Flavi Vegeti Renati
viri inlustris comitis
epitoma rei militaris
Primus liber electionem edocet iuniorum, ex quibus locis uel quales milites
probandi sint aut quibus armorum exercitiis imbuendi.
Secundus liber ueteris militiae continet morem, ad quem pedestris institui
possit exercitus.
Tertius liber omnia artium genera, quae terrestri proelio necessaria
uidentur, exponit.
Quartus liber uniuersas machinas, quibus uel obpugnantur ciuitates uel
defenduntur, enumerat; naualis quoque belli praecepta subnectit.
In omni autem proelio
non tam multitudo et uirtus indocta
quam ars et exercitium
solent praestare uictoriam.
Liber I
I. Romanos omnes gentes sola armorum exercitatione uicisse.
II. Ex quibus regionibus tirones legendi sint.
III. Utrum ex agris an ex urbibus utiliores sint tirones.
IIII. Cuius aetatis tirones probandi sint.
V. Qua statura iuniores probandi sint.
VI. Ex uultu et positione corporis agnosci in eligendo qui meliores possint
esse tirones.
VII. Cuius artis tirones uel eligendi sint uel respuendi.
VIII. Quando tirones signandi sint.
VIIII. Ad gradum militarem et cursum et saltum exercendos tirones.
X. Ad usum natandi exercendos tirones.
XI. Quemadmodum ad scuta uiminea uel ad palos antiqui exercebant tirones.
XII. Non caesim sed punctim ferire docendos tirones.
XIII. Armaturam docendos tirones.
XIIII. Tirones exercendos ad missibilia iacenda.
XV. Sagittis diligenter tirones inbuendos.
XVI. Ad iactandos lapides fundis exercendos tirones.
XVII. De exercitio plumbatarum.
XVIII. Quemadmodum ad ascendendos equos tirones exercendi sint.
XVIIII. Ad portandum pondus exercendos tirones.
XX. Quo armorum genere usi sint antiqui.
XXI. De munitione castrorum.
XXII. In qualibus locis constituenda sint castra.
XXIII. Quali specie castra delinianda sint.
XXIIII. Quo genere munienda sint castra.
XXV. Quemadmodum munienda sint castra, cum hostis immineat.
XXVI. Quemadmodum exerceantur tirones, ut in acie ordines et interualla
custodiant.
XXVII. Quantum spatium ire ac redire debeant uel quotiens in mense exerceri,
cum educuntur milites ambulatum.
(XXVIII. De adhortatione rei militaris Romanaeque uirtutis.)
Antiquia temporibus mos fuit bonarum
artium studia mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus,
quia neque recte aliquid inchoatur, nisi post Deum fauerit imperator, neque
quemquam magis decet uel meliora scire uel plura quam principem, cuius doctrina
omnibus potest prodesse subiectis. Quod Octauianum Augustum ac bonos dehinc
principes libenter habuisse frequentibus declaratur exemplis. Sic regnantium
testimoniis crebuit eloquentia, dum non culpatur audacia. Hac ego imitatione
conpulsus dum considero clementiam uestram ausibus litterarum magis ignoscere
posse quam ceteros, tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse uix sensi
licet in hoc opusculo nec uerborum concinnitas sit necessaria nec acumen
ingenii, sed labor diligens ac fidelis, ut, quae apud diuersos historicos uel
armorum disciplinam docentes dispersa et inuoluta celantur, pro utilitate
Romana proferantur in medium. De dilectu igitur atque exercitatione tironum per
quosdam gradus et titulos antiquam consuetudinem conamur ostendere; non quo
tibi, imperator inuicte, ista uideantur incognita, sed ut, quae sponte pro
reipublicae salute disponis, agnoscas olim custodisse Romani imperii conditores
et in hoc paruo libello, quicquid de maximis rebus semperque necessariis
requirendum credis, inuenias.
I. Nulla enim alia re uidemus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi
armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim aduersus
Gallorum multitudinem paucitas Romana ualuisset? Quid aduersus Germanorum
proceritatem breuitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed
et uiribus corporum nostris praestitisse manifestum est; Afrorum dolis atque
diuitiis semper impares fuimus; Graecorum artibus prudentiaque nos uinci nemo
dubitauit. Sed aduersus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita
dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque euenire in
acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, seuere
in desides uindicare. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam:
nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine
bellorum exercitata paucitas ad uictoriam promptior est, rudis et indocta multitudo
exposita semper ad caedem.
II. Rerum ordo deposcit, ut, ex quibus prouinciis uel nationibus tirones
legendi sint, prima parte tractetur. Constat quidem in omnibus locis et ignauos
et strenuos nasci. Sed tamen et gens gentem praecedit in bello et plaga caeli
ad robur non tantum corporum sed etiam animorum plurimum ualet; quo loco ea,
quae a doctissimis hominibus conprobata sunt, non omittamus. Omnes nationes,
quae uicinae sunt soli, nimio calore siccitas, amplius quidem sapere, sed minus
habere sanguinis dicunt ac propterea constantiam ac fiduciam comminus non
habere pugnandi, quia metuunt uulnera qui exiguum sanguinem se habere nouerunt.
Contra septentrionales populi, remoti a solis ardoribus, inconsultiores quidem,
sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissimi. Tirones
igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis
suppetat ad uulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudentia, quae
et modestiam seruat in castris et non parum prodest in dimicatione consiliis.
III. Sequitur, ut, utrum de agris an de urbibus utilior tiro sit,
requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem armis
rusticam plebem, quae sub diuo t in labore nutritur, solis patiens, umbrae
neglens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, paruo contenta,
duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam
ducere, onus ferre consuetudo de rure est. Interdum tamen necessitas exigit
etiam urbanos ad arma conpelli, qui ubi nomen dedere militiae, primum laborare,
decurrere, portare pondus et solem pulueremque ferre condiscant, parco uictu
utantur et rustico, interdum sub diuo interdum sub papilionibus commerentur.
Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et, si longior expeditio emergit, in agrariis
plurimum detinendi sunt proculque habendi a ciuitatis inlecebris, ut eo modo et
corporibus eorum robur accedat et animis. Nec infitiandum est post urbem
conditam Romanos ex ciuitate profectos semper ad bellum; sed tunc nullis
deliciis frangebantur, (sudorem cursu et campestri exercitio collectum iuuentus
natans abluebat in Tiberi) idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat
armorum; quod usque adeo uerum est, ut aranti Quinctio Cincinnato dictaturam
constet oblatam. Ex agris ergo subplendum robur praecipue uidetur exercitus;
nescio quomodo enim minus mortem timet qui minus deliciarum nouit in uita.
IIII. Nunc, qua aetate milites legi conueniat, exploremus. Et quidem, si
antiqua consuetudo seruanda est, incipientem puberatem ad dilectum cogendam
nullus ignorat; non enim tantum celerius sed etiam perfectius inbuuntur quae
discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante
temptandus est, quam corpus aetate pigrescat. Uelocitas enim est quae percepto
exercitio strenuum efficit bellatorem. Adulescentes legendi sunt, sicut ait
Sallustius 'Iam simul ac iuuentus belli patiens erat, in castris per laborem
usum militiae discebat.' Melius enim est, ut exercitatus iuuenis causetur
aetatem nondum aduenisse pugnandi, quam doleat praeterisse. Habeat etiam
spatium uniuersa discendi. Neque enim parua aut leuis ars uideatur armorum,
siue equitem siue peditem sagittarium uelis inbuere siue scutatum, armaturae
numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut
missile et destinato ictu et magnis uiribus iaciat, ut fossam ducere, sudes
scienter figere nouerit, tractare scutum et obliquis ictibus uenientia tela
deflectere, plagam prudenter uitare, audacter inferre. Huic taliter insituto
tironi pugnare aduersum quoslibet hostes in acie formido non erit sed uoluptas.
V. Proceritatem tironum ad incommam scio semper exactam, ita ut VI pedum uel
certe V et X unciarum inter alares equites uel in primis legionum cohortibus
probarentur. Sed tunc erat amplior multitudo, et plures militiam sequebantur
aramatam; necdum enim ciuilis pars florentiorem abducebat iuuentutem. Si ergo
necessitas exigit, non tam staturae rationem conuenit habere quam uirium. (Et
ipso Homero teste non fallitur, qui Tydeum minorem quidem corpore sed fortiroem
armis fuisse significat.)
VI. Sed qui dilectum acturus est uehementer intendat, ut ex uultu, ex
oculis, ex omni conformatione membrorum eos eligat, qui implere ualeant
bellatores. Namque non tantum in hominibus sed etiam in equis et canibus uirtus
multis declaratur indiciis, sicut doctissimorum hominum disciplina
conprehendit(; quod etiam in apibus Mantuanus auctor dicit esse seruandum
Nam duo sunt genera, hic melior, insignis et ore
Et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
Desidia latamque trahens inglorius aluum).
Sit ergo adulescens Martio operi deputandus uigilantibus oculis, erecta
ceruice, lato pectore, umeris musculosis, ualentibus brachiis, digitis
longioribusm uentre modicus, exilior clunibus, suris et pedibus non superflua
carne distentis sed neruorum duritia collectis. Cum haec in tirone signa
deprehenderis, proceritatem non magno opere desideres. Utilius est enim fortes
milites esse quam grandes.
VII. Sequitur, ut, cuius artis uel eligendi uel penitus repudiandi sint
milites, indagemus. Piscatores aucupes dulciarios linteones omnesque, qui
aliquid tractasse uidebuntur ad gynacea pertinens, longe arbitror pellendos a
castris; fabros ferrarios carpentarios, macellarios et ceruorum aprorumque
uenatores conuenit sociare militiae. Et hoc est in quo totius reipublicae salus
uertitur, ut tirones non tantum corporibus sed etiam animis praestantissimi
diligantur; uires regni et Romani nominis fundamentum in prima dilectus
examinatione consistunt. Nec leue hoc putetur officium aut passim quibuscumque mandandum;
quod apud ueteres inter tam uaria genera uirtutum in Sertorio praecipue constat
esse laudatum. Iuuentus enim, cui defensio prouinciarum, cui bellorum est
committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere.
Honestas enim idoneum militem reddit, uerecundia, dum prohibet fugere, facit
esse uictorem. Quid enim prodest, si exerceatur ignauus, si pluribus stipendiis
moretur in castris? Numquam exercitus proficit tempore, cuius in probandis
tironibus claudicarit electio. Et quantum usu experimentisque cognouimus, hinc
tot ubique ab hostibus inlatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius
legit, dum honestiores quique ciuilia sectantur officia, dum indicti
possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium tales
sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo uiris magnaque
diligentia idoneos eligi conuenit iuniores.
VIII. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro dilectus, uerum
ante exercitio pertemptandus, ut, utrum uere tanto operi aptus sit, possit
agnosci. Et uelocitas in illo requiranda uidetur et robur, et utrum armorum
disciplinam ediscere ualeat, utrum habeat confidentiam militarem. Plerique
enim, quamuis non improbabiles uideantur in specie, tamen experimentis
conprobantur indigni. Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum
strenuissimi subrogandi sunt. In omni enim conflictu non tam prodest multitudo
quam uirtus. Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est
demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis
aboleuit. Quem inuenias, qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis
ergo uel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est. Sed illi res gestas et
euentas tantum scripsere bellorum, ista, quae nunc quaerimus, tamquam nota
linquentes. Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros
rettulere conplura quae tactica uocant; sed nos disciplinam militarem populi
Romani debemus inquirere, qui ex paruissimis finibus imperium suum paene solis
regionibus et mundi ipsius fine distendit. Haec necessitas conpulit euolutis
auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere, quae Cato ille Censorius
de disciplina militari scripsit, quae Cornelius Celsus, quae Frontinus
perstringenda duxerunt, quae Paternus diligentissimus iuris militaris adsertor
in libros redegit, quae Augusti et Traiani Hadrianique constitutionibus cauta
sunt. Nihil enim mihi auctoritatis adsumo sed horum, quos supra rettuli, quae
dispersa sunt, uelut in ordinem epitomata conscribo.
IX. Primis ergo meditationum auspiciis tirones militarem edocendi sunt
gradum. Nihil enim magis in itinere uel in acie custodiendum est, quam ut omnes
milites incedendi ordinem seruent. Quod aliter non potest fieri, nisi assiduo
exercitio ambulare celeriter et aequaliter discant. Periculum enim ab hostibus
semper grauissimum sustinet diuisus et inordinatus exercitus. Militari ergo
gradu XX milia passuum horis quinque dumtaxat aestiuis conficienda sunt. Pleno
autem gradu, qui citatior est, totidem horis XXIIII milia peragenda sunt.
Quicquid addideris, iam cursus est, cuius spatium non potest definiri. Sed et
cursu praecipue adsuefaciendi sunt iuniores, ut maiore impetu in hostem
procurrant, ut loca oportuna celeriter, cum usus aduenerit, occupent uel
aduersariis idem facere uolentibus praeoccupent, ut ad explorandum alacriter
pergant, alacrius redeant, ut fugientium facilius terga conprehendant. Ad
saltum etiam, quo uel fossae transiliuntur uel inpediens aliqua altitudo
superatur, exercendus est miles, ut, cum eiusmodi difficultates euenerint,
possint sine labore transire. Praeterea in ipso conflictu ac dimicatione
telorum bellator cum cursu saltuque ueniens aduersarii praestingit oculos
mentemque deterret priusque plagam infligit, quam ille ad cauendum uel ad
resistendum certe se praeparet. De exercitio Gnei Pompei Magni Sallustius
memorat 'cum alacribus saltu, cum uelocibus cursu, cum ualidis uecte certabat'.
Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio, nisi seque et milites
frequentibus exercitiis praeparasset ad proelia.
X. Natandi usum aestiuis mensibus omnis aequaliter debet tiro condiscere.
Non enim semper pontibus flumina transeuntur, sed et cedens et insequens natare
cogitur frequenter exercitus. Saepe repentinis imbribus uel niuibus solent
exundare torrentes, et ignorantia non solum ab hoste, sed etiam ab ipsis aquis
discrimen incurrit. Ideoque Romani ueteres, quos tot bella et continuata
pericula ad omnem rei militaris erudiuerant artem, campum Martium uicinum
Tiberi delegerunt, in quo iuuentus post exercitium armorum sudorem pulueremque
dilueret ac lassitudinem cursus natandi labore deponeret. Non solum autem
pedites sed et equites ipsosque equos uel lixas, quos galiarios uocant, ad
natandum exercere percommodum est, ne quid imperitis, cum necessitas incumbit,
eueniat.
XI. Antiqui, sicut inuenitur in libris, hoc genere exercuere tirones. Scuta
de uimine in modum cratium conrotundata texebant, ita ut duplum pondus cratis
haberet, quam scutum publicum habere consueuit. Idemque clauas ligneas dupli
aeque ponderis pro gladiis tironibus dabant. Eoque modo non tantum mane sed
etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum
militibus sed etiam gladiatoribus plurimum prodest. Nec umquam aut harena aut
campus inuictum armis uirum probauit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur
ad palum. A singulis autem tironibus singuli pali defigebantur in terram, ita
ut nutare non possent et sex pedibus eminerent. Contra illum palum tamquam
contra aduersarium tiro cum crate illa et claua uelut cum gladio se exercebat
et scuto, ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur,
interdum contenderet poplites et crura succidere, recederet adsultaret
insiliret, quasi praesentem aduersarium, sic palum omni impetu, omni bellandi
arte temptaret. In qua meditatione seruabatur illa cautela, ut ita tiro ad
inferendum uulnus insurgeret, ne qua parte ipse pateret ad plagam.
