Avgvstinvs

Confessiones

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 32.
Paris: Migne, 1845, pp. 657–868.

Liber primvs

[I 1] Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua et sapientiae tuae non est numerus. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. Tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te et scire te prius sit an invocare te. Sed quis te inuocat nesciens te? Aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. An potius inuocaris, ut sciaris? Quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credunt sine praedicante? Et laudabunt dominum qui requirunt eum. Quaerentes enim inueniunt eum et inuenientes laudabunt eum. Quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. Inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

[II 2] Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum uocabo, cum inuocabo eum? Et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? Quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? Itane, domine deus meus, est quidquam in me, quod capiat te? An uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? Quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. Nam etsi descendero in infernum, ades. Non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? Etiam sic, domine, etiam sic. Quo te inuoco, cum in te sim? Aut unde uenias in me? Quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: Caelum et terram ego impleo?

[III 3] Capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? Non enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, nec tu dissiparis, sed conligis nos. Sed quae imples omnia, te toto imples omnia. An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? An singulas singula et maiores maiora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? An ubique totus es et res nulla te totum capit?

[IV 4] Quid es ergo deus meus? Quid, rogo, nisi dominus deus? Quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis, mutans omnia, numquam nouus, numquam uetus, innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus, conligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens et perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi. Amas nec aestuas, zelas et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris, numquam auarus et usuras exigis. Supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

[V 5] Quis mihi dabit adquiescere in te? Quis dabit mihi, ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? Quid mihi es? Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? Paruane ipsa est, si non amem te? Ei mihi! Dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. Dic animae meae: Salus tua ego sum. Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: Salus tua ego sum. Curram post uocem hanc et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam.

[6] Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam: dilatetur abs te. Ruinosa est; refice eam. Habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. Sed quis mundabit eam? Aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo? Credo, propter quod et loquor. Domine, tu scis. Nonne tibi prolocutus sum aduersum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti impietatem cordis mei? Non iudicio contendo tecum, qui ueritas es; et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. Non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates obseruaueris. domine, domine, quis sustinebit?

[VI 7] Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse inrides me, sed conuersus misereberis mei. Quid enim est quod uolo dicere, domine, nisi quia nescio, unde uenerim huc, in istam dico uitam mortalem an mortem uitalem? Nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audiui a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani, nec mater mea uel nutrices meae sibi ubera implebant, sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae secundum institutionem tuam et diuitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi uelle quod eis dabas: dare enim mihi per ordinatum affectum uolebant quo abundabant ex te. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi uniuersa. Quod animaduerti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius.

[8] Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde uigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic uidemus alios infantes; nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et uoluntates meas uolebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi nec ullo suo sensu ualebant introire in animam meam. Itaque iactabam membra et uoces, signa similia uoluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant ueresimilia. Et cum mihi non obtemperabantur uel non intellecto uel ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non seruientibus et me de illis flendo uindicabam. Tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicauerunt nescientes quam scientes nutritores mei.

[9] Et ecce infantia me olim mortua est et ego uiuo. Tu autem, domine, qui et semper uiuis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum et ante omne, quod uel ante dici potest, tu es et deus es dominusque omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilium stant causae et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines et omnium inrationalium et temporalium sempiternae uiuunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo, dic mihi, utrum aliqui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. An illa est, quam egi intra uiscere matris meae? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse uidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? Fuine alicubi aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt nec aliorum experimentum nec memoria mea. An inrides me ista quaerentem teque de hoc, quod noui, laudari a me iubes et confiteri me tibi?

[10] Confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea, quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et uiuebam etiam tunc et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, iam in fine infantiae quaerebam. Vnde hoc talem animal nisi abs te, domine? An quisquam se faciendi erit artifex? Aut ulla uena trahitur aliunde, qua esse et uiuere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, domine, cui esse et uiuere non aliud atque aliud, quia summe esse ac summe uiuere id ipsum est? Summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent uias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt et ex illo acceperunt modos et utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et utcumque existent. Tu autem idem ipse es et omnia crastina atque ultra omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intellegat? Gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? Gaudeat etiam sic et amet non inueniendo inuenire potius quam inueniendo non inuenire te.

[VII 11] Exaudi, deus. Vae peccatis hominum! Et homo didit haec, et misereris eius, quoniam tu fecisti eum et peccatum non fecisti in eo. Quis me commemorat peccatum infantiae meae, quoniam nemo mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei uita super terram? Quis me commemorat? An quilibet tantillus nunc paruulus, in quo uideo quod non memini de me?

Quid ergo tunc peccabam? An quia uberibus inhiabam plorans? Nam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. Nam extripamus et eicimus ista crescentes. Nec uidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. An pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus hisque, a quibus genitus est, multisque praeterea prudentioribus non ad nutum uoluntatis obtemperantibus feriendo nocere niti quantum potes, quia non oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animum infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem paruulum: nondum loquebatur et intuebatur pallidus amaro aspectu colactaneum suum. Quis hoc ignorat? Expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. Nisi uero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante opis egentissimum et illo adhuc uno alimento uitam ducentem consortem non pati. Sed blande tolerantur haec, non quia nulla uel parua, sed quia aetatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, cum ferri aequo animo eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.

[12] Tu itaque, domine deus meus, qui dedisti uitam infanti et corpus, quod ita, ut uidemus, instruxisti sensibus, compegisti membris, figura decorasti proque eius uniuersitate atque incolumitate omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini tuo, altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem, domine, quam me uixisse non memini, de qua aliis credidi et quam me egisse ex aliis infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me adnumerare huic uitae meae, quam uiuo in hoc saeculo. Quantum enim attinet ad obliuionis meae tenebras, par illi est, quam uixi in matris utero. Quod si et in iniquitate conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit, ubi oro te, deus meus, ubi, domine, ego, seruus tuus, ubi aut quando innocens fui? Sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi iam cum eo est, cuius nulla uestigia recolo?

[VIII 13] Nonne ab infantia huc pergens ueni in pueritiam? Vel potius ipsa me uenit et successit infantiae? Nec discessit illa: quo enim abiit? Et tamen iam non erat. Non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. Et memini hoc, et unde loqui didiceram, post aduerti. Non enim docebant me maiores homines praebentes mihi uerba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et uocibus uariis et uariis membrorum motibus edere uellem sensa cordis mei, ut uoluntati pareretur, nec ualerem quae uolebam omnia nec quibus uolebam omnibus. Prensabam memoria, cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam uocem corpus ad aliquid mouebant, uidebam, et tenebam hoc ab eis uocari rem illam, quod sonabant, cum eam uellent ostendere. Hoc autem eos uelle ex motu corporis aperiebatur tamquam uerbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt uultu et nutu oculorum ceteroque membrorum actu et sonitu uocis indicante affectionem animi in petendis, habendis, reiciendis fugiendisue rebus. Ita uerba in uariis sententiis locis suis posita et crebro audita quarum rerum signa essent paulatim conligebam measque iam uoluntates edomito in eis signis ore per haec enuntiabam. Sic cum his, inter quos eram, uoluntatum enuntiandarum signa communicaui et uitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum hominum.

[IX 14] Deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi uiuere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem et excellerem linguosis artibus ad honorem hominum et falsas diuitias famulantibus. Inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. Et tamen, si segnis in discendo essem, uapulabam. Laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos uitam istam agentes praestruxerant aerumnosas uias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et dolore filiis Adam. Inuenimus autem, domine, homines rogantes te et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non apparens sensibus nostris exaudire nos et subuenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam inuocationem rumpebam nodos linguae meae et rogabam te paruus non paruo affectu, ne in schola uapularem. Et cum non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil uolabant, plagae meae, magnum tunc et graue malum meum.

[15] Estne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens, estne, inquam, quisquam — facit enim hoc quaedam etiam stoliditas — est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut eculeos et ungulas atque huiusmodi uaria tormenta, pro quibus effugiendis tibi per uniuersas terras cum timore magno supplicatur, ita parui aestimet, diligens eos, qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta, quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea metuebamus aut minus te de his euadendis deprecabamur, et peccabamus tamen minus scribendo aut legendo aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim deerat, domine, memoria uel ingenium, quae nos habere uoluisti pro illa aetate satis, sed delectabat ludere et uindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed maiorum nugae negotia uocantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus, et nemo miseratur pueros uel illos uel utrosque. Nisi uero approbat quisquam bonus rerum arbiter uapulasse me, quia ludebam pila puer et eo ludo impediebar, quominus celeriter discerem litteras, quibus maior deformius luderem. Aut aliud faciebat idem ipse, a quo uapulabam, qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo uictus esset, magis bile atque inuidia torqueretur quam ego, cum in certamine pilae a conlusore meo superabar?

[X 16] Et tamen peccabam, domine deus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas uolebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens inoboediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas uictorias et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magisque per oculos emicante in spectacula, ludos maiorum; quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent paruulis suis, quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediantur ab studio, quo eos ad talia edenda cupiunt peruenire. Vide ista, domine, misericorditer et libera nos iam inuocantes te, libera etiam eos qui nondum te inuocant, ut inuocent te et liberes eos.

[XI 17] Audieram enim ego adhuc puer de uita aeterna promissa nobis per humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram et signabar iam signo crucis eius et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae multum sperauit in te. Vidisti, domine, cum adhuc puer essem et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, uidisti, deus meus, quoniam custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui, dei et domini mei, flagitaui a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae tuae. Et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam carius parturiebat corde casto in fide tua, iam curaret festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, domine Iesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset, ut adhuc sordidarer, si uiuerem, quia uidelicet post lauacrum illud maior et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. Ita iam credebam et illa et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non euicit in me ius maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat, ut tu mihi pater esses, deus meus, potius quam ille, et in hoc adiuubas eam, ut superaret uirum, cui melior seruiebat, quia et in hoc tibi utique id iubenti seruiebat.

[18] Rogo te, deus meus, uellem scire, si tu etiam uelles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi. An non laxata sunt? Vnde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: "Sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est". Et tamen in salute corporis non dicimus: "Sine uulneretur amplius; nondum enim sanatus est". Quanto ergo melius et cito sanarer et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam. Melius uero. Sed quot et quanti fluctus impendere temptationum post pueritiam uidebantur, nouerat eos iam illa mater et terram per eos, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem committere uolebat.

[XII 19] In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgere oderam; et urgebar tamen et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem inuitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. Illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. Tu uero, cui numerati sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi et de peccante me ipso iuste retribuebas mihi. Iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.

[XIII 20] Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaueram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammatici uocantur. Nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes graecas. Vnde tamen et hoc nisi de peccato et uanitate uitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non reuertens? Nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum est et habeo illud, ut et legam, si quid scriptum inuenio, et scribam ipse, si quid uolo, quam illae, quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores oblitus errorum meorum et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, uita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.

[21] Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aeneam, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et uirtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? Non te amabam et fornicabar abs te et fornicanti sonabat undique: "Euge, euge". Amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et "Euge, euge" dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit. Et haec non flebam et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolere, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere didici.

[22] Sed nunc in anima mea clamat deus meus, et ueritas tua dicat mihi: non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum obliuisci errores Aeneae atque omnia eius modi quam scribere et legere. At enim uela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non illa magis honorem secreti quam tegimentum erroris significant. Non clament aduersus me quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae uult anima mea, deus meus, et adquiesco in reprehensione malarum uiarum mearum, ut diligam bonas uias tuas, non clament aduersus me uenditores grammaticae uel emptores, quia, si proponam eis interrogans, utrum uerum sit quod Aenean aliquando Carthaginem uenisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores autem etiam negabunt uerum esse. At si quaeram, quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, uerum respondent secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item si quaeram, quid horum maiore uitae huius incommodo quisque obliuiscatur, legere et scribere an poetica illa figmenta, quis non uideat, quid responsurus sit, qui non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer, cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam uel potius ista oderam, illa amabam. Iam uero unum et unum duo, duo et duo quattuor odiosa cantio mihi erat et dulcissimum spectaculum uanitatis equus ligneus plenus armatis et Troiae incendium atque ipsius umbra Creusae.

[XIV 23] Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? Nam et Homerus peritus texere tales fabellas et dulcissime uanus est. Mihi tamen amarus erat puero. Credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum. Videlicet difficultas, difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes suauitates graecas fabulosarum narrationum. Nulla enim uerba illa noueram et saeuis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi uehementer. Nam et latina aliquando infans utique nulla noueram et tamen aduertendo didici sine ullo metu atque cruciatu inter etiam blandimenta nutricum et ioca adridentium et laetitias alludentium. Didici uero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, et qua non esset, nisi aliqua uerba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. Hinc satis elucet maiorem habere uim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. Sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes martyrum, ualentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines reuocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.

[XV 24] Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus uiis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te ualidissime et amplexer manum tuam totis praecordiis meis et eruas me ab omni temptatione usque in finem. Ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi seruiat quidquid utile puer didici, tibi seruiat quod loquor et scribo et lego et numero, quoniam cum uana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis uanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa uerba utilia; sed et in rebus non uanis disci possunt, et ea uia tuta est, in qua puer ambularent.

[XVI 25] Sed uae tibi, flumen moris humani! Quis resistet tibi? Quandiu non siccaberis? Quousque uolues Euae filios in mare magnum et formidulosum, quod uix transeunt qui lignum conscenderint? Nonne ego in te legi et tonantem Iouem et adulterantem? Et utique non posset haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem imitandum uerum adulterium lenocinante falso tonitru. Quis autem paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem puluere hominem clamantem et dicentem: "Fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat; diuina mallem ad nos"? Sed uerius dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis diuina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur et ut quisque ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes deos uideretur imitatus.

[26] Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: "Hinc uerba discuntur, hinc adquiritur eloquentia rebus persadendis sententiisque explicandis maxime necessaria". Ita uero non congnosceremus uerba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia uerba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem proponentem sibi Iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? Et uide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: "At quem deum!" inquit. "Qui templa caeli summo sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego illud uero feci ac libens". Non omnino per hanc turpitudinem uerba ista commodius discuntur, sed per haec uerba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso uerba quasi uasa electa atque pretiosa, sed uinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. Et tamen ego, deus meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delecabar miser et ob hoc bonae spei puer appelabar.

[XVII 27] Sine me, deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo, munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum praemio laudis et dedecoris uel plagarum metu, ut dicerem uerba Iunonis irascentis et dolentis, quod non posset Italia Teucrorum auertere regem, quae numquam Iunonem dixisse audieram. Sed figmentorum poeticorum uestigia errantes sequi cogebamur et tale aliquid dicere solutis uerbis, quale poeta dixisset uersibus: et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae irae ac doloris similior affectus eminebat uerbis sententias congruenter uestientibus. Vt quid mihi illud, o uera uita, deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? Nonne ecce illa omnia fumus et uentus? Itane aliud non erat, ubi exerceretur ingenium et lingua mea? Laudes tuae, domine, laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda uolatilibus. Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

[XVIII 28] Quid autem mirum, quod in uanitates ita ferebar et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi cofundebantur, si autem libidines suas integris et rite consequentibus uerbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? Vides haec, domine, et taces longanimis et multum misericors et uerax. Numquid semper tacebis? Et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram: nam longe a uultu tuo in affectu tenebroso. Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, ad uero filius ille tuus minor equos uel currus uel naues quaesiuit aut auolauit pinna uisibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione uiuens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a uultu tuo.

[29] Vide domine deus, et patienter, ut uides, uide, quomodo diligenter obseruent filii hominum pacta litterarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis neglegant, ut qui illa sonorum uetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine aspiratione primae syllabae hominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua praecepta homine oderit, cum sit homo. Quasi uero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum inritatur, aut uastet quisquam persequendo alium grauius, quam cor suum uastat inimicando. Et certe non est interior litterarum scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. Quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra inlicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem circumstante hominum multitudine inimicum suum odio immanissimo insectans uigilantissime cauet, ne per linguae errorem dicat: inter hominibus, et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus, non cauet.

[XIX 30] Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere quam cauebam, si facerem, non facientibus inuidere. Dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste uiuere. Non enim uidebam uoraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. Nam in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa uel gula imperitante uel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen uendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas uictorias ipse uana excellentiae cupiditate uictus saepe aucupabar. Quid autem tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam? Et, si deprehensus arguerer, saeuire magis quam cedere libebat. Istane est innocentia puerilis? Non est, domine, non est, oro te, deus meus. Nam haec ipsa sunt, quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statua pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.

[XX 31] Sed tamen, domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori uniuersitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse uoluisses. Eram enim etiam tunc, uiuebam atque sentiebam meamque incolumitatem, uestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum inque ipsis paruis paruarumque rerum cogitationibus ueritate delectabar. Falli nolebam, memoria uigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. Quid in tali animante non mirabile atque laudabile? At ista omnia dei mei dona sunt. Non mihi ego dedi haec: et bona sunt et haec omnia ego. Bonus ergo est qui fecit me et ipse est bonum meum et illi exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. Hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis eius me atque ceteris uoluptates, sublimitates, ueritates quaerebam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. Gratias tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serua. Ita enim seruabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti mihi.

 

Liber secvndvs

[I 1] Recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, deus meus. Amore amoris tui facio istuc, recolens uias meas nequissimas in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et conligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te auersus in multa euanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia et siluescere ausus sum uariis et umbrosis amoribus, et contabuit species mea et computrui coram oculis tuis placens mihi et placere cupiens oculis hominum.

[II 2] Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Vtrumque in confuso aestuabat et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. Inualuerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta lassitudine.

[3] Quis mihi modularetur aerumnam meam et nouissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum uerteret earumque suauitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum uigilantius aduerterem: Tribulationem autem carnis habebunt huius modi. Ego autem uobis parco, et: Bonum est homini mulierem non tangere, et: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo. qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi. quomodo placeat uxori. Has ergo uoces exaudirem uigilantior et abscisus propter regnum caelorum felicior expectarem amplexus tuos.

[4] Sed efferuui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec euasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer saeuiens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes inlicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non inuenirem quidquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te.

Ubi eram et quam longe exulabam a deliciis domus tuae anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum — et totas manus ei dedi — uesania libidinis licentiosae per dedecus humanum, inlicitae autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.

[III 5] Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua uicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et ut quid hoc? Vt uidelicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est?

Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim ciuium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo essem disertus uel desertus potius a cultura tua, deus, qui es unus uerus et bonus dominus agri tui, cordis mei.

[6] Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum uepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. Quin immo ubi me ille pater in balneis uidit pubescentem et inquieta indutum adulescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicauit, gaudens uinulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amauit, de uino inuisibili peruersae atque inclinatae in ima uoluntatis suae. Sed matris in pectore iam inchoaueras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. Itaque illa exiliuit pia trepidatione ac tremore et quamuis mihi nondum fideli, timuit tamen uias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem.

[7] Ei mihi! Et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? Itane tu tacebas tunc mihi? Et cuius erant nisi tua uerba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini, ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer maximeque ne adulterarem cuiusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres uidebantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam et te tacere putabam atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae, seruo tuo. Sed nesciebam et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti uerum etiam laudis. Quid dignum est uituperatione nisi uitium? Ego, ne uituperarer, uitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne uiderer abiectior, quo eram innocentior, et ne uilior haberer, quo eram castior.

[8] Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae et uolutabar in caeno eius tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico eius quo tenacius haererem, calcabat me inimicus inuisibilis et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae iam de medio Babylonis fugerat, sed ibat in ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curauit quod de me a uiro suo audierat, iamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, cohercere termino coniugalis affectus, si resecari ad uiuum non poterat; non curauit hoc, quia metus erat, ne impediretur spes mea compede uxoria, non spes illa, quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis uolebat parens uterque, ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim conicio recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum seueritatis in dissolutionem affectionum uariarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, deus meus, serenitatem ueritatis tuae, et prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.

[IV 9] Furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere uolui et feci nulla compulsus egestate nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multo melius, nec ea re uolebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in uicinia nostrae uineae pomis onusta nec forma nec sapore inlecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed uel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. Ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. Foeda erat, et amaui eam; amaui perire, amaui defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amaui, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.

[V 10] Etenim species est pulchris corporibus et auro et argento et omnibus, et in contactu carnis congruentia ualet plurimum ceterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam uindictae auiditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, domine, neque deuiandum a lege tua. Et uita, quam hic uiuimus, habet inlecebram suam propter quendam modum decoris sui et conuenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter uniuersa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione, cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et ueritas tua et lex tua. Habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde.

[11] Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. Homicidium fecit. Cur fecit? Adamauit eius coniugem aut praedium aut uoluit depraedari, unde uiueret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret ipso homicidio delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est uaecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat — praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. Quaere id quoque: cur ita? Vt scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, diuitias assequeretur et careret metu legum et difficultate rerum propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur Catilina amauit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa faciebat.

[VI 12] Quid ego miser in te amaui, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum furtum esses. Aut uero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum uerum meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupiuit anima mea miserabilis. Erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut furarer. Nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. Nam et si quid illorum pomorum intrauit in os meum, condimentum ibi facinus erat. Et nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectauerit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et uegetante uita, neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiua species et umbratica uitiis fallentibus.

[13] Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? Et saeuitia potestatum timeri uult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi aut subtrahi quid potest, quando aut ubi aut quo uel a quo potest? Et blanditiae lasciuientium amari uolunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quidquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa ueritas tua. Et curiositas affectare uidetur studium scientiae, cum tu omnia summe noueris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? Et ignauia quasi quietem appetit: quae uero quies certa praeter dominum? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupit uocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suauitatis. Effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. Auaritia multa possidere uult: et tu possides omnia. Inuidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? Ira uindictam quaerit: te iustius quis uindicat? Timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, aduersantia, dum praecauet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? Aut quis a te separat quod diligis? Aut ubi nisi apud te firma securitas? Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

[14] Ita fornicatur anima, cum auertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non inuenit, nisi cum redit ad te. Peruerse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se aduersum te. Sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. Quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo dominum meum uel uitiose atque peruerse imitatus sum? An libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captiuus imitarer faciendo impune quod non liceret tenebrosa omnipotentiae similitudine? Ecce est ille seruus fugiens dominum suum et consecutus umbram. O putredo, o monstrum uitae et mortis profunditas! Potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?

[VII 15] Quid retribuam domino, quod recollit haec memoria mea et anima mea non metuit inde? Diligam te, domine, et gratias agam et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem soluisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amaui? Et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae te duce non feci. Quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem audet uiribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conuersis ad te? Qui enim uocatus a te secutus est uocem tuam et uitauit ea, quae me de me ipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est, ut non aegrotaret, uel potius ut minus aegrotaret, et ideo te tantundem, immo uero amplius diligat, quia per quem me uidet tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se uidet tantis peccatorum languoribus non implicari.

[VIII 16] Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amaui, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? Et tamen solus id non fecissem — sic recordor animum tunc meum — solus omnino id non fecissem. Ergo amaui ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amaui; immo uero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est re uera? Quis est, qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius? Quid est, quod mihi uenit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua peruenirem ad uoluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae? Sed quoniam in illis pomis uoluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.

[IX 17] Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis, et uae mihi erat, qui habebam illum. Sed tamen quid erat? Delicta quis intellegit? Risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et uehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, uincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum uel sensibus occurrit uel animo. At ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, deus meus, uiua recordatio animae meae. Solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis, ex ludo et ioco nocendi auiditas, et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: "Eamus, faciamus" et pudet non esse impudentem.

[X 18] Quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? Foeda est; nolo in eam intendere, nolo eam uidere. Te uolo, iustitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus et insatiabili satietate. Quies est apud te ualde et uita imperturbabilis. Qui intrat in te, intrat in gaudium domini sui et non timebit et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego et erraui, deus meus, nimis deuius ab stabilitate tua in adulescentia et factus sum mihi regio egestatis.

 

Liber tertivs

[I 1] Veni Carthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam et amare amabam et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et uiam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia plenus eis eram, sed quo inanior, fastidiosior. Et ideo non bene ualebat anima mea et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi auida contactu sensibilium. Sed si non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat magis, si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti uanitate. Rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suauitatem illam et quam bonus aspersisti, quia et amatus sum et perueni occulte ad uinculum fruendi et conligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer uirgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et timorum et irarum atque rixarum.

[II 2] Rapiebant me spectacula theatrica plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. Quid est, quod ibi homo uult dolere cum spectat luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? Et tamen pati uult ex eis dolorem spectator et dolor ipse est uoluptas eius. Quid est nisi mirabilis insania? Nam eo magis eis mouetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subueniendum prouocatur auditor, sed tantum ad dolendum inuitatur et actori earum imaginum amplius fauet, cum amplius dolet. Et si calamitates illae hominum uel antiquae uel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens lacrimat.

[3] Ergo amantur et dolores. Certe omnis homo gaudere uult. An cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa uena amicitiae est. Sed quo uadit? Quo fluit? Vt quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus immanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et uertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed caue immunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superexaltato in omnia saecula, caue immunditiam. Neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamuis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant,.quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. Nunc uero magis misereor gaudentem in flagitio quam uelut dura perpessum detrimento perniciosae uoluptatis et amissione miserae felicitatis. Haec certe uerior misericordia, sed non in ea delectat dolor. Nam etsi approbatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est maliuola beniuolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui ueraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. Nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alteque purius quam nos et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. Et ad haec quis idoneus?

[4] At ego tunc miser dolere amabam et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat uehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. Quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer — non enim amabam talia perpeti, qualia spectare — sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium feruidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. Talis uita mea numquid uita erat, deus meus?

[III 5] Et circumuolabat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te deduceret me ad ima infida et circumuentoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam in celebritate sollemnitatum tuarum intra parietes ecclesiae tuae concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me uerberasti grauibus poenis, sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus uagatus sum praefidenti collo ad longe recedendum a te, amans uias meas et non tuas, amans fugitiuam libertatem.

[6] Habebant et illa studia, quae honesta uocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. Tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. Et maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam typho, quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab euersionibus, quas faciebant euersores — hoc enim nomen scaeuum et diabolicum uelut insigne urbanitatis est — inter quos uiuebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab euersionibus, quibus proterue insectabantur ignotorum uerecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo maliuolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque uerius quam euersores uocarentur, euersi plane prius ipsi atque peruersi deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quod alios inridere amant et fallere?

[IV 7] Inter hos ego imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et uentoso per gaudia uanitatis humanae, et usitato iam discendi ordine perueneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et uocatur Hortensius. Ille uero liber mutauit affectum meum et ad te ipsum, domine, mutauit preces meas et uota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis uana spes et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili et surgere coeperam, ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod uidebar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undeuicensimum iam defuncto patre ante biennium, non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.

[8] Quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam reuolare a terrenis ad te, et nesciebam quid ageres mecum! Apud te est enim sapientia. Amor autem sapientiae nomen graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae litterae. Sunt qui seducant per philosophiam magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos, et prope omnes, qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui per seruum tuum bonum et pium: Videte, ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem et quaererem et assequerer et tenerem atque amplexarem fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, domine, hoc nomen saluatoris mei, filii tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset quamuis litteratum et expolitum et ueridicum non me totum rapiebat.

