum evangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate brevitatis subobscura locutio, sed tamen integra. Quod vero Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram, ille vasis genus, ille modum significavit, uterque veritatem sententiae custodivit. 80. 158. Sequitur Matthaeus: Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis et edentibus illis dixit: " Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est ". Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: " Numquid ego sum, Domine? ". Et cetera usque ad illud ubi ait: Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixisti ". In hisquae consideranda nunc proposuimus nihil afferunt quaestionis etiam ceteri evangelistae, qui talia commemorant.
Liber tertiusPrologus1. 1. Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo versatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab invicem sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, videtur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium Evangelistarum convenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. Sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut aggrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum attestatione Evangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod voluit commemoravit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria. 1. 2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: " Accipite et comedite, hoc est corpus meum ". Hoc et Marcus Lucasque commemorant. Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit praeoccupavit, ut solet, illud vero quodordine suo posuit non commemoraverat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Ioannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur. Nunc vero cum Dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem venit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me ". Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Ioannes subnectit, ad invicem discipuli haesitantes, de quo diceret . Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: " Numquid ego ? ". At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. In his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subiungit: Respondens autemIudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ", ait illi: " Tu dixisti ". Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intellegi tamquam: " Non ego dixi ", potuit etiam hoc sic dici a Iuda, et a Domino responderi, ut non omnes adverterent. 1. 3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit misterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit, verumtamen vae illi homini, per quem tradetur! Hic iam intellegendum est illud consequi, quod Ioannes narrat isti autem praetermiserunt, sicut Ioannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus quod a Luca positum est: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Ioannem: Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus; innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: " Quis est de quo dicit? ". Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". Respondit Iesus: " Ille cui ego intinctum panem porrexero ". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. Et post buccellam tunc introiit in illum satanas. 1. 4. Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanam in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipsi Ioannes repugnare videatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: Et cena facta, cum iam diabolus immisisset in cor, ut traderet eum Iudas. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? Sed nunc intellegere debemus a diabolo Iudam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant Spiritum Sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens: Accipite Spiritum Sanctum, postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt. Post buccellam ergo tunc introivit in eum satanas: Et, sicut contextim Ioannes ipse commemorat, dicit ei Iesus: " Quod facis, fac citius ". Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret ". Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo dixisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filiushominis et Deus clarificatus est in eo. Et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum ". 2. 5. " Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem ". Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Respondit Iesus: " Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea ". Dicit ei Petrus: " Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam ". Respondit Iesus: " Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges ". Hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Ioannes, ex cuius Evangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant. Non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt. Nam Matthaeus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi manducaverant Pascha, Lucas vero et Ioannes, antequam inde esset egressus. Sed facile possemusintellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moveret, quod tam diversa non tantum verba sed etiam sententias Domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret vel cum Domino vel pro Domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus. 2. 6. Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis intervallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum vel ei Dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut verbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ovibus suis unum idemque ter praecipit. Hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a Domino audierit, ex ipsis Evangelistarum verbis, quae a Domino dicta diverse ac diversa commemorant, sic probatur. Ecce meminerimus quod nunc interposui ex Evangelio Ioannis. Hoc certe dixerat: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quiamei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Nempe hic manifestum est ex illis verbis motum esse Petrum, ut diceret: Domine, quo vadis? Quia dicentem audierat: Quo ego vado vos non potestis venire. Respondit Iesus eidem Petro: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Tunc ille: Quare non possum, inquit, sequi te modo? Animam meam pro te ponam. Huic praesumptioni respondit Dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse Dominum: Simon, ecce Satanas expetivit vos, utcribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me ". Quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non videat? At vero Matthaeus: Et hymno dicto, inquit, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiampastorem et dispargentur oves gregis". Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ". Sic prorsus et Marcus. Quid habent etiam haec verba vel sententiae simile illis, vel quibus secundum Ioannem vel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumptionem suam? Et hic ergo ita sequitur: Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ". Ait illi Iesus: " Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt. 2. 7. Haec paene ipsis verbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a Domino: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ". Cum itaque omnes dicant praedixisse Dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narravit expressius. Unde nonnullis videtur non congruere ceteris, quia parum attendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum adversus Evangelium animo induuntur hostili. Tota enim Petri negatio trina negatio est. In eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisseviderentur tres, quorum Matthaeus dixit: Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Ioannes autem: Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. Diversis enim verbis et verborum ordine eamdem explicaverunt sententiam dixisse Dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Quid enim attinebat dicere: priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio compleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdemnoctis completa inveniretur, quae ante ipsum, primum completa probaretur? Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres, non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intellegi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit totailla trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest, quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam viderit ad concupiscendum. Sic Petrus quandocumque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit. Ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent, pulsato interrogationibus pectore, verba illa negationis erumpere, nec sic absurde atque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis vocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. Tamquam si alicui diceretur"Hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis ", non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum vocum intervallis planius elocutus est, qui dixit ex persona Domini: Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Ita gestum esse apparebit, cum ad eumdem locum narrationis Evangelicae venerimus, ut etiam illic ostendatur Evangelistas sibi congruere. 2. 8. Si autem quaeruntur ipsa omnino verba, quae Petro Dominus dixerit neque inveniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam verba proferuntur, etiam in diversis Evangelistarum verbis possit esse notissima. Sive ergo diversis sermonum Domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiaverit praesumptionem suam et ter ei Dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, sive aliquo narrandi ordine possint omnium Evangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel Dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturusesset, nulla hic Evangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est. 3. 9. Nunc ergo quantum possumus, ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. Cum itaque secundum Ioannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Ioannes et conseritDomini sermonem dicentis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim veniat ad illum locum ubi ait Dominus: Pater iuste, et mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis. Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: " Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel ". Ait autem Dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: " Ecce satanas expetivit vos, utcribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos ". Qui dixit ei: " Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ". Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ". Et dixit eis: " Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ". At illi dixerunt: " Nihil ". Dixit ergo eis: " Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent ". At illi dixerunt: " Domine, ecce gladii duo hic ". At ille dixit eis: " Satis est ". Et hymno dicto, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis". Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ". Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquamscandalizabor ". Ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt. Haec secundum Matthaeum inseruimus, sed et Marci paene ipsa ettotidem verba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodavimus. 4. 10. Contexit ergo narrationem Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani. Hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit illis: " Orate ne intretis in tentationem ". Iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsemani. Ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Ioannes ita narrans: Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipuli suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Deinde secundum Matthaeum: Dixit discipulis: " Sedete hic, donec vadam illuc et orem ". Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ". Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: " Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ". Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro: " Sicnon potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ". Iterum secundo abiit et oravit dicens: " Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua ". Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce adpropinquavit qui me tradet ". 4. 11. Haec etiam Marcus eoque prorsus modo atque ordine conserit aliquanto brevius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. Nam videtur hic sermo secundum Matthaeum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et dicit illis: Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet. Quomodo enim supra: Dormite iam et requiescite, cum connectat: Ecce appropinquavit hora, et ideo dicat: Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: Dormite iam et requiescitetamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita hoc commemoraverit, ut cum dixisset: Dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret venit hora, ecce tradetur Filius hominis utique intellegitur post illud quod eis dictum est: Dormite iam et requiescete, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquavit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est sufficit, id est " quod requievistis " iam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coartat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur. 4. 12. Lucas autem praetermisit, quotiens oraverit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram. Cum ergo dicit: Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Ioannes vero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum comprehendendum veniret. 4. 13. Tres igitur isti eamdem rem ita narraverunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta varietate, nulla tamenadversitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est avulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: Quantum iactus est lapidis . Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse Dominum: Ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora, id est passionis quam calicis nomine mox significavit. Deinde verba ipsa Domini sic enuntiavit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quibus verbis si adiungas quod illi duo dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: Pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait: Si fieri potest; non enim dixit: " Si facere potes ", sed: Si fieri potest; fieri autem potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est: Si fieri potest, ac si diceretur: " Si vis ". Manifestavit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit Si fieri potest, quando ait: Omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse: Verum non quod ego volo, sed quod tu (quod tantumdem valet, quantum si et ita dicatur: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex possibilitate, sed ex voluntate Patris dictum esse: Si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit; non enim ait: Si fieri potest, sed: Si vis. Cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Sivis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum. 4. 14. Quod autem ipse Marcus non solum Pater sed Abba Pater eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit volens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est Ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, venienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait Abba, partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait Pater. Etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: In quo clamamus, inquit, Abba, Pater, et iterum ait: Misit Deus Spiritum suum in corda nostra clamantem Abba, Pater. Oportuit enim ut bonus magister et verus salvator infirmioribus compatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam vincerent voluntati suae praeponendo voluntatem Dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de convenientia Evangelistarum, in quorum diversitate verborum salubriter discimus non aliud in verbis ad audiendam veritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. Hoc est enim Pater quod Abba Pater, sed ad sacramentum intimandum planius est Abba Pater, ad unitatem significandam sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba Pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater demonstraretur sic esseillas duas Ecclesias ex Iudaeis et Graecis, ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est: Abba Pater, quo idem Dominus alibi ait: Habeo alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, gentes utique significans, cum haberet oves etiam in populo Israel. Sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, quantum valet ad Israelitas et gentes Abba Pater, tantum ad unum gregem solum Pater. 5. 15. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Iudas unus de Duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum ". Et confestim accedens ad Iesum dixit: " Ave, Rabbi ", et osculatus est eum. Dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo Filium hominis tradis? Deinde quod Matthaeus: Ad quod venisti, amice? Deinde dixit quod Ioannes commemorat: Quid quaeritis? Responderunt ei: " Iesum Nazarenum ". Dicit eis Iesus: " Ego sum ". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: " Ego sum ",abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Iterumergo eos interrogavit: " Quem quaeritis? ". Illi autem dixerunt: " Iesum Nazarenum ". Respondit Iesus: " Dixi vobis, quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ". Ut impleretur sermo, quem dixit: " Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ". 5. 16. Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: " Domine, si percutimus in gladio? ". Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius. Sicut Lucas et Ioannes dicunt, dextram. Qui autem percussit secundum Ioannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus vocabatur. Deinde quod Lucas dicit: Respondens Iesus ait: " Sinite usque huc ", et adiunxit quod Matthaeus commemorat: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? His verbis adiungi potest quod illum eo loco Ioannes dixisse commemorat: Calicem, quem dedit mihi Pater, non visbibam illum? Tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanavit eum. 5. 17. Nec moveat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, Dominum respondisse: Sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in verbis quae Matthaeus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio? Tunc respondit: Sinite usque huc, id est non vos moveat quod futurum est, permittendi sunt huc usque progredi. Id est ut me apprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis Petrus defensionis aviditate et maiore pro Domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret: Respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid iudicaverit, Matthaeus solus dicit. Ubi etiam non dixit Matthaeus: " Respondit Iesus Petro: "Converte gladium tuum" ", sed dixit: Tunc ait illi Iesus: " Converte gladium tuum ", quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud vero quod Lucas posuit: Respondens autem Iesus ait: " Sinite usque huc " , illis qui interrogaverant responsum esse accipiendum est sed quia, ut diximus, inter verba interrogantium et respondentis Domini facta est unoictu percussio, hoc ordine iudicavit esse narrandum, ut etiam inter verba interrogationis et rcsponsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt , id est qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione saltem usque ad unumnec ipsum letale vulnus usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus rettulit, quemadmodum supra commemoravi: Sinite usque huc; et: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, et cetera. Quomodo autem sit intellegendum: Sinite usque huc, iam exposui, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen Evangelistarum veritas constet. 5. 18. Postea sequitur Matthaeus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis. Tunc addidit etiam verba, quae Lucas ponit: Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idemMarcus commemorat, et cum tenuissent eum, reiecta sindone nudus profugit ab eis. 6. 19. At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant, sicut Matthaeus dicit. Sed primo ad Annam ductus est, socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Ioannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem, sicut dicit Matthaeus. Et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. Hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. Et Ioannes dicit, quod sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Ioannes dicit. Petrus autem stabat ad hostium foris, secundum eumdem Ioannem. Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum, sicut idem Ioannes dicit. Sic enim factum est ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt. 6. 20. Principes autem sacerdotum et omne concilium, sicut Matthaeus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Convenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eumdem locum commemoraret. Novissime autem venerumt duo falsi testes, sicut dicit Matthaeus, et dixerunt: " Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et posttriduum aedificare illud" ". Alios etiam Marcus commemorat dixisse: Nos audivimus eum dicentem: " Ego dissolvam templum hoc manu factum et post triduum aliud non manu factum aedificabo ". Et ideo non erat conveniens testimonium illorum, sicut ibidem Marcus dicit. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: " Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? ". Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: " Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ". Dicit illi Iesus: " Tu dixisti ", haec Matthaeus. Marcus autem eadem aliis verbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiuraverit princeps sacerdotum, sed tantum valere ostendit quod ei dicit Iesus: Tu dixisti, quantulum si diceret: Ego sum. Sequitur enim, ut ait idem Marcus:Iesus autem dixit illi: " Ego sum. Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis et venientem cum nubibus caeli ". Hoc dicit etiam Matthaeus, sed non dicit respondisse Iesum: " Ego sum ". Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: " Blasphemavit; quid adhuc indigemus testibus? ". Quod Matthaeus commemorat et sequitur: Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: " Reus est mortis ". Hoc etiam testatur et Marcus. Et sequitur Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? ". Hoc dicit et Marcus: commemorat etiam quod ei faciem velaverunt. De his Lucas quoque testatur. 6. 21. Haec intellegitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus tentatus est. Sed de Petri tentatione, quae inter has Domini contumelias facta est non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem, Lucas vero explicat prius tentationen Petri, tum demum has Domini contumelias; Ioannes autem incipit Petri tentationem dicere et interponit quaedam de contumeliis Domini et adiungit, quod inde missus est ad Caiphan pontificem,et inde recapitulat ut explicet quam coeperat tentationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit Dominus ad Caiphan. 6. 22. Sic ergo Matthaeus sequitur: Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: " Et tu cum Iesu Galilaeo eras ". At ille negavit coram omnibus dicens: " Nescio, quid dicis ". Exeunte autem illo ianuam, vidit illum alia ancilla et ait his qui erant ibi: " Et hic erat cum Iesu Nazareno ". Et iterum negavit cum iuramento: " Quia non novi hominem ". Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: " Vere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit ". Tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Haec dicit Matthaeus. Intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit prius, quod Matthaeus tacet et Marcus dicit. 6. 23. Non autem foris ante ianuam iterum negavitsed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est ". At ille iterum negavit. Haec vero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intellegitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorantMatthaeus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. Sic enim hoc narrat Lucas: Petrus vero sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: " Et hic cum illo erat ". At ille negavit eum dicens: " Mulier, non novi illum ". Et post pusillum alius videns eum dixit: " Et tu de illis es ". Hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantaverat, iamque redierat, ut quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret. Ioannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri, excepto Marco, sed etiam, quod sedentem ad ignem cognovit ancilla, non commemorat, hoc enim tantum ait: Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: " Numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? ". Dicit ille: " Non sum ". Deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est. Ita narrans: Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant, erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat. 6. 24. Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. Hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo interrogatum negasse. Videamus ergo Ioannis sequentia: Pontifex ergo, inquit, interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: " Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego ". Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: " Sic respondes pontifici? ". Respondit ei Iesus: " Si male locutus sum testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ". Et misit eum Annas ligatum ad Caiphan pontificem. Hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caiphan, cum iam illi diceretur: Sic respondes pontifici? Et hos duos Annam et Caiphan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio Evangeli sui. His dictis Ioannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eamdem domum, ubi gesta sunt quae narravit et unde ad Caiphan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Matthaeus. Commemoravit autem ista Ioannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut compleat trinam negationem: Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei:" Numquid et tu exdiscipulis eius es? ". Negavit ille et dixit: " Non sum ". Hoc igitur loco invenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, posteaquam foras exierat. Neque enim iam exierat et foris eum vidit altera ancilla, sed cum exiret, eum vidit, id est cum surgeret, ut exiret, animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: Et hic erat cum Iesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iuravit illis contra nitentibus, quia non novit hominem. Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: Et coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est ". Dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando verbis eorum. Deinde in eo quod Ioannes ait: Dixerunt: " Numquid et tu ex discipulis eius es? ". Quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse, unde Ioannes dicit: Dixerunt ergo ei. Quapropter sive posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: Quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando sive, quod est credibilius, non audivit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: Numquid et tu ex discipulis eius es? Et dixit: Non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait atque dicente: Et tu de illis es, cui Petrus ait: O homo, non sum, liquido tamen colligitur collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Matthaeum autem et Marcum, qui commemoraverunt exisse eum foras, regressum eius brevitatis causa tacuisse. 6. 25. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Matthaeum solum iam explicasse meminerimus, sequitur ergo Marcus et dicit: Et post pusillum, qui astabant, dicebant Petro: " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ". Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Quia nescio hominem istum, quem dicitis ". Et statim iterum gallus cantavit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: " Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est ". Et ait Petrus: " Homo, nescio quid dicis ". Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. Ioannes secutus de tertia Petri negationeita explicat: Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: " Nonne ego te vidi in horto cum illo? ". Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: Et intervallo facto quasi horae unius. De hoc autem intervallo tacet Ioannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Ioannesquoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum viderat affirmabat. Ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant, unde duos Evangelistas compendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare voluisse qui praecipuus in hoc erat. Iam vero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum fuisse asserit: Vere et tu ex illis es et loquela tua manifestum te facit , sicut Ioannes eidem Petro dictum asseverat: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: Vere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: Alius quidem affirmabat dicens: Vereet hic cum illo erat; nam et Galilaeus est aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui compellatum dicunt Petrum tantumdem enim voluit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. Galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit. 6. 26. Sequitur ergo Matthaeus ita dicens: Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras ploravit amare. Marcus autem ita dicit: Recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere. Lucas autem sic ait: Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit: " Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras Petrus flevit amare. Ioannes de recordatione et fletu Petri tacet. Sane in eo quod ait Lucas, quod conversus Dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Quamvis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter servos, qui simul se ad ignem calefaciebant. Non est autem credibile, quod ibi audiebatur Dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. Namque cum dixisset Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? ". Secutus est dicens: Petrus vero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur. Et quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus talia narravit, secutus ait: Et cum esset Petrus in atrio deorsum. Sicut ergo eo quod Matthaeus ait: Petrus vero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: Et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gestaquae dixerat. Quomodo ergo respexit Petrum Dominus facie corporali? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. Sicut quotidie dicimus: " Domine, respice me ", et: " Respexit eum Dominus ", qui de aliquo periculo vel labore divina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: Respice et exaudi me, et: Convertere, Domine, et libera animam meam, ita dictum arbitror: Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini. Denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam Dominum, modo Lucas Dominum posuit dicens: Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus estPetrus verbi Domini, Matthaeus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non verbi Domini, sed verbi Iesu eum recordatum esse dixerunt, ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed divinitus factam. 7. 27. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem, posteaquam complevit narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum Domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane atque ita contexuit narrationem: Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes, et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: " Prophetiza nobis, quis est qui te percussit? ", et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: " Si tu es Christus, dic nobis ". Et ait illis: " Si vobis dixero, non creditis mihi; si autem et interrogavero, non respondetis mihi, neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ". Dixerunt autem omnes: " Tu ergo es Filius Dei? ". Qui ait: vos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: " Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius ". Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Haec omnia narravit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Matthaeus et Marcus narraverunt, quod interrogatus sit Dominus, utrum ipse esset Filius Dei, et quod dixerit: Dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: Et ut factus est dies; atque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum Domino quod breviter commemoraverunt Matthaeus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarravit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemoraverant quod mane factumesset. Ioannes quoque, cum ea quae cum gesta sunt, ex quanta parte visum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caiphan in preaetorium. Erat autem mane. Ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caiphan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de Domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. Tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, Caiphae autem iam antea visum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt, ita Matthaeus narrat. 7. 28. Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narravit, ita dicens: Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: " Peccavi tradens sanguinem iustum ". At illi dixerunt: " Quid ad nos? Tu videris ". Et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotumacceptis argenteis dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ". Consilio autem finito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: " Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus ". 7. 29. Si quis autem movetur, quod hoc testimonium non invenitur in scriptura Ieremiae prophetae, et ideo putat fidei Evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere, quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per Prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibusesse credendum, qui Ieremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Ieremiae, quia vel Zachariae habere debuerunt vel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat,haec causa est, quia et plures codices habent Ieremiae nomen et qui diligentius in graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt in antiquioribus graecis ita se perhibent invenisse: et nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium apud Ieremiam non inveniretur. 7. 30. Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes Evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri, ut animo Matthei Evangelium conscribentis pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos Sanctus Spiritus dixitet singula esse omnium et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Ieremiam tam sint Zachariae quam Ieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Ieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter Prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Ieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? Si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius, a quo dicta non sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat atque corrigat, ut tamen dicat: " Bene dixi ", quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius verba dicere voluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse quale si ille dixisset, quanto magis hoc de Prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium librostamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo maior esset constantia veritatis, quam si omnia illaunus homo quamlibet doctissimus loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum Evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum. 7. 