XII. Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes
non solum facile uicere sed etiam derisere Romani. Caesa enim, quouis impetu
ueniat, non frequenter interficit, cum et armis uitalia defendantur et ossibus;
at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim, ut uitalia
penetret quicquid inmergitur. Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque
nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et aduersarium sauciat, antequam
uideat. Ideoque ad dimicandum hoc praecipue genere usos constat esse Romanos;
dupli autem ponderis illa cratis et claua ideo dabantur, ut, cum uera et
leuiora tiro arma sumpsisset, uelut grauiore pondere liberatus securior
alacriorque pugnaret.
XIII. Praeterea illo exercitii genere, quod armaturam uocant et a
campidoctoribus traditur, inbuendus est tiro; qui usus uel ex parte seruatur.
Constat enim etiam nunc in omnibus proeliis armaturas melius pugnare quam
ceteros. Ex quo intelligi debet, quantum exercitatus miles inexercitato sit
melior, cum armaturae utcumque eruditi reliquos contubernales suos bellandi
arte praecedant. Ita autem seuere apud maiores exercitii disciplina seruata
est, ut et doctores armorum duplis remunerarentur annonis et milites, qui parum
in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum cogerentur accipere, nec
ante eis in tritico redderetur annona, quam sub praesentia praefecti legionis,
tribunorum uel principiorum experimentis datis ostendissent se omnia, quae
erant in militari arte, conplere. Nihil enim neque firmius neque felicius neque
laudabilius est republica, in qua abundant milites eruditi. Non enim uestium
nitor uel auri argenti gemmarumque copiae hostes aut ad reuerentiam nostram aut
ad gratiam inclinant, sed solo terrore subiguntur armorum. Deinde in aliis
rebus, sicut ait Cato, si quid erratum est, potest postmodum corrigi;
proeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum poena statim sequatur
errorem; nam aut confestim pereunt qui ignaue imperiteque pugnauerint aut in
fugam uersi uictoribus ultra pares esse non audent.
XIIII. Sed ad inceptum reuertor. Tiro, qui cum claua exercetur ad palum,
hastilia quoque ponderis grauioris, quam uera futura sunt iacula, aduersum
illum palum tamquam aduersum hominem iactare conpellitur. In qua re armorum
doctor adtendit, ut magnis uiribus hastile contorqueat, ut destinato ictu uel
in palum uel iuxta dirigat missile. Eo enim exercitio et lacertis robur adcrescit
et iaculandi peritia atque usus adquiritur.
XV. Sed prope tertia uel quarta pars iuniorum, quae aptir potuerit reperiri,
arcubus ligneis sagittisque lusoriis illos ipsos exercenda est semper ad palos.
Et doctores ad hanc rem artifices eligendi, et maior adhibenda sollertia, ut
arcum scienter teneant, ut fortitor inpleant, ut sinistra fixa sit, ut dextra
cum ratione ducatur, ut ad illud, quod feriundum est, oculus pariter animusque
consentiat, ut, siue in equo siue in terra, rectum sagittare doceantur. Quam
artem et disci opus est diligenter et cotidiano usu exercitioque seruari.
Quantum autem utiliitatis boni sagittarii in proeliis habeant, et Cato in
libris de disciplina militari euidenter ostendit, et Claudius pluribus
iaculatoribus institutis atque perdoctis hostem, cui prius inpar fuerat,
superauit. Africanus quidem Scipio, cum aduersum Numantinos, qui exercitus
populi Romani sub iugum miserant, esset acie certaturus, aliter se superiorem
futurum esse non credidit, nisi in omnibus centuriis lectos sagittarios
miscuisset.
XVI. Ad lapides uero uel manibus uel fundis iaciendos exerceri diligenter
conuenit iuniores. Fundarum usum primi Balearium insularum habitatores et
inuenisse et ita perite exercuisse dicuntur, ut matres paruos filios nullum
cibum contingere sinerent, nisi quem ex funda destinato lapide percussissent.
Saepe enim aduersum bellatores cassidibus catafractis (loricis) que munitos
teretes lapides de funda uel fustibalo destinati sagittis sunt omnibus
grauiores, cum membris integris letale tamen uulnus importent et sine inuidia
sanguinis hostis lapidis ictu intereat. In omnibus autem ueterum proeliis
funditores militasse nullus ignorat. Quae res ideo ab uniuersis tironibus
frequenti exercitio discenda est, quia fundam portare nullus est labor. Et
interdum euenit, ut in lapidosis locis conflictus habeatur, ut mons sit aliquis
defendendus aut collis, ut ab obpugnatione castellorum siue ciuitatum lapidibus
barbari fundisque pellendi sint.
XVII. Plumbatarum quoque exercitatio, quos mattiobarbulos uocant, est
tradenda iunioribus. Nam in Illyrico dudum duae legiones fuerunt, quae sena
milia militum habuerunt, quae, quod his telis scienter utebantur et fortiter,
Mattiobarbuli uocabantur. Per hos longo tempore strenuissime constat omnia
bella confecta, usque eo, ut Diocletianus et Maximianus, cum ad imperium
peruenissent, pro merito uirtutis hos Mattiobarbulos Iouianos atque Herculianos
censuerint appellandos eosque cunctis legionibus praetulisse doceantur. Quinos
autem mattiobarbulos insertos scutis portare consuerunt, quos si oportune
milites iactent, prope sagittariorum scutati imitari uidentur officium. Nam
hostes equosque consauciant, priusquam non modo ad manum sed ad ictum
missibilium potuerit perueniri.
XVIII. Non tantum autem a tironibus, sed etiam ab stipendiosis militibus
salitio equorum districte est semper exacta. Quem usum usque ad hanc aetatem,
licet iam cum dissimulatione, peruenisse manifestum est. Equi lignei hieme sub
tecto, aestate ponebantur in campo; supra hos iuniores primo inermes, dum
consuetudo proficeret, deinde armati cogebantur ascendere. Tantaque cura erat,
ut non solum a dextris sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire
condiscerent, euaginatos etiam gladios uel contos tenentes. Hoc item adsidua
meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu proelii sine mora ascenderent qui
tam studiose exercebantur in pace.
XVIIII. Pondus quoque baiulare usque ad LX libras et iter facere gradu
militari frequentissime cogendi sunt iuniores, quibus in arduis expeditionibus
necessitas inminet annonam pariter et arma portandi. Nec hoc credatur esse
difficile, si usus accesserit; nihil enim est, quod non adsidua meditatio
facillimum reddat. (Quam rem antiquos milites factitauisse Uergilio ipso teste
cognoscimus, qui ait
Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti
Ante expectatum positis stat in agmine castris.)
XX. Locus exigit, ut, quo armorum genere uel instruendi uel muniendi sint
tirones, referre temptemus. Sed in hac parte antiqua penitus consuetudo deleta
est; nam licet exemplo Gothorum et Alanorum Hunnorumque equitum arma
profecerint, pedites constat esse nudatos. Ab urbe enim condita usque ad tempus
diui Gratiani et catafractis et galeis muniebatur pedestris exercitus. Sed cum
campestris exercitatio interueniente neglegentia desidiaque cessaret, grauia
uideri arma coeperunt, quae raro milites induebant; itaque ab imperatore
postulant primo catafractas, deinde cassides sedere refundere. Sic detectis
pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri multitudine
sagittariorum saepe deleti sunt; nec post tot clades, quae usque ad tantarum
urbium excidia peruenerunt, cuiquam curae fuit uel catafractas uel galeas
pedestribus reddere. Ita fit, ut non de pugna sed de fuga cogitent qui in acie
nudi exponuntur ad uulnera. Quid enim pedes sagittarius sine catafracta, sine
galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? Quid ipsi draconarii
atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio facient, quorum
et capita nuda constant et pectora? Sed grauis pediti lorica uidetur et galea
fortasse raro meditanti, fortasse arma raro tractanti; ceterum cotidianus usus
non laborat, etiam si onerosa gestauerit. Sed illi, qui laborem in portandis
ueteribus munimentis armorum ferre non possunt, detectis corporibus et uulnera
sustinere coguntur et mortes et, quod est grauius, aut capi aut certe fuga
rempublicam prodere. Sic dum exercitium laboremque declinant, cum maximo
dedecore trucidantur ut pecudes. Unde enim apud antiquos murus dicebatur
pedestris exercitus, nisi quod pilatae legiones praeter scuta etiam catafractis
galeisque fulgebant? usque eo, ut sagittarii sinistra brachia manicis
munirentur, pedites autem scutati praeter catafractas et galeas etiam ferreas
ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. Sic erant muniti illi, qui in
prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii
uocabantur. Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne
stantes uulnerarentur uenientibus telis et, cum necessitas postulasset, tamquam
requieti uehementius inuaderent hostes, a quibus constat saepe factam esse
uictoriam, cum hastati illi et qui priores steterant interissent. Erant tamen
apud ueteres inter pedites qui dicebantur leuis armaturae, funditores et ferentarii,
qui praecipue in cornibus locabantur et a quibus pugnandi sumebatur exordium;
sed hi et uelocissimi et exercitatissimi legebantur; nec erant admodum multi,
qui cedentes, si proelii necessitas conpulisset, inter principia legionum
recipi solebant, ita ut acies inmota consisteret. Usque ad praesentem prope
aetatem consuetudo permansit, ut omnes milites pilleis, quos Pannonicos
uocabant, ex pellibus uterentur; quod propterea seruabatur, ne grauis galea
uideretur in proelio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Missilibus
autem quibus utebatur pedestris exercitus, pila uocabantur, ferro subtili
trigono praefixa unciarum nouem siue pedali, quod in scuto fixum non possit
abscidi et loricam scienter ac fortiter directum facile perrumpit, cuius generis
apud nos iam rara sunt tela. Barbari autem scutati pedites his praecipue
utuntur, quas bebras uocant, et binas etiam ac ternas in proeliis portant.
Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante milites
habere debere; ita enim uibrandis spiculis uehementior ictus est. Sed cum ad
pila, ut apellant, uenitur et manu ad manum gladiis pugnatur, tunc dextros
pedes in ante milites habere debent, ut et latera eorum subducantur ab
hostibus, ne possint uulnus accipere et proximior dextra sit, quae plagam
possit inferre. Instruendos igitur ac protegendos omni antiquo armorum genere
constat esse tirones. Necesse est enim, ut dimicandi acriorem sumat audaciam
qui munito capite uel pectore non timet uulnus.
XXI. Castrorum quoque munitionem debet tiro condiscere; nihil enim neque tam
salutare neque tam necessarium inuenitur in bello; quippe, si recte constituta
sunt castra, ita intra uallum securi milites dies noctesque peragunt, etiam si
hostis obsideat, quasi muratam ciuitatem uideantur secum ubique portare. Sed
huius rei scientia prorsus intercidit; nemo enim iam diu ductis fossis
praefixisque sudibus castra constituit. Sic diurno uel nocturno superuentu
equitum barbarorum multos exercitus scimus frequenter adflictos. Non solum
autem considentes sine castris ista patiuntur, sed cum in acie casu aliquo
coeperint cedere, munimenta castrorum, quo se recipiant, non habent et more
animalium inulti cadunt, nec prius moriundi finis fit, quam hostibus uoluntas
defuerit persequendi.
XXII. Castra autem, praesertim hoste uicino, tuto semper facienda sunt loco,
ut lignorum et pabuli et aquae suppetat copia, et, si diutius conmorandum sit,
loci salubritas eligatur. Cauendum etiam, ne mons sit uicinus aut collis
altior, qui ab aduersariis captus possit officere. Considerandum, ne
torrentibus inundari consueuerit campus et hoc casu uim patiatur exercitus. Pro
numero autem militum uel inpedimentorum munienda sunt castra, ne maior
multitudo constipetur in paruis neue paucitas in latioribus ultra quam oportet
cogatur extendi.
XXIII. Interdum autem quadrata, interdum trigona, interdum semirotunda prout
loci qualitas aut necessitas postulauerit, castra facienda sunt. Porta autem,
quae appelatur praetoria, aut orientem spectare debet aut illum locum, qui ad
hostes respicit, aut, si iter agitur, illam partem debet adtendere, ad quam est
profecturus exercitus, intra quam primae centuriae, hoc est cohortes,
papiliones tendunt et dracones et signa constitutum. Decumana autem porta, quae
apellatur, post praetorium est, per quam delinquentes milites educuntur ad
poenam.
XXIIII. Castrorum autem diuersa triplexque munitio est. Nam si nimia
necessitas non premit, caespites circumciduntur e terra et ex his uelut murus
instruitur, altus tribus pedibus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua
leuati sunt caespites; deinde tumultuaria fossa fit lata pedes nouem et alta
pedes VII. Sed ubi uis acrior inminet hostium, tunc legitima fossa ambitum
conuenit munire castrorum, ita ut XII pedes lata sit et alta sub linea, sicut
appellant, pedes nouem. Supra autem saepibus hinc inde factis, quae de fossa
leuata fuerit, terra congeritur et crescit in altum IIII pedes. Sic fit, ut sit
XIII alta et XII lata; supra quam sudes de lignis fortissimis, quas milites
portare consueuerunt, praefiguntur. Ad quod opus ligones rastra qualos aliaque
utensilium genera habere conuenit semper in promptu.
XXV. Sed facile est absentibus aduersariis castra munire, uerum, si hostis
incumbat, tunc omnes equites et media pars peditum ad propulsandum impetum
ordinantur in acie, reliqui post ipsos ductis fossis muniunt castra, et per
praeconem indicatur, quae centuria prima, quae secunda, quae tertia opus omne
conpleuerit. Post hoc a centurionibus fossa inspicitur ac mensuratur et
uindicatur in eos, qui neglegentius fuerint operati. Ad hunc ergo usum
instituendus est tiro, ut, cum necessitas postulauerit, sine perturbatione et
celeriter et caute castra possit munire.
XXVI. Nihil magis prodesse constat in pugna, quam ut adsiduo exercitio
milites in acie dispositos ordines seruent necubi contra quam expedit aut
conglobant agmen aut laxent. Nam et constipati perdunt spatia pugnandi et sibi
inuicem inpedimento sunt, et rariores atque interlucentes aditum perrumpendi
hostibus praestant. Necesse est autem statim metu uniuersa confundi, si
intercisa acie ad dimicantium terga hostis accesserit. Producendi ergo tirones
sunt semper ad campum et secundum matriculae ordinem in aciem dirigendi, ita ut
primo simplex et extenta sit acies, ne quos sinus, ne quas habeat curuaturas,
ut aequali legitimoque spatio miles distet a milite. Tunc praecipiendum, ut
subito duplicent aciem, ita ut in ipso impetu is, ad quem respondere solent,
ordo seruetur. Tertio praecipiendum, ut quadratam aciem repente constituant,
quo facto in trigonum, quem cuneum uocant, acies ipsa mutanda est. Quae
ordinatio plurimum prodesse consueuit in bello. Iubetur etiam, it instruant
orbes, quo genere, cum uis hostium interruperit aciem, resisti ab exercitatis
militibus consueuit, ne omnis multitudo fundatur in fugam et graue discrimen
immineat. Haec si iuniores adsidua meditatione perceperint, facilius in ipsa
dimicatione seruabunt.