[V 9] Itaque institui animum intendere in scripturas sanctas et uidere, quales essent. Et ecce uideo rem non compertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam et uelatam mysteriis, et non eram ego talis, ut intrare in eam possem aut inclinare ceruicem ad eius gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed uisa est mihi indigna, quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum eius et acies mea non penetrabat interiora eius. Verum autem illa erat, quae cresceret cum paruulis, sed ego dedignabar esse paruulus et turgidus fastu mihi grandis uidebar.

[VI 10] Itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli et uiscum confectum commixtione syllabarum nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti consolatoris nostri spiritus sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor inane ueri. Et dicebant: "Veritas et ueritas" et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur non de te tantum, qui uere ueritas es, sed etiam de istis elementis huius mundi, creatura tua, de quibus etiam uera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O ueritas, ueritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter uoce sola et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te inferebatur pro te sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea quamuis lucida et caelestia. At ego nec priora illa, sed te ipsam, te, ueritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. Et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem saltem istis oculis uerum quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam, non auide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es — neque enim tu eras illa figmenta inania — nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est cibis uigilantium, quo tamen dormientes non aluntur: dormiunt enim. At illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt uera corpora ista, quae uidemus uisu carneo, siue caelestia siue terrestria: cum pecudibus et uolatilibus uidemus haec, et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla sunt. Qualibus ego tunc pascebar inanibus et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio, ut fortis sim, nec ista corpora es, quae uidemus quamquam in caelo, nec ea, quae non uidemus ibi, quia tu ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. Quanto ergo longe es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum, quae omnino non sunt! Quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum, quae sunt, et eis certiora corpora, quae tamen non es. Sed nec anima es, quae uita est corporum — ideo melior uita corporum certiorque quam corpora — sed tu uita es animarum, uita uitarum, uiuens te ipsa et non mutaris, uita animae meae.

[11] Vbi ergo mihi tunc eras et quam longe? Et longe peregrinabar abs te exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! Nam uersus et carmen et Medea uolans utiliores certe quam quinque elementa uarie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. Nam uersum et carmen etiam ad uera pulmenta transfero; uolantem autem Medeam etsi cantabam, non adserebam, etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Vae, uae! Quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia ueri, cum te, deus meus — tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem — cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare uoluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. Tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. Offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem: Panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtiuam bibite. Quae me seduxit, quia inuenit foris habitantem in oculo carnis meae et talia ruminantem apud me, qualia per illum uorassem.

[VII 12] Nesciebam enim aliud, uere quod est, et quasi acutule mouebar, ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent, unde malum et utrum forma corporea deus finiretur et haberet capillos et ungues et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et occiderent homines et sacrificarent de animalibus. Quibus rerum ignarus perturbabar et recedens a ueritate ire in eam mihi uidebar, quia non noueram malum non esse nisi priuationem boni usque ad quod omnino non est. Quod unde uiderem, cuius uidere usque ad corpus erat oculis et animo usque ad phantasma? Et non noueram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam per infinitum et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus, et recte in scriptura diceremur ad imaginem dei, prorsus ignorabam.

[13] Et non noueram iustitiam ueram interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et Dauid et illi omnes laudati ore dei; sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et uniuersos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro accommodatum sit, ocrea uelit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conueniat, aut in uno die indicto a promeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quid uenale proponere, quia mane concessum est, aut in una domo uideat aliquid tractari manibus a quoquam seruo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique seruierint, cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus uideant aliud alii membro congruere et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta uetetur et uindicetur. Numquid iustitia uaria est et mutabilis? Sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. Homines autem, quorum uita super terram breuis est, quia sensu non ualent causas contexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore uel die uel domo facile possunt uidere, quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisue congruat, in illis offenduntur, hic seruiunt.

[14] Haec ego tunc nesciebam et non aduertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non uidebam, et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo uersu non omnibus locis eundem pedem; et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar iustitiam, cui seruirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit et nulla ex parte uariari et tamen uariis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. Et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus, uerum quoque, sicut deus reuelaret, futura praenuntiantes.

[VIII 15] Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde ex tota anima ex tota mente et diligere proximum tamquam te ipsum? Itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis peruersitate polluitur. Quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diuersitate uitanda sunt, ut pactum inter se ciuitatis aut gentis consuetudine uel lege firmatum nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. Turpis enim omnis pars uniuerso suo non congruens. Cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum, instaurandum, et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur — generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis — quanto magis deo regnatori uniuersae creaturae suae ad ea quae iusserit sine dubitatione seruiendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.

[16] Item in facinoribus, ubi libido est nocendi siue per contumeliam siue per iniuriam et utrumque uel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, uel adipiscendi alicuius extra commodi, sicut latro uiatori, uel euitandi mali, sicut ei qui timetur, uel inuidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo prosperatus ei, quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, uel sola uoluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. Haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine aut una aut duabus earum aut simul omnibus, et uiuitur male aduersus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et dulcissime. Sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? Aut quae aduersus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc uindicas, quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi siue corrumpendo ac peruertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti, uel immoderate utendo concessis rebus uel in non concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam; aut rei tenentur animo et uerbis saeuientes aduersus te et aduersus stimulum calcitrantes, aut cum diruptis limitibus humanae societatis laetantur audaces priuatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectauerit aut offenderit. Et ea fiunt, cum tu derelinqueris, fons uitae, qui es unus et uerus creator et rector uniuersitatis, et priuata superbia diligitur in parte, unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala et propitius es peccatis confitentium et exaudis gemitus compeditorum et soluis a uinculis, quae nobis fecimus, si iam non erigamus aduersum te cornua falsae libertatis auaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.

[IX 17] Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et uituperantur ex regula perfectionis et laudantur spe frugis sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia uel flagitio uel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium, cum conciliantur aliqua in usum uitae congrue tempori — et incertum est an libidine habendi — aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Multa itaque facta, quae hominibus improbanda uiderentur, testimonio tuo approbata sunt et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. Cum uero aliquid tu repente inusitatum et improuisum imperas, etiamsi hoc aliquando uetuisti, quamuis causam imperii tui pro tempore occultes et quamuis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum, quae seruit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a seruientibus tibi uel ad exhibendum, quod ad praesens opus est, uel ad futura praenuntianda.

[X 18] Haec ego nesciens inridebam illos sanctos seruos et prophetas tuos. Et quid agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret uisceribus et anhelaret de illa angelos, immo uero particulas dei gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et ueri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac uentre soluerentur. Et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens peteret, qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella uideretur, si ei daretur.

[XI 19] Et misisti manum tuam ex alto et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine, exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut uiuere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? Quod nolle coeperat auersans et detestans blasphemias erroris mei. Vidit enim se stantem in quadam regula lignea et aduenientem ad se iuuenem splendidum hilarem atque adridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. Qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum docendi, ut adsolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, ut attenderet et uideret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, uidit me iuxta se in eadem regula stantem. Vnde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic omnes, tamquam singulos?

[20] Vnde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum uisum et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: "Non" inquit; "non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille". Confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo — quod saepe non tacui — amplius me isto per matrem uigilantem responso tuo, quod tam uicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito uidit quod uidendum fuit — quod ego certe, antequam dixisset, non uideram — etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. Nam nouem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et grauius alliderer, uolutatus sum, cum tamen illa uidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et me tamen dimittebas adhuc uolui et inuolui illa caligine.

[XII 21] Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. Quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui et refellere errores meos et dedocere me mala ac docere bona — faciebat enim hoc, quos forte idoneos inuenisset — noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem nouitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicauerat ei. "Sed" inquit "sine illum ibi. Tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta impietas." Simul etiam narrauit se quoque paruulum a seducta matre sua datum fuisse manichaeis et omnes paene non legisse tantum uerum etiam scriptitasse libros eorum sibique apparuisse nullo contra disputante et conuincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. Quae cum ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me uideret et mecum dissereret, ille iam substomachans taedio: "Vade" inquit "a me; ita uiuas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat." Quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.

 

Liber qvartvs

[I 1] Per idem tempus annorum nouem, ab undeuicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus falsi atque fallentes in uariis cupiditatibus et palam per doctrinas, quas liberales uocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique uani, hac popularis gloriae sectantes inanitatem usque ad theatricos plausus et contentiosa carmina et agonem coronarum faenearum et spectaculorum nugas et intemperantiam libidinum, illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur. Et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis per me ac mecum deceptis.

Inrideant me adrogantes et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei et immolare tibi hostiam iubilationis. Quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? Aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruens te cibo, qui non corrumpitur? Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? Sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

[II 2] Docebam in illis annis artem rhetoricam et uictoriosam loquacitatem uictus cupiditate uendebam. Malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et, deus, uidisti de longinquo lapsantem in lubrico et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus uanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum.

In illis annis unam habebam non eo quod legitimum uocatur coniugio cognitam, sed quam indagauerat uagus ardor inops prudentiae, sed unam tamen, ei quoque seruans tori fidem; in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra uotum nascitur, quamuis iam nata cogat se diligi.

[3] Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare uellem mercedis, ut uincerem, me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro uictoria mea necari sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia et illis honoribus inuitaturus mihi suffragatura daemonia uidebatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiaui, deus cordis mei. Non enim amare te noueram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noueram. Talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te et fidit in falsis et pascit uentos? Sed uidelicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud uentos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse uoluptati atque derisui?

[III 4] Ideoque illos planos, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. Quod tamen christiana et uera pietas consequenter repellit et damnat.

Bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: miserere mei: cura animam meam, quoniam peccaui tibi, neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae uocis: "Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: "De caelo tibi est ineuitabilis causa peccandi" et "Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars", scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. Et quis est hic nisi deus noster, suauitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis?

[5] Erat eo tempore uir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui pro consule manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi aut destitisti mederi animae meae? Quia enim factus ei eram familiarior et eius sermonibus — erant enim sine uerborum cultu uiuacitate sententiarum iucundi et graues — assiduus et fixus inhaerebam, ubi cognouit ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi uanitati frustra impenderem, dicens ita se illa didicisse, ut eius professionem primis annis aetatis suae deferre uoluisset, qua uitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset et nollet uir grauis decipiendis hominibus uictum quaerere. "At tu" inquit "quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. Quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboraui, quam ex ea sola uiuere uolui". A quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde uera pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, uim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis poetae cuiuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe uersus exiret, mirandum non esse dicebat, si ex anima humana superiore aliquo instinctu nesciente, quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret.

[6] Et hoc quidem ab illo uel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. Tunc autem nec ipse nec carissimus meus Nebridius adulescens ualde bonus et ualde cautus, inridens totum illud diuinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum mouebat auctoritas et nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inueneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis uera dicerentur, forte uel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

[IV 7] In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere coeperam, comparaueram amicum societate studiorum nimis carum, coaeuum mihi et conflorentem flore adulescentiae. Mecum puer creuerat et pariter in scholam ieramus pariterque iuseramus. Sed nondum erat sic amicus, quamquam ne tunc quidem sic, uti est uera amicitia, quia non est uera, nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed tamen dulcis erat nimis, cocta feruore parilium studiorum. Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat, deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me plangebat mater. Mecum iam errabat in animo ille homo, et non poterat anima mea sine illo.

Et ecce tu imminens dorso fugitiuorum tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui conuertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac uita, cum uix expleuisset annum in amicitia mea, suaui mihi super omnes suauitates illius uitae meae.

[8] Quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas expertus est? Quid tunc fecisti, deus meus, et quam inuestigabilis abyssus iudiciorum tuorum? Cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali et, cum desperaretur, baptizatus est nesciens me non curante et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem aliter erat. Nam recreatus est et saluus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui — potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex inuicem — temptaui apud illum inridere, tamquam et illo inrisuro mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus. Sed tamen iam se accepisse didicerat. At ille ita me exhorruit ut inimicum admonuitque mirabili et repentina libertate, ut, si amicus esse uellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus distuli omnes motus meos, ut conualesceret prius essetque idoneus uiribus ualetudinis, cum quo agere possem quod uellem. Sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te seruaretur consolationi meae: post paucos dies me absente repetitur febribus et defungitur.

[9] Quo dolore contenebratum est cor meum, et quidquid aspiciebam mors erat. Et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo communicaueram, sine illo in cruciatum immanem uerterat. Expectabant eum undique oculi mei, et non dabatur; et oderam omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: "Ecce ueniet", sicut cum uiueret, quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quaestio et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me ualde, et nihil nouerat respondere mihi. Et si dicebam: "Spera in deum", iuste non obtemperabat, quia uerior erat et melior homo, quem carissimum amiserat, quam phantasma, in quod sperare iubebatur. Solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in deliciis animi mei.

[V 10] Et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est uulnus meum. Possumne audire abs te, qui ueritas es, et admouere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamuis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram, et tu in te manes, nos autem in experimentis voluimur? Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. Unde igitur suauis fructus de amaritudine uitae carpitur gemere et flere et suspirare et conqueri?

An hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? Recte istuc in precibus, quia desiderium perueniendi habent. Num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar? Neque enim sperabam reuiuescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. Miser enim eram et amiseram gaudium meum. An et fletus res amara est et prae fastidio rerum, quibus prius fruebamur, et tunc ab eis abhorremus, delectat?

[VI 11] Quid autem ista loquor? Non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. Miser eram, et miser est omnis animus uinctus amicitia rerum mortalium et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas.

Sic ego eram illo tempore et flebam amarissime et requiescebam in amaritudine. Ita miser eram et habebam cariorem illo amico meo uitam ipsam miseram. Nam quamuis eam mutare uellem, nollem tamen amittere magis quam illum et nescio an uellem uel pro illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui uellent pro inuicem uel simul mori, qua morte peius eis erat non simul uiuere. Sed in me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat et taedium uiuendi erat in me grauissimum et moriendi metus. Credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam atrocissimam inimicam oderam et timebam et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia illum potuit.

Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, deus meus, ecce intus; uide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens oculos meos ad te et euellens de laqueo pedes meos. Mirabar enim ceteros mortales uiuere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat, et me magis, quia ille alter eram, uiuere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo dimidium animae suae. Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat uita, quia nolebam dimidius uiuere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaueram.

[VII 12] O dementiam nescientem diligere homines humaniter! O stultum hominem immoderate humana patientem! Quod ego tunc eram. Itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium.

Portabam enim concisam et cruentam animam meam impatientem portari a me, et ubi eam ponerem non inueniebam. Non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus nec in suaue olentibus locis nec in conuiuiis apparatis neque in uoluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus adquiescebat. Horrebant omnia et ipsa lux et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. Vbi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandi sarcina miseriae. Ad te, domine, leuanda erat et curanda, sciebam, sed nec uolebam nec ualebam, eo magis, quia non mihi eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. Non enim tu eras, sed uanum phantasma et error meus erat deus meus. Si conabar eam ibi ponere, ut requiesceret, per inane labebatur et iterum ruebat super me, et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere. Quo enim cor meum fugeret a corde meo? Quo a me ipso fugerem? Quo non me sequerer?

Et tamen fugi de patria. Minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi uidere non solebant, atque a Thagastensi oppido ueni Carthaginem.

[VIII 13] Non uacant tempora nec otiose uoluuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. Ecce ueniebant et praeteribant de die in diem et ueniendo et praetereundo inserebant mihi spes alias et alias memorias et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. Nam unde me facillime et in intima dolor ille penetrauerat, nisi quia fuderam in harenam animam meam diligendo moriturum acsi non moriturum?

Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod pro te amabam, et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur.

Alia erant, quae in eis amplius capiebant animum, conloqui et conridere et uicissim beniuole obsequi, simul legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari, dissentire interdum sine odio tamquam ipse homo secum atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas, docere aliquid inuicem aut discere ab inuicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere uenientes cum laetitia: his atque huius modi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos et mille motus gratissimos quasi fomitibus conflare animos et ex pluribus unum facere.

[IX 14] Hoc est, quod diligitur in amicis et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amauerit redamantem aut si amantem non redamauerit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia beniuolentiae. Hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae dolorum et uersa dulcedine in amaritudinem cor madidum et ex amissa uita morientium mors uiuentium.

Beatus qui amat te et amicum in te et inimicum propter te. Solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari sunt, qui non amittitur. Et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et implet ea, quia implendo ea fecit ea? Te nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit nisi a te placido ad te iratum? Nam ubi non inuenit legem tuam in poena sua? Et lex tua ueritas et ueritas tu.

[X 15] Deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. Nam quoquouersum se uerterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra te et extra se. Quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. Quae oriuntur et occidunt et oriendo quasi esse incipiunt et crescunt, ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia senescunt et omnia intereunt. Ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt, ut sint, eo magis festinant, ut non sint. Sic est modus eorum. Tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quae non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes uniuersum, cuius partes sunt. Ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. Non enim erit totus sermo, si unum uerbum non decedat, cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud.

Laudet te ex illis anima mea, deus, creator omnium, sed non in eis figatur glutine amore per sensus corporis. Eunt enim quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipsa esse uult et requiescere amat in eis, quae amat. In illis autem non est ubi, quia non stant: fugiunt, et quis ea sequitur sensu carnis? Aut quis ea comprehendit, uel cum praesto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis est: ipse est modus eius. Sufficit ad aliud, ad quod factus est, ad illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. In uerbo enim tuo, per quod creantur, ibi audiunt: "Hinc et huc usque."

[XI 16] Noli esse uana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu uanitatis tuae. Audi et tu: uerbum ipsum clamat, ut redeas, et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. Ecce illa discedunt, ut alia succedant et omnibus suis partibus constet infima uniuersitas. "Numquid ego aliquo discedo?" ait uerbum dei. Ibi fige mansionem tuam, ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. Veritati commenda quidquid tibi est a ueritate, et non perdes aliquid, et reflorescent putria tua et sanabuntur omnes languores tui et fluxa tua reformabuntur et renouabuntur et constringentur ad te et non te deponent, quo descendunt, sed stabunt tecum et permanebunt ad semper stantem ac permanentem deum.

[17] Vt quid peruersa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conuersam. Quidquid per illam sentis, in parte est et ignoras totum, cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae ac non et ipse in parte uniuersi accepisset pro tua poena iustum modum, uelles, ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. Nam et quod loquimur, per eundem sensum carnis audis et non uis utique stare syllabas, sed transuolare, ut aliae ueniant et totum audias. Ita semper omnia, quibus unum aliquid constat — et non sunt omnia simul ea, quibus constat — plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur ei.

[XII 18] Si placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes et dic eis: "Hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe". Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. Ecce ubi est: ubi sapit ueritas. Intimus cordi est, sed cor errauit ab eo. Redite, praeuaricatores, ad cor et inhaerete illi, qui fecit uos. State cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. Quo itis in aspera? Quo itis? Bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suaue; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est.

Quo vobis adhuc et adhuc ambulare uias difficiles et laboriosas? Non est requies, ubi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. Beatam uitam quaeritis in regione mortis: non est illic. Quomodo enim beata uita, ubi nec uita?

[19] Et descendit huc ipsa uita nostra et tulit mortem nostram et occidit eam de abundantia uitae suae et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum, unde processit ad nos in ipsum primum uirginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et inde velut sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigans ad currendam viam. Non enim tardauit, sed cucurrit clamans dictis, factis, morte, uita, descensu, ascensu, clamans, ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inueniamus eum. Abscessit enim et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est, et in hoc mundo erat et uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. Cui confitetur anima mea, et sanat eam, quoniam peccauit illi.

Fili hominum, quo usque graues corde? Numquid et post descensum uitae non uultis ascendere et uiuere? Sed quo ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os uestrum? Descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad deum. Cecidistis enim ascendendo contra deum.

Dic eis ista, ut plorent in conualle plorationis, et sic eos rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne caritatis.

[XIII 20] Haec tunc non noueram et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum et dicebam amicis meis: "Num amamus aliquid nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? Et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus, quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se mouerent." Et animaduertebam et uidebam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad uniuersum suum aut calciamentum ad pedem et similia. Et ista consideratio scaturriuit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros "De Pulchro et Apto", puto, duos aut tres; tu scis, deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos, sed aberrauerunt a nobis nescio quo modo.

[XIV 21] Quid est autem, quod me mouit, domine deus meus, ut ad Hierium, Romanae urbis oratorem, scriberem illos libros? Quem non noueram facie, sed amaueram hominem ex doctrinae fama, quae illi clara erat, et quaedam uerba eius audieram, et placuerant mihi. Sed magis, quia placebat aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine Syro, docto prius graecae facundiae, post in latina etiam dictor mirabilis extitisset et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat.

Laudatur homo et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? Absit; sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat.

[22] Sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio; non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo fallitur.

Sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut uenator studiis popularibus diffamatus, sed longe aliter et grauiter et ita, quemadmodum et me laudari uellem? Non autem uellem ita laudari et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita notus esse et uel haberi odio quam sic amari. Vbi distribuuntur ista pondera uariorum et diuersorum amorum in anima una? Quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, cuius etiam capillos tu, domine, numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius.

[23] At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut uellem esse me talem; et errabam typho et circumferebar omni uento et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaueram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium.

Ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens soliditati ueritatis. Sicut aurae linguarum flauerint a pectoribus opinantium, ita fertur et uertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur veritas. Et ecce est ante nos.

Et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent: quae si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. Et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo uersabam ob os contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar.

[XV 24] Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum uidebam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid accommodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis astruebam.

Et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opinio, quam de spiritalibus habebam, verum cernere. Et inruebat in oculos ipsa uis ueri et auertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea uidere in animo, putabam me non posse uidere animum. Et cum in uirtute pacem amarem, in uitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam diuisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura ueritatis ac summi boni mihi esse uidebatur, in ista uero diuisione inrationalis uitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino uita esset et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc uero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noueram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

[25] Sicut enim facinora sunt, si uitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur uoluptates ita errores et falsae opiniones uitam contaminant, si rationalis mens ipsa uitiosa est. Qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps ueritatis, quia non est ipsa natura ueritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. Es enim tu lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.

[26] Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis.

Quid autem superbius, quam ut adsererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? Cum enim ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse, quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas uentosae ceruici meae et imaginabar formas corporeas et caro carnem accusabam et spiritus ambulans nondum reuertebar ad te et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore neque mihi creabantur a ueritate tua, sed a mea uanitate fingebantur ex corpore, et dicebam paruulis fidelibus tuis, ciuibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus: "Cur ergo errat anima, quam fecit deus?" Et mihi nolebam dici: "Cur ergo errat deus?" Et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deuiasse et poena errare confitebar.

[27] Et eram aetate annorum fortasse uiginti sex aut septem, cum illa uolumina scripsi, uoluens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis ueritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter uocem sponsi, et non poteram, quia uocibus erroris mei rapiebar foras et pondere superbiae meae in ima decidebam. Non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.

[XVI 28] Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme uiginti, cum in manus meas uenissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias — quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus, buccis typho crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum et diuinum suspensus inhiabam — legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant uix eas magistris eruditissimis non loquentibus tantum, sed multa in puluere depingentibus intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens cognoueram; et satis aperte mihi uidebantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit et statura, quot pedum sit, et cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet aut sedeat, aut calciatus uel armatus sit aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his nouem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, uel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur.

[29] Quid hoc mihi proderat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto sicut in corpore, cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset?

Falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non ueritas, et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. Iusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribulos pareret mihi et cum labore peruenirem ad panem meum.

[30] Et quid mihi proderat, quod omnes libros artium, quas liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset quidquid ibi uerum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, ad ea, quae inluminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua inluminata cernebam, non inluminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris sine magna difficultate nullo hominum tradente intellexi, scis tu, domine deus meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen donum tuum est. Sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis ualebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate et fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates. Nam quid mihi proderat bona res non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intellegi, nisi cum eis eadem conabar exponere et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

[31] Sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus ueritas, corpus esses lucidum et immensum et ego frustum de illo corpore? Nimia peruersitas! Sed sic eram nec erubesco, deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et inuocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas et latrare aduersum te.

Quid ergo tunc mihi proderat ingenium per illas doctrinas agile et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat paruulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti plumescerent et alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent?

O domine deus noster, in velamento alarum tuarum speremus, et protege nos et porta nos. Tu portabis et paruulos et usque ad canos tu portabis, quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas est. Viuit apud te semper bonum nostrum, et quia inde auersi sumus, peruersi sumus. Reuertamur iam, domine, ut non euertamur, quia uiuit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es, et non timemus, ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, aeternitas tua.

 

Liber qvintvs

[I 1] Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa mea, et dicant: domine, quis similis tibi? Neque enim docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur, quia oculum tuum non excludit cor clausum nec manum tuam repellit duritia hominum, sed soluis eam, cum uoles, aut miserans aut uindicans, et non est qui se abscondat a calore tuo. Sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas uniuersa creatura tua nec spiritus omnis per os conuersum ad te nec animalia nec corporalia per os considerantium ea, ut exurgat in te a lassitudine anima nostra innitens eis, quae fecisti, et transiens ad te, qui fecisti haec mirabiliter: et ibi refectio et uera fortitudo.

[II 2] Eant et fugiant a te inquieti iniqui. Et tu uides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia et ipsi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi? Aut in quo imperium tuum dehonestauerunt a caelis usque in nouissima iustum et integrum? Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? Aut ubi tu non inuenis eos? Sed fugerunt, ut non uiderent te uidentem se atque excaecati in te offenderent — quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti — in te offenderent iniusti et iuste uexarentur, subtrahentes se lenitati tuae et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in asperitatem tuam. Videlicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. Conuertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi conuertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi et proicientium se in te et plorantium in sinu tuo post uias suas difficiles: et tu facilis terges lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quaerebam? Et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inueniebam: quanto minus te!

[III 3] Proloquar in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae.

Iam uenerat Carthaginem quidam manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi implicabantur in eo per inlecebram suauiloquentiae. Quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a ueritate rerum, quarum discendarum auidus eram, nec quali uasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. Fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis manichaeorum longis fabulis, et mihi probabiliora ista uidebantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime inuenerint. Quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe cognoscis nec propinquas nisi obtritis corde nec inueniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam et dimetiantur sidereas plagas et uestigent uias astrorum.

[4] Mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa inuenerunt et praenuntiauerunt ante multos annos, defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numerus. Et ita factum est, ut praenuntiauerunt, et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna uel sol: et ita fiet, ut praenuntiatur.

Et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo tanto ante solis defectum futurum praeuident et in praesentia suum non uident — non enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt — et inuenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se ut serues quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi et trucidant exaltationes suas sicut uolatilia et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

[5] Sed non nouerunt uiam, uerbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant et ipsos qui numerant et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. Ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et numeratus est inter nos et soluit tributum Caesari. Non nouerunt hanc uiam, qua descendant ad illum a se et per eum ascendant ad eum. Non nouerunt hanc uiam et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa uera de creatura dicunt et ueritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt et ideo non inueniunt, aut si inueniunt, cognoscentes deum non sicut deum honorant aut gratias agunt et euanescunt in cogitationibus suis et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student peruersissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui ueritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, et conuertunt ueritatem tuam in mendacium et colunt et seruiunt creaturae potius quam creatori.

[6] Multa tamen ab eis ex ipsa creatura uera dicta retinebam, et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et uisibiles attestationes siderum et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delirans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. Ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat et longe diuersum erat.