31. Est alia causa, quae mihi videtur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Ieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum vel potius Sancti Spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Ieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est, sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Ieremias dixit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Ieremiae, qui dixit de agro empto, ut lecto Evangelio atque invento nomine Ieremiae, lecto autem Ieremia et non inventotestimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Matthaeus, cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus , nec apud Zachariam nec apud Ieremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius Evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Ieremiam iubetur mitti in vas fictile et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. Nam et illam emptionem agri hoc significare Ieremiae dixit Dominus, quia erit permansio de captivitate liberatorum in illa terra. Haec tamquam delineanda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et Evangelicae narrationi collatis diligentius attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Iuda traditore. 8. 32. Deinde sequitur et dicit: Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens:" Tu esrex Iudaeorum? ". Dicit ei Iesus: " Tu dicis ". Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: " Non audis, quanta adversum te dicunt testimonia? ". Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ". Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum ". Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. Respondens autem praeses ait illis: " Quem vultis vobis de duobus dimitti? ". At illi dixerunt: " Barabbam ". Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Ait illis praeses: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant dicentes: " Crucifigatur! ". Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: " Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis ". Et respondens universus populus dixit: " Sanguis eius super nos et super filios nostros ". Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Haec narravit Matthaeus per Pilatum gesta de Domino. 8. 33. Marcus quoque paene isdem verbis et rebus concinit. Verba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus vinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et dixit: " Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ". Matthaeus autem sic ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: " Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus? " . Nulla quaestio est, quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur, sed quaeri potest, quae verba Pilatus dixerit, utrum quae a Matthaeo an quae a Marco referuntur. Aliud enim videtur esse: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? Aliud: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an vellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum volens dicere quod ad Dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimittivoluerint: Pontifices, inquit, concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ". Unde iam satis apparet, quod id Marcus velit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Matthaeus dicendo: Christum. Non enim dicebantur christi regis nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Ergo sequitur Marcus: At illi iterumclamaverunt: " Crucifige eum! ", quod ille ait: Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Et sequitur Marcus: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". At illi magis clamabant: "Crucifige eum! ". Hoc Matthaeus non dixit, sed quoniam dixit: Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret , dixit etiam eum lavisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. Satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. Quod breviter significavit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. Haec apud praesidem gesta narravit Marcus. 8. 34. Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autemaccusare illum dicentes: " Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse ". Hoc illi duo Evangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa obiecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus: Non respondes quidquam? Vide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogavit eum dicens: " Tu es rex Iudaeorum? ". At ille respondens ait: " Tu dicis ". Hoc autem Matthaeus et Marcus commemoraverunt, antequam dicerent compellatum Iesum, quod eis accusantibus non responderet. Nihil autem interest veritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: " Nihil invenio causae in hoc homine ". At illi invalescebant dicentes: " Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc ". Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit, si homo Galilaeus esset, et ut cognovit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ipse nihil respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. Haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem Dominus missus est et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis apud alios possit inveniri, ceteri autem ea tantum dicere voluerunt quae apud Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur. Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actumest, ita sequitur: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: " Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis ". Hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a Domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit, nam remisi vos ad illum, et eccenihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens: " Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam ", qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige, crucifige illum! ". Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit volens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis verbis satis attestatus est, ubi ait: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamvis tacuerit, quotiens hoc efficere tentaverit, ut erueret Iesum furori eorum. Et Lucas itaque ita concludit, quod actum est apud praesidem: Et Pilatus, inquit, adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum. 8. 35. Nunc eadem secundum Ioannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: " Quam accusationem affertis adversus hominen hunc? ". Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Hoc videndum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: Coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse ". Quod vero nunc secundum Ioannem commemoravi, videntur Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: Quam accusationen affertis adversus hominem hunc? Responderunt enim: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, videlicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemoravit. Multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum visum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicavit. Nam etiam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eisPilatus: accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ", ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua esset morte moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: " Tu es rex Iudaeorum? ". Respondit Iesus: " A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ". Et hoc videretur non convenire illi quod ab aliis commemoratum est: Respondit Iesus: " Tu dicis ", nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. Unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius Evangelistis tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo cetera. Respondit, inquit, Pilatus: " Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? ". Respondit Iesus: " Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ". Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: "Tu dicis, quia rex sum ego ". Ecce quando ventum est ad id quod alii Evangelistae commemoraverunt. Sequitur ergo item dicente adhuc Domino quod ceteri tacuerunt: " Ego in hoc natus sum et ad hocveni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit meam vocem ". Dicit ei Pilatus: " Quid est veritas? ". Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. Et dicit eis: " Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha. Vultis ergo ut dimittam vobis regem Iudaeorum? ". Clamaverunt rursum omnes dicentes: " Non hunc, sed Barabbam ". Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: " Ave rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ". Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! "; dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enimnon invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit " . Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Iudaeorum dictum: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, ut adiungatur: Quia Filium Dei se fecit. Sequitur itaque Ioannes et dicit: Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet ". Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: Invenimus eum subvertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. Ex quo solvitur illa quaestio, qua putari poterat Ioannes dixisse nullum a Iudaeis Domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: Si non esset hicmalefactor, non tibi tradidissemus eum. Sequitur ergo Ioannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem, tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur ". Haec narravit Ioannes per Pilatum gesta. 9. 36. Consequens est iam, ut ipsam Domini passionem secundum quattuor Evangelistarum testimonia videamus, quam Matthaeus sic incipit: Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genuflexo ante eum illudebant dicentes: " Ave, rex Iudaeorum ". Hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: Militesautem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem, et induunt purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: " Ave, rex Iudaeorum ", et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Intellegitur itaque quod Matthaeus ait: Clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: Induunt purpuram. Pro regia enim purpura clamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam clamys habebat, quamvis esset coccinea Lucas hoc praetermisit. Ioannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemoravit hoc dicens: Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit, et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum et veniebant ad eum et dicebant:" Ave, rex Iudaeorum ", et dabant ei alapas. Unde apparet Matthaeum et Marcum recapitulando istud commemorasse, nonquod tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset: Ioannes enim apud Pilatum dicit haec gesta satis evidenter unde isti quod praeterierant recoluerunt. Ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Matthaeus: Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant capite eius.Et postquam illuserunt ei exuerunt eam chlamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent . Hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum vestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum vestimentis suis. 10. 37. Sequitur ergo Matthaeus: Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. Marcus quoque: Et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem Simonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. Hoc Lucas ita dicit: Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Ioannes autem sic narrat: Susceperunt autem Iesum et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraeice Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. Ita utrumque factum invenimus, primo id quod Ioannes dixit, deinde quod ceteri tres. 11. 38. Sequitur itaque Matthaeus: Et venerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. In hoc loco apertissime consentiunt. Deinde adiungit idem Matthaeus: Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Hoc Marcus ita narrat: Et dabant ei bibere myrratum vinum et non accepit. Hoc intellegendum est Matthaeum dixisse: Cum felle mixtum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent. Quod ergo ait Marcus: Non accepit, intellegitur: non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeum testis est; ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixerit: Non accepit; tacuerit autem quod gustaverit. 12. 39. Sequitur Matthaeus: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes, et sedentes servabant eum. Hoc idem Marcus sic: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. Hoc Lucas sic ait: Dividentes vero vestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus exspectans. Breviter a tribus dictum est. Ioannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. Milites ergo inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit ", ut Scriptura impleretur dicens: " Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ". 13. 40. Sequitur Matthaeus: Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: " Hic est Iesus rex Iudaeorum ". Marcus autem, priusquam hoc dixisset, Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum. Hoc enim subiungit, cum de vestium divisione dixisset, quae resdiligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. Sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Ioannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester ". Illi autem clamabant: " Tolle, tolle! Crucifige eum ". Dixit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intellegentes quidam putaverunt ? 13. 41. Prius enim, qua hora crucifigi potuerit, videamus; deinde videbimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. Non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquidetiam de sexta esse coeperat. Numquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans, aut: Quinta et triens, aut: Quinta et semis, aut aliquidhuiusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Matthaeus et Marcus dixerunt: Post dies sex. Praesertim quia tam moderate idem Ioannes locutus est, ut non diceret: " sexta ", sed quasi sexta. Quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui Scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres Evangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas. 13. 42. Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset: Quod crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. Iam certe dixerat: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius. Sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si eius rei gestaetempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia, ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat, qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset huius vel error corrigi vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Iudaeis, sicut Ioannes apertissime dicit, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamaverunt Iudaei, ut Dominus crucifigeretur, et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Ioannem. Cum enim dixisset eis Pilatus: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". Dixit eis Pilatus: " Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum ". Dixerunt ergo Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ". Quodergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime iudicans magis fuisse Domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus. 13. 43. Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Iudaei primitus clamaverunt, insanissime se ostendit inimicum Evangelii, nisi forte aliter potuerit eamdem dissolvere quaestionem: non enim habet unde convincat non fuisse tunc horam tertiam, et ideo veridico Evangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. Unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? Respondeo: quia credoEvangelistis. Quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit Dominus crucifigi? De sexta enim, ut fateamur, narratione Ioannis urgemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. Non enim sententiam meam, sed Evangelii diligo veritatem. Atque utinam etiam plures ab aliis inveniantur huius exitus quaestionis! Quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. Si enim nullus alius exitus poterit inveniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. Tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quatuor Evangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis erraverit. 13. 44. Si autem quis dixerit inde se convincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamaverunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: Pilatus autem iterum respondens ait illis: " Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ". At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum ", non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id pervenitur, ut traderetur ad crucem Dominus a Pilato, quod Ioannes hora quasi sexta factum esse commemorat, intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et adversus eorum insanissimam voluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Matthaeus enim ait: Dicit illis Pilatus: " Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ". Dicunt omnes: " Crucifigatur! ". Tunc fuisse dicimus horam tertiam. Quod autem Matthaeus sequitur et narrat: Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, et in conatibus Pilati ad eripiendum Dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumptum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus Dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. Quod autem Matthaeus supra commemorat: Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: " Nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum ", postea sedebat pro tribunali Pilatus sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Matthaeus quod de Pilati uxore dixit voluit hoc ibi interponere, ut praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec novissime volebat eum tradere Iudaeis. 