XXVII. Praeterea et uetus consuetudo permansit et diui Augusti atque
Hadriani constitutionibus praecauetur, ut ter in mense tam equites quam pedites
educantur ambulatum; hoc enim uerbo hoc exercitii genus nominant. Decem milia
passuum armati instructique omnibus telis pedites militari gradu ire ac redire
iubebantur in castra, ita ut aliquam itineris partem cursu alacriore
conficerent. Equites quoque diuisi per turmas armatique similiter tantum
itineris peragebant, ita ut ad equestrem meditationem interdum sequantur
interdum cedant et recursu quodam impetus reparent. Non solunt autem in campis,
sed etiam in cliuosis et arduis locis et descendere et ascendere utraque acies
cogebatur, ut nulla res, uel casu prorsus, pugnantibus posset accidere, quam
non ante boni milites adsidua exrrcitatione didicissent.
(XXVIII.) Haec fidei ac deuotionis intuiti, imperator inuicte, de uniuersis
auctoribus, qui re militaris disciplinam litteris mandauerunt, in hunc libellum
enucleata congessi, ut in dilectu atque exercitatione tironum si quis diligens
uelit existere, ad antiquae uirtutis imitationem facile conroborare possit
exercitum. Neque enim degenerauit in hominibus Martius calor nec effetae sunt
terrae, quae Lacedaemonios, quae Athenienses, quae Marsos, quae Samnites, quae
Pelignos, quae ipsos progenuere Romanos. Nonne Epiri armis plurimum aliquando
ualuerunt? Nonne Macedones ac Thessali superatis Persis usque ad Indiam
bellando penetrarunt? Dacos autem et Moesos et Thracas in tantum bellicosos
semper fuisse manifestum est, ut ipsum Martem fabulae apud eos natum esse
confirment, Longum est, si uniuersarum prouinciarum uires enumerare contendam,
cum omnes in Romani imperii dicione consistant. Sed longae securitas pacis
homines partim ad delectationem otii partim ad ciuilia transduxit officia. Ita
cura exercitii militaris primo neglegentius agi, postea dissimulari, ad
postremum olim in obliuionem perducta cognoscitur, nec aliquis hoc superiore
aetate accidisse miretur, cum post primum Punicum bellum uiginti et quod
excurrit annorum pax ita Romanos illos ubique uictores otio et armorum
desuetudine eneruauerit, ut secundo Punico bello Hannibali pares esse non possent.
Tot itaque consulibus, tot ducibus, tot exercitibus amissis, tunc demum ad
uictoriam peruenerunt, cum usum exercitiumque militare condiscere potuerunt.
Semper ergo legendi et exercendi sunt iuniores. Uilius enim constat erudire
armis suos quam alienos mercede conducere.
Liber II
I. In quot genera diuidatur res militaris.
II. Quid inter legiones et auxilia intersit.
III. Quae causa exhauriri fecerit legiones.
IIII. Quotenas legiones antiqui ad bellum duxerint.
V. Quemadmodum legio constituatur.
VI. Quot cohortes in una sint legione, item quot milites in una cohorte
sint.
VII. Nomina et gradus principiorum legionis.
VIII. Nomina eorum, qui antiquos ordines ducebant.
VIIII. De officio praefecti legionis.
X. De officio praefecti castrorum.
XI. De officio praefecti fabrorum.
XII. De officio tribuni militum.
XIII. De centuriis atque uexillis peditum.
XIIII. De turmis equitum legionariorum.
XV. Quemadmodum legionum acius instruantur.
XVI. Quemadmodum triarii uel centuriones armentur.
XVII. Commissa pugna grauem armaturam stare pro muro.
(XVIII. Nomina militum et gradus in scutis eorum aduersis scribenda.)
XIX. Praeter corporis robur notarum uel computandi artem in tironibus
eligendem.
XX. Donatiui partem dimidiam debent apud signa milites sequestrare seruandam
ipsis.
XXI. In legione ita fieri promotiones, ut per omnes cohortes transeant qui
promouentur.
XXII. Quid inter tubicines et cornicines et classicum intersit.
XXIII. De exercitatione militum.
XXIIII. Exempla adhortationum exercitii militaris de aliis artibus tracta.
XXV. Enumeratio ferramentorum uel machinarum legionis.
Instituta maiorum partis armatae
plenissime clementiam uestram peritissimeque retinere continuis declaratur
uictoribus ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper
effectus. Uerum tranquillitas tua, imperator inuicte, altiori consilio, quam
mens poterat terrena concipere, ex libris antiqua desiderat, cum ipsiam
antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur cum haec litteris breuiter
conprehendere maiestati uestrae non tam discenda quam recognoscenda
praeciperer, certauit saepius deuotio cum pudore. Quid enim audacius, quam
domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid
de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte iussisset fieri, quod ipse
gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire mandatis plenum sacrilegii
uidebatur atque periculi. Miro itaque more in parendo audax factus sum, dum
metuo uideri audacior, si negassem. Ad quam temeritatem praecedens me
indulgentia uestrae perennitatis anaimauit. Nam libellum de dilectu atque
exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli; non tamen culpatus
abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum cessit inpune.
I. Res igitur militaris(, sicut Latinorum egregius auctor carminis sui
testatur exordio, armis constat et uiris. Haec) in tres diuiditur partes,
equites pedes classem. Equitum alae dicuntur ab eo, quod ad similitudinem
alarum ab utraque parte protegunt acies; quae nunc uexillationes uocantur a
uelo, quia uelis, hoc est flammulis, utuntur. Est et aliud genus equitum, qui
legionarii uocantur propterea, quod conexi sunt legioni; ad quorum exemplum
ocreati sunt equites instituti. Classis item duo genera sunt, unum liburnarum,
aliud lusoriarum. Equitibus campi, classibus maria uel flumina, peditibus
colles urbes plana et abrupta seruantur. Ex quo intellegitur magis reipublicae
necessarios pedites, qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum
(sumptu) expensa minore nutritur. Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii
nomen accepit, ut ei numquam liceret obliuisci quod uocabatur. Uerum ipsi
pedites in duas diuisi sunt partes, hoc est in auxilia et legiones. Sed auxilia
a sociis uel foederatis gentibus mittebantur; Romana autem uirtus praecipue in
legionum ordinatione praepollet. Legio autem ab eligendo appellata est, quod
uocabulum eorum desiderat fidem atque diligentiam, qui milites probant. In
auxiliis minor, in legionibus longe amplior consueuit militum numerus adscribi.
II. Denique Macedones Graeci Dardani phalangas habuerunt, ut in una phalange
armatorum VIII milia censerentur. Galli atque Celtiberi pluresque barbarae
nationes cateruis utebantur in proelio, in quibus erant sena milia armatorum.
Romani legiones habent, in quibus singulis sena milia, interdum amplius
militare consuerunt. Quid autem inter legiones et auxilia interesse uideatur,
expediam. Auxiliares cum ducuntur ad proelium, ex diuersis locis, ex diuersis
numeris uenientes, nec disciplina inter se nec notitia nec affectione
consentiunt. Alia instituta, alius inter eos est usus armorum. Necesse est
autem tardius ad uictoriam peruenire qui discrepant, antequam dimicent. Denique
cum in expeditionibus plurimum prosit omnes milites unius praecepti
significatione conuerti, non possunt aequaliter iussa conplere qui ante pariter
non fuerunt. Tamen haec ipsa si sollemnibus diuersisque exercitiis prope
cotidie roborentur, non mediocriter iuuant. Nam legionibus semper auxilia
tamquam leuis armatura in acie iungebantur, ut in his proeliandi magis
adminiculum esset quam principale subsidium. Legio autem propriis cohortibus
plena cum grauem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos,
item leuem armaturam, hoc est ferrentarios sagittarios funditores ballistarios,
cum propios et sibi insitos equites legionarios isdem matriculis teneat, cum
uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex
omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium
multitudinem superare consueuit. Documentum est magnitudo Romana, quae semper
cum legionibus dimicans tantum hostium uicit, quantum uel ipsa uoluit uel rerum
natura permisit.
III. Legionum nomen in exercitu permanet hodieque, sed per neglegentiam
superiorum temporum robur infractum est, cum uirtutis praemia occuparet ambitio
et per gratiam promouerentur milites, qui promoueri consueuerunt per laborem.
Deinde contubernalibus conpletis stipendiis per testimoniales ex more dimissis
non sunt alii substituti. Praeterea necesse est aliquantos morbo debilitari
atque dimitti, aliquantos deserere uel diuersis casibus interire; ac, nisi
annis singulis, immo singulis paene mensibus in recedentium locum iuniorum
turba succedat, quamuis copiosus exhauritur exercitus. Est et alia causa, cur
adtenuatae sint legiones: magnus in illis labor est militandi, grauiora arma,
plura munera, seuerior disciplina. Quod uitantes plerique in auxiliis festinant
militiae sacramenta praecipere, ubi et minor sudor et maturiora sunt praemia.
Cato ille Maior, cum et armis inuictis esset et consul exercitus saepe
duxisset, plus se reipublicae credidit profuturum, si disciplinam militarem
conferret in litteras. Nam unius aetatis sunt quae fortiter fiunt; quae uero
pro utilitate reipublicae scribuntur aeterna sunt. Idem fecerunt alii
conplures, sed praecipue Frontinus, diuo Traiano ab eiusmodi conprobatus
industria. Horum instituta, horum praecepta, in quantum ualeo, strictim
fideliterque signabo. Nam cum easdem expensas faciat et diligenter et
neglegenter exercitus ordinatus, non solum praesentibus, sed etiam futuris
saeculis proficit, si prouisione maiestatis tuae, imperator Auguste, et
fortissima dispositio reparetur armorum et emendetur dissimulatio praecedentum.
IIII. In omnibus auctoribus inuenitur singulos consules aduersum hostes
copiosissimos non amplius quam binas duxisse legiones additis auxiliis
sociorum. Tanta in illis erat exercitatio, tanta fiducia, ut cuiuis bello duae
legiones crederentur posse sufficere. Quapropter ordinationem legionis antiquae
secundum normam militaris iuris exponam. Quae descriptio si obscurior aut
inpolitior uidebitur, non mihi sed difficultati ipsius rei conuenit inputari.
Adtento itaque animo saepius relegenda sunt, ut memoria intellegentiaque
ualeant conprehendi. Necesse est enim inuictam esse rempublicam, cuius imperator
militari arte percepta, quantos uoluerit, faciat exercitus bellicosos.
V. Diligenter igitur lectis iunioribus animis corporibusque praestantibus,
additis etiam exercitiis cotidianis quattuor uel eo amplius mensuum, iussu
auspiciisque inuictissimi principis legio formatur. Nam uicturis in cute
punctis milites scripti, cum matriculis inseruntur, iurare solent; et ideo
militiae sacramenta dicuntur. Iurant autem per Deum et Christum et sanctum
Spiritum et per maiestatem imperatoris, quae secundum Deum generi humano
diligenda est et colenda. Nam imperator cum Augusti nomen accepit, tamquam
praesenti et corporali Deo fidelis est praestanda deuotio, inpendendus peruigil
famulatus. Deo enim uel priuatus uel militans seruit, cum fideliter cum diligit
qui Deo regnat auctore. Iurant autem milites omnia se strenue facturos, quae
praeceperit imperator, numquam deserturos militiam nec mortem recusaturos pro
Romana republica.
VI. Sciendum autem est in una legione decem cohortes esse debere. Sed prima
cohors reliquas et numero militum et dignitate praecedit. Nam genere atque
institutione litterarum uiros electissimos quaerit. Haec enim suscipit aquilam,
quod praecipuum signum in Romano est semper exercitu et totius legionis
insigne; haec imagines imperatorum, hoc est diuina et praesentia signa,
ueneratur; habet pedites mille centum quinque, equites loricatos CXXXII, et
appellatur cohors miliaria; haec caput est legionis, ab hac, cum pugnandum est,
prima acies incipit ordinari. Secunda cohors habet pedites DLV, equites LXVI,
et appellatur cohors quingenaria. Tertia cohors similiter habet pedites DLV,
equites LXVI, sed in hac cohorte tertia ualidiores probari moris est, quia in
media acie consistit. Cohors quarta habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors
quinta habet pedites DLV, equites LXVI; sed et quinta cohors strenuos desideret
milites, quia, sicut prima in dextro, ita quinta in sinistro ponitur cornu. Hae
quinque cohortes in prima acie ordinantur. Sexta cohors habet pedites DLV,
equites LXVI; in ipsa quoque enucleati adscribendi sunt iuniores, quia in
secunda acie post aquilam et imagines cohors sexta consistit. Cohors VII. habet
pedites DLV, equites LXVI. Cohors VIII. habet pedites DLV, equites LXVI; sed et
ipsa animosos desiderat uiros, quia in secunda acie consistit in medio. Cohors
nona habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors X. habet pedites DLV, equites
LXVI; et ipsa bona consueuit accipere bellatores, quia in secunda acie
sinistrum possidet cornum. His decem cohortibus legio plena fundatur, quae
habet pedites sex milia centum, equites DCCXXX. Minor itaque numerus armatorum
in una legione esse non debet; maior autem interdum esse consueuit, si non
tantum unam cohortem sed etiam alias miliarias fuerit iussa suscipere.
VII. Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium militum et, ut
proprio uerbo utar, principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes
matriculas indicabo. Tribunus maior per epistolam sacram imperatoris iudicio
destinatur. Minor tribunus peruenit ex labore. Tribunus autem uocatur ex tribu,
quia praeest militibus, quos ex tribu primus Romulus legit. Ordinarii dicuntur
qui in proelio (quia primi sunt,) ordines ducunt. Augustales appellantur qui ab
Augusto ordinariis iuncti sunt. Flauiales item, tamquam secundi Augustales, a
diuo Uespasiano sunt legionibus additi. Aquiliferi qui aquilam portant.
Imaginarii qui imperatoris imagines ferunt. Optiones ab adoptando appellati,
quod antecedentibus aegritudine praepeditis hi tamquam adoptati eorum atque
uicarii solent uniuersa curare. Signiferi qui signa portant, quos nunc
draconarios uocant. Tesserarii qui tesseram per contubernia militum nuntiant;
tessera autem dicitur praeceptum ducis, quo uel ad aliquod opus uel ad bellum
mouetur exercitus. Campigeni, hoc est antesignani, ideo sic nominati, quia eorum
opera atque uirtute exercitii genus crescit in campo. Metatores qui
praecedentes locum eligunt castris. Beneficiarii ab eo appellati, quod
promouentur beneficio tribunorum. Librarii ab eo, quod in libros referunt
rationes ad milites pertinentes. Tubicines cornicines et bucinatores qui tuba
uel aere curuo uel bucina committere proelium solent. Armaturae duplares qui
binas consecuntur annonas, simplares qui singulas. Mensores qui in castris ad
podismum demetiuntur loca, in quibus tentoria milites figant, uel hospitia in
ciuitatibus praestant. Torquati duplares, torquati simplares; torques aureus
solidus uirtutis praemium fuit, quem qui meruisset praeter laudem interdum
duplas consequebatur annonas. Duplares, sesquiplicares: duplares duas,
sesquiplicares unam semis consequebantur annonam. Candidati duplares, candidati
simplares. Hi sunt milites principales, qui priuilegiis muniuntur. Reliqui
munifices appellantur, quia munera facere coguntur.