[IV 7] Numquid, domine deus ueritatis, quisquis nouit ista, iam placet tibi? Infelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat; qui uero et te et illa nouit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te sicut te glorificet et gratias agat et non euanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est, qui nouit possidere arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamuis nesciat uel quot cubitis alta sit uel quanta latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam neque creatorem eius nouit aut diligit, sic fidelis homo, cuius totus mundus diuitiarum est et quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui seruiunt omnia, quamuis nec saltem septentrionum gyros nouerit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et numerator siderum et pensor elementorum et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

[V 8] Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini: Ecce pietas est sapientia. Quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista uero quia non nouerat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Vnde ille deuius ad hoc ista multum locutus est, ut conuictus ab eis, qui ista uere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parui se aestimari uoluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. Itaque cum de caelo ac stellis et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamuis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa tam uesana superbiae uanitate diceret, ut ea tamquam diuinae personae tribuere sibi niteretur.

[9] Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse uideo, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. Obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec assurgat nouus homo in uirum perfectum et circumferri non possit omni uento doctrinae. In illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse conuinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse iudicaret? Sed tamen nondum liquido compereram, utrum etiam secundum eius uerba uicissitudines longiorum et breuiorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.

[VI 10] Et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio uenturum expectabam istum Faustum. Ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlatoque conloquio facillime mihi haec et si qua forte maiora quaererem enodatissime expedirentur. Ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suauius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Iam rebus talibus satiatae erant aures meae, nec ideo mihi meliora uidebantur, quia melius dicebantur, nec ideo uera, quia diserta, nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et decorum eloquium. Illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et ideo illis uidebatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam ueritatem habere suspectam et ei nolle adquiescere, si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem iam docuerat deus meus miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris, quoniam uerum est, nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et undecumque claruerit. Iam ergo abs te didiceram nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo uerum, quia impolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est, sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles, uerbis autem ornatis et inornatis sicut uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

[11] Igitur auiditas mea, qua illum tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer in gerere illi et partiri cum eo curas quaestionum mearum conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me mouebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum nisi grammaticae atque eius ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes et paucissimos Senecae libros et nonnulla poetarum et suae sectae si qua uolumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et quodam lepore naturali. Itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae et inhonestos errores meos iam conuertebas ante faciem meam, ut uiderem et odissem.

[VII 12] Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaueram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me mouebant, aperire atque dissoluere; quorum quidem ignarus posset ueritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebantur, an certe uel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. Quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Nouerat enim se ista non nosse nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. Iste uero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiae suae et noluit se temere disputando in ea coartare, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi quam illa, quae nosse cupiebam. Et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inueniebam.

[13] Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me mouebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio eius agere uitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Carthaginis adulescentes docebam, et legere cum eo siue quae ille audita desideraret siue quae ipse tali ingenio apta existimarem. Ceterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit, non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inueniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreueram, nisi aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam coeperat nec uolens nec sciens. Manus enim tuae, deus meus, in abdito prouidentiae tuae non deserebant animam meam, et de sanguine cordis matris meae per lacrimas eius diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et egisti mecum miris modis. Tu illud egisti, deus meus. Nam a domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet. Aut quae procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?

[VIII 14] Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere et potius ibi docere quod docebam Carthagini. Et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi, quoniam et in his altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. Non ideo Romam pergere uolui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur — quamquam et ista ducebant animum tunc meum — sed illa erat causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterue inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt impudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa iniuriosa faciunt mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam licebit, et impune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. Ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos, et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui nouerant indicabant. Verum autem tu, spes mea et portio mea in terra uiuentium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et Carthagini stimulos, quibus inde auellerer, admouebas et Romae inlecebras, quibus attraherer, proponebas mihi per homines, qui diligunt uitam mortuam, hinc insana facientes, inde uana pollicentes et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea peruersitate. Nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant, et qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant, ego autem, qui detestabar hic ueram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

[15] Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit et usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam uiolenter me tenentem, ut aut reuocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec uento facto nauigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et euasi, quia hoc dimisisti mihi misericorditer seruans me ab aquis maris plenum execrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub uultu suo. Et tamen recusanti sine me redire uix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae naui erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non; mansit orando et flendo. Et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut nauigare me non sineres? Sed tu alte consulens et exaudiens cardinem desiderii eius non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. Flauit uentus et impleuit uela nostra et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello uapularet. Amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius, et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat, ideo flebat et eiulabat atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Euae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae conuersa rursus ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego Romam.

[IX 16] Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis et ibam iam ad inferos portans omnia mala, quae commiseram et in te et in me et in alios, multa et grauia super originalis peccati uinculum, quo omnes in Adam morimur. Non enim quidquam eorum mihi donaueras in Christo, nec soluerat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solueret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi uidebatur mors carnis eius, tam uera erat animae meae, et quam uera erat mors carnis eius, tam falsa uita animae meae, quae id non credebat. Et ingrauescentibus febribus iam ibam et peribam. Quo enim irem, si hinc tunc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in ueritate ordinis tui? Et hoc illa nesciebat et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique praesens ubi erat exaudiebas eam et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum et melior eram puer, quo illum de materna pietate flagitaui, sicut iam recordatus atque confessus sum. Sed in dedecus meum creueram et consilia medicinae tuae demens inridebam, qui non me siuisti talem bis mori. Quo uulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. Non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.

[17] Non itaque uideo, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transuerberasset uiscera dilectionis eius. Et ubi essent tantae preces et tam crebrae sine intermissione? Nusquam nisi ad te. An uero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum uiduae castae ac sobriae, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque seruientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et uespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione uenientis, non ad uanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? Huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut uolubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, domine, immo uero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaueras esse faciendum. Absit, ut tu falleres eam in illis uisionibus et responsis tuis, quae iam commemoraui et quae non commemoraui, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.

[X 18] Recreasti ergo me ab illa aegritudine et saluum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaueram et conualueram, sed eis etiam, quos electos uocant. Adhuc enim mihi uidebatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam et delectabat superbiam meam extra culpam esse et, cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. Verum autem totum ego eram et aduersus me impietas mea me diuiserat, et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar, et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. Nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in uerba mala ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum electis eorum, sed tamen iam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, eaque ipsa, quibus, si nihil melius reperirem, contentus esse decreueram, iam remissius neglegentiusque retinebam.

[19] Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid ueri ab homine comprehendi posse decreuerant. Ita enim et mihi liquido sensisse uidebantur, ut uulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. Nec dissimulaui eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichaei libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum — plures enim eos Roma occultat — pigrius me faciebat aliud quaerere praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium uisibilium et inuisibilium, posse inueniri uerum, unde me illi auerterant, multumque mihi turpe uidebatur credere figuram te habere humanae carnis et membrorum nostrorum liniamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de deo meo cogitare uellem, cogitare nisi moles corporum non noueram — neque enim uidebatur mihi esse quidquam, quod tale non esset — ea maxima et prope sola causa erat ineuitabilis erroris mei.

[20] Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem et habere suam molem tetram et deformem siue crassam, quam terram dicebant, siue tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. Et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex aduerso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi uidebar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, uel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamuis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi uidebar credere nullum malum te creasse — quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea uidebatur, quia et mentem cogitare non noueram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur — quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsumque saluatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem nisi quod possem uanitate imaginari. Talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria uirgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non uidebam, quod mihi tale figurabam. Metuebam itaque credere in carne natum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint; sed tamen talis eram.

[XI 21] Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam, sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula et experiri, quid inde sentiret. Iam enim Elpidii cuiusdam aduersus eosdem manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem mouere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. Et imbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas noui testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere christianae fidei uoluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

[XII 22] Sedulo ergo agere coeperam, propter quod ueneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. Et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. Nam re uera illas euersiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: "Sed subito" inquiunt "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia uilis est." Oderat etiam istos cor meum quamuis non perfecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales et fornicantur abs te amando uolatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem et reuocantem et ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae. Et nunc tales odi prauos et distortos, quamuis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei uero te deum ueritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos uolebam.

[XIII 23] Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis, ut illi ciuitati rhetoricae magister prouideretur impertita etiam euectione publica, ego ipse ambiui per eos ipsos manichaeis uanitatibus ebrios — quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus — ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. Et ueni Mediolanium ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui et laetitiam olei et sobriam uini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo dei et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare coepi primo quidem non tamquam doctorem ueri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conueniret famae suae an maior minorue proflueret, quam praedicabatur, et uerbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor astabam et delectabar suauitate sermonis, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Ceterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. Et tamen propinquabam sensim et nesciens.

[XIV 24] Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire — ea mihi quippe iam desperanti ad te uiam patere homini inanis cura remanserat — ueniebant in animum meum simul cum uerbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam; neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam uere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt uideri et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici aduersus oppugnantes manichaeos putaueram, iam non impudenter adseri existimabam, maxime audito uno atque altero et saepius aenigmate soluto de scriptis ueteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. Spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque inridentibus resisti omnino non posse. Nec tamen iam ideo mihi catholicam uiam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta refellerent, nec ideo iam damnandum illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. Ita enim catholica non mihi uicta uidebatur, ut nondum etiam uictrix appareret.

[25] Tum uero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis manichaeos conuincere falsitatis. Quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia soluerentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. Verum tamen de ipso mundi huius corpore omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans manichaeos quidem relinquendos esse decreui, non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae committere omnino recusabam. Statui ergo tandiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem.

 

Liber sextvs

[I 1] Spes mea a iuuentute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? An uero non tu feceras me et discreueras me a quadrupedibus et a uolatilibus caeli sapientiorem me feceras? Et ambulabam per tenebras et lubricum et quaerebam te foris a me et non inueniebam deum cordis mei; et ueneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri.

Iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi uiatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis peruentionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras.

Et invenit me periclitantem quidem grauiter desperatione indagandae ueritatis, sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiliuit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tamquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio uiduae: Iuuenis, tibi dico, surge, et reuiuesceret et inciperet loqui et traderes illum matri suae. Nulla ergo turbulenta exultatione trepidauit cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, ueritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo uero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi credere se in Christo quod priusquam de hac uita emigraret, me uisura esset fidelem catholicum.

Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium tuum et inluminares tenebras meas, et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosii ora suspendi, ad fontem salientis aquae in uitam aeternam. Diligebat autem illum uirum sicut angelum dei, quod per illum cognouerat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem intercurrente artiore periculo quasi per accessionem, quam criticam medici uocant, certa praesumebat.

[II 2] Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset atque ab ostiario prohiberetur, ubi hoc episcopum uetuisse cognouit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum eius uinulentia eamque stimulabat in odium ueri amor uini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant: sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat, et si multae essent quae illo modo uidebantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem.

Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ista non fieri nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime et pro canistro pleno terrenis fructibus plenum purgatioribus uotis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, et ut quod posset daret egentibus,et si communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres.

Sed tamen videtur mihi, domine deus meus — et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum — non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. Quem propter salutem meam maxime diligebat, eam uero ille propter eius religiosissimam conuersationem, qua in bonis operibus tam feruens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, cum me uideret, in eius praedicationem gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus et inueniri posse uiam uitae minime putabam.

[III 3] Nec iam ingemescebam orando, ut subuenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus, ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus uidebatur. Quid autem ille spei gereret, et aduersus ipsius excellentiae temptamenta quid luctaminis haberet quidue solaminis in aduersis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noveram nec expertus eram.

Nec ille sciebat aestus meos nec foueam periculi mei. Non enim quaerere ab eo poteram quod volebam, sicut uolebam, secludentibus me ab eius aure atque ore cateruis negotiorum hominum, quorum infirmitatibus seruiebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, uox autem et lingua quiescebant. Saepe cum adessemus — non enim uetabatur quisquam ingredi aut ei uenientem nuntiari mos erat — sic eum legentem uidimus tacite et aliter numquam sedentesque in diuturno silentio — quis enim tam intento esse oneri auderet? — discedebamus et coniectabamus eum paruo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum nolle in aliud auocari et cauere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus atque huic operi temporibus impensis minus quam uellet uoluminum euolueret, quamquam et causa seruandae uocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille uir agebat.

[4] Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breuiter esset audiendum. Aestus autem illi mei otiosum eum ualde, cui refunderentur, requirebant nec umquam inueniebant. Et eum quidem in populo uerbum ueritatis recte tractantem omni die dominico audiebam, et magis magisque mihi confirmabatur omnes uersutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri aduersus diuinos libros innectebant, posse dissolui.

Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus filiis tuis, quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic intellegi, ut humani corporis forma determinatum crederent atque cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo dicere, accusando dixeram.

Tu enim, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

[IV 5] Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. Tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu inlusum et deceptum promissione certorum puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falsa essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam uera docentem, non tamen ea docentem, quae grauiter accusabam. Itaque confundebar et conuertebar et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamuis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.

[6] Gaudebam etiam, quod uetera scripta legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea uidebantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes sanctos tuos; uerum autem non ita sentiebant. Et tamquam regulam diligentissime commendaret, saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium laetus audiebam: Littera occidit, spiritus autem uiuificat, cum ea, quae ad litteram peruersitatem docere uidebantur, remoto mystico uelamento spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamuis ea diceret, quae utrum uera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni adsensione timens praecipitium et suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quae non uiderem ita me certum fieri, ut certus essem, quod septem et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi, sed sicut hoc, ita cetera cupiebam siue corporalia, quae coram sensibus meis non adessent, siue spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in ueritatem tuam semper manentem et ex nullo deficientem; sed, sicut euenire adsolet, ut malum medicum expertus etiam bono timeat se committere, ita erat ualetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat et, ne falsa crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti et sparsisti super morbos orbis terrarum et tantam illis auctoritatem tribuisti.

[V 7] Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur — siue esset quid, sed cui forte non esset, siue nec quid esset — quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem inrideri et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. Deinde paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae non uiderem neque cum gererentur affuissem, sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae non uideram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis, quae nisi crederentur, omnino in hac uita nihil ageremus, postremo quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem, persuasisti mihi non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti, sed qui non crederent esse culpandos nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: "Vnde scis illos libros unius ueri et ueracissimi dei spiritu esse humano generi ministratos?" Id ipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum per tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum extorquere mihi potuit, ut aliquando non crederem te esse quidquid esses, quod ego nescirem, aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere.

[8] Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse te et curam nostri gerere, etiamsi ignorabam uel quid sentiendum esset de substantia tua uel quae uia duceret aut reduceret ad te. Ideoque cum essemus infirmi ad inueniendam liquida ratione ueritatem et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi et per ipsam te quaeri voluisses. Iam enim absurditatem, quae me in illis litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam eoque mihi illa uenerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore seruaret, uerbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis praebens et exercens intentionem eorum, qui non sunt leues corde, ut exciperet omnes populari sinu et per angusta foramina paucos ad te traiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret.

Cogitabam haec et aderas mihi, suspirabam et audiebas me, fluctuabam et gubernabas me, ibam per uiam saeculi latam nec deserebas.

[VI 9] Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebas. Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu.

Vide cor meum, domine, qui uoluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhaereat anima mea, quam de uisco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat! Et sensum uulneris tu pungebas, ut relictis omnibus conuerteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia, conuerteretur et sanaretur. Quam ergo miser eram et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam die illo, quo, cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti faueretur ab scientibus easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam uicum Mediolanensem animaduerti pauperem mendicum iam, credo, saturum iocantem atque laetantem. Et ingemui et locutus sum cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum, quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam et trahendo exaggerans, nihil uellemus aliud nisi ad securam laetitiam peruenire, quo nos mendicus ille iam praecessisset numquam illuc fortasse uenturos. Quod enim iam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim uerum gaudium habebat: sed et ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius eram, securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem: "Exultare"; rursus si interrogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem, me ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed peruersitate; numquid ueritate? Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et tu baculo disciplinae tuae confringebas ossa mea.

[10] Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: "Interest, unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille uinulentia, tu gaudere cupiebas gloria". Qua gloria, domine? Quae non est in te. Nam sicut uerum gaudium non erat, ita nec illa uera gloria et amplius uertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus et surrecturus eram; uide quot dies! Interest uero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa uanitate. Sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis euiscerarer, uerum etiam quod ille bene optando adquisiuerat uinum, ego mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia caris meis et saepe aduertebam in his, quomodo mihi esset, et inueniebam male mihi esse et dolebam et conduplicabam ipsum male, et si quid adrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia paene priusquam teneretur auolabat.

[VII 11] Congemescebamus in his qui simul amice uiuebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista conloquebar. Quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini et diligebat multum, quod ei bonus et doctus uiderer, et ego illum propter magnam uirtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginiensium, quibus nugatoria feruent spectacula, absorbuerat eum insania circensium. Sed cum in eo miserabiliter uolueretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. Et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et grauiter angebar, quod tantam spem perditurus uel etiam perdidisse mihi uidebatur. Sed monendi eum et aliqua cohercitione reuocandi nulla erat copia uel amicitiae beniuolentia uel iure magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire, ille uero non sic erat. Itaque postposita in hac re patris uoluntate salutare me coeperat ueniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.

[12] Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne uanorum ludorum caeco et praecipiti studio tam bonum interimeret ingenium. Verum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis omnium, quae creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui et, ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam sed nescientem operatus es.

Nam quodam die cum sederem loco solito et coram me adessent discipuli, uenit, salutauit, sedit atque in ea quae agebantur intendit animum. Et forte lectio in manibus erat. Quam dum exponerem oportune mihi adhibenda uideretur similitudo circensium, quo illud quod insinuabam et iucundius et planius fieret cum inrisione mordaci eorum, quos illa captiuasset insania, scis tu, deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitauerim. At ille in se rapuit meque illud non nisi propter se dixisse credidit et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit honestus adulescens ad suscensendum sibi et ad me ardentius diligendum. Dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: Corripe sapientem, et amabit te. At ego illum non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus et nescientibus ordine quo nosti — et ille ordo iustus est — de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur.

Etenim vero ille post illa verba proripuit se ex fouea tam alta, qua libenter demergebatur et cum mira uoluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem euicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens illa mecum superstitione inuolutus est amans in manichaeis ostentationem continentiae, quam ueram et germanam putabat. Erat autem illa uecors et seductoria, pretiosas animas captans nondum uirtutis altitudinem scientes tangere et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque uirtutis.

[VIII 13] Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam uiam Romam praecesserat, ut ius disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est.

Cum enim auersaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus peruium esset, recusantem uehementer et resistentem familiari uiolentia duxerunt in amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus haec dicentem: "Si corpus meum in locum illum trahitis et ibi constituitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens ac sic et uos et illa superabo." Quibus auditis illi nihilo setius eum adduxerunt secum, id ipsum forte explorare cupientes utrum posset efficere. Quod ubi uentum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, feruebant omnia immanissimis uoluptatibus. Ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. Atque utinam et aures obturauisset! Nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi uehementer eum pulsasset, curiositate uictus et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam uisum contemnere et uincere, aperuit oculos et percussus est grauiore uulnere in anima quam ille in corpore, quem cernere concupiuit, ceciditque miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius aures intrauit et reserauit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius quam fortis animus et eo infirmior, quo de se praesumpserat, qui debuit de te. Vt enim uidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit et non se auertit, sed fixit aspectum et hauriebat furias et nesciebat et delectabatur scelere certaminis et cruenta uoluptate inebriabatur. Et non erat iam ille, qui uenerat, sed unus de turba, ad quam uenerat, et uerus eorum socius, a quibus adductus erat. Quid plura? Spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde secum insaniam, qua stimularetur redire non tantum cum illis, a quibus prius abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. Et inde tamen manu ualidissima et misericordissima eruisti eum tu et docuisti non sui habere, sed tui fiduciam, sed longe postea.

[IX 14] Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur.

Nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicut exerceri scholastici solent, siuisti eum comprehendi ab aeditimis fori tamquam furem,

non arbitror aliam ob causam te permisisse, deus noster, nisi ut ille uir tantus futurus iam inciperet discere, quam non facile in cognoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate.

Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur uerus, securim clanculo apportans illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos, qui uico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. Sono autem securis audito submurmurauerunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte inuenissent. Quorum uocibus auditis relicto instrumento ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non uiderat intrantem, exeuntem sensit et celeriter uidit abeuntem et causam scire cupiens ingressus est locum et inuentam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti uenerant: tenent, attrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus iudiciis ducebatur.

[15] Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, domine, subuenisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. Cum enim duceretur uel ad custodiam uel ad supplicium, fit eis obuiam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem uenire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. Verum autem uiderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum uentitabat, statimque cognitum manu apprehensa semouit a turbis et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audiuit omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit uenire secum. Et uenerunt ad domum illius adulescentis, qui rem commiserat. Puer uero erat ante ostium et tam paruus erat, ut nihil exinde domino suo metuens facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimauit. At ille securim demonstrauit puero quaerens ab eo, cuius esset. Qui confestim "Nostra" inquit; deinde interrogatus aperuit cetera.

Sic in illam domum translata causa confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator uerbi tui et multarum in ecclesia tua causarum examinator experientior instructiorque discessit.

[X 16] Hunc ergo Romae inueneram, et adhaesit mihi fortissimo uinculo mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum uotum magis parentum quam suum. Et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. Temptata est quoque eius indoles non solum inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris.

Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum. Erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit Alypius. Promissum est praemium; inrisit animo. Praetentae minae. calcauit mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum et innumerabilibus praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum uel amicum non optaret uel non formidaret inimicum. Ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamuis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re uera, si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret, sed consulta iustitia deliberationem in melius uertit utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. Paruum est hoc; sed qui in paruo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae ueritatis ore processit: Si in iniusto mammona fideles non fuistis, uerum quis dabit uobis? et si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis?

Talis ille tunc inhaerebat mihi mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus uitae modus.

[17] Nebridius etiam, qui relicta patria uicina Carthagini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secutura matre nullam ob aliam causam Mediolanium uenerat, nisi ut mecum uiueret in flagrantissimo studio ueritatis atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat beatae uitae inquisitor ardens et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium et inopiam suam sibimet inuicem anhelantium et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore oportuno. Et in omni amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et auersabamur gementes et dicebamus: "Quam diu haec?" Et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis apprehenderemus.

[XI 18] Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undeuicensimo anno aetatis meae, quo feruere coeperam studio sapientiae, disponens ea inuenta relinquere omnes uanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. Et ecce iam tricenariam aetatem gerebam in eodem luto haesitans auiditate fruendi praesentibus fugientibus et dissipantibus me, dum dico: "Cras inueniam; ecce manifestum apparebit et tenebo ; ecce Faustus ueniet et exponet omnia. O magni uiri Academici! Nihil ad agendam uitam certi comprehendi potest? Immo quaeramus diligentius et non desperemus. Ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda uidebantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. Figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inueniatur perspicua ueritas. Sed ubi quaeretur? Quando quaeretur? Non uacat Ambrosio, non uacat legere. Vbi ipsos codices quaerimus? Vnde aut quando comparamus? A quibus sumimus?

Deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. Magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et uani accusabamus. Nefas habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. Et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? Antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? Cur non id agimus? Sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? Quando praeparamus quod emant scholastici? Quando reparamus nos ipsos relaxando animo ab intentione curarum?

[19] Pereant omnia et dimittamus haec uana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem ueritatis. Vita misera est, mors incerta est; subito obrepat: quomodo hinc exibimus? Et ubi nobis discenda sunt quae hic negleximus? Ac non potius huius neglegentiae supplicia luenda? Quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? Ergo et hoc quaerendum. Sed absit, ut ita sit. Non uacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis christianae fidei toto orbe diffunditur. Numquam tanta et talia pro nobis diuinitus agerentur, si morte corporis etiam uita animae consumeretur. Quid cunctamur igitur relicta spe saeculi conferre nos totos ad quaerendum deum et uitam beatam?

Sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam dulcedinem suam; non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce iam quantum est, ut impetretur aliquis honor. Et quid amplius in his desiderandum? Suppetit amicorum maiorum copia: ut nihil aliud et multum festinemus, uel praesidatus dari potest. Et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum grauet, et ille erit modus cupiditatis. Multi magni uiri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt."

[20] Cum haec dicebam et alternabant hi uenti et impellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam conuerti ad dominum et differebam de die in diem uiuere in te et non differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua et ab ea fugiens quaerebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus, et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram, et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. Vtique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.

[XII 21] Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreuerat et deinde iam continentissime uiuebat. Ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam et promeruissent deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. A quorum ego quidem granditate animi longe aberam et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba bene suadentis tamquam manus soluentis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes implicarentur.

[22] Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me affirmarem, quotienscumque inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo modo posse degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam uitam nequirem spernere, coeperat et ipse desiderare coniugium nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo uita mea, quae illi sic placebat, non mihi uita, sed poena uideretur. Stupebat enim liber ab illo uinculo animus seruitutem meam et stupendo ibat in experiendi cupidinem uenturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud.

Neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. Magna autem ex parte atque uehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostram miseratus miseros subuenires miris et occultis modis.

[XIII 23] Et instabatur impigre, ut ducerem uxorem. Iam petebam, iam promittebatur maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari et uota sua ac promissa tua in mea fide compleri animaduertebat. Cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per uisum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam uoluisti. Et videbat quaedam vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia qua solet, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem uerbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem te et animam suam somniantem.

Instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, expectabatur.

[XIV 24] Et multi amici agitaueramus animo et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae uitae molestias paene iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et uniuersum singulorum esset et omnia omnium, cum uideremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate essentque inter nos praediuites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. Qui maxime instabat huic rei et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multum ceteris anteibat. Et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent ceteris quietis. Sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum iam habebant et nos habere uolebamus, totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus atque confractum et abiectum est. Inde ad suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas uias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuum manet in aeternum. Ex quo consilio deridebas nostra et tua praeparabas nobis daturus escam in oportunitate et aperturus manum atque impleturus animas nostras benedictione.

[XV 25] Interea mea peccata multiplicabantur, et auulsa a latere meo tamquam impedimento coniugii cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et uulneratum mihi erat et trahebat sanguinem. Et illa in Africam redierat uouens tibi alium se uirum nescituram relicto apud me naturali ex illa filio meo. At ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis seruus eram, procuraui aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur uel integer uel auctior morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. Nec sanabatur uulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post feruorem doloremque acerrimum putrescebat et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.

[XVI 26] Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! Ego fiebam miserior et tu propinquior. Aderat iam iamque dextera tua raptura me de caeno et ablatura, et ignorabam. Nec me reuocabat a profundiore uoluptatum carnalium gurgite nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per uarias quidem opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo.

Et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae uitam et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. Et quaerebam, si essemus immortales et in perpetua corporis uoluptate sine ullo amissionis terrore uiueremus, cur non essemus beati aut quid aliud quaereremus, nesciens id ipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non uidet oculus carnis, et uidetur ex intimo. Nec considerabam miser, ex qua uena mihi manaret, quod ista ipsa foeda tamen cum amicis dulciter conferebam nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum sensum, quem tunc habebam in quantalibet affluentia carnalium uoluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam uicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam.

O tortuosas vias! Vae animae audaci, quae sperauit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! Versa et reuersa in tergum et in latera et in uentrem, et dura sunt omnia, et tu solus requies.

Et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constituis nos in uia tua et consolaris et dicis: "Currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram".