13. 45. Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: Emendatum ergo illum dimittam, exclamasse universam turbam: Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam; sed fortasse nondum dixerant: Crucifige. Iterum autem Pilatus, secundum eumdem Lucam, locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: " Crucifige illum ". Tunc intellegitur fuisse hora tertia. Quod ergo sequitur Lucas et dicit: Ille autem tertio dixit ad illos: " Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ". At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: Quid enim mali fecit? Licet intellegere, quantum indagandae veritati satis est, et postea quod ait: Instabant vocibus magnis et invalescebant voces eorum, quis non videat ideo factum, quia videbant Pilatum eis nolle tradere Dominum? Et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed vel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt. 13. 46. Ioannem quoque interroga et vide, quanta fuerit Pilati illa cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. Idem namquemulto explicatius ea narrat, quamvis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. Tamen, cum flagellasset Iesum et a militibus veste illusoria multisque illusionibus male tractari permisisset (credo ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saevire pertenderent), exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam invenio ". Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo ", ut illa velut ignominiosa specie visa placarentur. Sed adiungit et dicit: Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Tunc horam tertiam fuisse dicimus. Attende, quae sequantur: Dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ". Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ". Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittendi te? ". Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ". Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. In hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumptum, quanta praetermissa quae vel a Pilato dicebantur vel a Iudaeis contradicebantur quousque dicerent Iudaei, unde ille commoveretur et cederet? Ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari ". Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraeice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Pascha hora quasi sexta. Ab illa ergo voce Iudaeorum, qua primo dixerunt: Crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. Dicit ergo Iudaeis: " Eccerex vester ". Illi autem clamaverunt: " Tolle, crucifige eum! ". Sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. Tunc enimuxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupavit Matthaeus, qui hoc solum commemoravit, antequam ad eum locum narrationis veniret, ut ibi hoc poneret, ubi opportunum iudicavit. Tentans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: " Non habemus regem nisi Caesarem ". Tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. Et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum vestes eius dividuntur et in sortem illa tunica mittitur atque inter haec variis conviciis illuditur (simul enim, cum illa gererentur, etiam convicia iaciebantur), completa est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Matthaeus et Marcus et Lucas commemorant. 13. 47. Iam itaque corruat impia pertinacia et credat Dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae atque amplius horae praeterierunt a voce, qua dixerunt: Crucifige. Sed ipse Marcus, qui maxime brevitatis sectator est, breviter voluit intimare Pilati voluntatem et conatum pro Domini vita. Cum enim dixisset: At illi iterum clamaverunt: " Crucifige eum! ", ubi ostendit, quod iam clamaverant, cum vellent sibi dimitti Barabbam, adiunxit: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Hocmodo breviter insinuavit quod diu gestum est. Memor tamen etiam iste quid vellet intellegi, non ait: " Pilatus vero dixit eis ", sed ait: Pilatus vero dicebat eis: " Quid enim mali fecit? ". Quia, si diceret: "dixit ", quasi semel dictum intellegeremus; quia vero ait: dicebat, satis intimavit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. Cogitemus ergo, quam breviter hoc dixerit Marcus in comparatione Matthei, quam breviter Matthaeus in comparatione Lucae, quam breviter Lucas in comparatione Ioannis, cum tamen alia atque alia quisque commemoraret, et quam denique breviter ipse Ioannes in comparatione rerum, quae gestae sunt et morarum cum illa gererentur et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam in illo intervallo transire potuisse. 13. 48. Quiquis autem dixerit potuisse Marcum si ita esset eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia cum vox Iudaeorum de crucifigendo Domino sonuisset, dicere etiam quod eum tunc ipsi crucifixerint nimis superbe leges narratoribus veritatis imponit. Sic enim potest dicere si haec ipse narraret eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari quo ipse narravit. Dignetur ergo consilio Marci evangelistae superari consilium suum qui eo loco id ponendum iudicavit, quo loco divina inspiratione suggestum est. Recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernataquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. Fluitat enim humana memoria per varias cogitationes, nec in cuiusquampotestate est quid et quando ei veniat in mentem. Cum ergo illi sancti et veraces viri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae Dei potestati cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis Dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit quod valde ignorat cur eo loco Deus poni voluerit: Quia et si obvelatum est Evangelium nostrum, ait Apostolus, in his qui pereunt obvelatum est, et cum dixisset: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: Et ad haec quis idoneus? Id est, quis idoneus intellegere quam iuste fiat? Quod idem Dominus dicit: Ego veni, ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant. Ipsa est enim altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quis ergo et in hac re cognoscit intellectum Domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernavit corda reminiscentium Evangelistarum et in Ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culminesublimavit, ut per haec ipsa quae in eis contraria videri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et in reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam Omnipotentis iustitiam? Dicit enim Propheta Domino: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, vir imprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec. 13. 49. Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuvante Domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint Dominum, qui volebant in Romanos vel principes vel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim: Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret . Qui hoc, nisi milites, sicut Ioannes manifestat ? Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis aversus a Iudaeis in milites illos converteret: Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inveniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligensinquisitor inveniet, cum adverterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse. 13. 50. Quamquam non desint qui parasceves quam Ioannes commemoravit dicens: Erat autem parasceve hora fere sexta horam diei tertiam velint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa videatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. Dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parasceven fuisse Paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent Azyma; sed tamen verum Pascha, quod iam in passione Domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceven habere, ab hora noctis nona in eo quod Dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. Parasceve quippe interpretatur " praeparatio ". Ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceves sexta secundum Ioannem et hora diei tertia secundum Marcum ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemoraverit, qua clamaverunt Iudaei: Crucifige, crucifige! sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est fixus in ligno. Quis fidelis non huicfaveat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceven Paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? Si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis apprehensus est Dominus, adhuc noctis primae partes erant; si, quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantaverat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceven Paschae, id est praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt: Reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum invenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. Non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiaverunt, nonam horam noctis esse potuisse. Ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceves, id est immolationis Domini, quod verum Pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceves, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Sive ergo hoc potius intellegendum eligatur, sive Marcus tertiam horamrecoluerit, eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in Domini crucifixione commemorare voluerit, qua intelleguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad Dominum quam illi amici, quos misit; procul dubio quaestio soluta est, de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare. 14. 51. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris.Et Marcus similiter et Lucas. Nec Ioannes aliquam facit quaestionem quamvis latrones eos non dixerit. Ait enim: Et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Iesum. Esset autem contrarium, si, cum illi dixissent latrones, iste diceret innocentes. 15. 52. Sequitur Matthaeus et dicit: Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: " Qui destruis templum et in triduo illud reaedificat, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce ". Huic Marcus paene ad eadem verba consonat. Sequitur deinde Matthaeus et dicit: Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: " Aliossalvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Confidit in Deum, liberet nunc eum, si vult. Dixit enim: "Quia Dei Filius sum" ". Marcus et Lucas, quamvis alia verba dicant, ad eamdem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat. De principibus enim sacerdotum, quod insultaverint Domino crucifixo, pariter non tacent, quamvis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates complexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores. 16. 53. Sequitur Matthaeus et dicit: Idipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei. Nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis verbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliviscamur. Ait enim Lucas: Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: " Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos ". Et sequitur idem ipse atque ita contexit: Respondens autem alter increpabat illum dicens: " Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit ". Et dicebat ad Iesum: " Domine, memento mei, cumveneris in regnum tuum ". Et dixit illi Iesus: " Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso ". Quomodo ergo, sicut Matthaeus dicit: Latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei, vel, sicut Marcus dicit: Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei, quando quidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in Dominum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes huc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistula ad Haebreos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intellegatur, et pluraliter dictum: Secti sunt, cum de solo Isaia tradatur? In Psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum etc., pluralem numerum pro singulari positum in Actibus Apostolorum exponitur. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem Psalmi adhibuerunt. Sed quia et pagani solent calumniari Evangelio, videant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: " Et rustici mihi insultant ", etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. Cum vero dictum est: latrones vel: Qui cumeo crucifixi erant, nec additum est: " ambo ", non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. 17. 54. Sequitur Matthaeus et dicit: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Hoc et duo alii contestantur: addit autem Lucas etiam unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. Sequitur Matthaeus: Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: " Eli, Eli, lema sabacthani? ". Hoc est: " Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? ". Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: " Eliam vocat iste ". Marcus paene ad eadem verba, ad eamdem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit. Sequitur Matthaeus: Et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam implevit aceto et imposuit harundini et dabat ei bibere. Sic et Marcus dicit: Currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: " Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ". Quod quidem de Elia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Matthaeus narravit. Ait enim: Ceteri verodicebant; " Sine, videamus, an veniat Elias liberans eum ", unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret, hoc de aceto ita commemoravit: Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, et dicentes: " Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac ". Semel complecti voluit quod a militibus factum et dictum est. Ubi movere non debet, quod non unum eorum dixit acetum obtulisse; genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractavimus, pluralem pro singulari ponens. Hoc autem de aceto etiam Ioannes commemoravit, ubi ait: Postea sciens Iesus, quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: " Sitio ". Vas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius. Sed quod apud eumdem Ioannem invenitur dixisse sitio et quia vas ibi erat aceto plenum, non mirum est si ceteri tacuerunt. 18. 55. Sequitur Matthaeus: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa voce magna expiravit. Lucas autem, quid ipsa voce magna dixerit, declaravit; dixit enim: Et clamansIesus voce magna ait: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ", et haec dicens expiravit. Ioannes vero, sicut tacuit illam vocem primam Eli, Eli, quam Matthaeus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicavit, illi autem duo nomine vocis magnae significaverunt, id est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum voce magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse vocem magnam quam Matthaeus et Marcus commemoraverunt. Sed dixit Ioannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam vocem magnam dixisse intellegimus. Haec sunt enim verba Ioannis: Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: " Consummatum est ", et inclinato capite tradidit spiritum. Inter illud quod ait: Consummatum est, et illud quod ait: Et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemoraverunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc exspectaret qui utique, cum vellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quovis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cavendum est, ne cui videatur quisquam Evangelistarum alteri repugnare, si vel tacuit quod alius dixit, vel dixit quod alius tacuit. 19. 56. Sequitur Matthaeus: Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsun. Et Marcus sic: Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: Et velum templi scissum est medium, sed non eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: Sol obscuratus est, continuo subiungendum existimavit: et velum templi scissum est medium, praeoccupans videlicet, quod exspirante Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu aceti et de illa voce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem veli post tenebras facta intelleguntur. Matthaeus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum, continuo subiecit: Et ecce velum templi scissum est, satis expressittunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. Si autem non addidisset: Et ecce, sed simpliciter dixisset: Et velum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent. 20. 57. Sequitur Matthaeus: Et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis . Haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare videantur. Sequitur idem ipse: Centurioautem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terrae motu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes: " Vere Dei Filius erat iste ". Marcus sic: Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: " Vere homo hic Filius Dei erat " Lucas sic: Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens: " Vere hic homo iustus erat ". Non est contrarium, quod Matthaeus dicit viso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa voce exspirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. In eo quippe, quod idem Matthaeus non solum dixit: Viso terrae motu, sed etiam addidit: Et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret centurionem ipsam Domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. Quamquam, etsi Matthaeus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare voluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. Quod autem alius ait centurionem dixisse: Vere Dei Filius erat iste, alius autem: Vere homo hic Filius Dei erat, non movebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita, ad unam quippe sententiam utraque verba concurrunt, nec quod alius tacuit homo, aliusdixit, ullo modo contrarium est. Magis quod Lucas non ait centurionem dixisse: " Filius Dei erat ", sed: Iustus erat, potest putari diversum; sed vel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, vel fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit Iesum Filium Dei. Forte enim non eum Unigenitum aequalem Patri centurio intellexerat, sed ideo Filium Dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii Dei. Quod autem etiam ipse Lucas dixit: Videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant,tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Iam vero, quod Matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? Et quod Matthaeus dixit: Timuerunt valde, Lucas autem non dixit: " timuit ", sed: Glorificavit Deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse? 21. 