VIII. Uetus tamen consuetudo tenuit, ut ex primo principe legionis promoueretur
centurio primi pili, qui non solum aquilae praeerat, uerum etiam quattuor
centurias, hoc est CCCC milites, in prima acie gubernabat. Hic tamquam caput
totius legionis merita consequebatur et commoda. Item primus hastatus duas
centurias, id est CC homines, ducebat in acie secunda, quem nunc ducenarium
uocant. Princeps autem primae cohortis centuriam semis, hoc est CL homines,
gubernabat. Ad quem in legione prope omnia, quae ordinanda sunt, pertinent.
Item secundus hastatus centuriam semis, id est CL homines, regebat. Triarius
prior centum homines gubernabat. Sic decem centuriae cohortis primae a quinque
ordinariis regebantur. Quibus magnae utilitates et magnus honor esta ueteribus
constitutus, ut ceteri milites ex tota legione omni labore ac deuotione
contenderent ad tanta praemia peruenire. Erant etiam centuriones, qui singulas
centurias curabant; qui nunc centenarii nominantur. Erant decani, denis
militibus praepositi, qui nunc caput contubernii uocantur. Secunda cohors
habebat centuriones quinque; similiter tertia quarta usque ad decimam cohortem.
In tota autem legione erant centuriones quinquaginta quinque.
VIIII. Sed legati imperatoris ex consulibus ad exercitus mittebantur, quibus
legiones et auxilia uniuersa obtemperabant in ordinatione pacis uel necessitate
bellorum, in quorum locum nunc inlustres uiros constat magistros militum
substitutos, a quibus non tantum binae legiones sed etiam plures numeri
gubernantur. Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitiuae
primi ordinis dignitatem, qui absente legato tamquam uicarius ipsius potestatem
maximam retinebat. Tribuni uel centuriones ceterique milites eius praecepta
seruabant. Uigiliarum siue profectionis tessera ab eodem petebatur. Si miles
crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionis a tribuno deputabatur
ad poenam. Arma omnium militum, item equi uestes annona ad curam ipsius
pertinebat. Disciplinae seueritas, exercitatio non solum peditum sed etiam
equitum legionariorum praecepto eius cotidie curabatur. Ipse autem iustus
diligens sobrius legionem sibi creditam adsiduis operibus ad omnem deuotionem,
ad omnem formabat industriam, sciens ad praefecti laudem subiectorum redundare
uirtutem.
X. Erat etiam castrorum praefectus, licet inferior dignitate, occupatus
tamen non mediocribus causis, ad quem castrorum positio, ualli et fossae
aestimatio pertinebat. Tabernacula uel casae militum cum inpedimentis omnibus
nutu ipsius curabantur. Praeterea aegri contubernales et medici, a quibus
curabantur, expensae etiam ad eius industriam pertinebant. Uehicula sagmarii
necnon etiam ferramenta, quibus materies secatur uel caeditur, quibusque
aperiuntur fossae, contexitur uallum aquaeductus, item ligna uel stramina
arietes onagri ballistae ceteraque genera tormentorum ne deessent aliquando,
procurabat. Is post longam probatamque militiam peritissimus omnium legebatur,
ut recte doceret alios quod ipse cum laude fecisset.
XI. Habet praeterea legio fabros tignarios structores carpentarios
ferrarios, pictores reliquosque artifices ad hibernorum aedificia fabricanda,
ad machinas turres ligneas ceteraque, quibus uel expugnantur aduersariorum
ciuitates uel defenduntur propriae, praeparatos, qui arma uehicula ceteraque
genera tormentorum uel noua facerent uel quassata repararent. Habebant etiam
fabricas scutarias loricarias arcuarias, in quibus sagittae missibilia cassides
omniaque armorum genera formabantur. Haec enim erat cura praecipua, ut quicquid
exercitui necessarium uidebatur numquam deesset in castris, usque eo, ut etiam
cunicularios haberent, qui ad morem Bessorum ducto sub terris cuniculo murisque
intra fundamenta perfossis inprouisi emergerent ad urbes hostium capiendas.
Horum iudex proprius erat praefectus fabrum.
XII. Decem cohortes habere diximus legionem. Sed prima erat miliaria, in qua
censu genere litteris forma uirtute pollentes milites mittebantur. Huic
tribunus praeerat armorum scientia, uirtute corporis, morum honestate
praecipuus. Reliquae cohortes, prout principi placuisset, a tribunis uel a
praepositis regebantur. Tanta autem seruabatur exercendi milites cura, ut non
solum tribuni uel praepositi contubernales sibi creditos sub oculis suis
iuberent cotidie meditari, sed etiam ipsi armorum arte perfecti ceteros ad
imitationem proprio cohortarentur exemplo. Tribuni autem sollicitudo, tribuni
laudatur industria, cum miles ueste nitidus, armis bene munitus ac fulgens,
exercitii usu et disciplina eruditus incedit.
XIII. Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat.
Dracones etiam per singulas cohortes a draconariis feruntur ad proelium. Sed
antiqui, quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque
turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias
diuiserunt et singulis centuriis singula vexilla constituerunt, ita ut, ex qua
cohorte uel quota esset centuria, in illo uexillo litteris esset adscriptum,
quod intuentes uel legentes milites in quantouis tumultu a contubernalibus suis
aberrare non possent. Centuriones insuper, qui nunc centenarii uocantur,
(nimium bellicosus) (loricatos) transuersis cassidum cassidum cristis, ut
facilius noscerentur, singulas iusserunt gubernare centurias, quantenus nullus
error existeret, cum centeni milites sequerentur non solum uexillum suum sed
etiam centurionem, qui signum habebat in galea. Rursus ipsae centuriae in
contubernia diuisae sunt, ut decem militibus sub uno papilione degentibus unus
quasi praeesset decanus, qui caput contubernii nominatur. Contubernium autem
manipulus uocabatur ab eo, quod coniunctis manibus pariter dimicabant.
XIIII. Quemadmodum inter pedites centuria uel manipulus appellatur, ita
inter equites turma dicitur; et habet una turma equites XXXII. Huic qui praeest
decurio nominatur. Centum enim decem pedites ab uno centurione sub uno uexillo
gubernantur; similiter XXXII equites ab uno decurione sub uno uexillo reguntur.
Praeterea sicut centurio eligendus est magnis uiribus, procera statura, qui
dimicare gladio et scutum rotare doctissime nouerit, qui omnem artem didicerit
armaturae, uigilans sobrius agilis, magis ad facienda quae ei imperantur quam
ad loquendum paratus, contubernales suos ad disciplinam retineat, ad armorum
exercitium cogat, ut bene uestiti et calciati sint, ut arma omnium defricentur
ac splendeant; similiter eligendus est decurio, qui turmae equitum praeponatur,
inprimis habili corpore, ut loricatus et armis circumdatus omnibus cum summa
admiratione equum possit ascendere, equitare fortissime, conto scienter uti,
sagittas doctissime mittere, turmales suos, id est sub cura sua equites
positos, erudire ad omnia quae equestris pugna deposcit, eosdem cogere loricas
suas uel catafractas, contos et cassides frequenter tergere et curare. Plurimum
enim terroris hostibus armorum splendor inportat. Quis credat militem
bellicosum, cuius dissimulatione situ ac robigine arma foedantur? Non solum
autem equites sed etiam ipsos equos adsiduo labore conuenit edomari. Itaque ad
decurionem et sanitatis et exercitationis tam hominum quam equorum pertinet
cura.
XV. Nunc, qualiter instruenda sit acies, si pugna immineat declaretur unius
legionis exemplo; quod, si usus exegerit, transferri possit ad plures. Equites
locantur in cornibus. Acies peditum a prima cohorte incipit ordinari in cornu
dextro. Huic cohors secunda coniungitur. Tertia cohors in media acie
conlocatur. Huic adnectitur quarter. Quinta uero cohors sinistrum suscipit
cornum. Sed ante signa et circa signa nec non etiam in prima acie dimicantes
principes uocabantur(, hoc est ordinarii ceterique principales). Haec erat
grauis armatura, quia habebant cassides catafractas ocreas scuta gladios
maiores, quos spathas uocant, et alios minores, quos semispathia nominant,
plumbatas quinas positas in scutis, quas primo impetu iaciunt, item bina
missibilia, unum maius ferro triangulo unciarum nouem, hastili pedem quinque
semis, quod pilum uocabant, nunc spiculum dicitur, ad cuius ictum exercebantur
praecipue milites, quod arte et uirtute directum et scutatos pedites et
loricatos equites saepe transuerberat, aliud minus ferro unciarum quinque,
hastili pedum trium semis, quod tunc uericulum, nunc uerutum dicitur. Prima
acies principum(, secunda hastatorum) armis talibus docetur instructa. Post hos
erant ferentarii et leuis armatura, quos nunc exculcatores et armaturas
dicimus, scutati (qui) plumbatis gladiis et missibilibus accincti, sicut nunc prope
omnes milites uidentur armati, erant item sagittarii cum cassidibus catafractis
et gladiis, sagittis et arcubus, erant funditores, qui ad fundas uel fustibalos
lapides iaciebant, erant tragularii, qui ad manuballistas uel arcuballistas
dirigebant sagittas. Secunda acies similiter armabatur, in qua consistentes
milites hastati uocabantur. Sed in secunda acie dextro cornu cohors sexta
ponebatur, cui iungebatur septima. Octaua cohors mediam aciem tenebat nona
comitante. Decima cohors in secunda acie sinistrum semper obtinet cornum.
XVI. Post omnes autem acies triarii cum scutis catafractis et galeis ocreati
cum gladiis semispathiis plumbatis binis missibilibus locabantur, qui genu
posito subsidebant, ut, si primae acies uincerentur, ab his quasi de integro reparata
pugna posset sperari uictoria. Omnes antesignani uel signiferi, quamuis
pedites, loricas minores accipiebant et galeas ad terrorem hostium ursinis
pellibus tectas. Centuriones uero habebant catafractas et scuta et galeas
ferreas, sed transuersis et argentatis cristis, ut celerius agnoscerentur a
suis.
XVII. Illud autem sciendum est et modis omnibus retinendum: commisso bello
prima ac secunda acies stabat inmota, triarii quoque residebant. Ferentarii
autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc est leuis armatura,
aduersarios prouocabant ante aciem praecedentes. Si hostes fugare potuerant,
sequebantur; si eorum uirtute aut multitudine premebantur, reuertebantur ad
suos et post eos stabant. Excipiebant autem proelium grauis armatura, et tamquam
murus, ut ita dicam, ferreus stabat et non solum missibilibus sed etiam gladiis
comminus dimicabant. Et si hostes fugassent, non sequebatur grauis armatura, ne
aciem suam ordinationemque turbaret et ad dispersos recurrentes hostes
incompositos obprimerent, sed leuis armatura cum funditoribus sagittariis et
equitibus fugientes sequebatur inimicos. Hac dispositione atque cautela sine
periculo legio uincebat aut superata seruabatur incolumis, quia legionis ius
est facile nec fugere nec sequi.
(XVIII.) Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus
aberrarent, diuersis cohortibus diuersa in scutis signa pingebant, ut ipsi
nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. Praeterea in aduerso scuto
uiuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito et ex qua esset
cohorte quaue centuria. Ex his igitur apparet legionem bene instituam quasi
munitissimam esse ciuitatem, quae omnia proelia necessaria secum ubique
portaret nec metueret repentinum hostium superuentum, quae etiam in mediis
campis subito fossa se ualloque muniret, quae omne genus militum contineret et
armorum. Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut diuinitas
nutu, dispositione imperatoris inuicti reparentur ex tironibus legiones, uotis
omnibus petat. Intra breue autem spatium temporis iuniores diligenter electi et
exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum
disciplina uel arte bellandi ueteres illos milites, qui orbem terrarum integrum
subegerunt, facile coaequabunt. Nec moueat, quod olim est consuetudo mutata
quae uiguit; sed huius felicitatis ac prouisionis est perennitas tua, ut pro
salute reipublicae et noua excogitet et antiqua restituat. Omne opus difficile
uidetur, antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes uiri dilectui
praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter
institui. Quiduis enim efficit sollertia, si conpetentes non denegentur
expensae.
XVIIII. Sed quoniam in legionibus plures scholae sunt, quae litteratos
milites quaerunt, ab his, qui tirones probant, in omnibus quidem staturae
magnitudinem, corporis robur, alacritatem animi conuenit explorari, sed in
quibusdam notarum peritia, calculandi computandique usus eligitur. Totius enim
legionis ratio, siue obsequiorum siue militarium munerum siue pecuniae, cotidie
adscribitur actis maiore prope diligentia, quam res annonaria uel ciuilis
polyptychis adnotatur. Cotidianas etiam in pace uigilias, item excubitum siue
agrarias de omnibus centuriis et contuberniis uicissim milites faciunt: ut ne
quis contra iustitiam praegrauetur aut alicui praestetur immunitas, nomina
eorum, qui uices suas fecerunt, breuibus inseruntur. Quando quis commeatum
acceperit uel quot dierum, adnotatur in breuibus. Tunc enim difficile commeatus
dabatur, nisi causis iustissimis adprobatis. Nec aliquibus milites instituti
deputabantur obsequiis, nec priuata eisdem negotia mandabantur; siquidem
incongruum uideretur imperatoris militem, qui ueste et annona publica
pascebatur, utilitatibus uacare priuatis. Ad obsequia tamen iudicium uel
tribunorum nec non etiam principalium deputabantur milites, qui uocabantur
accensi, hoc est postea additi, quam fuisset legio completa, quos nunc
supernumerarios uocant; fascicularia tamen, id est lignum foenum aquam stramen,
etiam legitimi milites in castra portabant. Munifices enim ab eo appellantur,
quod haec munera faciunt.
XX. Illud uero ab antiquis diuinitus insitutum est, ut ex donatiuo, quod
milites consecuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa et ibidem ipsis
militibus seruaretur, ne per luxum aut inanium rerum conparationem ab
contubernalibus posset absumi. Plerique enim homines et praecipue pauperes
tantum erogant, quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum
ipsis contubernalibus docetur adcommoda; nam cum publica sustententur annona,
ex omnibus donatiuis augetur eorum pro medietate castrense peculium. Miles
deinde, qui sumptus suos scit apud signa depositos, de deserendo nihil cogitat,
magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut
pro illis habeat maximam curam, in quibus suam uidet positam esse substantium.
Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur, in
quibus haec ratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota
legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut, si quis ex
contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius
promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cofino
seruabatur. Et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines
eligebantur, qui et seruare deposita scirent et singulis reddere rationem.