 

Liber septimvs

[I 1] Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuuentutem, quanto aetate maior, tanto uanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos uideri solet. Non te cogitabam, deus, in figura corporis humani, ex quo audire aliquid de sapientia coepi; semper hoc fugi et gaudebam me hoc repperisse in fide spiritalis matris nostrae, catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. Et conabar cogitare te homo et talis homo, summum et solum et uerum deum, et te incorruptibilem et inuiolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen uidebam et certus eram id, quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod uiolari non potest, incunctanter praeponebam uiolabili, et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. Clamabat uiolenter cor meum aduersus omnia phantasmata mea et hoc uno ictu conabar abigere circumuolantem turbam immunditiae ab acie mentis meae: et uix dimota in ictu oculi ecce conglobata rursus aderat et inruebat in aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamuis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum siue infusum mundo siue etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inuiolabile et incommutabile, quod corruptibili et uiolabili et commutabili praeponebam, quoniam quidquid priuabam spatiis talibus, nihil mihi esse uidebatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore uacuatus et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis tamquam spatiosum nihil.

[2] Ego itaque incrassatus corde nec mihimet ipsi uel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur uel diffunderetur uel conglobaretur uel tumeret uel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec uidebam hanc eandem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid.

Ita etiam te, vita vitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem et extra eam quaquauersum per immensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. Sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum, sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris sed etiam terrae corpus peruium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrantem omnia, quae creasti. Ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. Illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, breuibus breues partes tuas praesentes faceres. Non est autem ita. Sed nondum inluminaueras tenebras meas.

[II 3] Sat erat mihi, domine, aduersus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat uerbum tuum, sat erat ergo illud quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat et omnes, qui audieramus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex aduersa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses? Si enim responderetur aliquid fuisse nocituram, uiolabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum vel proles de ipsa substantia tua misceretur aduersis potestatibus et non a te creatis naturis atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam uerteretur et indigeret auxilio, quo erui purgarique posset, et hanc esse animam, cui tuus sermo seruienti liber et contaminatae purus et corruptae integer subueniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. Itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et execrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima uoce abominandum. Sat erat ergo istuc aduersus eos omni modo euomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguae sentiendo de te ista et loquendo.

[III 4] Sed et ego adhuc, quamuis incontaminabilem et inconuertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem deum nostrum, deum uerum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia, non tenebam explicatam et enodatam causam mali. Quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam uidebam, ut non per illam constringerer deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. Itaque securus eam quaerebam et certus non esse uerum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam, quia uidebam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere.

[5] Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum uoluntatis arbitrium causam esse, ut male faceremus et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non ualebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus mergebar iterum et saepe conatus mergebar iterum atque iterum. Subleuabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me habere uoluntatem quam me uiuere. Itaque cum aliquid uellem aut nollem, non alium quam me uelle ac nolle certissimus eram et ibi esse causa peccati mei iam iamque animaduertebam. Quod autem inuitus facerem, pati me potius quam facere uidebam et id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua me non iniuste plecti te iustum cogitans cito fatebar. Sed rursus dicebam: "Quis fecit me? Nonne deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? Vnde igitur mihi male uelle et bene nolle? Vt esset, cur iuste poenas luerem? Quis in me hoc posuit et inseuit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse peruersa uoluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso uoluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset?" His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putatur.

[IV 6] Sic enim nitebar inuenire cetera, ut iam inueneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. Neque enim ulla anima umquam potuit poteritue cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. Cum autem uerissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut iam ego praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid attingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. Vbi igitur uidebam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam atque inde aduertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio qua uiolari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus modo uiolat corruptio deum nostrum, nulla uoluntate, nulla necessitate, nullo improuiso casu, quoniam ipse est deus et quod sibi uult, bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris inuitus ad aliquid, quia uoluntas tua non est maior quam potentia tua. Esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: uoluntas enim et potentia dei deus ipse est. Et quid improuisum tibi, qui nosti omnia? Et nulla natura est, nisi quia nosti eam. Et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?

[V 7] Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non uidebam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, quidquid in ea. cernere possumus, sicuti est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia, et quidquid in ea non uidemus, sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea; et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam, sive re vera quae corpora erant, sive quae ipse pro spiritibus finxeram,

et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueuersum sane finitam, te autem, domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum, tamquam si mare esset ubique et undique per immensa infinitum solum mare et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari:

sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam et dicebam: "Ecce deus et ecce quae creauit deus, et bonus deus atque his ualidissime longissimeque praestantior; sed tamen bonus bona creauit: et ecce quomodo ambit atque implet ea: ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? Quae radix eius et quod semen eius? An omnino non est? Cur ergo timemus et cauemus quod non est? Aut si inaniter timemus, certe uel timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor, et tanto grauius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus.

Idcirco aut est malum, quod timemus, aut hoc malum est, quia timemus. Vnde est igitur, quoniam deus fecit haec omnia bonus bona? Maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. Vnde est malum? An unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formauit atque ordinauit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non conuerteret? Cur et hoc? An impotens erat totam uertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? Postremo cur inde aliquid facere uoluit ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? Aut uero existere poterat contra eius uoluntatem? Aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam siuit esse ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? Aut iam, si aliquid subito uoluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset atque ipse solus esset totum uerum et summum et infinitum bonum? Aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie, quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? Non enim esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuuaretur materia".

Talia voluebam pectore misero, ingrauidato curis mordacissimis de timore mortis et non inuenta ueritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in catholica ecclesia fides Christi tui, domini et saluatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans, sed tamen non eam relinquebat animus, immo in dies magis magisque imbibebat.

[VI 8] Iam etiam mathematicorum fallaces diuinationes et impia deliramenta reieceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis uisceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! Tu enim, tu omnino — nam quis alius a morte omnis erroris reuocat nos nisi uita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum uolatica folia? — tu procurasti peruicaciae meae, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni et Nebridio adulescenti mirabilis animae, illi uehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti non esse illam artem futura praeuidendi, coniecturas autem hominum habere saepe uim sortis et multa dicendo dici pleraque uentura nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus, procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem curiosum et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat: quod quantum ualeret ad illius artis opinionem euertendam, ignorabat.

Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant videretur,

ego autem, qui iam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere ac dicere quod nutanti occurrebat, sed tamen subicerem prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania,

tum ille mihi narrauit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem. Qui pari studio et conlatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, obseruarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta conligerent.

Itaque dicebat audisse se a patre, quod, cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat. Quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima obseruatione numerarent, enixae essent ambae simul, ita ut easdem constellationes usque ad easdam minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille seruulo. Nam cum mulieres parturire coepissent, indicauerunt sibi ambo, quid sua cuiusque domo ageretur, et parauerunt quos ad se inuicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. Atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum interuallis sibi obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur. Et tamen Firminus amplo apud suos loco natus dealbatiores uias saeculi cursitabat, augebatur diuitiis, sublimabatur honoribus, seruus autem ille conditionis iugo nullatenus relaxato dominis seruiebat ipso indicante, qui nouerat eum.

[9] His itaque auditis et creditis — talis quippe narrauerat — omnis illa reluctatio mea resoluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate reuocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut uera pronuntiarem, debuisse me utique uidere ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille seruus ex eisdem constellationibus — quia et illius ipsae essent — consuluisset, ut eidem quoque uera proferrem, debuisse me rursus ibi uidere abiectissimam familiam, conditionem seruilem et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. Vnde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem, si uera dicerem, si autem eadem dicerem, falsa dicerem. Inde certissime conlegi ea, quae uera consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

[10] Hinc autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando, ne quis eorundem delirorum, qui talem quaestum sequerentur, quos iam iamque inuadere atque inrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum temporis interuallum, quantamlibet uim in rerum natura habere contendant, conligi tamen humana obseruatione non possit litterisque signari omnino non ualeat, quas mathematicus inspecturus est, ut uera pronuntiet. Et non erunt uera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et de Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret aut, si uera diceret, non eadem diceret: at eadem inspiceret. Non ergo arte, sed sorte uera diceret.

Tu enim, domine, iustissime moderator uniuersitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. Cui non dicat homo: "Quid est hoc?", "Vt quid hoc?" Non dicat, non dicat; homo est enim.

[VII 11] Iam itaque me, adiutor meus, illis uinculis solueras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. Sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te et esse incommutabilem substantiam tuam et esse de hominibus curam et iudicium tuum et in Christo, filio tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae catholicae commendaret auctoritas, uiam te posuisse salutis humanae ad eam uitam, quae post hanc mortem futura est. His itaque saluis atque inconcusse roboratis in animo meo quaerebam aestuans, unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus ? Et ibi erant aures tuae nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae uoces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. Tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat, quod inde digerebatur perlinguam meam in aures familiarissimorum meorum ? Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. Intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. At ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inueniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: "Sat est", et "Bene est", nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te uero inferior, et tu gaudium uerum mihi subdito tibi et tu mihi subieceras quae infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi seruiens dominarer corpori.

Sed cum superbe contra te surgerem et currerem aduersus dominum in ceruice crassa scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique aceruatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: "Quo is, indigne et sordide?" Et haec de uulnere meo creuerant, quia humiliasti tamquam uulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

[VIII 12] Tu uero, domine, in aeternum manes et non in aeternum irasceris nobis quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. Et stimulis internis agitabas me, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae aciesque conturbata et contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur.

[IX 13] Et primo uolens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus uia humilitatis, quod uerbum tuum caro factum est et habitauit inter homines, procurasti mihi per quendam hominem immanissimo typho turgidum quosdam Platonicorum libros ex graeca lingua in latinam versos,

et ibi legi non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum: hoc erat in principio apud deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est, in eo uita est, et uita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, et quia hominis anima, quamuis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed uerbum, deus, est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. et mundus eum non cognouit. Quia uero in sua propria uenit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri credentibus in nomine eius, non ibi legi.

[14] Item legi ibi, quia uerbum, deus, non ex carne, non ex sanguine non ex uoluntate uiri neque ex voluntate carnis, sed ex deo natus est; sed quia verbum caro factum est et habitauit in nobis, non ibi legi.

Indagaui quippe in illis litteris uarie dictum et multis modis, quod sit filius in forma patris non rapinam arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est, sed quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo, humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod deus eum exaltauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, non habent illi libri.

Quod enim ante omnia tempora et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus filius tuus coaeternus tibi et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renouantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est et filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum, non est ibi. Abscondisti enim haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis, ut uenirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et diriget mites in iudicio et docet mansuetos uias suas uidens humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra. Qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem: "discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. et inuenietis requiem animabus uestris", etsi cognoscunt deum, non sicut deum glorificant aut gratias agunt, sed euanescunt in cogitationibus suis et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.

[15] Et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et uaria simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, uidelicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honorauit populus primogenitus, conuersus corde in Aegyptum et curuans imaginem tuam, animam suam, ante imaginam uituli manducantis faenum. Inueni haec ibi et non manducaui. Placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis ab Iacob, ut maior seruiret minori, et uocasti gentes in hereditatem tuam. Et ego ad te ueneram ex gentibus et intendi in aurum, quod ab Aegypto uoluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. Et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutauerunt ueritatem dei in mendacium et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.

[X 16] Et inde admonitus redire ad memet ipsum intraui in intima mea duce te et potui, quoniam factus es adiutor meus. Intraui et uidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam lucem incommutabilem, non hanc uulgarem et conspicuam omni carni nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat, sed aliud, aliud ualde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam nec sicut caelum super terram, sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. Qui nouit ueritatem, nouit eam, et qui nouit eam, nouit aeternitatem. Caritas nouit eam. O aeterna ueritas et uera caritas et cara aeternitas! Tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. Et cum te primum cognoui, tu assumpsisti me, ut uiderem esse, quod uiderem, et nondum me esse, qui uiderem. Et reuerberasti infirmitatem aspectus mei radians in me uehementer, et contremui amore et horrore: et inueni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem uocem tuam de excelso: "Cibus sum grandium: cresce et manducabis me. Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me." Et cognoui, quoniam pro iniquitate erudisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam meam, et dixi: "Numquid nihil est ueritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est?" Et clamasti de longinquo: immo uero ego sum qui sum. Et audiui, sicut auditur in corde, et non erat prorsus, unde dubitarem faciliusque dubitarem uiuere me quam non esse ueritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.

[XI 17] Et inspexi cetera infra te et uidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim uere est, quod incommutabiliter manet. Mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem in se manens innouat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.

[XII 18] Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent, quia, si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur, non esset. Nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, priuantur bono. Si autem omni bono priuabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono priuabuntur, omnino nulla erunt: ergo quandiu sunt, bona sunt. Ergo quaecumque sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corrumpi non posset.

Itaque vidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullae substantiae sunt, quas tu non fecisti. Et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt et simul omnia ualde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona ualde.

[XIII 19] Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec uniuersae creaturae tuae, quia extra te non est aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem imposuisti ei. In partibus autem eius quaedam quibusdam quia non conueniunt, mala putantur; et eadem ipsa conueniunt aliis et bona sunt et in semet ipsis bona sunt. Et omnia haec, quae sibimet inuicem non conueniunt, conueniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque uentosum congruum sibi. Et absit, iam ut dicerem: "Non essent ista", quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem, quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia pecora, reptilia et uolatilia pinnata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus laudant nomen tuum. Cum uero etiam de caelis te laudent, laudent te, deus noster, in excelsis omnes angeli tui, omnes uirtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen tuum: non iam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore pendebam.

[XIV 20] Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa, quae fecisti. Et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum et non requiescebat et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium et eum putauerat esse te et eum conlocauerat in corde suo et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam fouisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne uiderent uanitatem, cessaui de me paululum, et consopita est insania mea; et euigilaui in te et uidi te infinitum aliter, et uisus iste non a carne trahebatur.

[XV 21] Et respexi alia et uidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu ueritate, et omnia uera sunt, in quantum sunt, nec quidquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. Et uidi, quia non solum locis sua quaeque suis conueniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, et quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec uenirent nisi te operante et manente.

[XVI 22] Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suauis est, et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. Et iustitia tua displicet iniquis, nedum uipera et uermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quaesiui, quid esset iniquitas, et non inueni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae infima uoluntatis peruersitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.

[XVII 23] Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo moxque diripiebar abs te pondere meo et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem, quoniam corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, eramque certissimus, quod inuisibilia tua a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus et diuinitas tua. Quaerens enim, unde approbarem pulchritudinem corporum sive caelestium siue terrestrium et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus iudicanti et dicenti: "Hoc ita esse debet, illud non ita", hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis aeternitatem supra mentem meam commutabilem.

Atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam atque inde ad eius interiorem uim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis; quae se quoque in me comperiens mutabilem erexit se ad intellegentiam suam et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inueniret quo lumineas pergeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile — quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret — et pervenit ad id, quod est in ictu trepidantis aspectus.

Tunc vero inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non eualui et repercussa infirmitate redditus solitis non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.

[XVIII 24] Et quaerebam uiam comparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: Ego sum uia et ueritas et uita, et cibum, cui capiendo inualidus eram, miscentem carni, quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia.

Non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. Verbum enim tuum, aeterna ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens leuaret eos.

[XIX 25] Ego uero aliud putabam tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine ad exemplum contemnendorum temporalium prae adipiscenda immortalitate diuina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. Quid autem sacramenti haberet uerbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. Nouit hoc omnis, qui nouit incommutabilitatem uerbi tui, quam ego iam noueram, quantum poteram, nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc mouere membra corporis per uoluntatem, nunc non mouere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animae et mentis. Quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam, non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. Alypius autem deum carne indutum ita putabat credi a catholicis, ut praeter deum et carnem non esset in Christo, animam mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine uitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius mouebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo, quod uerbum caro factum est, quomodo catholica ueritas a Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. Oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.

[XX 26] Sed tunc lectis Platonicorum illis libris posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream ueritatem inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi et repulsus sensi, quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse nec tamen per locos finitos infinitosue diffundi et uere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt, certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te.

Garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, saluatore nostro, uiam tuam quaererem, non peritus sed periturus essem. Iam enim coeperam velle videri sapiens plenus poena mea et non flebam, insuper et inflabar scientia. Ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? Aut quando illi libri me docerent eam? In quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo uoluisti incurrere, ut imprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem et, cum postea in libris tuis mansuefactus essem et curantibus digitis tuis contrectarentur uulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter uidentes, quo eundum sit, nec uidentes, qua, et uiam ducentem ad beatificam patriam non tantum cernendam sed et habitandam.

Nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem et in earum familiaritate obdulcuisses mihi et post in illa uolumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem imbiberam, perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.

[XXI 27] Itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui et prae ceteris apostolum Paulum, et perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius, et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. Et coepi et inueni, quidquid illac uerum legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici, ut qui uidet non sic glorietur, quasi non acceperit non solum id quod uidet, sed etiam ut uideat — quid enim habet quod non accepit? — et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut uideat, sed etiam sanetur ut teneat, et qui de longinquo uidere non potest, uiam tamen ambulet, qua ueniat et uideat et teneat, quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis repugnante legi mentis suae et se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? Quoniam iustus es, domine; nos autem peccauimus, inique fecimus, impie gessimus, et grauata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit uoluntati nostrae similitudinem uoluntatis suae, qua in ueritate tua non stetit. Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio uiarum tuarum, in quo princeps huius mundi non invenit quidquam morte dignum, et occidit eum: et euacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis?

Hoc illae litterae non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis huius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum: etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non mouebor amplius. Nemo ibi audit uocantem: Venite ad me, qui laboratis. Dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea parvulis.

Et aliud est de siluestri cacumine uidere patriam pacis et iter ad eam non inuenire et frustra conari per inuia circum obsidentibus et insidiantibus fugitiuis desertoribus cum principe suo leone et dracone, et aliud tenere uiam illuc ducentem cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem militiam deseruerunt; uitant enim eam sicut supplicium. Haec mihi inuiscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraueram opera tua et expaueram.

 

Liber octavvs

[I 1] Deus meus, recordor in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: Domine, quis similis tibi? Dirupisti uincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. Quomodo dirupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audiunt haec: Benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius.

Inhaeserant praecordiis meis uerba tua, et undique circumuallabar abs te. De vita tua aeterna certus eram, quamuis eam in aenigmate et quasi per speculum uideram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea uero temporali uita nutabant omnia et mundandum erat cor a fermento ueteri; et placebat uia ipse saluator et ire per eius angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam uisumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat seruus tuus et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam, quod a iuuentute sua deuotissime tibi uiueret; iam uero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae uitae tuae multa expertus, multa edoctus mihi uidebatur: et uere sic erat. Vnde mihi ut proferret uolebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in uia tua.

[2] Videbam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat ualde non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam seruitutem tam grauem. Iam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi, sed adhuc tenaciter conligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius maxime uolens omnes homines sic esse, ut ipse erat. Sed ego infirmior eligebam molliorem locum et propter hoc unum uoluebar in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar uitae coniugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore ueritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat. Vani sunt certe omnes homines, quibus non inest dei scientia, nec de his, quae uidentur bona, potuerunt inuenire eum, qui est. At ego iam non eram in illa uanitate; transcenderam eam et contestante uniuersa creatura inueneram te creatorem nostrum et uerbum tuum apud te deum tecumque unum deum, per quod creasti omnia.

Et est aliud genus impiorum, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti, ubi conualescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia, et: Noli velle videri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Et inveneram iam bonam margaritam, et uenditis omnibus, quae haberem, emenda erat, et dubitabam.

[II 3] Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii et quem uere ut patrem diligebat. Narraui ei circuitus erroris mei. Vbi autem commemoraui legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam, rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius uerbum. Deinde, ut me exhortaretur ad humibtatem Christi sapientibus absconditam et reuelatam paruulis, Victorinum ipsum recordatus est, quem Romae cum esset, familiarissime nouerat, deque illo mihi narrauit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus quique philosophorum tam multa legerat et diiudicauerat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod ciues huius mundi eximium putant, statuam Romano foro meruerat et acceperat, usque ad illam aetatem uenerator idolorum sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata spirabat populi Pelusiam et omnigenum deum monstra et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam

tela tenuerant et a se uictis iam Roma supplicabat, quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitauerat, non erubuerit esse puer Christi tui et infans fontis tui subiecto collo ad humilitatis iugum et edomita fronte ad crucis opprobrium.

[4] O domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigauerunt, quibus modis te insinuasti illi pectori?

Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam omnesque christianas litteras inuestigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "Noueris me iam esse christianum". Et respondebat ille: "Non credam nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia Christi uidero". Ille autem inridebat dicens: "Ergo parietes faciunt christianos?" Et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et Simplicianus illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. Amicos enim suos reuerebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriuerat dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis uerbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit uanitati et erubuit ueritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: "Eamus in ecclesiam: christianus uolo fieri". At ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. Vbi autem imbutus est primis instructionis sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur mirante Roma, gaudente ecclesia. Superbi uidebant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant: seruo autem tuo dominus deus erat spes eius et non respiciebat in uanitates et insanias mendaces.

[5] Denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui uerecundia trepidaturi uidebantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo uereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians uerbum tuum, qui non uerebatur in uerbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet inuicem, quisque ut eum nouerat, strepuerunt nomen eius strepitu gratulationis. Quis autem ibi eum non nouerat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum conlaetantium: "Victorinus, Victorinus". Cito sonuerunt exultatione, quia uidebant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiauit ille fidem ueracem praeclara fiducia, et uolebant eum omnes rapere intro in cor suum. Et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.

[III 6] Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta nouem iustis, quibus non opus est paenitentia. Et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exultantibus pastoris umeris reportetur ouis, quae errauerat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus uicinis mulieri, quae inuenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est. Gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. Nam tu semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia.

[7] Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: "ita est". Triumphat uictor imperator et non uicisset, nisi pugnauisset, et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. Iactat tempestas nauigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Aeger est carus et uena eius malum renuntiat; omnes, qui eum saluum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis uiribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea saluus et fortis ambularet. Easque ipsas uoluptates humanae uitae etiam non inopinatis et praeter uoluntatem inruentibus, sed institutis et uoluntariis molestiis homines adquirunt. Edendi et bibendi uoluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum extinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne uile habeat maritus datam, quam non suspirauerit sponsus dilatam.

[8] Hoc in turpi et execranda laetitia, hoc in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. Quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? Quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad uermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares et suis quaeque temporibus ageres? Ei mihi, quam excelsus es in excelsis et quam profundus in profundis! Et nusquam recedis, et uix redimus ad te.

[IV 9] Age, domine, fac excita et reuoca nos, accende et rape, flagra, dulcesce: amemus, curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te et accedunt et inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant? Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia feruefaciunt se et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem et multis praeeunt secuturis, ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur.

Absit enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum aut prae ignobilibus nobiles, quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi elegisti et contemptibilia et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. Et tamen idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum Paulus pro consule per eius militiam debellata superbia sub lene iugum Christi tui missus esset regis magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore Saulo Paulus uocari amauit ob tam magnae insigne uictoriae. Plus enim hostis uincitur in eo, quem plus tenet et de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tamquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios tuos, quia rex noster alligauit fortem, et uidebant uasa eius erepta mundari et aptari in honorem tuum et fieri utilia domino ad omne opus bonum.

[V 10] Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narrauit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narrauerat. Posteaquam uero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt christiani docere litteraturam et oratoriam — quam legem ille amplexus loquacem scholam deserere maluit quam uerbum tuum, quo linguas infantium facis disertas — non mihi fortior quam felicior uisus est, quia inuenit occasionem uacandi tibi. Cui rei ego suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate. Velle meum tenebat inimicus et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. Quippe ex uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis — unde catenam appellaui — tenebat me obstrictum dura seruitus. Voluntas autem noua, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colerem fruique te uellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem uestustate roboratam. Ita duae uoluntates meae, una uetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se atque discordando dissipabant animam meam.

[11] Sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me approbabam, quam in eo, quod in me improbabam. Ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quam faciebam uolens. Sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat, quoniam uolens quo nollem perueneram. Et quis iure contradiceret, cum peccantem iusta poena sequeretur? Et non erat iam illa excusatio, qua uideri mihi solebam propterea me nondum contempto saeculo seruire tibi, quia incerta mihi esset perceptio ueritatis: iam enim et ipsa certa erat. Ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam et impedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.

[12] Ita sarcina saeculi, uelut somno assolet, dulciter premebar, et cogitationes, quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. Et sicut nemo est, qui dormire semper uelit, omniumque sano iudicio uigilare praestat, differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum grauis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam esse melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et uincebat, hoc libebat et uinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi: Surge qui dormis et exurge a mortuis, et inluminabit te Christus. et undique ostendenti uera te dicere, non erat omnino, quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: "Modo", "Ecce modo", "Sine paululum". Sed "modo et modo" non habebat modum et "sine paululum" in longum ibat. Frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captiuum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. Lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam inuitus animus eo merito, quo in eam uolens inlabitur. Miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?

[VI 13] Et de uinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum seruitute quemadmodum me exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. Agebam solita crescente anxitudine et cotidie suspirabam tibi, frequentabam ecclesiam tuam, quantum uacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. Mecum erat Alypius otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia uenderet, sicut ego uendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et ciui, et grammatico, subdoceret, uehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit — maiora enim posset, si uellet, de litteris agere — sed officio beniuolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime cauens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus, deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem uolebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum ad quaerendum aliquid uel legendum uel audiendum de sapientia.

[14] Quodam igitur die — non recolo causam, qua erat absens Nebridius — cum ecce ad nos domum uenit ad me et Alypium Ponticianus quidam, ciuis noster, in quantum Afer, praeclare in palatio militans: nescio quid a nobis uolebat. Et consedimus, ut conloqueremur. Et forte supra mensam lusoriam, quae ante nos erat, attendit codicem: tulit, aperuit, inuenit apostolum Paulum, inopinate sane; putauerat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. Tum uero arridens meque intuens gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente comperisset. Christianus quippe et fidelis erat et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo ipso narrante de Antonio Aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat apud seruos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit, immoratus est in eo sermone insinuans tantum uirum ignorantibus et admirans eandem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima mirabilia tua in fide recta et catholica ecclesia. Omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant, et ille, quia inaudita nobis erant.

[15] Inde sermo eius deuolutus est ad monasteriorum greges et mores suaueolentiae tuae et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore, et non noueramus. Pertendebat ille et loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. Vnde incidit, ut diceret nescio quando se et tres alios contubernales suos, nimirum apud Treueros, cum imperator promeridiano circensium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos atque illic, ut forte combinati spatiabantur, unum secum seorsum et alios duos itidem seorsum pariterque digressos; sed illos uagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam serui tui spiritu pauperes, qualium est regnum caelorum, et inuenisse ibi codicem, in quo scripta erat uita Antonii. Quam legere coepit unus eorum et mirari et accendi et inter legendum meditari arripere talem uitam et relicta militia saeculari seruire tibi. Erant autem ex eis, quos dicunt agentes in rebus. Tum subito repletus amore sancto et sobrio pudore iratus sibi coniecit oculos in amicum et ait illi: "Dic, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? Quid quaerimus? Cuius rei causa militamus? Maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? Et ibi quid non fragile plenumque periculis? Et per quot pericula peruenitur ad grandius periculum? Et quando istuc erit? Amicus autem dei, si uoluero, ecce nunc fio."