58. Sequitur Matthaeus: Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei Marcus sic: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; et cumesset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. Inter hos nihil video, quod contrarium possit putari. Quid enim interest ad veritatem, quod quasdam mulieres pariter, quasdam singuli nominaverunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae fuerant eum a Galilaea, haec videntes. Unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamvis nullam earum nominatim exprimat. De turba etiam, quae simul aderat et videntes quae fiebant tundebant pectora sua et revertebantur, consentit Mattheo, quamvis seorsum annexuerit: Centurio autem et qui cum eo erant. Quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus invenitur dixisse. Nam et Ioannes commemoravit de praesentia feminarum, antequam Dominus emisisset spiritum, ita narrans: Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: " Mulier, ecce filius tuus ". Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Qua in re nisiapertissime Matthaeus quoque et Marcus Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. Nullus enim eorum praeter Ioannem matrem Domini commemoravit. Nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Ioannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? Possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre Domini, postquameam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri Evangelistae qui post mortem Domini eas commemoraverunt, iam longe stantes commemorarent. 22. 59. Sequitur Matthaeus: Cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. Marcus sic: Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Pilatus autemmirabatur, si iam obisset. Et accersito centurione interrogavit eum, si iam mortuus esset. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. Lucas sic: Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum), ab Arimathia civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Ioannes autem, posteaquam narravit de cruribus fractis eorum qui cum Domino crucifixi erant et de latere Domini lancea percusso, quod totum solus dixit, subiungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu. In hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare videatur. Sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semetipso Ioannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiverit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus Domini propter metum Iudaeorum. Merito enim movet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat, ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. Sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. In extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamvis soleret in Domino audiendo eorum inimicitias devitare. 23. 60. Sequitur Matthaeus: Et accepto corpore Ioseph involvit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Marcus sic: Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. Lucas sic: Et depositum involvit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Ioannes autem sepulturam Domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. Consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: Venit autem et Nicodemus, qui venerat Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. Neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. Neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt affirmaverunt a solo Ioseph Dominum sepultum, quamvissolius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph involvisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse afferri a Nicodemo et superaddi, ut verum narraret Ioannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit, quamvis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur, et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindon ibi fuit, verissime dici potuit: Ligaverunt eum linteis. Lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur. 24. 61. Sequitur Matthaeus: Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum. Quod Marcus ita dicit: Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur. Unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est. 24. 62. Sequitur Matthaeus: Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: " Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resurgam". Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: "Surrexit a mortuis", et erit novissimus error peior priore ". Ait illis Pilatus: " Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis ". Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus. Hoc solus Matthaeus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic videatur esse contrarium. 24. 63. Deinde sequitur idem Matthaeus et dicit: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus autem Domini descendit de caelo, etaccedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: " Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis ". Huic Marcus consonat. Sed potest movere, quomodo secundum Matthaeum angelus super lapidem sedebat revolutum a monumento. Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit vidisse iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstupuisse nisi intellegamus aut Matthaeum tacuisse de illo angelo, quem intrantes viderunt, Marcum vero de illo tacuisse, quem foris viderunt sedentem super lapidem, ut duos viderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris viderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quemviderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat verbis exhortatae sunt dicentis: Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus, quo venientes, ut dictum est, et intrantes viderunt eum, de quo Matthaeus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti revolverat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra. 24. 64. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: At illae exeuntes fugerunt de monumento, invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Matthaeus: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes viderunt. Nam illud gaudium, quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. Debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret; cum vero et ipse dicat: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit. 24. 65. De hora quoque ipsa, qua venerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus dicat: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum, quid est, quod dicitMarcus: Et valde mane una sabbatorum venit ad monumentum oriente iam sole ? In quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Ioanne, non discrepat. Quod enim dicit Lucas: Valde diluculo et Ioannes: Mane cum adhuc tenebrae essent hoc intellegitur Marcus dicere: Valde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab Orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate, eius enim est ille fulgor qui nomine aurorae appellari solet. Ideo non repugnat illi qui ait: Cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait: Valde mane, tamquam sol ipse iam videretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temperius aliquid faciendum. Cum enim dixerimus: Mane, ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere ad hoc plerumque addimus: Valde mane, ut illud quod etiam albescente vocatur, intellegant quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant: " Iam mane est ", et cum post hoc verbum attenderint, ac iam oriente, id estiam de proximo adveniente in has partes sole caelum rubescere vel albescere viderint, addant qui dicebant: " Mane est " et dicant: " Valde mane est ". Quid autem interest, dum sive illo sive isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum mane, nisi quod Lucas appellavit diluculo et hoc valde mane, quod ille valde diluculo et quod Ioannes mane cum adhuc tenebrae essent; sole autem iam oriente, id est ortu suo iam caelum illuminare incipiente? Quomodo ergo his tribus congruat Matthaeus, qui nec diluculo, nec mane, sed: Vespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. A parte quippe prima noctis, quod est vesper, ipsam noctem voluit significare Matthaeus, cuius noctis fine venerunt mulieres ad monumentum. Ea vero causa intellegitur eamdem noctem sic appellasse, quia iam vespere licebat afferre aromata transacto utique sabbato. Ergo, quoniam sabbato impediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominavit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque vellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum est vespere sabbati, ac si diceretur: " nocte sabbati ", id est nocte, quae sequitur diem sabbati. Quod ipsa verba eius satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati. Quod fieri non potest, si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quaeluce incipit terminari. Nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. Unde non potest dici vesper elucescens in primam sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. Et usitatus loquendi modus est divinae Scripturae est, a parte totum significare: a vespere ergo noctem significavit, cuius extremum est diluculum. Diluculo enim venerunt illae mulieres admonumentum: ac per hoc ea nocte venerunt quae significata est nomine vesperi. Tota enim significata est eo nomine, ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte venissent, ea utique nocte venissent; cum ergo venerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte venerunt. Vespere autem, quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi; eo igitur vespere venerunt quae ipsa nocte venerunt, ipsa autem nocte venerunt quae noctis ipsius quamvis extrema parte venerunt. 24. 66. Nam et ipsum triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. Ipse quippe ait: Sicut enim Iona fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebuset tribus noctibus. Computantur autem tempora, sive ex quo tradidit spiritum, sive ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui cum in medio posuerunt, id est parasceven et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus a parte totum intellegamus. Quid enim iuvat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum Scripturarum solvendis quaestionibus plurimum valere nescientes noctem voluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? Sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die computata erunt iam duae noctes et duo dies, porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est illucescentis diei dominici, in qua tunc Dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo, ut illo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves quo crucifixus et sepultus est Dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat accipiamus, medium vero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. Quorum medios integros attendentes Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies, quod Lucas dixit: post octo dies. 24. 67. Nunc iam cetera videamus, quemadmodumMattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit visos fuisse a mulieribus, quae venerunt ad monumentum, alterorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. Sed Lucas ita narrat: Et dies erat parasceves et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. Et revertentes paraverunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata et invenerunt lapidem revolutum a monumento et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: " Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere" ". Et recordatae sunt verborum eius. Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. Quomodo ergo singuli visi sunt sedentes, unus secundum Matthaeum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris, cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamvis similia dixerint? Possumus quidem adhuc intellegere unum angelum visum a mulieribus et secundum Matthaeum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum atque ibi vidisse angelum sedentem super lapidem revolutum a monumento, sicut dicit Matthaeus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus Domini, visos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas, similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem. 24. 68. Sed videamus et illa quae Ioannes dicit, utrum vel quemadmodum his congruant. Sic ergo narrat Ioannes: Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et viditlapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: " Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum ". Exit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum, etvidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introiit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. Nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis:" Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum ". Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: "Maria ". Conversa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum" ". Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: " Quia vidi Dominum et haec dixit mihi ". In hac Ioannis narratione dies vel tempus, quo ventum est ad monumentum, cum ceteris convenit; illud etiam, quod duo angeli visi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos visos, iste autem sedentes. Et cetera, quae illi non dicunt quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt videri. 24. 69. Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, secundum omnium Evangelistarum testimoniain una quadam narratione, quantum nos Dominus adiuverit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. Prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, ventum est ad monumentum iam factum erat, quod solus Matthaeus commemorat de terrae motu et lapide revoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua velut mortui iacerent. Venit autem, sicut Ioannes dicit, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae Domino ministraverant, plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. Venit ergo et vidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Ioannes, et nuntiavit Petro atque ipsi Ioanni. Ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. At illi currere coeperunt ad monumentum et praeveniens Ioannes inclinavit se et vidit posita linteamina nec intravit; Petrus autem consecutus intravit in monumentum et vidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caputeius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum. Deinde et Ioannes intravit et vidit similiter et credidit quod Maria dixerat, sublatum esse Dominum de monumento. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem Ioannes commemorat. Tunc viderunt angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, de quo angelo narrant Matthaeus et Marcus. Tunc eis dixit: Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis, non est hic. Surrexit enim, sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis. Quibus similia Marcus quoque non tacuit. Ad haec verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos, sicut dicit Ioannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis: " Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum ". Hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut eos Lucas visos fuisse commemorat, et dixisse secundum eumdem Lucam timentibus mulieribus et vultum in terram declinantibus: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: "Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ". Et recordatae sunt verborum eius . Post haec conversa est retrorsum Maria. Et vidit Iesum stantem, sicut dicit Ioannes, et non sciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa exsistimans, quia hortulanus est, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". Dicit ei Iesus: " Maria ". Conversa illa dicit ei: " Rabboni ", quod dicitur "Magister". Dicit ei Iesus: " Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos et dic eis: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum" ". Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor, et nemini quidquam dicebant. Tunc iam secundum Matthaeum: Ecce Iesus occurrit illis dicens: " Avete ". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum et ipsius Domini, semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putavit, et nunc iterum, cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret atque a timore recrearet. Tunc ergo ait illis:"Nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt ". Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis , quia vidit Dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiaverunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. His et Marcus attestatur, nam posteaquam commemoravit eas trementes et paventes exisse a monumento et nemini quidquam dixisse, adiunxit, quod resurgens Dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes, quod viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. Sane Matthaeus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus, quae illa omnia viderant et audierant. Venisse etiam quosdam in civitatem de illis custodibus, qui iacuerant velut mortui. Et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos vero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius venissent eumque furati essent illis dormientibus, pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat, et illos accepta pecunia fecisse, sicuterant edocti, divulgatumque esse verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 25. 70. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit Dominus discipulis considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re convenientia quattuor Evangelistarum, verum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in Prima ad Corinthios Epistula ita loquitur: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde Apostolis omnibus; novissimo autem omnium quasi abortivo apparuit et mihi . Hunc autem ordinem nullus Evangelistarum tenuit. Unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non adversetur. Nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt, quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum videndum est. Lucas enim solus quattuor Evangelistarum non dicit a mulieribus visum Dominum, sed tantummodoangelos. Matthaeus autem dicit, quod eis occurrerit redentibus a monumento. Marcus quoque dicit primo visum esse Mariae Magdalenae,sicut et Ioannes; sed quomodo ei sit visus, non dicit, quod explicatur a Ioanne. Lucas autem non solum tacet, ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleophas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum, tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos vidisse nuntiaverint, qui dicebant eum vivere. Ita enim narrat: Ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: " Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? ". Et respondens unus cui nomen Cleophas, dixit ei: " Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? ". Quibus ille dixit: " Quae? ". Et dixerunt: " De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse est redempturus Israel, et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ". Haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat vel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. Et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem vidisse linteamina sola posita et abisse secum mirantem quod factum fuerat. Hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos invenit in via, posteaquam narravit de mulieribus, quae viderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. Sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. Tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiaverat, quandovidit lapidem avulsum a monumento; et postea facta sunt haec de visione angelorum atque ipsius Domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens revertentibus a monumento. Hoc autem antequam duobus illis in via visus fuisset, quorum erat unus Cleophas. Namque et Cleophas loquens cum Domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed: Abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiaverunt Petro et Ioanni de ablato corpore Domini. Ac per hoc eum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleophan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur attestari Ioanni, quod duo ierant ad monumentum: sed Petrum solum primo commemoravit, qui illi primitus Maria nuntiaverat. Item potest movere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas vidisse sola linteamina et discessisse mirantem, cum Ioannes dicat se potius ita vidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum, quo prior venerat, sed cum se inclinasset, vidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse. Ita et Petrus intellegendus est primo procumbens vidisse, quod Lucas commemorat, Ioannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Ioannes intraret, ut omnes verum dixisse sine ulla repugnantia reperiantur. 25. 71. Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum Dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis visus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor Evangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. Omnium ergo virorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos Evangelistae quattuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis vel dicere audeat vel negare? Neque enim et Paulus dixit: " Apparuit primo Cephae ", sed: Apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. Fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. Nam illos quos apostolos nominavit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. Sed sive illi codices verius habeant qui undecim habent, sive alios quosdam duodecim discipulos Paulus velit intellegi, sive sacratum illum numerum etiam in undecim stare voluerit, quia duodenarius in eis numerusita mysticus erat, ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conservandum sacramentum eiusdem numeri subrogari; quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod veritati vel istorum alicui veracissimo narratori repugnare videatur. Probabiliter tamen creditur, posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleophas, de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breviter ita perstringit: Post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam. Castellum quippe illud nonabsurde accipimus etiam villam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae civitas antea vocitata est, quamvis nunc sit honoris amplioris nomine Domini, qui in illa natus est, sic per Ecclesias omnium gentium diffamato, et in codicibus quidem Graecis magis agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur. 25. 72. Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. Pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquideorum oculi passi sunt, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus, ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet impedimento, quo tenebantur, ne eum agnoscerent. Neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod videbant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. Non quia Dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol: quale vult enim corpus de qualicumque corpore verum de vero facit qui de aqua vera vinum verum fecit, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. Non enim sicut erat apparuit, eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Non autem incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata removeri intellegatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. 25. 73. Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora,regressos esse in Hierusalem et invenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in via et quomodo eum cognoverint in fractione panis. Iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem venerunt. Fieri itaque potest, ut timore prius in via noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt visos esse mulieribus: ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. Quod autem ait Marcus: Annuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur vere resurrexissise Dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo coniunxit: Et illi euntes nuntiaveruntceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnoverant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere Evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere. 25. 74. Lucas ergo sequitur et dicit: Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax vobis, ego sum, nolite timere ". Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: " Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde vestro? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ". Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intellegitur et Ioannes commemorasse sic loquens: Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dixit eis: " Pax vobis ".Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Ac per hoc his verbis Ioannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Ioannes praetermittit. Ita enim Lucas sequitur: Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: " Habetis hic aliquid quod manducetur? ". At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. His item verbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Ioannes: Gavisi sunt ergo discipuliviso Domino. Dixit ergo eis iterum: "Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ". Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: " Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt ". His rursus adiungamus quae Ioannes praetermisit, Lucas commemorat: Et dixit ad eos: " Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me ". Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: " Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; vos autem estis testes horum.Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ". Ecce quomodo commemoravit et Lucas promissionem Spiritus Sancti, quam non invenimus a Domino factam, nisi in Evangelio Ioannis. Quod non praetereunter advertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi Evangelistae invicem attestantur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta noverunt. Post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus ascendit in caelum, atque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec verba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die Dominus resurrexit, illud autem quadragesimo die, sicut idem ipse Lucas in Apostolorum Actibus narrat. Quod autem dicit Ioannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam. Cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Hierusalem invenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis Dominus haec loquentibus appareret. 25. 75. Hinc iam Ioannes aliam commemorat sui demonstrationem a Domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas, qui prius eum non viderat. Et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis; venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: " Pax vobis ". Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affermanum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis ". Respondit Thomas et dixit ei: " Dominus meus et Deus meus ". Dicit ei Iesus: " Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt ". Hanc secundam Domini visionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Ioannes commemorat, apud Marcum possemus agnoscere breviter eam, sicuti assolet, perstringentem, nisi moveret, quod ibi ait: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Ioannes tacuit recumbentes potuit enim hoc praetermittere, sed quia iste dixit: novissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Ioannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, illis videlicet duobus, quibus in villam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse apud Lucam investigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et inde redeuntibus in itinere occurrit. Nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breviter de duobus illis, quibus apparuit in villam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: Novissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant. Quomodo ergo novissime, quasi iam ultra eum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum Apostoli in terra viderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragesimo die post eius resurrectionem. Num quidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipso post resurrectionem totiens eum viderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Ioannesque commemorant? Remanet igitur, ut intellegamus eumdem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum vidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleophas, quos videtur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod viderant narraverunt, nunc etiam Marcum more suo breviter commemorare voluisse et ideo dixisse novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnoverant, redierunt in Hierusalem et invenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam colloquentes de resurrectione Domini et quod visus fuerit Petro, quibus et ipsi narraverunt quod in via gestum erat et quomodo eum cognoverunt in fractione panis. Sed erant ibiutique non credentes, unde verum est quod Marcus dicit: Nec illis crediderunt. His ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum Dominus et ait illis: Pax vobiscum, sicut Lucas et Ioannes. Fores autem clausae erant, cum ad eos intravit, quod solus Ioannes commemorat. Verbis itaque Domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Ioannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse viderant. 25. 76. Sed hoc rursus movet, quomodo discumbentibus undecim dicit Dominum apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Ioannesque meminerunt. Aperte quippe Ioannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde, antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur prius inde exisse Thomam et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit: Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri, nisi forte quamvis uno absente undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. Aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium etiam gentes quod non viderunt fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: Et dixit eis: " Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur ". Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset? 25. 77. Hanc autem novissimam fuisse corporaliter in terra repraesentationem Domini Apostolis etiam illud admonet, ut credamus, quod ita sequitur idem Marcus: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis; serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Deinde subiungit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibussignis. Cum ergo dicit: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamvis non omni modo ad id coartare videatur. Non enim ait: " Postquam haec locutus est eis ", sed: Postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse novissimam locutionem nec istum fuisse novissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: Postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc novissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis verbis vel discipulorum vel ipsius, quae commemorantur in Actibus Apostolorum, credendum est assumptum Dominum in caelum, quadragesimo scilicet die post diem resurrectionis eius. 25. 78. Ioannes autem, quamvis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus, voluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogavit, utrumab illo amaretur, et ei pascendas commendavit oves suas et de eius ipsius passione praedixit et de ipso Ioanne ait: Sic eum volo manere, donec veniam. Ad hoc Ioannes Evangelium suum terminavit. 25. 79. Iam nunc quaerendum est quando primum visus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Ioannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile videt qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Ioannes: Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. Ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem videri debuisse nisi in Galilaea, si recolantur verba illius angeli, qui secundum Matthaeum venientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: Nolite timere vos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Ecce dixi vobis , item secundum Marcum, sive ipse sit angelus sive alius: Nolite, inquit, expavescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipuliseius et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis ? Haec verba ita videntur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis nisi in Galilaea. Quam demonstrationem nec ipse Marcus commemoravit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse; post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in villam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Ioannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde venit ad illam eius manifestationem, quam novissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum assumptum in caelum, quod factum scimus in monte Oliveti non longe ab Hierusalem. Nusquam igitur commemorat Marcus completum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat vel ante vel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, viderint Dominum nisi inGalilaea secundum angeli praedictionem. Denique cum insinuasset, quid ab angelo mulieribus dictum sit, et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur (quia et revera sic erat dictum ab angelo: Surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, ut nihil aliud sequi debuisse videatur): Undecim auteminquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ita Matthaeus clausit evangelium suum. 25. 80. Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non compellerent, nihil aliud arbitraremur nisi Dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis visum. Item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Matthaeus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem atque ibi adorasse Dominum, ut impletum videretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narraverat. Nunc autem et Lucas ac Ioannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius visum esse Dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco videri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea vero visum a discipulis Dominum post resurrectionem nusquam commemorans vehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictumsit: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Nam et ipse Matthaeus si omnino non diceret undecim discipulos abiisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum vidisse atque adorasse, nihil ex hac praedictione completum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: Ecce hodie et cras eicio demonia et sanitates perficio, et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse completum. Item si angelus dixisset: " Praecedit vos in Galilaeam, ibi primum eum videbitis ", aut: " Ibi tantum eum videbitis ", aut: " Nonnisi ibi eum videbitis ", ceteris Evangelistis Matthaeus sine dubio repugnaret; cum vero dictum est: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis visus esset, an posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam vidissent, idque ipsum, quod discipulos Matthaeus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum: non adversatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis atque accipiendis locum. Verumtamen quodDominus non ubiprimun se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea visus est, se videndum mandavit et per angelum dicentem: Ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, et per se ipsum dicens: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intellegatur. 