XXI. Non tantum humano consilio sed etiam diuinitatis instinctu legiones a
Romanis arbitror constitutas. In quibus decem cohortes ita sunt ordinatae, ut
omnium unum corpus, una uideatur esse coniunctio. Nam quasi in orbem quendam
per diuersas cohortes et diuersas scholas milites promouentur, ita ut ex prima
cohorte ad gradum quempiam promotus uadat ad decimam cohortem et rursus ab ea
crescentibus stipendiis cum maiore gradu per alias recurrat ad primam. Ideo
primi pili centurio, postquam in orbem omnes cohortes per diuersas
administrauerit scholas, in prima cohorte ad hanc peruenit palmam, in qua ex
omni legione infinita commoda consequatur; sicut primiscrinius in officio
praefectorum praetorio ad honestum quaestuosumque militiae peruenit finem. Ita
legionarii equites cohortes suas contubernii adfectione uenerantur, cum
naturaliter equites a peditibus soleant discrepere. Per hanc ergo contextionem
in legionibus et omnium cohortium et equitum peditumque seruabatur una
concordia.
XXII. Habet praeterea legio tubicines cornicines bucinatores. Tubicen ad
bellum uocat milites et rursum receptui canit. Cornicines quotiens canunt, non
milites sed signa ad eorum obtemperant nutum. Ergo quotiens ad aliquod opus
exituri sunt soli milites, tubicines canunt, quotiens mouenda sunt signa,
cornicines canunt; quotiens antem pugnatur, et tubicines et cornicines pariter
canunt. Classicum item appellatur quod bucinatores per cornu dicunt. Hoc
insigne uidetur imperii, quia classicum canitur imperatore praesente uel cum in
militem capitaliter animaduertitur, quia hoc ex imperatoris legibus fieri
necesse est. Siue ergo ad uigilias uel agrarias faciendas siue ad opus aliquod uel
ad decursionem campi exeunt milites, tubicine uocante operantur et rursus
tubicine admonente cessant. Cum autem mouentur signa aut iam mota figenda sunt,
cornicines canunt. Quod ideo in omnibus exercitiis et processionibus
custoditur, ut in ipsa pugna facilius obtemperent milites, siue eos pugnare
siue stare siue sequi uel redire praeceperint duces; siquidem ratio manifesta
sit semper in otio debere fieri quod necessario faciendum uidetur in proelio.
XXIII. Legionis ordinatione digesta ad exercitium reuertimur, unde, sicut
iam dictum est, exercitus nomen accepit. Iuniores quidem et noui milites mane
ac post meridiem ad omne genus exercebantur armorum. Veteres autem et eruditi
sine intermissione semel in die exercebantur armis. Neque enim longitudo aetatis
aut annorum numerus artem bellicam tradit, sed, post quanta uolueris stipendia,
inexercitatus miles semper est tiro. Armaturam, quae festis diebus exhibetur in
circo, non tantum armaturae, qui sub campidoctore sunt, sed omnes aequaliter
contubernales cotidiana meditatione discebant. Nam et uelocitas usu ipso
adquiritur corporis et scientia feriendi hostem seque protegendi, praesertim si
gladiis comminus dimicetur; illud uero maius est, quod seruare ordines discunt
et uexillum suum in tantis permixtionibus in ipsa prolusione comitantur nec
inter doctos aliquis error existit, cum multitudinis sit tanta confusio. Ad
palum quoque uel sudibus exerceri percommodum est, cum latera uel pedes aut
caput petere punctim caesimque condiscant. Saltus quoque et ictus facere
pariter adsuescant, insurgere tripudiantes in clipeum rursusque subsidere, nunc
gestiendo prouolare cum saltu, nunc cedentes in terga resilire. Missibilibus
etiam palos ipsos procul ferire meditentur, ut et ars dirigendi et dexterae
uirtus possit adcrescere. Sagittarii uero uel funditores scopas, hoc est
fruticum uel straminum fasces, pro signo ponebant, ita ut sexcentis pedibus
remouerentur a signo, ut sagittis uel certe lapidibus ex fustibalo destinatis
signum saepius tangerent. Propterea sine trepidatione in acie faciebant quod
ludentes in campo fecerant semper. Adsuescendum est etiam, ut semel tantum
funda circa caput rotetur, cum ex ea emittitur saxum. Sed et manu sola omnes
milites meditabantur libralia saxa iactare, qui usus paratior creditur, quia non
desiderat fundam. Missibilia quoque uel plumbatas iugi perpetuoque exercitio
dirigere cogebantur usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis uel scindulis,
quae si deessent, certe de cannis, ulua uel culmo et porticus tegerentur ad
equites et quaedam uelut basilicae ad pedites, in quibus tempestate uel uentis
aere turbato sub tecto armis erudiebatur exercitus. Ceteris autem etiam
hibernis diebus, si niues tantum pluuiaeque cessarent, exerceri cogebantur in
campo, ne intermissa consuetudo et animos militum debilitaret et corpora.
Siluam caedere, portare onera, transilire fossas, natare in mari siue
fluminibus, gradu pleno ambulare uel currere etiam armatos cum sarcinis suis
frequentissime conuenit, ut cotidiani laboris usus in pace difficilis non
uideatur in bello. Siue ergo legio siue auxilia fuerint, exerceantur adsidue.
Nam quemadmodum bene exercitatus miles proelium cupit, ita formidat indoctus.
Postremo sciendum est in pugna usum amplius prodesse quam uires; nam si
doctrina cesset armorum, nihil paganus distat a milite.
XXIIII. Athleta uenator auriga propter exiguam mercedem uel certe plebis
fauorem cotidiana meditatione artes suas aut seruare aut augere consueuit;
militem, cuius est manibus seruanda respublica, studiosius oportet scientiam
dimicandi usumque rei bellicae iugibus exercitiis custodire, cui contingit non
tantum gloriosa uictoria sed etiam amplior praeda, quem ad opes ac dignitates
ordo militiae et imperatoris iudicium consueuit euehere. Artifices scaenici ab
exercitiis non recedunt pro laude uulgi; miles sacramento lectus ab exercitio
armorum uel nouellus uel iam uetustus cessare non debet, cui pugnandum est pro
salute propria et libertate communi, praesertim cum antiqua sit prudensque
sententia omnes artes in meditatione consistere.
XXV. Legio autem non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum
uincere consueuit. Primum omnium instruitur iaculis, quae nullae loricae, nulla
possunt scuta sufferre. Nam per singulas centurias singulas carroballistas
habere consueuit, quibus muli ad trahendum et singula contubernia ad armandum
uel dirigendum, hoc est undecim homines, deputantur. Hae quanto maiores
fuerint, tanto longius ac fortius tela iaculantur. Non solum autem castra
defendunt, uerum etiam in campo post aciem grauis armaturae ponuntur; ante
quarum impetum nec equites loricati nec pedites scutati possunt hostium stare.
In una autem legione quinquaginta quinque carroballistae esse solent. Item
decem onagri, hoc est singuli per singulas cohortes, in carpentis bubus
portantur armati, ut, si forte hostes ad adpugnandum uenerint uallum, sagittis
et saxis possint castra defendi. Scafas quoque de singulis trabibus excauatas
cum longissimus funibus et interdum etiam ferreis catenis secum legio portat,
quatenus contextis isdem, sicut dicunt, monoxylis, superiectis etiam tabulatis,
flumina sine pontibus, quae uadari nequeunt, tam a peditibus quam ab equitatu
sine periculo transeantur. habet ferreos harpagonas, quos lupos uocant, et
falces ferreas confixas longissimis contis, item ad fossarum opera facienda
bidentes ligones palas rutra alueos cofinos, quibus terra portetur. Habet
quoque dolabras secures ascias serras, quibus materies ac pali dedolantur atque
serrantur. Habet praeterea artifices cum omnibus ferramentis, qui ad
obpugnandas hostium ciuitates testudines musculos arietes uineas, ut appellant,
turres etiam ambulatorias faciunt. Verum ne singula enumerando plura dicantur,
uniuersa, quae in quocumque belli genere necessaria esse creduntur, secum legio
debet ubique portare, ut, in quouis loco fixerit castra, armatam faciat
ciuitatem.
Liber III
I. Qui modus esse debeat exercitus.
II. Quemadmodum sanitas gubernetur exercitus.
III. Quanta cura prouidenda sint atque seruanda pabula uel frumenta.
IIII. Quemadmodum oporteat prouidere, ne seditionem milites faciant.
V. Signorum militarium quanta sint genera.
VI. Quanta sit seruanda cautela, cum uicinis hostibus mouetur exercitus.
VII. Quemadmodum flumina, quae maiora sunt, transeantur.
VIII. Quemadmodum castra debeant ordinari.
VIIII. Quae et quanta consideranda sint, ut intellegatur, utrum
superuentibus et insidiis an publico debeat Marte confligi.
X. Quid oporteat fieri, si quis desuetum a pugna exercitum habeat uel
tironem.
XI. Quae ipso die procuranda sint, quo publica committitur pugna.
XII. Inuestigandum, quid sentiant milites pugnaturi.
XIII. Quemadmodum idoneus locus eligatur ad pugnam.
XIIII. Quemadmodum acies debeat ordinari, ut in conflictu reddatur inuicta.
XV. Ratio podismi, quantum spatium in acie inter singulos homines in longum
uel inter singulos ordines in latum debeat custodiri.
XVI. De equitibus ordinandis.
XVII. De subsidiis, quae post aciem conlocantur.
XVIII. In quo loco primus dux stare debeat, in quo secundus, in quo tertius.
XVIIII. Quibus remediis uirtuti uel dolis hostium resistatur in acie.
XX. Quot generibus pugna publica committatur et quomodo etiam qui inferior
numero et uiribus est ualeat obtinere.
XXI. Viam abscedendi hostibus dandam, ut deleantur facilius fugientes.
XXII. Quemadmodum ab hostibus recedatur, si consilium displicet pugnae.
XXIII. De camelis et catafractis equitibus.
XXIIII. Quomodo quadrigis falcatis uel elefantis in acie possit obsisti.
XXV. Quid fieri debeat, si uel pars fugerit uel totus exercitus.
(XXVI. Regulae bellorum generales.)
Athenienses et Lacedaemonios ante
Macedonas rerum potitos prisci locuntur annales. Verum apud Athenienses non
solum rei bellicae sed etiam diuersarum artium uiguit industria, Lacedaemoniis
autem praecipua fuit cura bellorum. Primi denique experimenta pugnarum de
euentibus colligentes artem proeliorum scripsisse firmantur usque eo, ut rem
militarem, quae uirtute sola uel certe felicitate creditur contineri, ad
disciplinam peritiaeque studia reuocarent ac magistros armorum, quos tacticos
appellauerunt, iuuentutem suam usum uarietatemque pugnandi praeciperent
edocere. O uiros summa admiratione laudandos, qui eam praecipue artem ediscere
uoluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt! Horum sequentes instituta
Romani Martii operis praecepta et usu retinuerunt et litteris prodiderunt. Quae
per diuersos auctores librosque dispersa, imperator inuicte, mediocritatem meam
abbreuiare iussisti, ne uel fastidium nasceretur ex plurimis uel plenitudo
fidei deesset in paruis. Quantum autem in proeliis Lacedaemoniorum disciplina
profuerit, ut omittam cetera, Xanthippi decleratur exemplo, qui Atilium Regulum
Romanumque exercitum saepe uictorem, cum Karthaginiensibus non uirtute sed arte
solus ferret auxilium, prostratis exercitibus cepit ac domuit unoque congressu
triumphans bellum omne confecit. Nec minus Hannibal petiturus Italiam
Lacedaemonium doctorem quaesiuit armorum, cuius monitis tot consules tantasque
legiones inferior numero ac uiribus interemit. Igitur qui desiderat pacem,
praeparet bellum; qui uictoriam cupit, milites inbuat diligenter; qui secundos
optat euentus, dimicet arte, non casu. Nemo prouocare, nemo audet offendere
quem intellegit superiorem esse, si pugnet.
I. Primus liber tironum dilectum exercitiumque deprompsit, sequens legionis
institutionem disciplinamque edocuit militarem, hic tertius classicum sonat.
Ideo enim illa praemissa sunt, ut haec, in quibus peritia certaminum et
uictoriae summa consistit, disciplinae ordine custodito et intellegerentur
celerius et amplius adiuuarent. Exercitus dicitur tam legionum quam etiam
auxiliorum nec non etiam equitum ad gerendum bellum multitudo collecta. Huius
modus a magistris quaeritur armorum. Nam cum Xerxis et Darii et Mithridatis
ceterorumque regum, qui innumerabiles armauerunt populos, exempla releguntur,
euidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam
hostium uirtute depressos. Nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo; in
itineribus pro mole sua semper est tardior, in longiore autem agmine etiam a
paucis superuentum adsolet pati; in locis autem asperis uel fluminibus
transeundis propter inpedimentorum moras saepe decipitur; praeterea ingenti
labore numerosis animalibus equisque pabula colliguntur. Rei quoque
frumentariae difficultas, quae in omni expeditione uitanda est, cito maiores
fatigat exercitus. Nam quantolibet studio praeparetur annona, tanto maturius
deficit, quanto pluribus erogatur. Aqua denique ipsa nimiae multitudini
aliquando uix sufficit. Quod si casu acies uerterint tergum, necesse est multos
cadere de multis et illos, qui effugerint, ut semel territos postea formidare
conflictum. Veteres autem, qui remedia difficultatem experimentis didicerant,
non tam numerosos quam eruditos armis exercitus habere uoluerunt. Itaque in
leuioribus bellis unam legionem mixtis auxiliis, hoc est decem milia peditum et
duo milia equitum, crediderunt posse sufficere, quam manum praetores uelut
minores duces ad expeditionem saepe ducebant. Quod si magnae hostium copiae
dicerentur, consularis potestas cum uiginti milibus peditum et quottuor equitum
tamquam comes maior mittebatur. Quod si infinita multitudo ex gentibus
ferocissimis rebellasset, tunc, nimia necessitate cogente, duo duces et duo
mittebantur exercitus cum eiusmodi praecepto: 'prouideant, ne quid respublica
detrimenti capiat, consules ambo alterue'. Denique cum in diuersis regionibus,
contra diuersos hostes a populo Romano annis prope omnibus pugnaretur, ideo
sufficiebant militum copiae, quia utilius iudicabant non tam grandes exercitus
habere quam plures, illa tamen ratione seruata, ne umquam amplior multitudo
socialium auxiliarium eset in castris quam ciuium Romanorum.