Dixit hoc et turbidus parturitione nouae uitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu uidebas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. Namque dum legit et uoluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando et discreuit decreuitque meliora iamque tuus ait amico suo: "Ego iam abrupi me ab illa spe nostra et deo seruire statui et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli aduersari". Respondit ille adhaerere se socium tantae mercedis tantaeque militiae. Et ambo iam tui aedificabant turrem sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi te.

Tunc Ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabat, quaerentes eos deuenerunt in eundem locum et inuenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. At illi narrato placito et proposito suo, quoque modo in eis talis uoluntas orta esset atque firmata petiuerunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis fleuerunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et commendauerunt se orationibus eorum et trahentes cor in terra abierunt in palatium, illi autem affigentes cor caelo manserunt in casa. Et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae uirginitatem tibi.

[VII 16] Narrabat haec Ponticianus. Tu autem, domine, inter uerba eius retorquebas me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me attendere, et constituebas me ante faciem meam, ut uiderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et ulcerosus. Et uidebam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. Et si conabar auertere a me aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi et impingebas me in oculos meos, ut inuenirem iniquitatem meam et odissem. Noueram eam, sed dissimulabam et cohibebam et obliuiscebar.

[17] Tunc uero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto execrabilius me comparatum eis oderam, quoniam multi mei anni mecum effluxerant — forte duodecim anni — ex quo ab undeuicensimo anno aetatis meae lecto Ciceronis Hortensio excitatus eram studio sapientiae et differebam contempta felicitate terrena ad eam inuestigandam uacare, cuius non inuentio, sed uel sola inquisitio iam praeponenda erat etiam inuentis thesauris regnisque gentium et ad nutum circumfluentibus corporis uoluptatibus. At ego adulescens miser ualde, miser in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et dixeram: "Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo". Timebam enim, ne me cito exaudires et cito sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam extingui. Et ieram per uias prauas superstitione sacrilega non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam.

[18] Et putaueram me propterea differre de die in diem contempta spe saeculi te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem cursum meum. Et uenerat dies, quo nudarer mihi et increparet in me conscientia mea: "Vbi est lingua? Nempe tu dicebas propter incertum uerum nolle te abicere sarcinam uanitatis. Ecce iam certum est, et illa te adhuc premit umerisque liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo attriti sunt nec decennio et amplius ista meditati". Ita rodebar intus et confundebar pudore horribili uehementer, cum Ponticianus talia loqueretur. Terminato autem sermone et causa, qua uenerat, abiit ille, et ego ad me. Quae non in me dixi? Quibus sententiarum uerberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur, recusabat et non se excusabat. Consumpta erant et conuicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in mortem.

[VIII 19] Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaueram cum anima mea in cubiculo nostro, corde meo, tam uultu quam mente turbatus inuado Alypium, exclamo: "Quid patimur? Quid est hoc? Quid audisti? Surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris sine corde ecce ubi uolutamur in carne et sanguine! An quia praecesserunt, pudet sequi et non pudet nec saltem sequi?" Dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. Neque enim solita sonabam. Plus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus vocis quam verba, quae promebam.

Hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum aggressus eram, donec exiret, qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter et moriebar uitaliter, gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. Abscessi ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. Neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. Aut quando me sic affectum desereret? Sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. Ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur nauibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. Nam non solum ire, uerum etiam peruenire illuc nihil erat aliud quam uelle ire, sed uelle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac uersare et iactare uoluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem.

[20] Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando uolunt homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel resoluta languore uel quoquo modo impedita sint. Si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. Potui autem uelle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. Tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non faciebam, quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat et mox, ut uellem, possem, quia mox, ut uellem, utique uellem. Ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate perficiendam.

[IX 21] Vnde hoc monstrum? Et quare istuc? Luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. Vnde hoc monstrum? Et quare istuc? Imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus sibi, et resistitur. Imperat animus, ut moueatur manus, et tanta est facilitas, ut uix a seruitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. Imperat animus, ut uelit animus, nec alter est nec facit tamen. Vnde hoc monstrum? Et quare istuc? Imperat, inquam, ut uelit, qui non imperaret, nisi uellet, et non facit quod imperat. Sed non ex toto uult: non ergo ex toto imperat. Nam in tantum imperat, in quantum uult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non uult, quoniam uoluntas imperat, ut sit uoluntas, nec alia, sed ipsa. Non itaque plena imperat; ideo non est, quod imperat. Nam si plena esset, nec imperaret, ut esset, quia iam esset. Non igitur monstrum partim uelle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit ueritate subleuatus, consuetudine praegrauatus. Et ideo sunt duae uoluntates, quia una earum tota non est et hoc adest alteri, quod deest alteri.

[X 22] Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores, qui cum duas uoluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse adseuerant, unam bonam, alteram malam. Ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera senserint uerisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Illi enim dum uolunt esse lux non in domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, uero lumine inluminante omnem hominem uenientem in hunc mundum. Attendite, quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent.

Ego cum deliberabam, ut iam seruirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui uolebam, ego, Qui nolebam; ego eram. Nec plene uolebam nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me inuito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. Et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.

[23] Nam si tot sunt contrariae naturae, quot uoluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt. Si deliberet quisquam, utrum ad conuenticulum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: "Ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet aduersantium uoluntatum?" Ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum reducit. Sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. Quid? Si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus uoluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? Aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona uoluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit uerum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut conuertentur ad uerum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diuersis uoluntatibus aestuare.

[24] Iam ergo non dicant, cum duas uoluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. Nam tu, deus uerax, improbas eos et redarguis atque conuincis eos, sicut in utraque mala uoluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem ueneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum inuadat, quando utrumque non potest, utrum emat uoluptatem luxuria an pecuniam seruet auaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis pariterque cupiantur omnia, quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet aduersantibus quattuor voluntatibus vel etiam pluribus in tanta copia rerum, quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent dicere.

Ita et in bonis voluntatibus. Nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio et utrum bonum sit euangelium disserere. Respondebunt ad singula: "Bonum". Quid? Si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diuersae uoluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur, quid potissimum arripiamus? Et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum, quo feratur tota uoluntas una, quae in plures diuidebatur. Ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni uoluptas retentat inferius, eadem anima est non tota uoluntate illud aut hoc uolens et ideo discerpitur graui molestia, dum illud ueritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.

[XI 25] Sic aegrotabam et excruciabar accusans memet ipsum solito acerbius nimis ac uoluens et uersans me in uinculo meo, donec abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar. Sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis, domine, seuera misericordia flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et tenue, quod remanserat, et reualesceret iterum et me robustius alligaret. Dicebam enim apud me intus: "Ecce modo fiat, modo fiat", et cum uerbo iam ibam in placitum. Iam paene faciebam et non faciebam nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam. Et item conabar et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque attingebam et tenebam: et non ibi eram nec attingebam nec tenebam, haesitans mori morti et uitae uiuere, plusque in me ualebat deterius inolitum, quam melius insolitum, punctumque ipsum temporis, quo aliud futurus eram, quanto propius admouebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro nec auertebat, sed suspendebat.

[26] Retinebant nugae nugarum et uanitates uanitatium, antiquae amicae meae, et succutiebant uestem meam carneam et submurmurabant: "Dimittisne nos?" et "A momento isto non erimus tecum ultra in aeternum" et "A momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum". Et quae suggerebant in eo, quod dixi "hoc et illud", quae suggerebant, deus meus? Auertat ab anima serui tui misericordia tua! Quas sordes suggerebant, quae dedecora! Et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obuiam, sed uelut a dorso mussitantes et discedentem quasi furtim uellicantes, ut respicerem. Retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo uocabar, cum diceret mihi consuetudo uiolenta: "Putasne sine istis poteris?"

[27] Sed iam tepidissime hoc dicebat. Aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut uenirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae, ibi iuuentus multa et omnis aetas et graues uiduae et uirgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, domine. Et inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret: "Tu non poteris, quod isti, quod istae? An uero isti et istae in se ipsis possunt ac non in domino deo suo? Dominus deus eorum me dedit eis. Quid in te stas et non stas? Proice te in eum, noli metuere; non se subtrahet, ut cadas: proice te securus, excipiet et sanabit te". Et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret: "Obsurdesce aduersus immunda illa membra tua super terram, ut mortificentur. Narrant tibi delectationes, sed non sicut lex domini dei tui". ista controuersia in corde meo non nisi de me ipso aduersus me ipsum. At Alypius affixus lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.

[XII 28] Vbi uero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam miseriam meam in conspectu cordis mei, oborta est procella ingens ferens ingentem imbrem lacrimarum. Et ut totum effunderem cum uocibus suis, surrexi ab Alypio — solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur — et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam eius praesentia. Sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus uocis meae iam fletu grauidus, et sic surrexeram. Mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore straui me nescio quomodo et dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his uerbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: Et tu, domine, usquequo? Usquequo, domine, irasceris in finem? Ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. Sentiebam enim eis me teneri. Iactabam voces miserabiles: "Quandiu, quandiu "cras et cras"? Quare non modo? Quare non hac hora finis turpitudinis meae?"

[29] Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio uocem de uicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis quasi pueri an puellae, nescio: "Tolle lege, tolle lege." Statimque mutato uultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid, nec occurrebat omnino audisse me uspiam repressoque impetu lacrimarum surrexi nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput inuenissem. Audieram enim de Antonio, quod ex euangelica lectione, cui forte superuenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: Vade, uende omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et ueni, sequere me, et tali oraculo confestim ad te esse conuersum. Itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. Arripui, aperui et legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis. Nec ultra volui legere nec opus erat. Statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.

[30] Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam uultu indicaui Alypio. At ille quid in se ageretur — quod ego nesciebam — sic indicauit. Petit uidere quid legissem: ostendi, et attendit etiam ultra quam ego legeram. Et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur uero: Infirmum autem in fide recipite. Quod ille ad se rettulit mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim ualde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. Inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. Narramus, quemadmodum gestum sit: exultat et triumphat et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus et intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me uidebat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Conuertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei reuelaueras, et conuertisti luctum eius in gaudium multo uberius, quam uoluerat, et multo carius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.

 

Liber nonus

[I 1] O domine, ego seruus tuus, ego seruus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. Laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine, quis similis tibi? Dicant, et responde mihi et dic animae meae: Salus tua ego sum. Quis ego et qualis ego? Quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, uoluntas mea fuit? Tu autem, domine, bonus et misericors et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle, quod uolebam, et uelle, quod uolebas. Sed ubi erat tam annoso tempore et de quo imo altoque secreto euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quod subderem ceruicem leni iugo tuo et umeros leui sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? Quam suaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. Eiciebas enim eas a me, uera tu et summa suauitas, eiciebas et intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et uolutandi atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi, claritati meae et diuitiis meis et saluti meae, domino deo meo.

[II 2] Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis, ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia mercarentur ex ore meo arma furori suo. Et oportune iam paucissimi dies supererant ad uindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem et redemptus a te iam non redirem venalis.

Consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris non erat et conuenerat inter nos, ne passim cuiquam effunderetur, quamquam tu nobis a conualle plorationis ascendentibus et cantantibus canticum graduum dederas sagittas acutas et carbones uastatores aduersus linguam subdolam uelut consulendo contradicentem et, sicut cibum adsolet, amando consumentem.

[3] Sagittaueras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus uerba tua transfixa uisceribus et exempla seruorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis uiuos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae urebant et absumebant grauem torporem, ne in ima uergeremus, et accendebant nos ualide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. Verum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet uotum et propositum nostrum, iactantiae simile uidebatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conuersa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam uicinum uindemialium diem praeuenire uoluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus uideri. Et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo et blasphemaretur bonum nostrum?

[4] Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat et difficulter trahere suspiria doloribusque pectoris testari se saucium uocemque clariorem productioremue recusare, primo perturbauerat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate deponere cogebat aut, si curari et conualescere potuissem, certe intermittere. Sed ubi plena uoluntas uacandi et uidendi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata — nosti, deus meus — etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam uolebant. Plenus igitur tali gaudio tolerabam illud interuallum temporis, donec decurreret — nescio utrum uel uiginti dies erant — sed tamen fortiter tolerabantur, quia recesserat cupiditas, quae mecum solebat ferre graue negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet.

Peccasse me in hoc quisquam semorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua passus me fuerim uel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum cum ceteris horrendis et funereis in aqua sancta ignouisti et remisisti mihi?

[III 5] Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter uincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio uidebat. Nondum christianus coniuge fideli ea ipsa tamen artiore prae ceteris compede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur nec christianum esse alio modo se uelle dicebat quam illo, quo non poterat. Benigne sane obtulit, ut, quandiu ibi essemus, in re eius essemus. Retribues illi, domine, in resurrectione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. Quamuis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus et in ea christianus et fidelis factus ex hac uita emigrauit. Ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem nec eum in grege tuo numerantes dolore intolerabili cruciaremur. Gratias tibi, deus noster! Tui sumus. Indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requieuimus in te, amoenitatem sempiterne uirentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.

[6] Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. Quamuis enim et ipse nondum christianus in illam foueam perniciosissimi erroris inciderat, ut ueritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus ueritatis. Quem non multo post conuersionem nostram et regenerationem per baptismum tuum ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi seruientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum christiana facta esset, carne soluisti. Et nunc ille uiuit in sinu Abraham. Quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus uiuit, dulcis amicus meus, tuus autem, domine, adoptiuus ex liberto filius: ibi uiuit. Nam quis alius tali animae locus? Ibi uiuit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum et bibit, quantum potest, sapientiam pro auiditate sua sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliuiscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor.

Sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem salua amicitia de tali conuersione nostra et exhortantes ad fidem gradus sui, uitae scilicet coniugalis, Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. Quod de tam proximo poterat et erat iam iamque facturus, cum ecce euoluti sunt dies illi tandem. Nam longi et multi uidebantur prae amore libertatis otiosae ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram.

[IV 7] Et uenit dies, quo etiam actu soluerer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram. Et factum est, eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens profectus in uillam cum meis omnibus. Ibi quid egerim in litteris iam quidem seruientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum absente Nebridio, testantur epistulae. Et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore praesertim ad alia maiora properanti?

Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris et quemadmodum me complanaueris humilitatis montibus et collibus cogitationum mearum et tortuosa mea direxeris et aspera lenieris quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et saluatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. Magis enim eas uolebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contriuit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas aduersas serpentibus.

[8] Quas tibi, deus meus, uoces dedi, cum legerem psalmos Dauid, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in uilla cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, uirili fide, anili securitate, materna caritate, christiana pietate!

Quas tibi uoces dabam in psalmis illis et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum aduersus typhum generis humani! Et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo.

Quam vehementi et acri dolore indignabar manichaeis et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent et insani essent aduersus antidotum, quo sani esse potuissent! Vellem, ut alicubi iuxta essent tunc et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent uoces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: Cum inuocarem, exaudiuit me deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, domine, et exaudi orationem meam: audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec uerba dixerim, quia et re uera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri uiderique sentirem, nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.

[9] Inhorrui timendo ibidemque inferui sperando et exultando in tua misericordia, pater. Et haec omnia exibant per oculos et uocem meam, cum conuersus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graues corde? Vt quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? Dilexeram enim uanitatem et quaesieram mendacium. Et tu, domine, iam magnificaueras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et conlocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum ueritatis. Et miserat eum iam, sed ego nesciebam. Miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. Ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Et clamat prophetia: Quousque graues corde? Vt quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam dominus magnificauit sanctum suum. Clamat quousque, clamat scitote, et ego tandiu nesciens uanitatem dilexi et mendacium quaesiui et ideo audiui et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. In fallaciis enim, quas pro ueritate tenueram, uanitas erat et mendacium. Et insonui multa grauiter ac fortiter in dolore recordationis meae. Quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt uanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbarentur et euomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te, quoniam uera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.

[10] Legebam: Irascimini et nolite peccare, et quomodo mouebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii tui! Nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. Volentes enim gaudere forinsecus facile uanescunt et effunduntur in ea, quae uidentur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. Et o si fatigentur inedia et dicant: Quis ostendet nobis bona? Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. Non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. O si uiderent internum aeternum, quod ego quia gustaueram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent: quis ostendet nobis bona? Ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaueram mactans uetustatem meam et inchoata meditatione renouationis meae sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. Et exclamabam legens haec foris et agnoscens intus nec uolebam multiplicari terrenis bonis deuorans tempora et deuoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et uinum et oleum.

[11] Et clamabam in consequenti uersu clamore alto cordis mei: O in pace! O in id ipsum! O quid dixit: obdormiam et somnum capiam? Quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoriam? Et tu es id ipsum ualde, qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum nec ad alia multa adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam et ardebam nec inueniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus aduersus litteras de melle caeli melleas et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huius tabescebam.

[12] Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. Dolore dentium tunc excruciabas me, et cum in tantum ingrauesceret, ut non ualerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. Et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. Mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed quis dolor? Aut quomodo fugit? Expaui, fateor, domine meus deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram.

Et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui et gaudens in fide laudaui nomen tuum, et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.

[V 13] Renuntiaui peractis uindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses uenditorem uerborum alium prouiderent, quod et tibi ego seruire delegissem et illi professioni prae difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. Et insinuaui per litteras antistiti tuo, uiro sancto Ambrosio, pristinos errores meos et praesens uotum meum, ut moneret, quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. At ille iussit Esaiam prophetam, credo, quod prae ceteris euangelii uocationisque gentium sit praenuntiator apertior. Verum tamen ego primam huius lectionem non intellegens totumque talem arbitrans distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.

[VI 14] Inde ubi tempus aduenit, quo me nomen dare oportet, relicto rure Mediolanium remeauimus. Placuit et Alypio renasci in te mecum iam induto humilitate sacramentis tuis congrua et fortissimo domitori corporis usque ad Italicum solum glaciale nudo pedo obterendum insolito ausu. Adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat ferme quindecim et ingenio praeueniebat multos graues et doctos uiros. Munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium et multum potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum non habebam. Quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraueras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster, qui inscribitur "De Magistro": ipse ibi mecum loquitur. Tu scis illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. Multa eius alia mirabiliora expertus sum. Horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti uitam eius, et securior eum recordor non timens quidquam pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi. Sociauimus eum coaeuum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua: et baptizati sumus et fugit a nobis sollicitudo uitae praeteritae. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani. Quantum fleui in hymnis et canticis tuis suaue sonantis ecclesiae tuae uocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur ueritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.

[VII 15] Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium uocibus et cordibus. Nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. Excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, seruo tuo. Ibi mea mater, ancilla tua, sollicitudinis et uigiliarum primas tenens, orationibus uiuebat. Nos adhuc frigidi a calore spiritus tui excitabamur tamen ciuitate attonita atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.

[16] Tunc memorato antistiti tuo per uisum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasii et Geruasii, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde oportune promeres ad cohercendam rabiem femineam, sed regiam. Cum enim propalata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi uexabant spiritus confessis eisdem daemonibus sanabantur, uerum etiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitatique notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exiluit eoque se ut duceret suum ducem rogauit. Quo perductus impetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum. Quod ubi fecit atque admouit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes tuae feruentes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore compressus est. Gratias tibi, deus meus! Vnde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? Et tamen tunc, cum ita flagraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.

[VIII 17] Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Euodium iuuenem ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conuersus est et baptizatus et relicta militia saeculari accinctus in tua. Simul eramus simul habitaturi placito sancto. Quaerebamus quisnam locus nos utilius haberet seruientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa praetereo, quia multum festino.

Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturiuit et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. Non eius, sed tua dicam dona in eam. Neque enim se ipsa fecerat aut educauerat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. Et erudiuit eam in timore tuo uirga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso grandiuscularum puellarum paruuli portari solent. Cuius rei gratia et propter senectam ac mores optimos in domo christiana satis a dominis honorabatur. Vnde etiam curam dominicarum filiarum commissam diligenter gerebat et erat in eis cohercendis, cum opus esset, sancta seueritate uehemens atque in docendis sobria prudentia. Nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat praecauens consuetudinem malam et addens uerbum sanum: "Modo aquam bibitis, quia in potestate uinum non habetis; cum autem ad maritos ueneritis factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit." Hac ratione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam nec liberet quod non deceret.

[18] Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei uinulentia. Nam cum de more tamquam puella sobria iuberetur a parentibus de cupa uinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. Non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt et in puerilibus animis maiorum pondere premi solent.

Itaque ad illud modicum cotidiana modica addendo — quoniam qui modica spernit, paulatim decidit — in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Vbi tunc sagax anus et uehemens illa prohibitio? Numquid ualebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, uigilaret super nos? Absente patre et matre et nutritoribus tu praesens, qui creasti, qui uocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. Quid tunc egisti, deus meus? Vnde curasti? Vnde sanasti? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium tamquam medicinale ferrum ex occultis prouisionibus tuis et uno ictu putredinem illam praecidisti? Ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione uocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam confestimque damnauit atque exuit.

Sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. At tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si uerbo eius alius corrigatur, quem uult corrigi.

[IX 19] Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita uiro seruiuit ueluti domino et sategit eum lucrari tibi loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reuerenter amabilem atque mirabilem uiro. Ita autem tolerauit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat uero ille praeterea sicut beniuolentia praecipuus, ita ira feruidus. Sed nouerat haec non resistere irato uiro, non tantum facto, sed ne uerbo quidem. Iam uero refractum et quietum cum oportunum uiderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique cum matronae multae, quarum uiri mansuetiores erant, plagarum uestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illae arguebant maritorum uitam, haec earum linguam, ueluti per iocum grauiter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales uocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire aduersus dominos non oportere. Cumque mirarentur illae scientes, quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem aut quod a se inuicem uel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoraui. Quae obseruabant, expertae gratulabantur; quae non obseruabant, subiectae uexabantur.

[20] Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum aduersus se inritatam sic uicit obsequiis perseuerans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque uindictam. Itaque posteaquam ille et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens proditas ad prodentis arbitrium uerberibus cohercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se beniuolentiae suauitate uixerunt.

[21] Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas ualeret. Paruum hoc bonum mihi uideretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime peruagante non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere, cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. Qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris.

[22] Denique etiam uirum suum iam in extrema uita temporali eius lucrata est tibi nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli tolerauerat. Erat etiam serua seruorum tuorum. Quisquis eorum nouerat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conuersationis fructibus testibus. Fuerat enim unius uiri uxor, mutuam uicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium habebat. Nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deuiare cernebat.

Postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati uiuebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita seruiuit, quasi ab omnibus genita fuisset.

[X 23] Impendente autem die, quo ex hac uita erat exitura — quem diem tu noueras ignorantibus nobis — prouenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos nauigationi. Conloquebamur ergo soli ualde dulciter et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenti quaerebamus inter nos apud praesentem ueritatem, quod tu es, qualis futura esset uita aeterna sanctorum, quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis uitae, qui est apud te, ut inde pro captu nostro aspersi quoquo modo rem tantam cogitaremus.

[24] Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in quantalibet luce corporea prae illius uitae iucunditate non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna uideretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum perambulauimus gradatim cuncta corporalia et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando et loquendo et mirando opera tua et uenimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israhel in aeternum ueritate pabulo, et ibi uita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et quae futura sunt, et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper. Quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non est aeternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice toto ictu cordis; et suspirauimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus et remeauimus ad strepitum oris nostri, ubi uerbum et incipitur et finitur. Et quid simile uerbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine uetustate atque innouanti omnia?

[25] Dicebamus ergo: "Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae reuelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat omnino — quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: "non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum" — his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus uerbum eius, non per linguam carnis neque per uocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc et subtrahantur aliae uisiones longe imparis generis et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna uita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui suspirauimus, nonne hoc est: intra in gaudium domini tui? Et istud quando? An cum omnes resurgimus, sed non omnes immutabimur?"

[26] Dicebam talia, etsi non isto modo et his uerbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter uerba uilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "Fili, quantum ad me attinet, nulla re iam delector in hac uita. Quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. Vnum erat, propter quod in hac uita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum uiderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi deus meus praestitit, ut te etiam contempta felicitate terrena seruum eius uideam. Quid hic facio?"

[XI 27] Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea uix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: "Vbi eram?" Deinde nos intuens maerore attonitos: "Ponitis hic" inquit "matrem uestram" — . Ego silebam et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. Quo audito illa uultu anxio reuerberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: "Vide" ait "quid dicit". Et mox ambobus: "Ponite" inquit "hoc corpus ubicumque: nihil uos eius cura conturbet; tantum illud uos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis". Cumque hanc sententiam uerbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingrauescente morbo exercebatur.

[28] Ego uero cogitans dona tua, deus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam recolens, quod noueram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi prouiderat et praeparauerat iuxta corpus uiri sui. Quia enim ualde concorditer uixerant, id etiam uolebat, ut est animus humanus minus capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam perigrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit: "Iam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. Audiui etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die de contemptu uitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus uirtutem feminae — quoniam tu dederas ei — quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere: "Nihil" inquit "longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet".

Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.

[XII 29] Premebam oculos eius, et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas, ibidemque oculi mei uiolento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine ualde male mihi erat. Tum uero, ubi efflauit extremum, puer Adeodatus exclamauit in planctu atque ab omnibus nobis cohercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuuenali uoce cordis, cohercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. At illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.

[30] Quid erat ergo, quod intus mihi grauiter dolebat, nisi ex consuetudine simul uiuendi dulcissima et carissima repente dirupta uulnus recens? Gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium et commemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. Sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi et seruitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur uita, quae una facta erat ex mea et illius.

[31] Cohibito ergo a fletu illo puero psalterium arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. Cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. Audito autem, quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam eoque fomento ueritatis mitigabam cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei et constringebam fluxum maeroris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. Et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.

[32] Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis. Nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito cadauere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ergo precibus fleui, sed toto die grauiter in occulto maestus eram et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, commendans memoriae meae uel hoc uno documento omnis consuetudinis uinculum etiam aduersus mentem, quae iam non fallaci verbo pascitur.

Visum etiam mihi est, ut irem lauatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci balanion dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orphanorum, quoniam laui et talis eram, qualis priusquam lauissem. Neque enim exudauit de corde meo maeroris amaritudo. Deinde dormiui et euigilaui et non parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum atque, ut eram in lecto meo solus, recordatus sum ueridicos uersus Ambrosii tui: tu es enim, deus, creator omnium

polique rector vestiens

diem decoro lumine,

noctem sopora gratia,

artus solutos ut quies

reddat laboris usui

mentesque fessas alleuet

luctuque soluat anxios.

 

[33] Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam conuersationemque eius piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum uellent, substernens eas cordi meo: et requieuit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui uolet et interpretetur, ut uolet, et si peccatum inuenerit, fleuisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleuerat, ut oculis tuis uiuerem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.

[XIII 34] Ego autem iam sanato corde ab illo uulnere, in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. Quamquam illa in Christo uiuificata etiam nondum a carne resoluta sic uixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum uerbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. Et dictum est a ueritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et uae etiam laudabili uitae hominum, si remota misericordia discutias eam! Quia uero non exquiris delicta uehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. Quisquis autem tibi enumerat uera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant se homines homines et qui gloriatur, in domino glorietur!

[35] Ego itaque, laus mea et uita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi me per medicinam uulnerum nostrorum, quae pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis.

Scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte illi et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. Superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua uera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. Quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.