25. 81. Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea videri potuerit dicente Matthaeo: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis Dominus, et videntes eum adoraverunt. Quidam autem dubitaverunt. Quia enim non ipso die, quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem visum esse eo die initio noctis Lucas et Ioannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. Quando ergo viderunt Dominum in Galilaea? Non secundum id quod dicit Ioannes ad mare Tiberiadis; tunc enim septem fuerunt et piscantes inventi sunt, sed secundum id quod dicit Matthaeus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. Nam ita narrare apparet, quod illic eum repererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. Non ergo ipso die in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisseDominum, ubi eum primo vidit Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius. Nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim viderant, quomodo post octo dies eum primum vidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? Nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc " Apostoli " vocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Soli quippe adhuc vocabantur Apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. Potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii vero discipuli cum eis ita, ut undecim complerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam, qui post illos dies octo primo Dominum vidit. Marcus quippe, quando illos undecim memoravit, non utcumque undecim, sed: Illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: Regressi sunt, inquit, Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. Et iste ostendit illos undecim, hoc est Apostolos fuisse. Nam cum adiunxit: Et eos qui cum ipsis erant, satis utique declaravit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam vocabantur apostoli. Hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli complerentur, qui viderint intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum. 25. 82. Sed occurrit aliud quod obsistat. Ioannes enim, quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse Dominum, Hoc iam tertio, inquit, manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Si autem acceperimus intra illos octodies, antequam Thomas eum vidisset, ab undecim quibusque discipulis Dominum visum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. Quod quidem cavendum est, ne quis existimet tertio Ioannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per intervalla, sicut idem ipse testatur. Nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus visus est, id est quod in Evangelio claret, ter se manifestavit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleophas, tertio plurimis iam inde colloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Ioannes ad unum diem referens semel computat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum vidit et Thomas; tertio vero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. Ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum Matthaeum undecim discipuli viderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut impleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat. 25. 83. Invenimus itaque apud quattuor Evangelistas deciens commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalemubi non erat Thomas, sexto ubi eum vidit Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octavo in monte Galilaeae secundum Matthaeum, nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite novissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. Viderunt ergo eum praeter quod in terra viderant, etiam dum ferretur in caelum. Totiens ergo in Evangelicis libris commemoratus est ab hominibus visus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet noviens et in aere semel ascendens. 25. 84. Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur. Crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta,priusquam ascendisset in caelum. Non tamen eis per omnes quadraginta dies continuos apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies intervenisse dicit Ioannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die nihil enim repugnat et deinde, quando voluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, atque omnino per illos quadraginta dies, quotiens voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: Qui simul, inquit, manducavimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Ioanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde iam etiam si cotidie illis visus et cum illis convivatus est, nihil repugnat. Et fortasse ideo dictum est: Per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio vel totius mundi vel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari. 25. 85. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis. Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas et apparuit Cephae. Non dixit: " Primum apparuit Cephae ", nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in Evangelio legitur. Postea, inquit, duodecim: quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. Deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul, sive isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas venit ad eos Iesus, sive post octo illos dies quando libet, nihil habet adversi. Postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus visum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde Apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conversaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. Novissime autem omnium, inquit, quasi abortivo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non parvum tempus ascensionis suae. 25. 86. Nunc iam videamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis, quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit (quamquam sine praeiudicio necessitatis), ut aut hocsolum aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo, quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis,quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, Evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel " Trasmigratio ", vel " Revelatio ". Prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis , nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes? Quibus Apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: Praecedit vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur disruptis et evictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationen fidelium, hoc intellegitur: Ibi eum videbitis, id est, ibi eius membra invenietis, ibi vivum corpus eius in iis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur " Revelatio " non iam in forma servi intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. Non utique secundum id quod iam videbant et quod etiam resurgens cum cicatricibus nonsolum videndum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non comprehendunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tamquam vera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini, et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini.
Liber quartusPrologus1. 1. Nunc iam quoniam Matthaei narrationem contextim considerantes et ei tres alios conferentes usque in finem, in nullo eos vel sibi vel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter videamus, ut exceptis his quae cum Matthaeo dixit, de quibus iam quod disserendum videbatur absolvimus, cetera eius inspecta atque collata nulli eorum repugnare monstrentur usque ad cenam Domini. Nam inde iam omnia omnium quattuor, quemadmodum sibi conveniant, usque in finem considerata tractavimus. 1. 2. Sic ergo incipit Marcus: Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta, et cetera usque ad illud ubi ait: Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. In hac tota contextione omnia superiora cum Matthaeo considerata sunt. Hoc autem Marcus, quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit, sed nihil habet quaestionis. 2. 3. Sequitur Marcus et dicit: Et stupebant super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatemhabens et non sicut scribae eorum. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et erat praedicans in synagogis eorum et in omni Galilaea et demonia eiciens. Et in hoc toto loco quamvis sint quaedam, quae cum solo Luca dixit, tamen iam tractata sunt, cum Matthaei narrationem continuam teneremus, quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. Sed Lucas de spiritu immundo ait, quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret. Marcus autem: Et discerpens eum, inquit, spiritus immundus, exclamans voce magna, exit ab eo. Potest ergo videri contrarium: quomodo enim discerpens vel, sicut aliqui codices habent, convexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? Sed et ipse Lucas: Et cum proiecisset illum, inquit, demonium in medium, exit ab illo nihilque ei nocuit. Unde intellegitur hoc dixisse Marcum convexans eum quod Lucas dixit cum proiecisset eum in medium, ut quod secutus ait: Nihilque ei nocuit hoc intellegatur, quod illa iactatio membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amota vexatione elisis. 3. 4. Sequitur idem Marcus: Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si vis, potes memundare ", et cetera usque ad illud ubi ait: Et clamabant dicentes: " Tu es Fillius Dei ". Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. Huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. Sequitur Marcus: Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum. Et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus, et cetera usquead illud ubi ait: Et abiit et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. De nominibus discipulorum iam et antea me locutum scio, cum Matthaei ordinem sequerer, et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus vocaretur, et sit contrarium Ioanni, qui longe ante illi dictum esse commemorat: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Ipsa enim verba Domini commemoravit, quibus ei nomen imposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemoravit, cum ait: Et imposuit Simoni nomen Petrus. Cum enim vellet nomina duodecim Apostolorum enumerare et necesse haberet Petrum dicere, breviter insinuare voluit, quod non hoc ante vocaretur; sed hoc ei Dominus nomen imposuerit non tunc, sed quando Ioannes ipsa verba Domini posuit. Cetera nihil cuiquam repugnant et antea iam pertractata sunt. 4. 5. Sequitur Marcus: Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multaad illum et erat circa mare, et cetera usque ad illud ubi ait: Et convenientes Apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. Hoc ultimum dixit cum Luca, nihilo discordans, cetera iam ante tractata sunt. Sequitur Marcus: Et ait illis: " Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ", et cetera usque ad illud ubi ait: Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: " Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui ". In his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare videatur et superiora omnia iam cosideravimus, quando eos Matthaeo conferebamus. Sed cavendum est, ne quisquam arbitretur hoc quod in ultimo ex Evangelio Marci posui repugnare omnibus qui eum aliis eius plerisque factis et dictis ostendunt scisse, quid ageretur in hominibus, id est quod eum cogitationes et voluntates eorum latere non poterant, sicut apertissime Ioannes dicit: Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat, quid esset in homine. Sed quid mirum, si praesentes hominum voluntates videbat, qui etiam futuram Petro praenuntiavit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo vel cum illo paratum se mori praesumebat ? Quae cum ita sint, quomodo huic eius tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit: Praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant ? Si enim sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominumvoluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis, ne praedicarent, eis praecipiebat, utquid hoc praecipiebat, nisi quia pigris volebat ostendere, quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant quibus iubet, ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant? 5. 6. Sequitur Marcus: In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: Respondit illi Ioannes dicens: " Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum et prohibuimus eum ". Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est adversum vos pro vobis est ". Hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: " Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me ". Nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. Sed videndum est, ne hoc illi sententiae Domini putetur contrarium ubi ait: Qui mecumnon est, adversus me est; et qui mecum non colligit, spargit. Quomodo enim iste non erat adversus eum, qui cum illo non erat, de quo Ioannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si adversus illum est qui non est cum illo? Aut si adversus illum erat, quomodo dicit discipulis: Nolite prohibere, qui enim non est adversus vos, pro vobis est ? An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: Qui non est adversus vos, pro vobis est, ibi autem de se ipso locutus est: Qui mecum non est, adversus me est? Quasi vero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo verum erit: Qui vos recipit, me recipit, et: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis ? Aut potest etiam non esse adversus eum, qui fuerit adversus discipulos eius? Nam ubi erit illud: Qui vos spernit, me spernit, et: Quando uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis, et: Saule, Saule, quid me persequeris? cum discipulos eius persequeretur? Sed nimirum hoc vult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est adversus illum, et in tantum adversus illum non esse, in quantum cum illo est. Exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi virtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat,in quantum operabatur virtutes in illius nomine, in tantum cum ipsis erat et adversus eos non erat; in quantum vero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerant, in quo cum ipsis erat, dixit eis Dominus: Nolite prohibere. Illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem Ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet Magistri et Domini eorum in demoniorum expulsione commendans. Sicut catholica Ecclesia facit non improbans in haereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et adversus nos non sunt; sed improbat et prohibet divisionem ac separationem vel aliquam adversam paci veritatique sententiam: in hoc enim adversus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt. 6. 7. Sequitur Marcus et dicit: Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur, et cetera usque ad illud ubi ait: Habete in vobis salem et pacem habete inter vos. Haec Marcus Dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur vetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius Evangelistarum posuit, aliqua vero, quae Matthaeus quoque posuit, et aliqua itidem, quae et Matthaeus et Lucas, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum dicipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. Unde mihi videtur etiam hoc loco Dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. Sic enim contexit: Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Unde ostendit etiam illum, de quo Ioannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eamtamquam haereticus improbaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini favere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti atque securi sibi debent videri ex hac benevolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo nonabluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam Dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perveniant atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis imbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. Quos membrorum corporalium nomine tamquam manum vel oculum, scandalizantem iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate, ut sine his potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in gehennam. Hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus non consentitur. Et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis societas est, etiam de hac perversitate innotescunt, ab omnium penitus societate atque ab ipsa divinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt,pluribus autem ista eorum est ignota perversitas, ita tolerandi sunt, sicut ante ventilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. Hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se. 7. 8. Sequitur Marcus: Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem et conveniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueverat, iterum docebat illos, et cetera usque ad illud ubi ait: Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum. In hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid viderentur habere contrarium, quando cum Matthaei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de vidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. Hinc iam usque ad cenam Domini, unde omnium omnia considerata tractavimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo comparari ad inquirendum, ne quid repugnare videatur. 