II. Nunc, quod uel maxime prouidendum est, quemadmodum sanitas custodiatur
exercitus, admonebo, hoc est locis aquis tempore medicina exercitio. Locis, ne
in pestilenti regione iuxta morbosas paludes, ne aridis et sine opacitate
arborum campis aut collibus, ne sine tentoriis aestate milites commorentur; ne
egressi tardius et calore solis et fatigatione itineris contrahant morbum, sed
potius in aestu, ante lucem coepto ininere, ad destinata perueniant; ne saeua
hieme iter per niues ac pruinas noctibus faciant aut lignorum patiantur inopiam
aut minor illis uestium suppetat copia; nec sanitati enim nec expeditioni
idoneus miles est, qui algere conpellitur. Nec perniciosis uel palustribus
aquis utatur exercitus; nam malae aqaue potus, ueneno similis, pestilentiam
bibentibus generat. Iam uero ut hoc casu aegri contubernales oportunis cibis
reficiantur ac medicorum arte curentur, principiorum tribunorumque et ipsius
comitis, qui maiorem sustinet potestatem, iugis quaeritur diligentia; male enim
cum his agitur, quibus necessitas et belli incumbit et morbi. Sed rei militaris
periti plus cotidiana armorum exercitia ad sanitatem militum putauerunt
prodesse quam medicos. Itaque pedites sine intermissione imbribus uel niuibus
sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo uoluerunt. Similiter equites non
solum in planis sed etiam in abruptis et fossarum hiatu difficillimis semitis
seque et equos suos adsidue exercere iusserunt, ut nihil his in necessitate
proelii accidere posset incognitum. Ex quo intellegitur, quanto studiosius
armorum arte docendus sit semper exercitus, cum ei laboris consuetudo et in
castris sanitatem et in conflictu possit praestare uictoriam. Si autumnali
aestiuoque tempore diutius in isdem locis militum multitudo consistat, ex
contagione aquarum et odoris ipsius foeditate uitiatis haustibus et aere
corrupto perniciosissimus nascitur morbus, qui prohiberi non potest aliter nisi
frequenti mutatione castrorum.
III. Ordo postulat, ut de commeatu pabulo frumentisque dicatur. Saepius enim
penuria quam pugna consumit exercitum, et ferro saeuior fames est. Deinde
reliquis casibus potest in tempore subueniri, pabulatio et annona in
necessitate remedium non habent, nisi ante condantur. In omni expeditione unum
est et maximum telum, ut tibi sufficiat uictus, hostes frangat inopia. Ante
igitur quam inchoetur bellum, de copiis expensisque sollers debet esse
tractatus, ut pabula frumentum ceteraeque annonariae species, quas a
prouincialibus consuetudo deposcit, maturius exigantur et in oportunis ad rem
gerendam ac munitissimis locis amplior semper modus, quam sufficit, adgregetur.
Quod si tributa deficiunt, prorogato auro conparanda sunt omnia. Neque enim
diuitiarum secura possessio est, nisi armorum defensione seruetur. Frequenter
autem necessitas geminatur et obsidio saepe fit longior, quam putaris, cum
aduersarii etiam ipsi esurientes circumsidere non desinant quos fame sperant
esse uincendos. Praeterea quicquid in pecore uel quacumque fruge uinoque hostis
inferens bellum ad uictum suum poterit occupare, non solum admonitis per edicta
possessoribus sed etiam coactis per electos prosecutores ad castella idonea et
armatorum firmata praesidiis uel ad tutissimas conferendum est ciuitates
urguendique prouiciales, ut ante inruptionem seque et sua moenibus condant.
Reparatio etiam murorum tormentorumque omnium ante curanda est. Nam si semel
hostes praeuenerint occupatos, metu uniuersa turbantur, et quae ex aliis
urbibus petenda sunt interclusis itineribus denegantur. Sed fidelis horreorum
custodia et erogatio moderata consueuit sufficere pro copia, maxime si ab
initio procuretur. Ceterum sera parsimonia est tunc seruare, cum deficit. In
expeditionibus arduis per capita magis militum quam per dignitates ab antiquis
praebebantur annonae, ita ut post necessitatem eisdem a republica redderentur.
Hieme lignorum et pabuli, aestate aquarum uitanda est difficultas. Frumenti
uero et aceti uel uini nec non etiam salis omni tempore necessitas declinanda,
ita ut urbes atque castella ab his militibus, qui minus prompti inueniuntur in
acie, armis sagittis fustibalis, fundis etiam et saxis onagris ballistisque
defendantur. Praecipueque uitetur, ne aduersariorum dolo atque periuriis
decipiatur prouincialium incauta simplicitas. Frequentius enim commerciorum
pacisque simulatio credulis quam arma nocuerunt. Qua ratione famem collecti
patiuntur hostes, dispersi uero crebris superuentibus facile uincuntur.
IIII. Interdum mouet tumultum ex diuersis locis collectus exercitus et, cum
pugnare nolit, irasci se simulat, cur non ducatur ad bellum; quod hi praecipue
faciunt, qui in sedibus itiose delicateque uixerunt. Nam asperitate insoliti
laboris offensi, quem in expeditione necesse est sustinere, praeterea metuentes
proelium, qui armorum exercitia declinarant, ad eiusmodi praecipitantur
audaciam. Cui uulneri multiplex medicina consueuit opponi. Dum adhoc separati
sunt et in sedibus suis, tribunorum uel uicariorum nec non etiam principiorum
ad omnem disciplinam artissima seueritate teneantur nihilque aliud nisi
deuotionem moderationemque custodiant. Campicursionem, ut ipsi appellant
(inspectionem armorum), adsidue faciant, nullis commeatibus uacent, ad nomen,
ad signa obseruare non desinant, ad sagittas iacendas, ad missibilia dirigenda,
ad iactandos lapides uel funda uel manu, ad armaturae gestum, ad uectes pro
similitudine gladiorum punctim caesimque feriendo multo die usque ad sudorem
sunt frequentissime detinendi. Cursu etiam et saltu ad transmittendas fossas
nihilominus imbuendi. Seu mare siue fluuius uicinus est sedibus, aestiuo
tempore ad natandum cogendi sunt omnes, praeterea siluam caedere, iter per
dumos et abrupta facere, materiem dedolare, aperire fossam, occupare aliquem
locum et, ne a contubernalibus detrudantur, scutis inuicem obuiantibus niti.
Ita exercitati et eruditi in sedibus milites, seue illi legionarii siue
auxiliares siue equites fuerint, cum ad expeditionem ex diuersis conuenerint
numeris, aemulatione uirtutis proelium magis necesse habeant optare quam otium:
nemo cogitat de tumultu, qui fiduciam de arte uel uiribus gerit. Dux autem esse
debet adtentus, ut in omnibus legionibus siue auxiliis uel uexillationibus a
tribunis uicariis principiisque, si qui turbulenti uel seditiosi sunt milites,
non pro inuidia suggerentum sed pro rerum ueritate cognoscat eosque prudentiori
consilio segregatos a castris ad agendum aliquid, quod ipsis prope uideatur
optabile, aut ad castella urbesque deputet muniendas atque seruendas, tanta
subtilitate, ut, cum abiciuntur, uideantur electi. Numquam enim ad contumaciam
pari consensu multitudo prorumpit, sed incitatur a paucis, qui uitiorum
scelerumque inpunitatem sperant peccare cum plurimis. Quod si ferri medicinam
necessitas extrema persuaserit, rectius est more maiorum in auctores criminum
uindicari, ut ad omnes metus, ad paucos poena perueniat. Laudabiliores tamen
duces sunt, quorum exercitum ad modestiam labor et usus instituit, quam illi,
quorum milites ad oboedientiam suppliciorum formido conpellit.
V. Multa quidem sunt dicenda atque obseruanda pugnantibus, siquidem nulla
sit neglegentiae uenia, ubi de salute certatur. Sed inter reliqua nihil magis
ad uictoriam proficit quam monitis obtemperare signorum. Nam cum uoce sola
inter proeliorum tumultus regi multitudo non possit et cum pro necessitate
rerum plura ex tempore iubenda atque facienda sint, antiquus omnium gentium
usus inuenit, quomodo quod solus dux utile iudicasset per signa totus
agnosceret et sequeretur exercitus. Tria itaque genera constat esse signorum,
uocalia semiuocalia muta. Quorum uocalia et semiuocalia percipiuntur auribus,
muta uero referuntur ad oculos. Vocalia dicuntur quae uoce humana
pronuntiantur, sicut in uigilis uel in proelio pro signo dicitur, ut puta
'uictoria' 'palma' 'uirtus' 'Deus nobiscum' 'triumphus imperatoris' et alia,
quaecumque uoluerit dare is, qui in exercitu habet maximam potestatem. Sciendum
tamen est ista uocabula cotidie debere uariari, ne ex usu signum hostes
agnoscant et explorantes inter nostros uersentur inpune. Semiuocalia sunt quae
per tubam aut cornu aut bucinam dantur; tuba quae directa est appellatur;
bucina quae in semet aereo circulo flectitur; cornu quod ex uris agrestibus,
argento nexum, temperatum arte spirituque canentis flatus emittit auditum. Nam
indubitatis per haec sonis agnoscit exercitus, utrum stare uel progredi an
certe regredi oporteat(, utrum longe persequi fugientes an receptui canere).
Muta signa sunt aquilae dracones uexilla flammulae tufae pinnae; quocumque enim
haec ferri iusserit ductor, eo necesse est signum suum comitantes milites
pergant. Sunt et alia muta signa, quae dux belli in equis aut in indumentis et
in ipsis armis, ut dinoscatur hostis, praecipit custodiri; praeterea manu
aliquid uel flagello more barbarico uel certe mota, qui utitur, ueste
significat. Quae omnia in sedibus intineribus, in omni exercitatione castrensi
uniuersi milites et sequi et intellegere consuescant. Continuus enim usus
necessarius uidetur in pace eius rei, quae in proelii confusione seruanda sit.
Item mutum et commune signum est, quotiens proficiscente turba excitatus puluis
ad similitudinem nubium surgit hostiumque prodit aduentum; similiter si diuisae
sint copiae, per noctem flammis, per diem fumo significant sociis quod aliter
non potest nuntiari. Aliquanti in castellorum aut urbium turribus adpendunt
trabes, quibus aliquando erectis aliquando depositis indicant quae geruntur.
VI. Qui rem militarem studiosius didicerunt, adserunt plura in itineribus
quam in ipsa acie pericula solere contingere. Nam in conflictu armati sunt
omnes et hostem comminus uident et ad pugnandum animo ueniunt praeparati; in
itinere minus armatus minusque adtentus est miles et superuentus impetu uel
fraude subsessae repente turbatur. Ideo omni cura omnique diligentia prouidere
dux debet, ne profiscens patiatur incursum uel facile ac sine damno repellat
inlatum. Primum itineraria omnium regionum, in quibus bellum geritur,
plenissime debet habere perscripta, ita ut locorum interualla non solum passuum
numero sed etiam uiarum qualitate perdiscat, conpendia deuerticula montes
flumina ad fidem descripta consideret, usque eo, ut sollertiores duces
itineraria prouinciarum, in quibus necessitas gerebatur, non tantum adnotata
sed etiam picta habuisse firmentur, ut non solum consilio mentis uerum aspectu
oculorum uiam profecturus eligeret. Ad hoc a prudentioribus et honoratis ac
locorum gnaris separatim debet uniuersa perquirere et ueritatem colligere de
pluribus, praeterea (sub periculo eligendum) uiarum duces idoneos scientesque
praecipere eosque custodiae mancipare addita poenae ostentatione uel praemii.
Erunt enim utiles, cum intellegant nec fugiendi sibi copiam superesse et fidei
praemium ac perfidiae parata supplicia. Prouidendum quoque, ut sapientes
exercitatique quaerantur, ne duorum aut trium error discrimen pariat uniuersis;
interdum autem imperita rusticatas plura promittit et credit se scire quae
nescit. Sed cautelae caput est, ut, ad quae loca uel quibus itineribus sit
profecturus exercitus, ignoretur; tutissimum namque in expeditionibus creditur
facienda nesciri. Ob hoc ueteres Minotauri signum in legionibus habuerunt, ut,
quemadmodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perhibetur, ita
ducis consilium semper esset occultum. Securum iter agitur quod agendum hostes
minime suspicantur. Verum, quia exploratores altrinsecus missi profectionem
suspitionibus uel oculis deprehendunt et interdum transfugae proditoresque non
desunt, quemadmodum occurri ingruentibus debeat, intimetur. Dux cum agmine
exercitus profecturus fidelissimos argutissimosque cum equis probatissimis
mittat, qui loca, per quae iter faciendum est, in progressu et a tergo, dextra
laeuaque perlustrent, ne aliquas aduersarii moliantur insidias. Tutius autem
operantur exploratores noctibus quam diebus. Nam quodammodo ipse sui proditor
inuenitur cuius speculator fuerit ab aduersariis conprehensus. Primi ergo
equites iter arripiant, deinde pedites, inpedimenta sagmarii calones
uehiculaque in medio conlocentur, ita ut expedita pars peditum et equitum
subsequatur. Nam ambulantibus interdum quidem a fronte, sed frequentius a tergo
superuentus infertur. A lateribus quoque pari armatorum manu inpedimenta
claudenda sunt; nam insidiatores transuersos frequenter incursant. Illud tamen
praecipue seruandum est, ut ea pars, ad quam hostis uenturus creditur, obpositis
lectissimis equitibus et leui armatura necnon etiam peditibus sagittariis
muniatur. Quod si undique circumfunduntur inimici, undique debent praeparata
esse subsidia. Ne uero repentinus tumultus amplius noceat, ante commonendi sunt
milites, ut parati sint animo, ut arma in manibus habeant: in necessitate
subita conterrent, prouisa non solent esse formidini Antiqui diligentissime
praecauebant, ne a calonibus interdum uulneratis interdum timentibus et
sagmariis clamore pauefactis pugnantes milites turbarentur, ne dispersi longius
aut conglobati amplius quam expedit inpedirent suos hostibusque prodessent. Et
ideo ad exemplum militum etiam inpedimenta sub quibusdam signis ordinanda
duxerunt. Denique ex ipsis calonibus, quos galiarios uocant, idoneos ac peritos
usu legebant, quos non amplius quam ducentis sagmariis puerisque praeficerent.
Hisque uexilla dabant, ut scirent, ad quae signa deberent inpedimenta
colligere. Sed propugnatores ab inpedimentis laxamento aliquo diuiduntur, ne
constipati laedantur in proelio. Ambulante exercitu, ut locorum uarietas
euenerit, ita defensionis ratio uariatur. Nam in campis patentibus equites
magis solent inpugnare quam pedites; at uero in locis siluestribus uel
montuosis siue palustribus pedestres magis formidandae sunt copiae. Illudque
uitandum, ne per negelgentiam aliis festinantibus aliis tardius incedentibus
interrumpatur acies aut certe tenuetur; continuo enim hostes interpellata
peruadunt. Praeponendi ergo sunt exercitatissimi campidoctores uicarii uel
tribuni, qui alacriores retardent et pigrius incedentes adcelerare compellant.
Nam qui multum praecesserint, superuentu facto non tam redire quam effugere
cupiunt. Qui uero extremi sunt, deserti a suis ui hostium et propria
desperatione superantur. Sciendum etiam, quod aduersarii in his locis, quae
sibi oportuna intellegunt, subsessas occultius conlocant uel aperto Marte
impetum faciunt. Sed ne secreta noceant, ducis praestat industria, quem omnia
prius conuenit explorare; deprehensa uero subsessa, si circumueniatur utiliter,
plus periculi sustinet, quam parabat inferre. Aperta autem uis si praeparetur
in montibus, altiora loca praemissis sunt praesidiis occupanda, ut hostis, cum
aduenerit, reperiatur inferior nec audeat obuiare, cum tam a fronte quam supra
caput suum cernat armatos. Quod si angustae sunt uiae, sed tamen tutae, melius
est praecedere cum securibus ac dolatoriis milites et cum labore uias aperire,
quam in optimo itinere periculum sustinere. Praeterea nosse debemus hostium
consuetudinem, utrum nocte an incipiente die an hora reficiendi lassis
superuenire consueuerint, et id uitare, quod illos facturos putamus ex more.