[36] Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed uoluntaria oris mei approba, domine. Namque illa imminente die resolutionis suae non cogitauit suum corpus sumptuose contegi aut condiri aromatis aut monumentum electum concupiuit aut curauit sepulchrum patrium: non ista mandauit nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desiderauit, cui nullius diei praetermissione seruierat, unde sciret dispensari uictimam sanctam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra et quaerens quid obiciat, et nihil inueniens in illo, in quo uincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei?

Ad cuius pretii nostri sacramentum ligauit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua dirumpat eam. Non se interponat nec ui nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne conuincatur et obtineatur ab accusatore cauido, sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet, quod pro nobis non debens reddidit.

[37] Sit ergo in pace cum uiro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui seruiuit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, domine meus, deus meus, inspira seruis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et uoce et litteris seruio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae, famulae tuae, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc uitam, quemadmodum nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria et fratrum meorum sub te patre in matre catholica et ciuium meorum in aeterna Hierusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, ut quod a me illa poposcit extremum uberius ei praestetur in multorum orationibus per confessiones quam per orationes meas.

 

Liber decimvs

[I 1] Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam, sicut et cognitus sum. Virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. Haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. Cetera uero uitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim ueritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, uenit ad lucem. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.

[II 2] Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, domine, manifestus sum, quicumque sim. Et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque id ago uerbis carnis et uocibus, sed uerbis animae et clamore cogitationis, quem nouit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum uero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine benedicis iustum, sed prius eum iustificas impium. Confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

[III 3] Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? Curiosum genus ad cognoscendam uitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an uerum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: "Mentitur dominus". Quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit et dicit: "Falsum est", nisi ipse mentiatur? Sed quia caritas omnia credit, inter eos utique, quos conexos sibi met unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an uera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit.

[4] Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: "Non possum", sed euigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potest est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. Et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum uidi et commemoraui. Sed quis adhuc sim ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt ,qui me nouerunt, et non me nouerunt, qui ex me uel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen uolunt, numquid cognituri? Dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

[IV 5] Sed quo fructu id uolunt? An congratulari mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem improbat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue improbet me, diligit me. Indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. Respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fratrnis cordibus, turibulis tuis. Tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam propter nomen tuum et nequaquam deserens coepta tua consumma imperfecta mea.

[6] Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, ciuium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uitae meae. Hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse uoluisti dominos meos, quibus iussisti ut seruiam, si uolo tecum de te uiuere. Et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. Paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diuudico. Sic itaque audiar.

[V 7] Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. Ego uero quamuis prae tuo conspectu me despiciam et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. Et certe uidemus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quandiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi et tamen te noui nullo modo posse uiolari; ego uero quibus temptationibus resistere ualeam quibusue non ualeam, nescio. Et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tandiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in uultu tuo.

[VI 8] Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. Percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. Sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum. Et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non diuellit satietas. Hoc est quod amo, cum deum meum amo.

[9] Et quid est hoc? Interrogaui terram, et dixit: "Non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: "Non sumus deus tuus; quaere super nos". Interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: "Fallitur Anaximenes; non sum deus". Interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: "Neque nos sumus deus, quem quaeris", inquiunt. Et dixi omnibus his, quae circumstant fores carnis meae: "Dicite mihi de deo meo, quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid". Et exclamauerunt voce magna: "Ipse fecit nos". Interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum.

Et direxi me ad me et dixi mihi: "Tu quis es?" Et respondi: "Homo". Et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. Quid horum est, unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: "Non sumus deus" et: "Ipse fecit nos". Homo interior cognouit haec per exterioris ministerium; ego interior cognoui haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. [Interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: "Non ego sum, sed ipse me fecit".]

[10] Nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet haec sxhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos est, operta proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. Hinc etiam, si quid eodem perversae scientiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

 

[VII 11] Quid ergo amo, cum deum meum amo? Quis est ille super caput animae meae? Per ipsam animam meam ascendam ad illum. Transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius repleo. Non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. Est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singilla tim ceteris sensibus sedibus suis et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. Transibo et istam uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt enim etiam ipsi per corpus.

[VIII 12] Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis inuectarum. Ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. Ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: "Ne forte nos sumus?" Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum uoluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter.

[13] Ibi sunt omnia distincte generatimque seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formae que corporum per oculos, per aures autem omnia genera sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumue, lene aut asperum, graue seu leue siue extrinsecus siue intrinsecus corpori. Haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea.

Nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscenti eas. Quae quomodo fabricatae sint ,quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae?

Nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. Nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. Ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mel defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono.

[14] Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. Ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. Ibi mihi et ipse occurro meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. Ibi sunt omnia, quae siue experta a me siue credita memini. Ex eadem copia etiam similitudines rerum uel expertarum uel ex eis, quas expertus sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis atque ex his etiam futuras actiones et euenta et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. "Faciam hoc et illud" dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. "O si esset hoc aut illud!" "Auertat deus hoc aut illud!": dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent.

[15] Magna ista uis est memoriae, magna nimis, deus meus, penetrale amplum et infinitum. Quis ad fundum eius peruenit? Et uis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. Ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non capit? Numquid extra ipsum ac non in ipso? Quomodo ergo non capit? Multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor apprehendit me.

Et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et Oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se ipsos nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea uidebam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae uidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea uiderem spatiis tam ingentibus, quasi foris uiderem. Nec ea tamen uidendo absorbui, quando uidi oculis, nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et noui, quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.

[IX 16] Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. Hic sunt et illa omnia, quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. Nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim aut sonuerit et praeterierit, sicut uox impressa per aures uestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret, aut sicut odor dum transit et uanescit in uentos, olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus, qui certe in uentre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. Istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur.

[X 17] At uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. Res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam uidi praeter animum meum et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intrauerint dicant, si possunt. Nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio, qua earum ingressae sint. Quippe oculi dicunt: "Si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus"; aures dicunt: "Si sonuerunt, a nobis indicatae sunt"; nares dicunt: "Si oluerunt, per nos transierunt"; dicit etiam sensus gustandi: "Si sapor non est, nihil me interroges"; tactus dicit: "Si corpulentum non est, non contrectaui; si non contrectaui, non indicaui". Vnde et qua haec intrauerunt in memoriam meam? Nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in me recognoui et uera esse approbaui et commendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum uellem. Ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Vbi ergo aut quare, cum dicerentur, agnoui et dixi: "Ita est, uerum est", nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?

[XI 18] Quocirca inuenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi conligere atque animaduertendo curare, ut tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant.

Et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inuenta sunt et, sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur. Quae si modestis temporum interuallis recolere desiuero, ita rursus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo uelut noua excogitanda sint indidem iterum — neque enim est alia regio eorum — et cogenda rursus, ut sciri possint, id est uelut ex quadam dispersione conligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. Verum tamen sibi animus hoc uerbum proprie uindicauit, ut non quod alibi, sed quod in animo conligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.

[XII 19] Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectate sunt. Audiui sonos uerborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. Nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae uero nec graecae nec latinae sunt nec aliud eloquiorum genus.

Vidi lineas fabrorum uel etiam tenuissimas, sicut filium araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiauit carnis oculus: nouit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnouit eas. Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et ideo ualde sunt. Rideat me ista dicentem, qui non eos uidet, et ego doleam ridentem me.

[XIII 20] Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam, quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contra dicuntur, et hoc memini aliterque nunc uideo discernere me ista, aliter autem memini saepe me discreuisse, cum ea saepe cogitarem. Ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per uim memoriae recordabor.

[XIV 21] Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non illo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. Nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. Aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic uero, cum animus sit etiam ipsa memoria — nam et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: "Vide, ut illud in animo habeas", et cum obliuiscimur, dicimus: "Non fuit in animo" et "Elapsum est animo", ipsam memoriam uocantes animum — cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria uero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? Num forte non pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi uenter est animi, laetitia uero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur, quasi traiecta in uentrem recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia.

[22] Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potue- re depromi. Forte ergo sicut de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo maestitiae? An in hoc dissimile est, quod non undique simile est? Quis enim talia uolens loqueretur, si quotiens tristitiam metumue nominamus, totiens maerere uel timere cogeremur? Et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines impressas a sensibus corporis sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae commendauit aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.

[XV 23] Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem, quid dicerem nec eum in disputando a uoluptate discernerem. Nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi quidem res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius inesset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore.

Nomino numeros, quibus numeramus; en adsunt in memoria mea non imaginem eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam?

[XVI 24] Quid, cum obliuionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnoscerem, nisi meminissem? Non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem, quid ille ualeret sonus, agnoscere utique non ualerem. Ergo cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto est ipsa memoria; cum uero memini obliuionem, et memoria praesto est et obliuio, memoria, qua meminerim, obliuio, quam meminerem. Sed quid est obliuio nisi priuatio memoriae? Quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus, obliuionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur obliuio. Adest ergo, ne obliuiscamur, quae cum adest, obliuiscimur. An ex hoc intellegitur non per se ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset obliuio, non ut meminissemus, sed ut obliuisceremur, efficeret? Et hoc quis tandem indagabit? Quis comprehendet, quomodo sit?

[25] Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso; factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. Neque enim nunc scrutamur plagas caeli aut siderum interualla dimetimur uel terrae libramenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid autem propinquius me ipso mihi? Et ecce memoriae meae uis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. Quid enim dicturus sum, quando mihi certum est meminisse me obliuionem? An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? An dicturus sum ad hoc inesse obliuionem in memoria mea, ut non obliuiscar? Vtrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? Quo pacto dicam imaginem obliuionis teneri memoria mea, non ipsam obliuionem, cum eam memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cuiusque imago in memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui, sic facies hominum, quas uidi, et ceterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem siue dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam, non per se ipsam in memoria tenetur obliuio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum inuenit, praesentia sua delet obliuio? Et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam obliuionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.

[XVII 26] Magna uis est memoriae, nescio quid horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, deus meus? Quae natura sum? Varia, multimoda vita et immensa vehementer.

Ecce in memoriae meae campis et antris et cauernis innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus siue per imagines, sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut artium, siue per nescio quas notiones uel notationes, sicut affectionum animi — quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria — per haec omnia discurro et uolito hac illac, penetro etiam, quantum possum, et finis nusquam: tanta uis est memoriae, tanta uitae uis est in homine uiuente mortaliter! Quid igitur agam, tu uera mea uita, deus meus? Transibo et hanc uim meam, quae memoria uocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam uim meam, quae memoria uocatur, uolens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aues, alioquin non cubilia nidosue repeterent, non alia multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere ualerent ullis rebus nisi per memoriam. Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum, qui seperauit me a quadrupedibus et a uolatilibus caeli sapientiorem me fecit, transibo et memoriam, ut ubi te inueniam, uere bone, secura suauitas, ut ubi te inueniam? Si praeter memoriam meam te inuenio, immemor tui sum. Et quomodo iam inueniam te, si memor non sum tui?

[XVIII 27] Perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inueniret eam. Cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? Multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. Inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: "Num forte hoc est?" "Num forte illud?", tandiu dicebam: "Non est", donec id offerretur quod quaerebam. Cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offerretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et inuenimus. Verum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti corpus quodlibet uisibile, tenetur intus imago eius et quaeritur, donec reddatur aspectui. Quod cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. Nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.

[XIX 28] Quid? Cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliuiscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus. Et cum occurrit, dicimus: "Hoc est"; quod non diceremus, nisi agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum excoderat. sed ex parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul uoluere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? Tamquam si homo notus siue conspiciatur oculis siue cogitetur et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consueuit ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. Et unde adest nisi ex ipsa memoria? Nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. Non enim quasi nouum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse, quod dictum est. Si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. Neque enim omni modo adhuc obliti sumus, quod uel oblitos nos esse meminimus. Hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.

[XX 29] Quomodo ergo te quaero, domine? Cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero. Quaeram te, ut uiuat anima mea. Viuit enim corpus meum de anima mea et uiuit anima mea de te. Quomodo ergo quaero uitam beatam? Quia non est mihi, donec dicam: "Sat, est illic". Vbi oportet ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. Nonne ipsa est beata uita, quam omnes uolunt et omnino qui nolit nemo est? Vbi nouerunt eam, quod sic uolunt eam? Vbi uiderunt, ut amarent eam? Nimirum habemus eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita uellent beati esse: quod eos uelle certissimum est. Nescio quomodo nouerunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando, — utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccauit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum misera nati sumus, non quaero nunc, sed quaero, utrum in memoria sit beata uita. Neque enim amaremus eam, nisi nossemus. Audimus nomen hoc et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. Nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit, quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una uoce si interrogari possent, utrum beati esse uellent, sine ulla dubitatione uelle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.

[XXI 30] Numquid ita, ut meminit Carthaginem qui uidit? Non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci, uitam uero beatam habemus in notitia ideoque amamus et tamen adhuc adipisci eam uolumus, ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamuis enim et hoc nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes multique esse cupiant — unde apparet eam esse in eorum notitia — tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant — quamquam nisi ex interiore notitia non delectarentur neque hoc esse uellent, nisi delectarentur — beatam uero uitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini sicut uitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi uel audiui uel oderatus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse memini. Nam et de turpidbus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque execror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.

[31] Vbi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? Nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. Sed quid est hoc? Quod si quaeratur a duobus, utrum militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine ulla dubitatione dicat optare, nec ob aliud uelit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. Num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? Ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. Quod etsi alius hinc, alius illinc adsequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. Quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.

[XXII 32] Absit, domine, absit a corde serui tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. Est enim gaudium, quod non datur impiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. Et ispa est beata uita, gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est et non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum uerum. Ab aliqua tamen imagine gaudii uoluntas eorum non auertitur.

[XXIII 33] Non ergo certum est, quod omnes esse beati uolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae sola uita beata est, non utique beatam uitam uolunt. An omnes hoc volunt, sed quoniam caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod volunt, cadunt in id quod ualent eoque contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum volunt, quantum sat est, ut valeant? Nam quaero ab omnibus utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. Beata quippe uita est gaudium de ueritate. Hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. Hanc uitam beatam omnes uolunt, hanc uitam, quae sola beata est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. Multos expertus sum, qui uellent fallere, qui autem falli, neminem. Vbi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam ueritatem? Amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam, quod non est aliud quam de ueritate gaudium, utique amant etiam ueritatem nec amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. Cur ergo non de illa gaudent? Cur non beati sunt? Quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. Adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae comprehendant.

[34] Cur autem ueritas parit odium et inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi gaudium de ueritate, nisi quia sic amatur ueritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant uelint esse ueritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt ueritatem, quam pro veritate amant. Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. Inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta.

Sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. Tamen etiam sic, dum miser est, ueris mauult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.

[XXIV 35] Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam. Neque enim aliquid de te inueni, quod non meminissem, ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Vbi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem, quam ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

[XXV 36] Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? Quale cubile fabricasti tibi? Quale sanctuarium aedificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas, hoc considero. Transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium, et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. Et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea, ex quo te didici. Et quid quaero, quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici, et in ea te inuenio, cum recordor te.

[XXVI 37] Vbi ergo te inueni, ut discerem te? Neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem. Vbi ergo te inueni, ut discerem te, nisi in te supra me? Et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. Veritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt.

Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit.

[XXVII 38] Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quaerebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti et clamasti et rupisti surdidatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam, flagrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustaui et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

[XXVIII 39] Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria nescio. Contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. Ei mihi! Domine, miserere mei! Ei mihi! Ecce uulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. Numquid non temptatio est uita humana super terram? Quis uelit molestias et difficultates? Tolerari iubes ea, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret.

Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temptatio? Vae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! Vae aduersiatibus saeculi semel et iterum et tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est, et ne frangat tolerantiam! Numquid non temptatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

[XXIX 40] Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. Da quod iubes et iube quod uis. Imperas nobis continentiam. Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. Minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. O amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! Continentiam iubes: da quod iubes et iube quod uis.

[XXX 41] Iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. Iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. Et quoniam dedisti, factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem. Sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. Et tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. Numquid tunc ego non sum, domine deus meus? Et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo! Vbi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? Numquid clauditur cum oculis? Numquid sopitur cum sensibus corporis? Et unde saepe etiam in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? Et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.

[42] Numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? Augebis, domine,magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. Nam ut nihil tale uel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita,sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. Nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo exultans cum tremore ineo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

[XXXI 43] Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. Reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. Nunc autem suauis est mihi necessitas, et aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero, in ieiuniis saepius in seruitutem redigens corpus meum, et dolores mei uoluptate pelluntur. Nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur.

[44] Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus uoluptas est, et non est alius, qua transeatur, quo transire cogit necessitas. Et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. Nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non apparere, quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis, His temptationibus cotidie conor resistere et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

[45] Audio uocem iubentis dei mei: Non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. Ebrietas longe est a me: misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui. Ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. Audiui aliam uocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a uoluptate tua uetare. Audiui et illam ex munere tuo, quam multum amaui: Neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. Audiui et alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare noui et penuriam pati noui. Omnia possum in eo, qui me confortat. Ecce miles castrorum caelestium, non puluis, quod sumus. Sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti hominem, et perierat et inuentus est. Nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: Omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. Conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod uis. Iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. Audiui alium rogantem, ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias uentris. Vnde apparet, sancte deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

[46] Docuisti me, pater bone: Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut in potu; et ut qui manducat non non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe ab omni temptatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Heliam cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temptatum. Ideoque et populus in eremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit, meruit improbari.

[47] In his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis ? Quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis, qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.

[XXXII 48] De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi uideor; forsitan fallar. Sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur, et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. Vna spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.

[XXXIII 49] Voluptates aurium tenacius me implicauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. Nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. Attamen cum ipsis sententiis quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. Aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. Ita in his pecco non sentiens et postea sentio.

[50] Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omne cantilenarum suauium, quibus Dauidicum psalterium frequentatur, ab auribus meis remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutiusque mihi uidetur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. Verum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor non quidem inretractabilem sententiam proferens cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblecta- menta aurium infirmior animus in affectum pietatis adsurgat. Tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res, quae canitur, moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. Ecce ubi sum! Flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis, unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non uos haec mouent. Tu autem, domine deus meus, exaudi respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

[XXXIV 51] Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui cupientem.

Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam; teneat eam deus, qui fecit haec bona quidem ualde, sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me uigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti. Insinuat autem se ita uehementer, ut, si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

[52] O lux, quam uidebat Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Ioseph diuexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est et unum omnes, qui uident et amant eam. At ista corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. Cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, adsumunt eam in hymno tuo, non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. Tu subinde euelles eos, nam inlaqueantur. Tu non cessas euellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis, qui custodis Israhel.

[53] Quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. At ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. Et ibi est et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines.

Ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto, sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Nam ego capior miserabiliter, et tu euellis misericorditer aliquando non sentientem, quia suspensius incideram, aliquando cum dolore, quia iam inhaeseram.

[XXXV 54] Huc accedit alia forma temptationis multiplicius periculosa.

Praeter enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et uoluptatum, cui seruientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem uana et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientiae palliata. Quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio diuino appellata est. Ad oculos enim proprie uidere pertinet. Vtimur autem hoc uerbo etiam in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa quam fulgeat: uideri enim dicuntur haec omnia. Dicimus autem non solum: uide quid luceat, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam: uide quid sonet, uide quid oleat, uide quid sapiat, uide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum uocatur, quia uidendi officium, in quo primatum oculi tenent, etiam ceteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.

[55] Ex hoc autem euidentius discernitur, quid uoluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod uoluptas pulchra, canora, suauia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria temptandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. Quid enim uoluptatis habet uidere in laniato cadauere quod exhorreas? Et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut contristentur, ut palleant. Timent etiam, ne in somnis hoc uideant, quasi quisquam eos uigilantes uidere coegerit aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. Hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos est, operta proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. Hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes magicas quaeritur. Hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

[56] In hac tam immensa silua plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum et uana cura capiendum? Sane me iam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesiuit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, domine deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per regem nostrum et patriam Hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ad ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te facientem quod uis das mihi et dabis libenter sequi.

[57] Verum tamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas cotidie nostra temptetur et quam saepe labamur, quis enumerat? Quotiens narrantes inania primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter aduertimus. Canem currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit; at uero in agro, si casu transeam, auertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad se conuertit illa uenatio, non deuiare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea cito admoneas aut ex ipsa uisione per aliquam considerationem in te adsurgere aut totum contemnere atque transire, uanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stelio muscas captans uel aranea retibus suis inruentes implicans saepe intentum facit? Num quia parua sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorum rerum omnium, sed non inde esse intentus incipio. Aliud est cito surgere, aliud est non cadere. Et talibus uita mea plena est, et una spes mea magna ualde misericordia tua. Cum enim huiuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum et portat copiosae uanitatis cateruas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum, dum ad aures tuas uocem cordis intendimus, nescio unde inruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.

[XXXVI 58] Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus aut aliquid nos reducet in spem nisi nota misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? Et tu scis, quanta ex parte mutaueris, qui me primitus sanas a libidine uindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis et sanes omnes languores meos et redimas de corruptione uitam meam et corones me in miseratione et misericordia et saties in bonis desiderium meum, qui compressisti a timore tuo superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. Et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et uere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam.

[59] Sed numquid, domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus uerus dominus es, qui non habes dominum, numquid hoc quoque tertium temptationis genus cessauit a me aut cessare in hac tota uita potest, timeri et amari uelle ab hominibus non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? Misera uita est et foeda iactantia. Hinc fit uel maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, et contremunt fundamenta montium. Itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat aduersarius uerae beatitudinis nostrae ubique spargens in laqueis euge, euge, ut, dum auide conligimus, incaute capiamur et a ueritate tua gaudium nostrum deponamus atque in hominum fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo sui similes factos secum habeat non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit sedem suam ponere in aquilone, ut te peruersa et distorta uia imitanti tenebrosi frigidique seruirent. Nos autem, domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. Praetende alas tuas, et fugiamus sub eas.

Gloria nostra tu esto; propter te amemur et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari uult ab hominibus uituperante te, non defendetur ab hominibus iudicante te nec eripietur damnante te. Cum autem non peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicetur, sed laudatur homo propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se quam ipsum donum habere, unde laudatur, etiam iste te uituperante laudatur, et melior iam ille, qui laudauit, quam iste, qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum dei, huic amplius placuit donum hominis quam dei.

[XXXVII 60] Temptamur his temptationibus cotidie, domine, sine cessatione temptamur. Cotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod uis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. Neque enim facile conligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus temptationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla est. Nam et a uoluptatibus carnis et a curiositate superuacanea cognoscendi uideo quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo uel uoluntate uel cum absunt. Tunc enim me interrogo, quam magis minusue mihi molestum sit non habere. Diuitiae uero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium uel duabus earum uel omnibus seruiant, si persentiscere non potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. Laude uero ut careamus atque in eo experiamur, quid possumus, numquid male uiuendum est et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos nouerit, qui non detestetur? Quae maior dementia dici aut cogitari potest? At si bonae uitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam bonam uitam deseri non oportet. Non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum afuerit.

[61] Quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? Quid, nisi delectari me laudibus? Sed amplius ipsa ueritate quam laudibus. Nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari an constans et in ueritate certissimus ab omnibus uituperari, video quid eligam.

Verum tamen nollem, ut uel augeret mihi gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor, non solum, sed et uituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus, uerum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum uoluisti a nobis uerum etiam proximum diligi, saepe mihi uideor de prouectu aut spe proximi delectari, cum bene intellegentis laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio uituperare quod aut ignorat aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum uel ea laudantur in me, in quibus mihi ipse displiceo, uel etiam bona minora et leuia pluris aestimantur, quam aestimanda sunt. Sed rursus unde scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire laudatorem meum, non quia illius utilitate moueor, sed quia eadem bona, quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri placent? Quodam modo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur, quandoquidem aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut illa amplius, quae mihi minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei?

[62] Ecce in te, ueritas, uideo non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri oportere. Et utrum ita sim, nescio. Minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu. Obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem. Si utilitate proximi moueor in laudibus meis, cur minus moueor, si quisquam alius iniuste uituperetur quam si ego? Cur ea contumelia magis mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? An et hoc nescio? Etiamne id restat, ut ipse me seducam et uerum non faciam coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum.

[XXXVIII 63] Egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. Sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad priuatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso uanae gloriae contemptu uanius glofiatur ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.

[XXXIX 64] Intus etiam,intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamuis aliis uel non placeant uel displiceant nec placere affectent ceteris. Sed sibi placentes multum tibi displicent non tantum de non bonis quasi bonis, uerum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam ex meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes ,sed aliis inuidentes eam. In his omnibus atque in huiuscemodi periculis et laboribus uides tremorem cordis mei, et uulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.

[XL 65] Vbi non mecum ambulasti, ueritas, docens, quid caueam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora uisa mea, quae potui, teque consulerem? Lustraui mundum foris sensu, quo potui, et attendi uitam corporis mei de me sensusque ipsos meos Inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et consideravi et expavi et nihil eorum discernere potui sine te et nihil eorum esse te inveni.

Nec ego ipse inventor, qui peragraui omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nuntiantibus sensibus et interrogans, alia mecum commixta sentiens ipsosque nuntios dinoscens atque dinumerans iamque in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est uis mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendendaessent: et audiebam docentem ac iubentem. Et saepe istuc facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam uoluptatem refugio. Neque in his omnibus, quae percurro consulens te, inuenio tutum locum animae meae nisi in te, quo conligantur sparsa mea nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod uita ista non erit. Sed recido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis et teneor et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina dignaest! Hic esse ualeo nec uolo, illic uolo nec ualeo, miser utrubique.

[XLI 66] Ideoque consideraui languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam inuocaui ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Tu es ueritas super omnia praesidens. At ego per auaritiam meam non amittere te uolui,sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere,ut nesciat ipse, quid uerum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

[XLII 67] Quem inuenirem, qui me reconciliaret tibi? Ambiendum mihi fuit ad angelos? Qua prece? Quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temptauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. Elati enim te quaerebant doctrinae fastu exerentes potius quam tundentes pectora et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis. Et multum inlexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset.

Erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. Mediator autem interdeumet homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur inludi, unum cum hominibus habet, id est peccatum, aliud uideri uult habere cum deo, ut, quia carnis mortalitate non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

[XLIII 68] Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti, ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus, inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut, quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum inpiorum, quam cum illis uoluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salui fierent. In quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem uerbum, non medius, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus.

[69] Quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! Quomodo nos amasti, pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam, pro nobis tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima, pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo.

Merito mihi spes valida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis: alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

[70] Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaueram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed prohibuisti me et confirmasti me dicens: Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuam, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Ecce, domine, iacto in te curam meam, ut uiuam, et considerabo mirabilia de lege tua. Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam: doce me et sana me. Ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium meum et manduco et bibo et erogo et pauper cupio saturari ex eo inter illos, qui edunt et saturantur: et laudant dominum qui requirunt eum.

 

Liber vndecimvs

[I 1] Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus uides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noueris ea, sed affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: magnus dominus et laudabilis ualde. Iam dixi et dicam: amore amoris tui facio istuc. Nam et oramus, et tamen ueritas ait: Nouit pater uester quid uobis opus sit, priusquam petatis ab eo. Affectum ergo nostrum patefacimus in te confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam uocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes et esurientes ac sitientes iustitiam et misericordes et mundicordes et pacifici. Ecce narraui tibi multa, quae potui et quae uolui, quoniam tu prior uoluisti, ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua.