8. 9. Nunc ergo deinceps Lucae Evangelium ex ordine pertractemus exceptis eis quae habet cum Matthaeo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. Sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati suntordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi assecuto a principio omnibus diligenterex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. Hoc principium ad Evangelii narrationem nondum pertinet. Admonet autem, ut noverimus eumdem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui Actus Apostolorum vocatur, non solum, quia Theophili nomen etiam illic inest; nam posset fieri, ut et alius aliquis Theophilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur, sicut a Luca Evangelium, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: Primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo Apostolos elegit, per Spiritum Sanctum mandans iussit praedicare Evangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit Evangelii librum unum ex quattuor, quorum est in Ecclesia sublimis auctoritas. Nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandavit Apostolis, putari debet omnia scripsisse in Evangelio suo quae Iesus cum Apostolis in terra versatus fecit et dixit, ne sit contrarium Ioanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros, cum etiam constet ab aliis Evangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipsenarrando non attigit. De omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicavit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, videtur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia nulla exstat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus evangelicae Scripturae dignum suo labore haberet locum, verum etiam deinceps quae per Apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in Ecclesia de Apostolorum Actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque Apostolorum ausi sunt scribere. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus Apostolis probari potuerunt. 9. 10. Sic ergo narrare Lucas incipit Evangelium: Fuit in diebus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illi de filiabusAaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ". Hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Ioannes quidem videtur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem Domini ad mare Tiberiadis. Ibi enim non solum ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam retia illic in dextram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad Evangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. Iam cetera similia Ioanni Lucas non dixit nisi circa Domini passionem et resurrectionem. Qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium collatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus. 10. 11. Ioannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. Quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. Ac per hoc liquido constat tres istos, Matthaeum scilicet, Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem Domini nostri Iesu Christi esse versatos, secundum quam et rex et sacerdos est. Et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis videtur demonstrare personam, vel Matthaei magis comes videtur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primolibro commemoravi, vel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. Nam quamvis Matthaeo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad vitulum, hoc est et ad regalem, quam Matthaeus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. Divinitas vero Christi, qua aequalis est Patri, secundum quod Verbum est et Deus apud Deum et Verbum caro factus est, ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et Pater unum sunt, a Ioanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est immoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. Denique quamvis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius nativitate cum Matthaeo et Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Ioannis alte sublimiterque commendans relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamvis ipse Evangelista matrem eius fuisse commemoret, ille tamen dicit: Quid mihi et tibi est, mulier? non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans divinitatem aquam conversurus in vinum, quae divinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat. 10. 12. Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporissui: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Ubi maxime insinuat non solum, quia Deus erat in templo Verbum caro factum, verum etiam quia eamdem carnem ipse resuscitavit, non utique nisi secundum id quod unum est cum Patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus Scriptura non dicat, nisi quod Deus illum suscitaverit, nec alicubi sic expressum est, quod cum Deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitavit, quia cum Patre unus Deus est, sicut hoc loco, ubi ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud. 10. 13. Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam divina locutus est! Inde rursus pergit ad testimonium Ioannis et commendat amicum sponsi non gaudere nisi propter vocem sponsi. Ubi admonet animam humanam non de se ipsa sibi lucere nec beari nisi incommutabilis participatione sapientiae. Inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua, unde qui biberit non sitiet in aeternum. Inde rursus in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua vinum. Ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, usque adeo supra omnia mutabilia volens mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae quamvis divinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri velit. 10. 14. Inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus. Ex hac occasione quae dicuntur! Quam diu dicuntur! Ibi dictum est: Quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Ubi satis ostenditur, quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit Patrem suum Deum, sed quod ei sit aequalis insinuans; quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ibi exarserunt, non quia Patrem suum diceret Deum, sed quod ei aequalis vellet intellegi dicendo: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam Pater operatur, et Filius operetur, quia Pater sine Filio non operatur. Ibi enim et paulo ante ait iam illis ob hoc irascentibus: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit . 10. 15. Inde tandem descendit Ioannes ad illos tres cum eodem Domino in terra gradientes, ut quinque milia panibus quinque pascantur, ubi tamen solus commemorat, quod, cum vellent eum regem facere, solus fugit in montem. Qua in re nihil mihi aliud videtur animam rationalem commonere voluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis nulla cum hominibus communione naturae, solus, quia unicus Patri. Hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quiavalde sublime est; unde illos et ipse fugit inmontem, qui regnum eius terreno animo requirebant, unde et alibi dicit: Regnum meum non est de hoc mundo. Neque etiam hoc nisi Ioannes ipse commemorat, volatu quodammodo aethereo supereminens terris et gaudens luce solis iustitiae. Ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum isdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulavit super aquas, continuo rursus se in verbum Domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset turbis: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia signa vidistis, sed quia edistis de panibus et satiati estis: operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: et inde iam talia diutissime atque excelsissime. Tunc ab ista verbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulaverunt, cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intellegere: Spiritus est qui vivificat, caro autem nihil prodest, quia utique et per carnem spiritus prodest et solus spiritus prodest, caro autem sine spiritu nihil prodest. 10. 16. Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggerentibus, ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini, quanta altitudine respondit: Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semperest paratum. Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt! Hoc est ergo: Tempus vestrum semper est paratum, quia vos diem istum concupiscitis, de quo Propheta dicit: Ego autem non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis. Hoc est volare ad lucem Verbi et concupiscere illum diem, quem videre concupivit Abraham et vidit et gavisus est. Inde iam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Ioannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam divina, quam excelsa! Quod ipsi venire non possent, quo esset iturus, quod et ipsum nossent et unde esset scirent, et esset verus qui eum miserit, quem illi nescirent, tamquam diceret: " Et unde sim scitis, et unde sim nescitis ". Quod quid aliud voluit intellegi nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse et gente et patria, secundum divinitatem autem incognitum? Ibi etiam de dono Spiritus Sancti locutus ostendit, quis esset, quando munus altissimum dare potuisset. 10. 17. Rursus illuc de Oliveti monte regredientem quae et quanta narrat locutum post veniam illi adulterae datam, quae velut lapidanda illi oblata a tentatoribus fuerat, quando digito scribebat in terra, tamquam illos tales in terra scribendos significaret et non in caelo, ubi monuit discipulos sescriptos esse gauderent, aut quod se humiliando, quodcapitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret, aut quod iam tempus esset, ut in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur! Ergo post haec lucem mundi se dixit et qui eum sequeretur non ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem vitae. Dixit etiam se esse principium, quod et loqueretur eis. Quo nomine utique se distinxit ab illa luce, quam fecit, tamquam lux, per quam facta sunt omnia, ut illud, quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur, quemadmodum discipulis ait: Vos estis lux mundi, tamquam lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum, sicut et de Ioanne Baptista: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens, sed ipse sicut principium, de quo dictum est: Nos omnes de plenitudine eius accepimus. Ibi dixit se Filium esse veritatem, quae nisi liberaverit, nemo erit liber. 10. 18. Inde posteaquam illuminavit a nativitate caecum, ex ipsa occasione in prolixo eius sermone demoratur Ioannes, de ovibus et pastore et ianua et de potestate ponendi animam suam et iterum sumendi eam, in quo excellentissimam potestatem suae divinitatis ostendit. Inde cum Encenia in Hierosolymis fierent, commemorat ei dixisse Iudaeos: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Atque inde sumpta opportunitate sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat. Ibi dixit: Ego et Pater unum sumus. Inde iam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat, ubi dixit: Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. In quibus verbis quid nisi altitudinem divinitatis eius agnoscimus, cuius in aeternum participatione vivemus? Inde iterum Ioannes occurrit in Bethania Matthaeo et Marco, ubi factum est illud de unguento pretioso, quo pedes eius a Maria caputque perfusum est, atque hinc deinceps usque ad passionem et resurrectionem Domini cum tribus Evangelistis Ioannes graditur, sed in locis eisdem narratione versante. 10. 19. Ceterum quod ad sermones Domini attinet, non cessat se attollere in ea quae ille ab hinc etiam sublimiter diuturneque locutus est. Nam et quando eum voluerunt videre gentiles per Philippum et Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum Evangelistarum nullus inseruit; ibi praeclara iterum de luce illuminante et lucis filios faciente commemorat. Deinde in ipsa cena, de qua Evangelistarum nullus tacuit,quam multa et quam excelsa verba eius Ioannes commemorat, quae alii tacuerunt! Non solum de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lavit, sed, cum expressus per buccellam traditor eius exisset, remanentibus cum illo undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem Ioannes immoratus est, ubi dixit: Qui vidit me, vidit et Patrem. Ubi multalocutus est de Spiritu Sancto paracleto, quem missurus eis erat, et de sua clarificatione, quam habuit apud Patrem, priusquam mundus esset, et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et Pater unum sunt, non ut ipse et Pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi unum, multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere, sicut dignum est etiamsi iam essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse quis non advertat? Quod alibi fortasse reddendum est, hic certe non est expetendum. Commendare quippe voluimus amatoribus Verbi Dei et studiosis sanctae veritatis, quamvis eiusdem Christi, qui verus et verax est, annuntiator atque praedicator Ioannes in Evangelio suo fuerit, cuius et ceteri tres, qui scripserunt Evangelium, et ceteri Apostoli, qui non quidem ipsam narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui officii munus impleverunt, longe tamen hunc in Christi altiora subvectum ab ipso initio libri sui raro fuisse cum ceteris, id est primo circa Iordanem propter testimonium Ioannis Baptistae, inde trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibuspavit et super aquas ambulavit, tertio in Bethania, ubi unguento pretioso fidelis feminae devotione perfusus est; donec inde illis occurreret ad passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus, ubi tamen ipsam dominicam cenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius tamquam de cellario dominici pectoris, ubi discumbere solebat, exhibuit. Ipsum deinde Pilatum verbis altioribus percutit dicens regnum suum non esse de hoc mundo regemque se natum et ad hoc venisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat veritati. Mariam quoque post resurrectionem mystica altitudine visitans: Noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Discipulis etiam insufflando dedit Spiritum Sanctum, ne ipse Spiritus, qui Trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantum modo Patris esse, non etiam Filii Spiritus putaretur. 10. 20. Postremo suas oves Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eumdem Ioannem sic se velle manere, donec veniat. Ubi etiam mihi videtur alto docuisse mysterio istam ipsam Ioannis evangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam Verbi sublimiter fertur, ubi Trinitatis aequalitas et incommutabilitas videri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione Verbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique nonposse, nisi cum ipse Dominus venerit. Ideo sic manebit, donec veniat. Manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit vita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. Quisquis autem arbitratur homini vitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut demoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine vitae huius alienata illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. Credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a Domino et ambulare per fidem, nondum per speciem: ac sic perseveranter retinens atque custodiens fidem, spem et caritatem intendat in speciem ex pignore, quod accepimus, Sancti Spiritus, qui nos docebit omnem veritatem, cum Deus, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum eius in nobis. Prius autem quam vivificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et aggravat animam, et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis vita terrena, tamquamrapida corruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit vivente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur. Et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est. Quanto autem minus, tanto minor. Si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis virtutis actione tamquam in comitatu trium illorum evangelistarum cum mediatore Christo ambulans. Eum qui Filius Dei semper est propter nos Filium hominis factum, ut sempiterna virtus eius et divinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret viam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. Ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccaverit, ab eodem sacerdote Christo expietur atque ita in actione bonae conversationis et vitae nutritus, pennis geminae dilectionis tamquam duabus alis validis evectus a terris ab eodem ipso Christo Verbo illuminetur, Verbo, quod in principio erat et Verbum apud Deum erat et Verbum Deus erat, etsi per speculum et in enigmate , longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. Quapropter, quamvis in illis tribus activae, in Ioannis autem Evangelio dona contemplativae virtutis eluceant eis qui haec dignoscere sunt idonei, tamen et hoc Ioannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec veniat quod perfectum est. Et alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alius diem Domino sapit, alius de pectore Domini liquidius aliquid bibit, alius levatus usque ad tertium caelum ineffabilia verba audit, omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro vitae scriptis servatur quod dictum est: Et ego diligam eumet ostendam me ipsum illi. Verumtamen in hac peregrinatione quantum in rei huius intellegentia vel scientia quisque profecerit, tanto magis caveat diabolica vitia superbiam et invidentiam. Meminerit hic ipsum Evangelium Ioannis, quam multoamplius erigit ad contemplationem veritatis tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. Et quia illud praeceptum verissimum ac saluberrimum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, qui Evangelista Christum longe ceteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lavat. |