Iam uero utrum peditibus an equitibus, utrum contatis an sagittariis amplius
ualeant, utrum numero hominum an armorum munitione praecellant, scire nos
conuenit et ordinare quod nobis utile, illis docetur aduersum, tractare quoque,
per diem an per noctem iter expediat inchoari, quanta locorum interualla sint,
ad quae cupimus properare, ne aestate aquae penuria obsit euntibus, ne hieme
difficiles aut inuiae occurrant paludes maioresque torrentes et impedito
itinere circumueniatur exercitus, priusquam ad destinata perueniat. Vt nostra
commoditas est sapienter ista uitare, ita, si aduersariorum imperitia uel
dissimulatio occasionem nobis dederit, non oportet omitti, sed explorare
sollicite, proditores ac transfugas inuitare, ut, quid hostis moliatur in
praesenti uel in futurum, possimus agnoscere, paratisque equitibus ac leui
armatura ambulantes eosdem uel pabula uictumque quaerentes inprouiso terrore decipere.
VII. In transitu fluuiorum grauis molestia neglegentibus frequenter emergit.
Nam si aqua uiolentior fuerit aut aluens latior, inpedimenta pueros et ipsos
interdum ignauiores solet mergere bellatores. Ergo explorato uado duae acies
equitum electis animalibus ordinantur interuallis conpetentibus separatae, ut
per medium pedites et inpedimenta transeant. Nam acies superior aquarum impetum
frangit, inferior qui rapti subuersique fuerint colligit atque transponit. At
cum altior fluctus nec peditem nec equitem patitur, si per plana decurrat,
ductis multifariam spargitur fossis diuisusque facile transitur. Nauigeri uero
amnes stilis fixis ac superpositis tabulatis peruli flunt uel certe tumultuario
opere colligatis inanibus cupis additisque trabibus transitum praebent.
Expediti uero equites fasces de cannis aridis uel facere consueuerunt, super
quos loricas et arma, ne udentur, inponunt; ipsi equique natando transeunt
colligatosque secum fasces pertrahunt loris. Sed commodius repertum est, ut
monoxylos, hoc est paulo latiores scafulas ex singulis trabibus excauatas, pro
genere ligni et subtilitate leuissimas, carpentis secum portet exercitus,
tabulatis pariter et clauis ferreis praeparatis. Ita absque mora constructus
pons et funibus, qui propterea habendi sunt, uinctus lapideri arcus soliditatem
praestat in tempore. Festinanter aduersarii ad transitus fluminum insidias uel
superuentus facere consueuerunt. Ob quam necessitatem in utraque ripa
conlocantur armata praesidia, ne alueo interueniente diuisi obprimantur ab
hostibus. Cautius tamen est sudes ex utraque parte praefigere ac sine
detrimento, si qua uis inlata fuerit, sustinere. Quod si pons non tantum ad
transitum sed etiam ad recursum et commeatus necessarius fuerit, tunc in
utroque capite percussis latioribus fossis aggereque constructo defensores
milites debet accipere, a quibus tamdiu teneatur, quamdiu locorum necessitas
postulat.
VIII. Consequens uidetur, itineris obseruatione descripta, ad castrorum, in
qui manendum est, uenire rationem. Non enim belli tempore ad statiuam uel
mansionem ciuitas murata semper occurrit, et incautum est plenumque discriminis
exercitum passim sine aliqua munitione considere, cum militibus ad capiendum
cibum occupatis, ad munera facienda dispersis facile nectantur insidiae;
postremo noctis obscuritas, necessitas somni, pascentium equorum dispersio
occasionem superuentibus praestat. In metandis castris non sufficit locum bonum
legere, nisi talis sit, ut alter eo non possit melior inueniri, ne ultior
praetermissus a nobis et ab aduersariis occupatus adportet incommodum. Cauendum
quoque, ne per aestatem aut morbosa in proximo aut salubris aqua sit longius,
hieme, ne pabulatio desit aut lignum, ne subitis tempestatibus campus, in quo
manendum est, soleat inundari, ne sit in abruptis ac deuiis et circumsedentibus
aduersariis difficilis praestetur egressus, ne ex superioribus locis missa ab
hostibus in eum tela preueniant. Quibus caute studioseque prouisis, pro
necessitate loci uel quadrata uel rotunda uel trigona uel oblonga castra
constitues, nec utilitati praeiudicat forma, tamen pulchriora creduntur quibus
ultra latitudinis spatium tertia pars longitudinis additur. Ita autem ab
agrimensoribus podismum mensurae colligi oportet, ut ad quantitatem concludatur
exercitus. Nam propugnatores angusta constipant et ultra quam conuenit latiora
diffundunt. tribus autem modis definiunt castra muniri posse. Primum in unius
noctis transitum et itineris occupationem leuiorem, cum sublati caespites
ordinantur et aggerem faciunt, supra quem ualli, hoc est tribuli lignei, per
ordinem digeruntur. Caespes autem circumciditur ferramentis, qui herbarum
radicibus continet terram, fit altus semissem, latus pedem, longus pedum semis.
Quod si terra solutior fuerit, ut ad similitudinem lateris caespes non possit
abscidi, tunc opere tumultuario fossa percutitur, lata pedes quinque, alta
tres, cui intrinsecus agger excrescit, ut sine metu securus requiescat
exercitus. Statiua auten castra aestate uel hieme, hoste uicino, maiore cura ac
labore firmantur. Nam singulae centuriae, diuidentibus campidoctoribus et
principiis, accipiunt pedaturas et, scutis uel sarcinis suis in orbem circa
propria signa dispositis, cincti gladio fossam aperiunt latam aut nouem aut
undecim aut tredecim pedibus uel, si maior aduersariorum uis metuitur, pedibus
decem et septem, - imparem enim numerum obseruari moris est -; tunc saepibus
ductis uel interpositis stipitibus ramisque arborum, ne terra facile dilabatur,
agger erigitur; supra quem ad similitudinem muri et pinnae et propugnacula conponuntur.
Opus uero centuriones decempedis metiuntur, ne minus foderit aut arrauerit
alicuius ignauia, et tribuni circumeunt nec ante discedunt qui strenui sunt,
quam fuerint uniuersa perfecta. Ne tamen aliquis superuentus laborantibus fiat,
omnes equites et pars peditum, quae non operatur, priuilegio dignitatis ante
fossam in procinctu armata consistit et ingruentes repellit inimicos. Prima
igitur signa locis suis intra castra ponuntur, quia nihil est uenerabilius
eorum maiestate militibus, duci praetorium eiusque comitibus praeparatur,
tribunis tabernacula conlocantur, quibus per contubernales deputatos ad munera
aqua lignum et pabula ministrantur. Tunc pro gradu legionibus et auxiliis,
equitibus et peditibus loca, in quibus papiliones tendant, deputantur in
castris, ac de singulis centuriis quaterni equites et quaterni pedites
excubitum noctibus faciunt. Et quia inpossibile uidebatur in speculis
uigilantes singulos permanere, ideo in quattuor partes ad clepsydram sunt
diuisae uigiliae, ut non amplius quam tribus horis nocturnis necesse sit
uigilare. A tubicine omnes uigiliae committuntur et finitis horis a cornicine
reuocantur. idoneos tamen tribuni et probatissimos eligunt, qui circumeant
uigilias et renuntient, si qua emerserit culpa, quos circumitores appellabant;
nunc militiae factus est gradus et circitores uocantur. Sciendum tamen est
equites extra uallum nocturnas excubias facere debere. Per diem autem castris
positis, alii mane alii post meridiem propter fatigationem hominum equorumque
agrarias faciunt. Inter praecipua conuenit ducem prouidere, siue in castris
siue in ciuitate consistat, it animalium pascua, subuectio frumenti
ceterarumque specierum, aquatio lignatio pabulatio secura ab hostium reddatur
incursu. Quod aliter non potest euenire, nisi per loca idonea, qua nostrorum
ambulat commeatus, praesidia disponantur, siue illae ciuitates sint siue
castella murata. Quod si non reperitur antiqua munitio, oportunis locis
circumdata maioribus fossis tumultuaria castella firmantur. Nam a castris diminutiuo
uocabulo sunt nuncupata castella. Intra quae in agrariis aliquanti pedites
equitesque degentes tutum iter commeantibus praestant. Difficile enim hostis ad
ea loca audet adcedere, in quibus a fronte et a tergo nouit aduersarios
commorari.
VIIII. Quisquis hos artis bellicae commentarios ex probatissimis auctoribus
breuiatos legere dignabitur, quam primum rationem proelii depugnandique cupit
audire praecepta. Sed conflictus publicus duarum aut trium horarum certamine
definitur, post quem partis eius, quae superata fuerit, spes omnes intercidunt.
Ideo omnia ante cogitanda sunt, ante temptanda, ante facienda sunt, quam ad
ultimum ueniatur abruptum. Boni enim duces non aperto proelio, in quo est
commune periculum, sed ex occulto semper adtemptant, ut integris suis, quantum
possunt, hostes interimant uel certe terreant, in qua parte quae necessaria
admodum sunt ab antiquis reperta perscribam. Praecipua ars et utilitas ducis
est, ut adhibitis ex uniuerso exercitu scientibus belli et sapientibus uiris de
suis et hostium copiis saepius tractet, omni, quae plurimam nocet, adulatione
summota, utrum ipsius an aduersariorum homines magis armati sint et muniti, qui
magis exercitati, qui sint innecessitatibus fortiores. Quaerendum etiam, utra
pars equites, utra pedites habeat meliores, sciendumque in peditibus uel maxime
consistere robur exercitus; et inter ipsos equites, qui contatis, qui
sagittariis antecedat, quis plures loricas induat, quis utiliores equos
adduxerit; postremo loca ipsa, in quibus pugnandum est, utrum inimicis an nobis
uideantur adcommoda; - nam si equitatu gaudemus, campos debemus optare, si
pedite, loca eligere angusta, fossis paludibus uel arboribus inpedita, et
aliquotiens montuosa -; cui magis uictus abundet aut desit; nam fames, ut
dicitur, intrinsecus pugnat et uincit saepius sine ferro. Vel maxime autem
tractandum est, utrum expediat necessitatem protrahi an celerius dimicari;
interdum enim sperat aduersarius expeditionem cito posse finiri et, si dilatus
fuerit in longum, aut penuria maceratur aut desiderio suorum reuocatur ad
propria aut nihil magnum faciens per desperationem abire conpellitur. Tum
fracti labore et taedio plurimi deserunt, aliquanti produnt, aliquanti se
tradunt, quia aduersis rebus rarior fides est et nudari incipit qui copiosus
aduenerat. Ad rem pertinet, qualis ipse aduersarius uel eius comites
optimatesque sint, nosse, utrum temerarii an cauti, audaces an timidi, scientes
artem bellicam uel ex usu an temere pugnantes; quae gentes cum his fortes, quae
ignauae sint; nostra auxilia cuius fidei quarumque sint uirium; quos animos
illius copiae, quos habeat noster exercitus; quae pars sibi magis uictoriam
repromittat. (Eiusmodi enim cogitationibus uirtus augetur aut frangitur.
Desperantibus autem crescit audacia adhortatione ducis et, si nihil ipse timere
uideatur, crescit animus, si ex insidiis uel occasione aliquid fortiter
feceris, si hostibus aduersae res coeperint euenire, si uel infirmiores aut
minus armatos ex inimicis potueris superare.) Cauendum enim est, ne dubitantem
formidantemque exercitum ad pugnam publicam aliquando producas. Interest, utrum
tirones an ueteres milites habeas, et utrum ante breue tempus in expeditionibus
fuerint an annis aliquot in pace durarint; nam pro tironibus accipiendi sunt
qui pugnare longo tempore desierunt. Sed cum legiones auxilia uel equites ex
diuersis aduenerint locis, dux optimus et separatim singulos numeros per
tribunos electos, quorum scitur industria, ad omnia genera exercere debet
armorum et post in unum collectos quasi depugnaturos conflictu publico
exercebit ipse saepius temptabitque, quid artis possint habere, quid uirium,
quemadmodum sibi ipsi consentiant, utrum ad tubarum monita, ad signorum
indicia, ad praecepta uel nutum suum diligenter obtemperent. Si errant in
aliquibus, exerceantur atque doceantur, quamdiu possint esse perfecti. Si uero
in campicursione, in sagittando, in iaculando, in ordinanda acie ad plenum
fuerint eruditi, ne sic quidem temere sed occasione capta ad publicam ducendi
sunt pugnam; sed ante minoribus proeliis inbuendi. Dux itaque uigilans sobrius
prudens, tamquam de ciuili causa inter partes iudicaturus, adhibito consilio de
suis et aduersarii copiis iudicet. Et si multis rebus superior inuenitur,
oportunum sibi non differat inire conflictum. Si uero aduersarium intellegit
fortiorem, certamen publicum uitet; nam pauciores numero et inferiores uiribus
superuentus et insidias facientes sub bonis ducibus reportauerunt saepe
uictoriam.
X. Omnes artes omniaque opera cotidiano usu et iugi exercitatione
proficiunt. Quod si in paruis uerum est, quanto magis decet in maximis
custodiri. Quis autem dubitet artem bellicam rebus omnibus esse potiorem, per
quam libertas retinetur et dignitas, propagantur prouinciae, conseruatur
imperium? Hanc quondam relictis doctrinis omnibus Lacedaemonii et postea
coluere Romani; hanc solam hodieque barbari putant esse seruandam; cetera aut
in hac arte consistere omnia aut per hanc adsequi se posse confidunt; haec
dimicaturis est necessaria, per quam uitam retineant et uictoriam consequantur.
Dux ergo, cui tantae potestatis insignia tribuuntur, cuius fidei atque uirtuti
possessorum fortunae, tutela urbium, salus militum, reipublicae creditur
gloria, non tantum pro uniuerso exercitu sed etiam pro singulis contubernalibus
debet esse sollicitus. Si quid enim illis eueniat in bello, et ipsius culpa et
publica uidetur iniuria. Ergo si tironem uel diu armis desuetum exercitum
ducit, singularum legionum siue auxiliorum necnon etiam uexillationum uires
animos consuetudinem diligenter exploret. Sciat etiam, si potest fieri,
nominatim, quis comes, quis tribunus, quis domesticus, quis contubernalis
quantum possit in bello; auctoritatem seueritatemque maximam sumat, omnes
culpas militares legibus uindicet, nulli errantium credatur ignoscere, in
diuersis occasionibus omnium experimenta praecipiat. His, ut oportet, curatis,
cum dispersi ad praedandum securi oberrant hostes, tunc probatos equites siue
pedites cum tironibus aut inferioribus mittat, ut ex occasione fusis inimicis
et illis peritia et reliquis crescat audacia. Ad transitus fluuiorum, ad
praecipitia montium, ad siluarum angustias, ad paludum aut uiarum difficultates
superuentus nullo sciente disponat atque ita iter suum temperet, ut cibum
capientes aut dormientes aut uacantes certe, securos inermes discalciatos,
destratis equis, nihil suspiciantes ipse paratus inuadat, quatenus in huiusmodi
certaminibus sui fiduciam colligant. Nam qui ante longum tempus aut omnino
numquam uiderunt homines uulnerari uel occidi, cum primum aspexerint,
perhorrescunt et pauore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt
cogitare. Praeterea si excurrant aduersarii, longo itinere fatigatos
adgrediatur (et) ultimos uel certe insperatus superueniat; eos etiam, qui longe
a suis aut pabuli aut praedae gratia commorantur, subito occupet cum dilectis.