[II 2] Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua et omnes terrores tuos et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare uerbum et sacramentum tuum dispensare populo tuo? Et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi ualent stillae temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque deuoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horae diffluant, quas inuenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi et seruitutis, quam debemus hominibus et quam non debemus et tamen reddimus.

[3] Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui uult esse fraternae caritati: et uides in corde meo quia sic est. Sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. Inops enim et pauper sum, tu diues in omnes inuocantes te, qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora, labia mea. Sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. Domine, attende et miserere, domine deus meus, lux caecorum et uirtus infirmorum statimque lux uidentium et uirtus fortium, attende animam meam et audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? Quo clamabimus? Tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transuolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque aduersus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi uoluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae siluae ceruos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. O domine, perfice me et reuela mihi eas. Ecce uox tua gaudium meum, uox tua super affluentiam uoluptatum. Da quod amo: amo enim. Et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid inuenero in libris tuis et audiam uocem laudis et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae ciuitatis tuae.

[4] Domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. Puto enim, quod non sit de terra, non de auro et argento et lapidibus aut decoris uestibus aut honoribus et potestatibus aut uoluptatibus carnis neque de necessariis corpori et huic uitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis apponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. Vide, deus meus, unde sit desiderium meum. Narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Ecce unde est desiderium meum. Vide, pater, aspice et uide et approba, et placeat in conspectu misericordiae tuae inuenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, uirum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut quaereremus te, uerbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem uocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Ipsos quaero in libris tuis. Moyses de illo scripsit: hoc ipse ait, hoc ueritas ait.

[III 5] Audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea uoce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem, an uerum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara ueritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: Verum dicit et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem:

Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus uera dixit, ueritas, rogo, te, deus meus, rogo, parce peccatis meis, et qui illi seruo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intellegere.

[IV 6] Ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim atque uariantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo quidquam, quod ante non erat: quod est mutari atque uariari. Clamant etiam, quod se ipsa non fecerint:

Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et uox dicentium est ipsa euidentia. Tu ergo, domine, fecisti ea, qui pulcher es: pulchra sunt enim; qui bonus es: bona sunt enim; qui es: sunt enim. Nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, quo comparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec sunt. Scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra scientiae tuae comparata ignorantia est.

[V 7] Quomodo autem fecisti caelum et terram et quae machina tam grandis operationis tuae? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore arbitratu animae ualentis imponere utcumque speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo — et unde hoc ualeret, nisi quia tu fecisti eam? — et imponit speciem iam existenti et habenti, ut esset, ueluti terrae aut lapidi aut ligno aut auro aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti, tu materiam, unde facit aliquid, tu ingenium, quo artem capiat et uideat intus quid faciat foris, tu sensum corporis, quo interprete traiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi ueritatem, an bene factum sit. Te laudant haec omnia creatorem omnium. Sed tu quomodo facis ea? Quomodo fecisti, deus, caelum et terram? Non utique in caelo neque in terra fecisti caelum et terram neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad caelum et terram, neque in uniuerso mundo fecisti uniuersum mundum, quia non erat, ubi fieret, antequam fieret, ut esset. Nec manu tenebas aliquid, unde faceres caelum et terram: nam unde tibi hoc, quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo dixisti et facta sunt atque in uerbo tuo fecisti ea.

[VI 8] Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo, quo facta est uox de nube dicens: Hic est filius meus dilectus? Illa enim uox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabae atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam atque inde ex ordine, donec ultima post ceteras silentiumque post ultimam. Vnde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam seruiens aeternae uoluntati tuae ipse temporalis. Et hae. ad tempus facta uerba tua nuntiauit auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita est ad aeternum uerbum tuum. At illa comparauit haec uerba temporaliter sonantia cum aeterno in silentio uerbo tuo et dixit: Aliud est longe, longe aliud est. Haec longe infra me sunt nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: uerbum autem dei mei. supra me manet in aeternum. Si ergo uerbis sonantibus et praetereuntibus dixisti, ut fieret caelum et terra, atque ita fecisti caelum et terram, erat iam creatura corporalis ante caelum et terram, cuius motibus temporalibus temporaliter uox illa percurreret. Nullum autem corpus ante caelum et terram, aut si,erat, id certe sine transitoria uoce feceras, unde transitoriam uocem faceres, qua diceres ut fieret caelum et terra. Quidquid enim illud esset, unde talis uox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Vt ergo fieret corpus, unde ista uerba fierent, quo uerbo a te dictum est?

[VII 9] Vocas itaque nos ad intellegendum uerbum, deum apud te deum, quod sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. Neque enim finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud, ut possint dici omnia, sed simul ac sempiterne omnia: alioquin iam tempus et mutatio et non vera aeternitas nec vera immortalitas.

Hoc novi, deus meus, et gratias ago. Noui, confiteor tibi, domine, mecumque nouit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. Nouimus, domine, nouimus, quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. Non ergo quidquam uerbi tui cedit atque succedit, quoniam uere immortale atque aeternum est. Et ideo uerbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia, quae dicis, et fit, quidquid dicis ut fiat; nec aliter quam dicendo facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia, quae dicendo facis.

[VIII 10] Cur, quaeso, domine deus meus? Vtcumque uideo, sed quomodo id eloquar nescio, nisi quia omne, quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc desinit, quando debuisse incipere uel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est uerbum tuum, quod et principium est, quia et loquitur nobis. Sic in euangelio per carnem ait, et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur et intus quaereretur et inueniretur in aeterna ueritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio uocem tuam, domine, dicentis mihi, quoniam ille loquitur nobis, qui docet nos, qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet nisi stabilis ueritas? Quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad ueritatem stabilem ducimur, ubi uere discimus, cum stamus et audimus eum et gaudio gaudemus propter uocem sponsi, reddentes nos, unde sumus. Et ideo principium quia nisi maneret, cum erraremus, non esset quo rediremus. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia principium est et loquitur nobis.

[IX 11] In hoc principio, deus, fecisti caelum et terram in uerbo tuo, in filio tuo, in uirtute tua, in sapientia tua, in ueritate tua miro modo dicens et miro modo faciens. Quis comprehendet? Quis enarrabit? Quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? Et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. Sapientia, sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem — ab ea caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate uigor meus, ut non sufferam bonum meum, donec tu, domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos, quia et redimes de corruptione uitam meam et coronabis me in miseratione et misericordia et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam renouabitur iuuentus mea sicut aquilae. Spe enim salui facti sumus et promissa tua per patientiam expectamus.

Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: Quam magnificata sunt opera tua, domine. omnia in sapientia fecisti! Et illa principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.

[X 12] Nonne ecce pleni sunt uetustatis suae qui nobis dicunt: "Quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? Si enim uacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessauit ab opere? Si enim ullus motus in deo nouus extitit et uoluntas noua, ut creaturam conderet, quam numquam ante condiderat, quomodo iam uera aeternitas, ubi oritur uoluntas, quae non erat? Neque enim uoluntas dei creatura est, sed ante creaturam, quia non crearetur aliquid, nisi creatoris uoluntas praecederet. Ad ipsam ergo dei substantiam pertinet uoluntas eius. Quod si exortum est aliquid in dei substantia, quod prius non erat, non ueraciter dicitur aeterna illa substantia; si autem dei uoluntas sempiterna erat, ut esset creatura, cur non sempiterna et creatura?"

[XI 13] Qui haec dicunt, nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt, quomodo fiant, quae per te atque in te fiunt, et conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum uolitat et adhuc uanum est. Quis tenebit illud et figet illud, ut paululum stet et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis et comparet cum temporibus numquam stantibus et uideat esse incomparabilem et uideat longum tempus nisi ex multis praetereuntibus morulis, quae simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem praeterire quidquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum uero tempus totum esse praesens: et uideat omne praeteritum propelli ex futuro et omne futurum ex praeterito consequi et omne praeteritum ac futurum ab eo, quod semper est praesens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet et uideat, quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura nec praeterita aeternitas? Numquid manus mea ualet hoc aut manus oris mei per loquellas agit tam grandem rem?

[XII 14] Ecce respondeo dicenti: "Quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" Respondeo non illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis uiolentiam: "Alta", inquit, "scrutantibus gehennas parabat". Aliud est uidere, aliud est ridere. Haec non respondeo. Libentius enim responderim: "Nescio, quod nescio" quam illud, unde inridetur qui alta interrogauit et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, deus noster, omnis creaturae creatorem et, si caeli et terrae nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: Antequam faceret deus caelum et terram, non faciebat aliquid. Si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.

[XIII 15] At si cuiusquam uolatilis sensus uagatur per imagines retro temporum et te, deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, caeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur, euigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? Aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? Aut quomodo praeterirent, si numquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus, antequam faceres caelum et terram, cur dicitur, quod ab opere cessabas? Id ipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora, antequam faceres tempora. Si autem ante caelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur, quid tunc faciebas? Non enim erat tunc, ubi non erat tempus.

[16] Nec tu tempore tempora praecedis: alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum uenerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt. Anni tui nec eunt nec ueniunt: isti enim nostri eunt et ueniunt, ut omnes ueniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant, nec euntes a uenientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus, et dies tuus non cotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas: ideo coaeternum genuisti, cui dixisti: Ego hodie genui te. Omnia tempora tu fecisti et ante omnia tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus.

[XIV 17] Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. Et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes; at illa si permanerent, non essent tempora. Quid est enim tempus? Quis hoc facile breuiterque explicauerit? Quis hoc ad uerbum de illo proferendum uel cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? Et intellegimus utique, cum id loquimur, intellegimus etiam, cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare uelim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod, si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adueniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus. Duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum iam non est et futurum nondum est? Praesens autem si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, non iam esset tempus, sed aeternitas. Si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit, quia in praeteritum transit, quomodo et hoc esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non uere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse?

[XV 18] Et tamen dicimus longum tempus et breue tempus neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. Praeteritum tempus longum uerbi gratia uocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum annos, breue autem praeteritum sic, ut puta dicamus ante decem dies, et breue futurum post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breue, quod non est? Praeteritum enim iam non est et futurum nondum est. Non itaque dicamus: "Longum est", sed dicamus de praeterito: "Longum fuit", et de futuro: "Longum erit".

Domine meus, lux mea, nonne et hic ueritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum iam esset praeteritum, longum fuit, an cum adhuc praesens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset longum: praeteritum uero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus: "Longum fuit praeteritum tempus" — neque enim inueniemus, quid fuerit longum, quando, ex quo praeteritum est, non est — sed dicamus: "Longum fuit illud praesens tempus", quia cum praesens esset, longum erat. Nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset; postea uero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

[19] Videamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum: datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni praesentes longum tempus est? Vide prius, utrum possint praesentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est, nonaginta uero et nouem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, iam unus est praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. Atque ita mediorum quemlibet centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante illum praeteriti erunt, post illum futuri. Quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. Vide saltem, utrum qui agitur unus ipse sit praesens. Et eius enim si primus agitur mensis, futuri sunt ceteri, si secundus, iam et primus praeteriit et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non totus est praesens, non annus est praesens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis, qui agitur, ipse praesens est, ceteri aut praeteriti aut futuri. Quamquam neque mensis, qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si nouissimus, praeteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.

[20] Ecce praesens tempus, quod solum inueniebamus longum appellandum, uix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus uiginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet, nouissima praeteritas, aliqua uero interiectarum ante se praeteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitiuis particulis agitur: quidquid eius auolauit, praeteritum est quidquid ei restat, futurum. Si quid intellegitur temporis, quod in nullas iam uel minutissimas momentorum partes diuidi possit, id solum est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transuolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, diuiditur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium.

Ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus: "longum est", quia nondum est quod longum sit, sed dicimus: "longum erit". Quando igitur erit? Si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum nondum erit: si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam coeperit et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus uocibus clamat praesens tempus longum se esse non posse.

[XVI 21] Et tamen, domine, sentimus interualla temporum et comparamus sibimet et dicimus alia longiora et alia breuiora. Metimur etiam, quanto sit longius aut breuius illud tempus quam illud et respondemus duplum esse hoc uel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. Sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita uero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? Cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.

[XVII 22] Quaero, pater, non affirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. Quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? Nam ubi ea uiderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? Neque enim potest uideri id quod non est, et qui narrant praeterita, non utique uera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. Sunt ergo et futura et praeterita.

[XVIII 23] Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et praeterita, uolo scire, ubi sint. Quod si nondum ualeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut praeterita, sed praesentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. Vbicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. Quamquam praeterita cum uera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae praeterierunt, sed uerba concepta ex imaginibus earum, quae in animo uelut uestigia per sensus praetereundo fixerunt.

Pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; imaginem uero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea.

Utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam existentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. Illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens erit.

[24] Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, uideri nisi quod est non potest. Quod autem iam est, non futurum sed praesens est. Cum ergo uideri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae uel signa forsitan uidentur; quae iam sunt: ideo non futura, sed praesentia sunt iam uidentibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. Quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. Intueor auroram: oriturum solem praenuntio. Quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui iam est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. Sed nec illa aurora, quam in caelo uideo, solis ortus est, quamuis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, uideri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et uidentur.

[XIX 25] Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? Docuisti enim prophetas tuos. Quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurum quidquam non est? Vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; inualuit: ex me non potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.

[XX 26] Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum, sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quaedam et alibi ea non uideo, praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio. Si haec permittimur dicere, tria tempora uideo fateorque, tria sunt. Dicatur etiam: "Tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum", sicut abutitur consuetudo; dicatur. Ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est. Pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid uelimus.

[XXI 27] Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat: "Vnde scis?" respondeam: "Scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita uel futura." Praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? Metimur ergo, cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? Vnde nisi ex futuro? Qua nisi per praesens? Quo nisi in praeteritum? Ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. Quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? Neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? Vtrum in futuro, unde praeterit? Sed quod nondum est, non metimur. An in praesenti, qua praeterit? Sed nullum spatium non metimur. An in praeterito, quo praeterit? Sed quod iam non est, non metimur.

[XXII 28] Exarsit animus meus nosse istuc implicatissimum aenigma. Noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. Quem percontabor de his? Et cui fructuosius confitebor imperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia uehementer in scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, pater, qui uere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. Et ego credidi, propter quod et loquor. Haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. Ecce veteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio.

Et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora: "Quandiu dixit hoc ille", "Quandiu fecit hoc ille" et: "Quam longo tempore illud non uidi" — et: "Duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem". Dicimus haec et audimus haec et intellegimur et intellegimus. Manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et noua est inuentio eorum.

[XXIII 29] Audiui a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An uero, si cessarent caeli lumina et moueretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut aequalibus morulis agi, aut si alias tardius, alias uelocius moueretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in uerbis nostris aliae longae syllabae, aliae breues, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breuiore? Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. Sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. Sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

[30] Ego scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum uerbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: Tot dies transierunt — cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium — quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque orientem, quaero, utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque.

Si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. Si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam brevis mora esset, quam est horae unius, sed uiciens et quater circuiret sol, ut expleret diem. Si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane adsolet.

Non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque orientem circuiret. Nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cum sol stetisset, ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quandam esse distentionem. Sed video?

An videre mihi videor? Tu demonstrabis, lux, veritas.

[XXIV 31] Iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? Non iubes. Nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio: tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum enim mouetur corpus, tempore metior, quandiu moueatur, ex quo moueri incipit, donec desinat. Et si non uidi, ex quo coepit, et perseuerat moueri, ut non uideam, cum desinit, non ualeo metiri, nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. Quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem, quantum sit, quia et quantum cum dicimus, conlatione dicimus, uelut: "Tantum hoc, quantum illud" aut: "Duplum hoc ad illud" et si quid aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus, quod mouetur, uel partes eius, si tamquam in torno mouetur, possumus dicere, quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud, quo metimur quandiu sit, quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum sit? Nam si et uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam statum tempore metimur et dicimus: "Tantum stetit, quantum motum est" aut: "Duplo uel triplo stetit ad id quod motum est" et si quid aliud nostra dimensio siue comprehenderit siue existimauerit, ut dici solet plus minus. Non ergo tempus corporis motus.

[XXV 32] Et confiteor tibi, domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus, et rursus confiteor tibi, domine, scire me in tempore ista dicere et diu me iam loqui de tempore atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio, quemadmodum dicam quod scio? Ei mihi, qui nescio saltem quid nesciam ! Ecce, deus meus, coram te, quia non mentior: sicut loquor, ita est cor meum. Tu inluminabis lucernam meam, domine, deus meus, inluminabis tenebras meas.

[XXVI 33] Nonne tibi confitetur anima mea confessione ueridica metiri me tempora? Itane, deus meus, metior et quid metiar nescio. Metior motum corporis tempore. Item ipsum tempus nonne metior? An uero corporis motum metirer, quandiu sit et quandiu hinc illuc perueniat, nisi tempus, in quo mouetur, metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breuiore metimur longius sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim uidemur spatio breuis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum spatiis uersuum et spatia uersuum spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis breuium, non in paginis — nam eo modo loca metimur, non tempora — sed cum uoces pronuntiando transeunt et dicimus: "Longum carmen est, nam tot uersibus contexitur; longi uersus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad breuem". Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore spatio temporis personet uersus breuior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba. Inde mihi uisum est nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: "Longius est hoc tempus quam illud" aut etiam definite: "Duplum est hoc ad illud?" Tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. Quid ergo metior? An praetereuntia tempora, non praeterita? Sic enim dixeram.

[XXVII 34] Insiste, anime meus, et attende fortiter: deus adiutor noster; ipse fecit nos, et non nos. Attende, ubi albescit ueritas. Ecce puta uox corporis incipit sonare et sonat et adhuc sonat et ecce desinit, iamque silentium est, et uox illa praeterita est et non est iam uox. Futura erat, antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia iam non est. Tunc ergo poterat, cum sonabat, quia tunc erat, quae metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. An ideo magis poterat? Praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium.

Si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam, dum sonat; cum enim sonare cessauerit, iam praeterita erit et non erit, quae possit metiri. Metiamur plane et dicamus, quanta sit. Sed adhuc sonat nec metiri potest nisi ab initio sui, quo sonare coepit, usque ad finem, quo desinit. Ipsum quippe interuallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter uox, quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur, quam longa uel breuis sit, nec dici aut aequalis alicui aut ad aliquam simpla uel dupla uel quid aliud. Cum autem finita fuerit, iam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora, nec ea, quae nondum sunt, nec ea, quae iam non sunt, nec ea, quae nulla mora extenduntur, nec ea, quae terminos non habent. Nec futura ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora.

[35] "Deus creator omnium": uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis: quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam. Hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum.

Sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inueniam, quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? Ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? Eius autem finitio praeteritio est. Quid ergo est, quod metior? Vbi est qua metior breuis? Vbi est longa, quam metior? Ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt: et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. Non ergo ipsas, quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior, quod infixum manet.

[36] In te, anime meus, tempora metior. Noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior. Affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et, cum illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt, ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior.

Quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa uox tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non aliter, ac si ea sonando diceremus. Voluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando, quam longa futura sit, egit utique iste spatium temporis in silentio memoriaeque commendans coepit edere illam uocem, quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit: nam quod eius iam peractum est, utique sonuit, quod autem restat, sonabit atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit deminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit totum praeteritum.

[XXVIII 37] Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est, aut quomodo crescit praeteritum, quod iam non est, nisi quia in animo, qui illud agit, tria sunt? Nam et expectat et attendit et meminit, ut id quod expectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse? Sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. Et quis negat praeterita iam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? Sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est.

[38] Dicturus sum canticum, quod noui: antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur, cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur et memoria mea, atque distenditur uita huius actionis meae in memoriam propter quod dixi et in expectationem propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius, hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum.

[XXIX 39] Sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea, et me suscepit dextera tua in domino meo, mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam, in quo et apprehensus sum, et a ueteribus diebus conligar sequens unum, praeterita oblitus, non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam nec uenientem nec praetereuntem. Nunc uero anni mei in gemitibus, et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es; at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

[XXX 40] Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: "Quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" aut "Quid ei uenit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit?" Da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et inuenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. Qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. Extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.

[XXXI 41] Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. Certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem.

Sed absit, ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit, ut ita noueris omnia futura et praeterita. Longe tu, longe mirabilius longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumue canticum audientis expectatione vocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. Sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione actionis tuae. Qui intellegit, confiteatur tibi, et qui non intellegit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! Tu enim erigis elisos, et non cadunt, quorum celsitudo tu es.

 

Liber dvodecimvs

[I 1] Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia uitae meae pulsatum uerbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio et longior est petitio quam impetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum: quis corrumpet illud? Si deus pro nobis, quis contra nos? Petite, et accipietis, quaerite, et inuenietis. pulsate, et aperietur uobis. Omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inueniet et pulsanti aperietur: promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit ueritas?

[II 2] Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram; hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto, tu fecisti.

Sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in voce psalmi: Caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum? Vbi est caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? Hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.

[III 3] Et nimirum haec terra erat inuisibilis et incomposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? Vbi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse?

Nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur? Nonne tu, domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

[IV 4] Quid ergo uocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo uocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra inuisibilis et incomposita?

[V 5] Cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "Non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et incomposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo.

[VI 6] Ego uero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus uoluebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si, appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis;

verum autem illud quod cogitabam non priuatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe, et suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma priuaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil.

Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque uariantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari

et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. Et haec quid est? Numquid animus? Numquid corpus? Numquid species animi uel corporis? Si dici posset "nihil aliquid" et "est non est", hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas uisibiles et compositas.

[VII 7] Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis.

Itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim caelum et terram non de te: nam esset aequale unigenito tuo ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et paruum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et paruam terram. Tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.

[VIII 8] Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. Inuisibilis enim erat et incomposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum iam uisibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat.

Tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: Fiat, et sic est factum. Quod firmamentum uocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem uisibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. Iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram.

Terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia inuisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum: de qua terra inuisibili et incomposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum uariantur et uertuntur species, quarum materies praedicta est terra inuisibilis.

[IX 9] Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, ualde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi excedit omnem uolubilem uicissitudinem temporum. Ista uero informitas terrae inuisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Vbi enim nulla species, nullus ordo, nec uenit quidquam nec praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec uicissitudo spatiorum temporalium.

[X 10] O ueritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi! Defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamaui te. Erraui et recordatus sum tui. Audiui uocem tuam post me, ut redirem, et uix audiui propter tumultus impacatorum. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc uiuam. Non ego uita mea sim: male uixi ex me, mors mihi fui: in te reuiuesco. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi libris tuis, et uerba eorum arcana ualde.

[XI 11] Iam dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem, quoniam ex nulla specie motuue mutaris nec temporibus uariatur uoluntas tua, quia non est immortalis uoluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

Item dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est, quod non est; motusque uoluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui uel in primo uel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

[12] Item dixisti mihi uoce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius uoluptas tu solus es teque perseuerantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla uice uariatur nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae, beata sempiterno inhabitatore te atque inlustratore suo! Nec inuenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, ciuium ciuitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.

[13] Unde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus?, si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies uitae suae? Et quae uita eius nisi tu? Et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es? Hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamuis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur uicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

[14] Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis uagatur et uoluitur, quis nisi talis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et uertebatur, possit exhibere uices temporum? Omnino enim non potest, quia sine uarietate motionum non sunt tempora: et nulla uarietas, ubi nulla species.

[XII 15] Quibus consideratis, quantum donas, deus meus, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo mutationis, quamuis mutabile, tamen non mutatum tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam uel motionis uel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam.

Terra autem inuisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei priuationem nec tamen ad nihil peruentionem cogitare non possunt, unde fieret alterum caelum et terra uisibilis atque composita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur uicissitudines temporum propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.

[XIII 16] Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: In principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, neque commemorantem, quoto die feceris haec. Sic interim sentio propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla uicissitudine temporum, et propter inuisibilem atque incompositam terram sine ulla uicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et, modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc uero terram, sed terram inuisibilem et incompositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: In principio fecit deus caelum et terram. Statim quippe subiecit, quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et uocatum caelum, insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

[XIV 17] Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis: sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. Odi hostes eius uehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! Sic enim amo eos occidi sibi, ut uiuant tibi.

Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "Non" inquiunt "hoc voluit in his verbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc uoluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus."

Quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.

[XV 18] Num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas extra eius substantiam sit? Vnde non eum modo uelle hoc modo uelle illud, sed semel et simul et semper uelle omnia quae uult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec uelle postea quod nolebat aut nolle quod uolebat prius, quia talis uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est.

Item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est.

Haec conligo atque coniungo et invenio deum meum, deum aeternum non aliqua nova voluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati.

[19] Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista?

"Non" inquiunt. Quid illud? Num falsum est omnem naturam formatam materiamue formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? "Neque hoc negamus" inquiunt. Quid igitur? An illud negatis, sublimem quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo uero et uere aeterno, ut, quamuis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum uarietatem et uicissitudinem ab illo se resoluat et defluat, sed in eius solius ueracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? Haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. Nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

[20] Nam etsi non inuenimus tempus ante illam — prior quippe omnium creata est sapientia — nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est — dicitur enim et ipsa, quamuis creata, sapientia; sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam seruus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso — ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis — quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? — etsi non inuenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamuis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

[21] Vnde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum. Etsi non solum ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper uidere nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione uarietur, inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferueret ex te.

O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! Tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erraui sicut ouis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

[22] Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? Estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi uices temporum frustra quaeritis, quia non inuenitis? Supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis uolubile, cui semper inhaerere deo bonum est. "Est" inquiunt. Quid igitur ex his, quae clamauit cor meum ad deum meum, cum audiret interius uocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Vbi autem nullus ordo erat, nulla esse uicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. "Hoc quoque" aiunt "non negamus".

[XVI 23] Cum his enim uolo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet ueritas tua, uera esse concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum uolunt et obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant et uiam praebeant ad se uerbo tuo. Quod si noluerint et reppulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. Tu loquere in corde meo ueraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in puluerem et excitantes terram in oculos suos et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et uerum bonum: et non auertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, conligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea.

Cum his autem, qui cuncta illa, quae uera sunt, falsa esse non dicunt honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. Tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

[XVII 24] Dicunt enim: "Quamuis uera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum reuelante spiritu diceret: In principio fecit deus caelum et terram. Non caeli nomine spiritalem uel intellectualem illam creaturam semper faciem dei contemplantem significauit nec terrae nomine informem materiam". Quid igitur? "Quod nos dicimus" inquiunt "hoc ille uir sensit, hoc uerbis istis elocutus est". Quid illud est? "Nomine" aiunt "caeli et terrae totum istum uisibilem mundum prius uniuersaliter et breuiter significare uoluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim uniuersa, quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola uisibilia commendanda iudicaret". Terram uero inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista uisibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intellegendam esse consentiunt.

[25] Quid? Si dicat alius eandem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste uisibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est?

Quid? Si dicat et alius caelum et terram quidem inuisibilem uisibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc uniuersam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus uocabulis esse comprehensam; uerum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, siue maneant, sicut aeterna domus dei, siue mutentur, sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum inuisibilium uisibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est inuisibilis atque uisibilis iam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra inuisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, ea distinctione, ut terra inuisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante inluminationem sapientiae?

[26] Est adhuc quod dicat, si quis alius uelit, non scilicet iam perfectas atque formatas inuisibiles uisibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: In principio fecit deus caelum et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus uocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.

[XVIII 27] Quibus omnibus auditis et consideratis nolo uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et noui magister noster in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. Quae mihi ardenter confitenti, deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diuersa in his uerbis intellegi possint, quae tamen uera sint? Quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse, qui scripsit? Omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod uoluit ille quem legimus, et cum eum ueridicum credimus, nihil, quod falsum esse uel nouimus uel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium ueridicarum mentium, ostendis uerum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille uerum nec tamen hoc senserit?

[XIX 28] Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. Et uerum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. Item uerum est, quod mundus iste uisibilis habet magnas partes suas caelum et terram breui complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et uerum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit uel qua mutatur et uertitur. Verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamuis sit mutabile, non mutetur. Verum est informitatem, quae prope nihil est, uices temporum habere non posse. Verum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit uocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. Verum est omnium formatorum nihil esse informi uicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. Verum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

[XX 29] Ex his omnibus ueris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia uidere donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu ueritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem uel spiritalem corporalemque creaturam; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus uniuersam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: In principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.

[XXI 30] Item quod attinet ad intellectum uerborum sequentium, ex illis omnibus ueris aliud sibi tollit, qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile — quod alibi dicitur caelum caeli — et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis inuisibilis uisibilisque creatura; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellauit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominauit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

[XXII 31] Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptauerit: "Si non uultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam uideri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narrauit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae uocabulo significatam, cum diceretur: In principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: Terra autem erat inuisibilis et incomposita, quamuis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod praescriptum est: fecit caelum et terram," respondebunt adsertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: "Informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona ualde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemorauit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, Sedes. Dominationes, Principatus, Potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. Aut si eo, quod dictum est: fecit caelum et terram. comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? Si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas uidemus? Aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et uocatum caelum neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et inuisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: Congregetur aqua, quae est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec scriptum est, qua uoce formatae sint?

Unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non inuenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec terram inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente ueritate intellegamus ex deo factam esse de nihilo ideoque illi non esse coaeternam, quamuis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?"

[XXIII 32] His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo, duo uideo dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis ueracibus per signa enuntiatur, unum, si de ueritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat uoluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid uerum sit, aliter autem quid in his uerbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque uoluerit.

In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. Coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te, qui ueritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad uerba libri tui et quaeramus in eis uoluntatem tuam per uoluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.

[XXIV 33] Sed quis nostrum sic inuenit eam inter tam multa uera, quae in illis uerbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen atque hoc in illa narratione uoluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc uerum esse, sive ille hoc senserit sive aliud?

Ecce enim, deus meus, ego seruus tuus, qui uoui tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro, ut ex misericordia tua reddam tibi uota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo uerbo incommutabili omnia te fecisse, inuisibilia et uisibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen, cum scriberet: In principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut in tua ueritate hoc certum uideo, ita in eius mente uideo id eum cogitasse, cum haec scriberet?

Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam siue spiritalem siue corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intellegi. Video quippe uere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his verbis ille cogitauerit, non ita uideo, quamuis siue aliquid horum siue quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus uir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum uidisse apteque id enuntiauisse non dubitem.

[XXV 34] Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "Non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico". Si enim mihi diceret: "Vnde scis hoc sensisse Moysen, quod de his uerbis eius eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. Cum uero dicit: "Non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico", neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque uerum esse, o uita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram, qui non mihi hoc dicunt, quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. Si autem ideo ament illud, quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum.

Illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. Nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.

[35] Attende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, attende, quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis; attende et vide, quid ei dicam, si placet tibi.

Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? Nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. Cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: "Hoc cogitaui", nec sic eam uideremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. Diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. Propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. Iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.

[XXVI 36] Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per seruitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per uniuersum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum uerba superaturae. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses — ex eadem namque massa omnes uenimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius? — uellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia uires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet ueram sententiam cogitando uenissent, eam non praetermissam in paucis uerbis tui famuli reperirent, et si alius aliam uidisset in luce ueritatis, nec ipsa in eisdem uerbis intellegenda deesset.

[XXVII 37] Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat.

Alii enim cum haec verba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt: Dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur.

In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat, donec uolet.

[XXVIII 38] Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. Vident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt tua, deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te, siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. Vident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent.

[39] Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: In principio fecit deus, et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: In principio fecit, ac si diceretur: primo fecit.

Atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. Qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

[XXIX 40] At ille, qui non aliter accipit: In principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. Si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps, et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: "Quomodo illud primo, si postea nihil?"

cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum.

In his quattuor primum et ultimum, quae commemoraui, difficillime intelleguntur, duo media facillime. Namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest? Sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior interuallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. At in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quidquam reperies, quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. Idem quippe formatur, ut cantus sit. Et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit.

Hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

[XXX 41] In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. Ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor: "Nescio". Et scio tamen illas ueras esse sententias. Exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum — quos tamen bonae spei paruulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose

sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem ueritatis, si non uana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te reuelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

[XXXI 42] Ita cum alius dixerit: "Hoc sensit, quod ego", et alius: "Immo illud, quod ego", religiosius me arbitror dicere: Cur non utrumque potius, si utrumque uerum est? Et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa omnia uidisse credatur, per quem deus unus sacras litteras vera et diuersa visuris multorum sensibus temperavit?

Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod ueri quisque de his rebus capere posset, mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

[XXXII 43] Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis ueris sententiam cogitauit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior. Nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut, siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat.

Ecce, domine deus meus, quam multa de paucis uerbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quae nostrae uires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? Sine me itaque breuius in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraueris uerum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime — id enim conari me oportet — quod si adsecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius uerba tua ueritas dicere uoluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.

 

Liber tertivs decimvs

[I 1] Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspiras ei: nunc inuocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et conuerterer et vocantem me inuocarem te.

Tu enim, domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praeuenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras, nec eram, cui praestares ut essem, et tamen ecce sum ex bonitate tua praeueniente totum hoc, quod me fecisti et unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuueris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic seruiam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non te colam, sed ut seruiam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.

[II 2] Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset.

Quid enim te promeruit caelum et terra, quae fecisti in principio? Dicant, quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo uel spiritali uel corporali euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe praestantius, quam si formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo uerbo informia, nisi per idem uerbum reuocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo bono uniuersa bona ualde. Quid te promeruerant, ut essent saltem informia, quae neque hoc essent nisi ex te?

[3] Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem inuisibilis et incomposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? Ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat.

Aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem uerbum conuerteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamuis non aequaliter tamen conformis formae aequali tibi?

Sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse — alioquin deforme esse non posset — ita etiam creato spiritui non id est uiuere, quod sapienter uiuere: alioquin incommutabiliter saperet. Bonum autem illi est haerere tibi semper, ne, quod adeptus est conuersione, auersione lumen amittat et relabatur in uitam tenebrosae abysso similem.

Nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, auersi a te, nostro lumine, in ea uita fuimus aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.

[III 4] Quod autem in primis conditionibus dixisti: Fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque uita, quam inluminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis uita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut inluminaretur. Neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque uiuit et quod beate uiuit, non deberet nisi gratiae tuae, conuersa per commutationem meliorem ad id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud uiuere, aliud beate uiuere, quia tua beatitudo es.

[IV 5] Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista uel omnino nulla essent uel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens atque conuertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem imperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis uoluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras uitam; cui non hoc est uiuere, quod beate uiuere, quia uiuit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat conuerti ad eum, a quo facta est, et magis magisque uiuere apud fontem uitae et in lumine eius uidere lumen et perfici et inlustrari et beari.

[V 6] Ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo, fecisti caelum et terram. Et multa diximus de caelo caeli et de terra inuisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis uagabunda deliquia, nisi conuerteretur ad eum, a quo erat qualiscumque vita, et inluminatione fieret speciosa vita et esset caelum caeli eius, quod inter aquam et aquam postea factum est.

Et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit haec, et filium in principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, Creator uniuersae creaturae.

[VI 7] Sed quae causa fuerat, o lumen ueridicum, tibi admoueo cor meum, ne me uana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram inuisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri? Non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi. Nec patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli rei supefferretur. Prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

[VII 8] Iam hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem uiam caritatis et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. Ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas.

Cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de subleuatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? Quomodo dicam?

Neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superfertur super aquas, et ueniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia.

[VIII 9] Defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicauerunt abyssum uniuersae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: Fiat lux!, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia caelestis ciuitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in domino.

Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas ueste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur uestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt.

Da mihi te, deus meus, redde mihi te: en amo et, si parum est, amem ualidius. Non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat uita mea in amplexus tuos nec auertatur, donec abscondatur in abscondito uultus tui. Hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi copia, quae deus meus non est, egestas est.

[IX 10] Numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? Si tamquam loco sicut corpus, nec spiritus sanctus; si autem incommutabilis diuinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas.

Cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? Cur de illo tantum dictum est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit donum tuum? In dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. Requies nostra locus noster.

Amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. In bona uoluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum demergitur: ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. Dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus. Ibi nos conlocabit uoluntas bona, ut nihil uelimus aliud quam permanere illic in aeternum.

[X 11] Beata creatura, quae non nouit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo interuallo temporis in ea uocatione, qua dixisti: Fiat lux, et fieret lux. In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur: in illa uero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conuersa lux esset. Qui potest, intellegat, a te petat. Vt quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem uenientem in hunc mundum?

[XI 12] Trinitatem omnipotentem quis intelleget? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima, quae cum de illa loquitur, scit quod loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace uidet istam visionem.

Vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt.

Dico autem haec tria: esse, nosse, velle. Sum enim et scio et uolo: sum sciens et uolens et scio esse me et velle et volo esse et scire.

In his igitur tribus quam sit inseparabilis uita et una uita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. Certe coram se est; attendat in se et uideat et dicat mihi.

Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet incenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et uult incommutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitauerit? Quis ullo modo dixerit? Quis quolibet modo temere pronuntiauerit?

[XII 13] Procede in confessione, fides mea; dic domino deo tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, inuisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua sicut multa abyssus. Sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux, paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum, paenitentiam agite; fiat lux. Et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed paruo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conuersi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

[XIII 14] Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. Spe enim salui facti sumus. Spes autem, quae uidetur, non est spes.

Adhuc abyssus abyssum inuocat, sed iam in uoce cataractarum tuarum. Adhuc et ille qui dicit:

Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur et ingemescit grauatus, et sitit anima eius ad deum uiuum, quemadmodum cerui ad fontes aquarum, et dicit: "Quando veniam?", habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et invocat inferiorem abyssum dicens:

Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae, et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia paruuli estote, ut mentibus perfecti sitis, et: O stulti Galatae, quis vos fascinauit?

Sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis per eum, qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam.

Illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans, redemptionem corporis sui; illi suspirat — membrum est enim sponsae — et illi zelat — amicus est enim sponsi --, illi zelat, non sibi, quia in uoce cataractarum tuarum, non in uoce sua inuocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Euam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. Quae est illa speciei lux? Cum uidebimus eum, sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?

[XIV 15] Et ego dico: "Deus meus ubi es?" Ecce ubi es. Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in uoce exultationis et confessionis soni festiuitatem celebrantis. Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, uel potius sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima, et quare conturbas me? Spera in domino; lucerna pedibus tuis uerbum eius. Spera et perseuera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et remoueantur umbrae. Spera in domino: Mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo et uidebo salutare uultus mei, deum meum, qui uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluuidum misericorditer superferebatur. Vnde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salui facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus.

Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus diuidis, qui probas corda nostra et uocas lucem diem et tenebras noctem. Quis enim nos discernit nisi tu? Quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa uasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?

[XV 16] Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua diuina? Caelum enim plicabitur ut liber et nunc sicut pellis extenditur super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua diuina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. Vnde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic uiuerent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataueras.

[17] Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum sapientiam praestans paruulis. Perfice, deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. Neque enim nouimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non noui, domine, non noui alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent ceruicem meam iugo tuo et inuitarent colere te gratis. Intellegam ea, pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

[18] Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere uerbum tuum. Vident enim faciem tuam semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid uelit aeterna uoluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In caelo enim, domine, misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes. Transeunt nubes, caelum autem manet. Transeunt praedicatores uerbi tui ex hac uita in aliam uitam, scriptura uero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, uerbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamuis filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis et blanditus est et inflammauit, et currimus post odorem eius. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, uidere nostrum, quod nondum est nobis.

[XVI 19] Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et uis incommutabiliter. Et essentia tua scit et uult incommutabiliter et scientia tua est et uult incommutabiliter et uoluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec uidetur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato commutabili. Ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons uitae, quomodo in lumine tuo uidebimus lumen.

[XVII 20] Quis congregauit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamuis innumerabili uarietate curarum fluctuent. Quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam et appareret arida sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formauerunt. Neque enim amaritudo uoluntatum, sed congregatio aquarum uocatur mare. Tu enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum. Atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

[21] At animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci fonte inrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subueniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum nobis uellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis et praebendo protectionis umbraculum ualido robore iusti iudicii.

[XVIII 22] Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra ueritas, et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus.

Quibus in terra natis fructibus uide, quia bonum est, et erumpat temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis uerbum uitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo cohaerentes firmamento scripturae tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut diuidamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem uel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, diuidas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per orbem gratia tua luceant super terram et diuidant inter diem et noctem et significent tempora, quia uetera transierunt, ecce facta sunt noua, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem appropinquauit et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii laborauerunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est.

Ita das vota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram.

[23] Quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuae ueritatis luce delectantur tamquam principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes uirtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem.

Sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae uariantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principia noctis sunt. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus seruus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. Animalis autem homo tamquam paruulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit.

Haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamuis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.

[XIX 24] Sed prius lauamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis uestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et uenite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, et luceant super terram.

Quaerebat diues ille a magistro bono, quid faceret, ut uitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius — bonus est autem, quia deus est — dicat ei, ut, si uult uenire ad uitam, seruet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. Feci, inquit, haec omnia. Vnde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? Vade, extirpa siluosa dumeta auaritiae, uende quae possides et implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in caelis et sequere dominum, si uis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui nouit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. Sed contristata est terra sterilis, et spinae offocauerunt uerbum.

[25] Vos autem, genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius diuidentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras paruulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei uerbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti uerbum scientiae. Luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. Ecce enim tamquam deo dicente: Fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli uerbum uitae habentia. Vbique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. Exaltatus est, cui adhaesistis, et exaltauit uos. Discurrite et innotescite omnibus gentibus.

[XX 26] Concipiat et mare et pariat opera uestra, et producant aquae reptilia animarum uiuarum. Separantes enim pretiosum a uili facti estis os dei, per quod diceret: Producant aquae non animam uiuam, quam terra producet, sed reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram. Repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo.

Et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes et uoces nuntiorum tuorum volantes super terram iuxta firmamentum libri tui praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo uolitarent, quocumque irent. Neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec.

[27] Numquid mentior aut mixtione misceo neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? Quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac uariae, et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur.

Aquae produxerunt haec, sed in uerbo tuo. Necessitates alienatorum ab aeternitate ueritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in euangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo uerbo ista producerent.

[28] Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia: a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluuidum, atque ita non opus esset, ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et uolatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter uiuesceret anima gradu alio et post initii uerbum in consummationem respiceret.

[XXI 29] Ac per hoc in uerbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit non reptilia animarum uiuarum et uolatilia, sed animam uiuam.

Neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter in regnum caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur;

nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides: neque enim nisi signa et prodigia uiderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus. Nec isto igitur genere uolatili, quod uerbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti super aquas. Immitte in eam uerbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, et operentur animam uiuam.

Terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum uiuarum et uolatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamuis piscem manducet leuatum de profundo in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo leuatus est, ut alat aridam. Et aues marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim uocum euangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. At uero anima uiua de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi uiuat, quae mortua erat in deliciis uiuens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis uitales deliciae.

[30] Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et uoces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum — talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus — sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi et sint forma fidelibus uiuendo coram eis et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: Quaerite deum, et uiuet anima uestra, ut producat terra animam uiuentem, nolite conformari huic saeculo, continete uos ab eo. Euitando uiuit anima, quae appetendo moritur. Continete uos ab immani feritate superbiae, ab inerti uoluptate luxuriae et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et uenenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte uitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei.

[31] Verbum autem tuum, deus, fons uitae aeternae est et non praeterit: ideoque in uerbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: Nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in fonte uitae animam uiuentem, in uerbo tuo per euangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio uiri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut vos.

Ita erunt in anima uiua bestiae bonae in mansuetudine actionis. Mandasti enim dicens: In mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. Et pecora bona neque si manducauerint, abundantia, neque si non manducauerint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cauendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. Seruiunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita uiuunt et bona sunt.

[XXII 32] Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male uiuendo, et coeperit esse anima uiuens bene uiuendo completumque fuerit uerbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: Nolite conformari huic saeculo, consequetur et illud, quod adiunxisti statim et dixisti: Sed reformamini in nouitate mentis uestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum nec ex hominis melioris auctoritate uiuentes. Neque enim dixisti: Fiat homo secundum genus, sed: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas tua.

Ad hoc enim dispensator ille tuus generans per euangelium filios, ne semper paruulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foueret: Reformamini, inquit, in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei. quod bonum et beneplacitum et perfectum. Ideoque non dicis: Fiat homo, sed: Faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renouatus et conspiciens intellectam ueritatem tuam homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit uoluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem uidere trinitatem unitatis uel unitatem trinitatis. Ideoque pluraliter dicto: Faciamus hominem, singulariter tamen infertur: Et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei. Ita homo renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.

[XXIII 33] Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. Alioquin homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis.

Ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui praesunt — masculum enim et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque seruus neque liber — spiritales ergo, siue qui praesunt siue qui obtemperant, spiritaliter iudicant, non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento — non enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicare — neque de ipso libro tuo, etiam si quid ibi non lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte ueraciterque dictum esse — sic enim homo, licet iam spiritalis et renouatus in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, factor tamen legis debet esse, non iudex — neque de illa distinctione iudicat spiritalium uidelicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et diuisisti et uocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. Quid enim ei de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde uenturus sit in dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

[34] Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli neque ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem uocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram.

Iudicat enim et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam inuenerit, siue in ea solemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos peruestigat in aquis multis misericordia tua, siue in ea, qua ille piscis exhibetur, quem leuatum de profundo terra pia comedit, siue in uerborum signis uocibusque subiectis auctoritati libri tui tamquam sub firmamento uolitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque inuocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: Amen. Quibus omnibus uocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt uideri, ut opus sit instrepere in auribus. Ita, quamuis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt.

Iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, improbando autem, quod perperam inuenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tamquam terra fructifera et de anima uiua mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his, quae per sensum corporis percipiuntur. De his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

[XXIV 35] Sed quid est hoc et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o domine, ut crescant et multiplicentur et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem, quam uocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec terram nec mare? Dicerem te, deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie uoluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos, ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et uolatilia multiplicarentur super terram. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semet ipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus terrae. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus: Crescite et multiplicamini. cum haec quoque omnia sicut pisces et aues et homines gignendo augeantur genusque custodiant.

[36] Quid igitur dicam, lumen meum, ueritas? Quia uacat hoc, quia inaniter ita dictum est? Nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat seruus uerbi tui. Et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti.

Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te ita locutum, neque silebo, quod mihi lectionis huius occasio suggerit. Verum est enim, nec uideo, quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Noui enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur!

Ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis haec legis: Ecce quod uno modo scriptura offert et uox personat: In principio deus fecit caelum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non errorum fallacia, sed uerarum intellegentiarum generibus? Ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.

[37] Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, conuenit uerbum: Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus — quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non superuacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit — inuenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra et in animis iustis et iniquis tamquam in luce et tenebris et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari et in studio piarum animarum tamquam in arida et in operibus misericordiae secundum praesentem uitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis et in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli et in affectibus formatis ad temperantiam tamquam in anima uiua.

In his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non inuenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus.

Et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te, domine: Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquae maris, quae non mouentur nisi uariis significationibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

[XXV 38] Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura commonet, et dicam nec uerebor. Vera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas, omnis autem homo mendax. Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. Ergo ut verum loquar, de tuo loquor:

ecce dedisti nobis in escam omne faenum satiuum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis satiui. Nec nobis solis sed et omnibus auibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et coetis magnis non dedisti haec.

Dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius uitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigerauit et catenam eius non erubuit. Hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificauerunt, qui quod ei deerat suppleuerunt ex Macedonia. Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. Esca enim debetur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias diuinorum mysteriorum, et ita eis debetur tamquam hominibus. Debetur eis autem sicut animae uiuae praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debetur eis tamquam uolatilibus propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum.

[XXVI 39] Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus uenter. Neque enim et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant.

Itaque ille, qui deo seruiebat, non suo uentri, uideo plane, unde gaudeat, uideo et congratulor ei ualde. Acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, uideo. Vnde autem gaudet, inde pascitur, quia in ueritate loquens: Gauisus sum, inquit, magnifice in domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis, taedium autem habuistis. Isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subuenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat.

[40] Vnde ergo gaudes, o Paule magne? Vnde gaudes, unde pasceris, homo renouate in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit te, et anima uiua tanta continentia et lingua uolatilis loquens mysteria? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est, quod te pascit? Laetitia. Quod sequitur audiam: Verum tamen, inquit, benefecistis communicantes tribulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati nouit in te, qui confortas eum. Scitis enim, inquit, etiam uos, Philippenses, quoniam in principio euangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. Ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse laetatur tamquam reuiuescente fertilitate agri.

[41] Numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: non quia quaero datum, sed requiro fructum.

Didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, ueluti est nummus, cibus, potus, uestimentum, tectum, adiutorium. Fructus autem bona et recta uoluntas datoris est. Non enim ait magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum: Qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: amen dico uobis. non perdet mercedem suam. Datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Helias a uidua sciente, quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per coruum autem dato pascebatur. Nec interior Helias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

[XXVII 42] Ideoque dicam, quod uerum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et coetorum significari credidimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis uitae adiuuandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec sancta et recta uoluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum uident, laetantur. Inde quippe animus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisces et coeti non uescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

[XXVIII 43] Et uidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona ualde, quia et nos uidemus ea, et ecce omnia bona ualde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud uidisti quia bonum est. Septiens numeraui scriptum esse te uidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octauum est, quia uidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam ualde bona tamquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et ualde. Hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conuentu completur uniuersum, quamuis et illa etiam singillatim pulchra sint.

[XXIX 44] Et attendi, ut inuenirem, utrum septiens uel octiens uideris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua uisione non inueni tempora, per quae intellegerem, quod totiens uideris quae fecisti, et dixi: O domine, nonne ista scriptura tua uera est, quoniam tu uerax et ueritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua uisione tempora, et ista scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te uidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens?

Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis uoce forti in aure interiore seruo tuo perrumpens meam surditatem et clamans: "O homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico, et tamen illa temporaliter dicit, uerbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea, quae uos per spiritum meum uidetis, ego uideo, sicut ea, quae uos per spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita cum uos temporaliter ea uideatis, non ego temporaliter uideo, quemadmodum, cum uos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico".

[XXX 45] Et audivi, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua ueritate et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas caelorum et compositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus uictis mundana moenia molireris, ut ea constructione deuicti aduersus te iterum rebellare non possent; alia uero nec fecisse te nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec, quoniam non per spiritum tuum uident opera tua nec te cognoscunt in eis.

[XXXI 46] Qui autem per spiritum tuum uident ea, tu uides in eis. Ergo cum uident, quia bona sunt, tu uides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis.

Et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae dei sunt, nisi spiritus dei. Quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata sunt nobis? Respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. Sicut enim recte dictum est: Non enim uos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: non uos estis, qui scitis, eis, qui in dei spiritu sciunt. Nihilo minus igitur recte dicitur: non uos estis, qui uidetis, eis, qui in spiritu dei uident: ita quidquid in spiritu dei uident quia bonum est, non ipsi, sed deus videt, quia bonum est.

Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est uideat homo, quia bonum est, sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te uolunt; aliud autem, ut, cum aliquid uidet homo quia bonum est, deus in illo uideat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem uidemus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est est.

[XXXII 47] Gratias tibi, domine! Videmus caelum et terram, siue corporalem partem superiorem atque inferiorem siue spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat uel uniuersa mundi moles uel uniuersa omnino creatura, uidemus lucem factam diuisamque a tenebris. Videmus firmamentum caeli, siue inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, siue hoc spatium aeris, quia et hoc uocatur caelum, per quod uagantur uolatilia caeli inter aquas, quae uaporaliter ei superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graues fluitant. Videmus congregatarum aquarum speciem per campos maris et aridam terram uel nudatam uel formatam, ut esset uisibilis et composita herbarumque atque arborum mater. Videmus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae uolatus auium portat, aquarum exhalatione concrescit. Videmus terrenis animalibus faciem terrae decorari hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae uirtute, praeponi. Et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic uiro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationalis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam. Videmus haec et singula bona et omnia bona ualde.

[XXXIII 48] Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua.

Habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam partim latenter partim evidenter.

De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti.

Nam cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur.

[XXXIV 49] Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista uel tali ordine fieri uel tali ordine scribi uoluisti, et uidimus, quia bona sunt singula et omnia bona ualde, in uerbo tuo, in unico tuo caelum et terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et uespera. Vbi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra componeres — quoniam super nos erant peccata nostra et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subueniendum nobis in tempore oportuno — et iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui ei subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia.

Et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, uerbum uitae habentes sanctos tuos et spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendas infideles gentes sacramenta et miracula uisibilia uocesque uerborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam uiuam per affectus ordinatos continentiae uigore formasti atque inde tibi soli mentem subditam et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem ronouasti ad imaginem et similitudinem tuam praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam uiro feminam subdidisti omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac uita necessariis ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in futurum opera praeberi voluisti.

Haec omnia videmus et bona sunt ualde, quoniam tu ea uides in nobis, qui spiritum, quo ea uideremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.

[XXXV 50] Domine deus, pacem da nobis — omnia enim praestitisti nobis — pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine uespera. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum ualde bonarum modis uis peractis transiturus est: et mane quippe in eis factum est et uespera.

[XXXVI 51] Dies autem septimus sine uespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona ualde, quamuis ea quietus feceris, requieuisti septimo die, hoc praeloquatur nobis uox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona ualde, quia tu nobis ea donasti, sabbato uitae aeternae requiescamus in te.

[XXXVII 52] Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. Tu autem, domine semper operaris et semper requiescis. Nec uides ad tempus nec moueris ad tempus nec quescis ad tempus et tamen facis et uisioines temporales et ipsa tempora et quetem ex tempore.

[XXXVIII 53] Nos itaque ista quae fecisti uidemus, quia sunt, tu autem quia uides ea, sunt. Et nos foris uidemus, quia sunt, et intus, quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda.

Et nos alio tempore moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum mouebamur deserentes te: tu uero, deus une bone, numquam cessasti bene facere. Et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. Tu autem bonum nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es.

Et hoc intellegere quis hominum dabit homini? Quis angelus angelo? Quis angelus homini? A te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic inuenietur, sic aperietur. Amen.