Illa enim ante temptanda sunt, quae si male cesserint, minus noceant, si bene,
plurimum prosint. Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis.
Nulla enim quamuis minima natio potest ab aduersariis perdeleri, nisi propriis
simulatibus se ipsa consumpserit. Nam ciuile odium ad inimicorum perniciem
praeceps est, ad utilitatem suae defensionis incautum. Unum illud est in hoc
opere praedicendum, ut nemo desperet fieri posse quae facta sunt. Dicat
aliquis: Multi anni sunt, quibus nullus fossa aggere ualloque mansurum
circumdat exercitum. Respondebitur: Si fuisset ista cautela, nihil nocturni aut
diurni superuentus hostium nocere potuissent. Persae imitantes Romanos ductis
fossis castra constituunt, et, quia harenosa sunt prope omnia, saccos, quos
inanes portauerant, ex puluerulenta, quae effoditur, terra complent eorumque
cumulo aggerem faciunt. Omnes barbari carris suis in orbem conexis ad
similtudinem castrorum securas a superuentibus exigunt noctes. Veremur, ne
discere nequeamus quae a nobis alii didicerunt? Haec ex usu librisque antea
seruabantur, sed omissa diu nemo quaesiuit, quia uigentibus pacis officiis
procul aberat necessitas belli. Sed ne inpossibile uideatur reparari
disciplinam, cuius usus intercidit, doceamur exemplis. Apud ueteres ars
militaris in obliuionem saepius uenit, sed prius a libris repetita est, postea
ducum auctoritate firmata. Scipio Africanus sub aliis imperatoribus
Hispanienses exercitus frequenter uictos accepit; hos, disciplinae regula
custodita, omni opere fossisque faciendis ita diligenter exercuit, ut diceret
fodientes luto inquinari debere qui madere hostium sanguine noluissent. Cum
ipsis denique Numantinos capta ciuitate sic concremauit, ut nullus euaderet.
Metellus in Africa Albino imperante subiugatum accepit exercitum, quem ita
emendauit ueteribus institutis, ut postea eos, a quibus sub iugum missi
fuerant, superarent. Cimbri Caepionis et Mallii legiones intra Gallias
deleuerunt; quarum reliquias cum Gaius Marius suscepisset, ita erudiuit
scientia et arte pugnandi, ut innumerabilem multitudinem non solum Cimbrorum
sed etiam Teutonum et Ambronum publico Marte deleret. Facilius autem est ad
uirtutem nouos inbuere quam reuocare perterritos.
XI. Praemissis leuioribus artibus belli, ad publici conflictus incertum et
ad fatalem diem nationibus ac populis ratio disciplinae militaris inuitat. Nam
in euentu aperti Martis uictoriae plenitudo consistit. Hoc ergo tempus est, quo
tanto magis duces debent esse solliciti, quanto maior speratur diligentibus
gloria et maius periculum comitatur ignauos, in quo momento peritiae usus,
pugnandi doctrina consiliumque dominatur. Veteribus saeculis mos fuit parco
cibo curatos milites ad certamen educere, ut audaciores sumpta esca redderet et
longiore conflictu non fatigarentur inedia. Praeterea obseruandum est
praesentibus hostibus, siue ex castris siue ex ciuitate producas ad proelium,
ne, sum per angusta portarum particulatim procedit exercitus, a collectis et
paratis debilitetur inimicis. Ideoque prouidendum est, ut ante omnes milites
egrediantur portas et aciem construant, quam hostis adueniat. Quod si intra
ciuitatem manentibus paratus aduenerit, aut differatur egressus aut certe
dissimuletur, ut, cum aduersarii insultare coeperint his, quos non putant
exituros, cum ad praedam aut ad redeundum conuerterint animum, cum ordines
soluerint, tunc illis stupentibus lectissimi quique prorumpant et conferti
adgrediantur ignaros. Obseruatur autem, ne longo spatio fatigatum militem neue
lassos post cursum equos ad publicum proelium cogas; multum uirium labore
inineris pugnaturus amittit. Quid faciet, qui ad aciem marcidus aduentat? Hoc
et ueteres declinarunt et superiore uel nostra aetate, cum Romani duces per
inperitiam non cauissent, ne quid amplius dicam, exercitus didicerunt. Inpar
enim condicio est lassum cum requieto, sudantem cum alacri, currentem cum eo,
qui steterit, subire conflictum.
XII. Ipsa die, qua certaturi sunt milites, quid sentiant, diligenter
explora. Nam fiducia uel formido ex uultu uerbis incessu motibus cernitur. Ne
confidas satis, si tiro proelium cupit; inexpertis enim dulcis est pugna; et
noueris te oportere differre, si exercitati bellatores metuunt dimicare.
Monitis tamen et adhortatione ducis exercitui uirtus adcrescit et animus,
praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem, qua sperent se facile
ad uictoriam peruenturos. Tunc inimicorum ignauia uel error ostendendus est,
uel, si ante a nobis superati sunt, commemorandum. Dicenda etiam quibus militum
mentes in odium aduersariorum ira et indignatione moueantur. Animis paene
omnium hominum hoc naturaliter euenit, ut trepident, cum ad conflictum hostium
uenerint. Sine dubio autem infirmiores sunt quorum mentes ipse confundit
aspectus; sed hoc remedio formido lenitur, si, antequam dimices, frequenter
exercitum tuum locis tutioribus ordines, unde et uidere hostem et agnoscere
consuescant. Interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent aut interimant
inimicos; mores aduersariorum, arma, equos recognoscant. Nam quae ex usu sunt
non timentur.
XIII. Bonum ducem conuenit nosse magnam partem uictoriae ipsum locum, in quo
dimicandum est, possidere. Elabora ergo, ut conserturus manum primum auxilium
captes ex loco, qui tanto utilior iudicatur, quanto superior fuerit occupatus.
In subiectos enim uehementius tela descendunt, et maiore impetu obnitentes pars
altior pellit. Qui aduerso nititur cliuo, duplex subit cum loco et hoste
certamen. Sed illa distantia est, quod, si de peditibus tuis uictoriam speras
contra equites hostium, loca aspera inaequalia montuosa debes eligere, si uero
de equitibus tuis contra aduersarii pedites uictoriam quaeris, sequi debes
paulo quidem editiora loca, sed plana atque patentia, neque siluis neque
paludibus impedita.
XIIII. Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere, solem puluerem uentum.
Nam sol ante faciem eripit uisum, uentus contrarius tua inflectit ac deprimit,
hostium adiuuat tela, puluis a fronte congestus oculos implet et claudet. Haec
momento eo, quo acies ordinantur, etiam imperiti uitare solent, sed duci prouido
cauendum est in futurum, ne post paululum accedente die noceat solis mutata
conuersio, ne uentus aduersus hora solita eo pugnante nascatur. Ita ergo
consistuantur ordines, ut haec post occipitium nostrum sint et, si potest
fieri, aduersariorum impetant faciem. - Acies dicitur exercitus instructus,
frons quae aduersum hostem spectat. Haec in pugna publica, si sapienter
disponitur, plurimum iuuat, si inperite, quamuis optimi bellatores sint, mala
ordinatione franguntur. Instructionis lex est, ut in primo exercitati et
ueteres milites conlocentur, quos antea principes uocabant, in secundo ordine
circumdati catafractis sagittarii et optimi milites cum spiculis uel lanceis
ordinentur, quos prius hastatos uocabant. Singuli autem armati in directum
ternos pedes inter se occupare consueuerunt, hoc est, in mille passibus mille
sescenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum, ut nec acies interluceat
et spatium sit arma tractandi; inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum
sex pedes distare uoluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi atque
recedendi; uehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. In his duobus
ordinibus et aetate maturi et usu confidentes et muniti etiam grauioribus armis
conlocantur. Hi enim ad uicem muri nec cedere nec sequi aliquando cogendi sunt,
ne ordines turbent, sed uenientes aduersarios excipere et stando pugnandoque
repellere uel fugare. Tertius ordo disponitur de armaturis uelocissimis, de
sagittariis iuuenibus, de bonis iaculatoribus, quos antea ferentarios nominabant.
Quartus item ordo construitur de scutatis expeditissimis, de sagittariis
iunioribus, de his, qui alacriter uerutis uel mattiobarbulis, quas plumbatas
nominant, dimicant, qui dicebantur leuis armatura. Sciendum ergo est stantibus
duobus primis ordinibus tertium et quartum ordinem ad prouocandum cum
missilibus et sagittis primo loco semper exire. Qui si hostes in fugam uertere
potuerint, ipsi cum equitibus persecuntur; sin uero ab hostibus pulsi fuerint,
redeunt ad primam ac secundam aciem et inter ipsos recipiunt se ad loca sua.
Prima autem et secunda acies, cum ad spathas et ad pila, ut dicitur, uentum
fuerit, totum sustinet bellum. In quinta acie ponebantur interdum
carroballistae et manuballistarii fundibulatores funditores. Fundibulatores
sunt qui fustibalis lapides iaciunt. Fustibalus fustis est longus pedibus
quottuor, cui per medium ligatur funda de corio et utraque manu inpulsus prope
ad instar onagri dirigit saxa. Funditores sunt qui fundis lino uel saetis
factis - has enim dicunt esse meliores - contorto circa caput brachio dirigunt
saxa. Quibus scuta deerant, siue lapidibus manu iactis siue missibilibus in hoc
ordine dimicabant, quos accensos tamquam iuniores et postea additos nominabant.
Sextus ordo post omnes a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis
bellatoribus tenebatur; quos antiqui triarios appellabant. Hi, ut requieti et
integri acrius inuaderent hostes, post ultimas acies sedere consueuerant. Si
quid enim primis ordinibus accidisset, de horum uiribus reparationis spes tota
pendebat.
XV. Explanato, qualiter debeant acies instrui, nunc podismum mensuramque
ipsius ordinationis exponam. In mille passibus campi una acies mille sescentos
sexaginta sex suscipiet pedites, propterea quia singuli pugnatores ternos
occupant pedes. Quod si sex acies in mille passibus campi uolueris ordinare,
nouem milia nongenti nonaginta sex pedites sunt necessarii. Si autem in terno
hunc numerum uolueris tendere, duo milia passuum conprehendit; sed melius est
plures acies facere quam militem spargere. Senos pedes a tergo inter singulas
acies in latum diximus interpatere debere, et ipsi bellatores stantes singulos
obtinent pedes. Ideoque si sex acies ordinaueris, quadraginta duo pedes in
latum et mille passus in longum decem milium hominum tenebit exercitus. Ad hanc
rationem, siue uiginti milia siue triginta milia peditum fuerint, iuxta
mensurae podismum sine aliqua difficultate poterunt ordinari, nec dux fallitur,
cum sciat, qui locus quantos capere possit armatos. Dicunt, si angustior locus
sit uel multitudo sufficiat, etiam in deno uel amplius acies ordinari. Magis
enim expedit, ut conferti pugnent, quam longius separati; nam si nimium fuerit
acies tenuata, cito ab aduersariis facta inpressione perrumpitur et nullum
postea potest esse remedium. Qui autem numeri in dextro cornu, qui in sinistro,
qui in medio debeant ordinari, uel iuxta dignitates eorum seruatur ex more, uel
certe pro qualitate hostium commutatur.
XVI. Constructa acie peditum equites ponuntur in cornibus, ita ut loricati
omnes et contati iuncti sint peditibus, sagittarii autem uel qui loricas non
habent longius euagentur. A fortioribus namque equitibus peditum protegenda
sunt latera et a uelocioribus atque expeditis hostium cornua superfundenda
atque turbanda. Scire dux debet, contra quos drungos, hoc est globos, hostium
quos equites oporteat poni. Nam nescio qua occulta ratione, immo paene diuina,
alii contra alios dimicant melius, et qui fortiores uicerant ab inferioribus
saepe uincuntur. Quod si equites inpares fuerint, more ueterum uelocissimi cum
scutis leuibus pedites ad hoc ipsum exercitati isdem miscendi sunt, quos
uelites nominabant. Quo facto quamuis fortissimi equites hostium euenerint,
tamen aduersum mixtum agmen pares esse non possunt. (Unum hoc remedium omnes
duces ueteres inuenerunt, ut adsuefacerent iuuenes currentes egregie et inter
bonis equites singulos ex his pedites conlocarent cum leuioribus scutis gladiis
atque missibilibus.)
XVII. Sed optima ratio est et ad uictoriam plurimum confert, ut lectissimos
de peditibus et equitibus cum uicariis comitibus tribunisque uacantibus habeat
dux post aciem praeparatos, alios circa cornua alios circa medium, ut, sicubi
hostis uehementer insistit, ne rumpatur acies, prouolent subito et subpleant
loca additaque uirtute inimicorum audaciam frangant. Hoc primi Lacones
inuenerunt, imitati sunt Karthaginienses, Romani postea ubique seruarunt. Hac
dispositione nulla melior inuenitur. Nam directa acies hoc solum agere debet et
potest, ut hostem repellat aut fundat. Si cuneus sit agendus aut forfex,
superfluos habere debebis post aciem, de quibus cuneum uel forficem facias. Si
ducenda sit serra, item ex abundantibus ducitur; nam si de loco suo ordinatum
militem transferre coeperis, uniuersa turbabis. Si globus hostium separatus aut
alam tuam aut partem aliquam urguere coeperit, nisi superfluos habeas, quos
contra globum possis obponere, siue pedites siue equites de acie tuleris, dum
alia uis defendere, alia periculosius denudabis. Quod si bellatorum tibi copia
non abundat, melius est aciem habere breuiorem, dummodo in subsidiis conloces
plurimos. Nam circa medias partes campi ex peditibus bene armatis debes habere
lectissimos, de quibus cuneum facias et statim aciem hostium rumpas; circa
cornua autem de contatis loricatisque equitibus ad hoc reseruatis et leui
armatura peditum alas hsotium circumuenire te conuenit.
XVIII. Dux, qui praecipuam sustinet potestatem, inter equites et pedites in
parte dextra stare consueuit. Hic enim locus est, in quo tota acies gubernatur,
ex quo rectus est liberque procursus. Ideo autem inter utrosque consistit, ut
et consilio regere et auctoritate tam equites quam pedites ad pugnam possit
hortari. Hic de equitibus supernumerariis mixtis peditibus expeditis
aduersariorum sinistrum cornum, qui contra ipsum stat, circumire debet et a
tergo semper urguere. Secundus dux in media acie ponitur peditum, qui eam
sustentet et firmet. Hic fortissimos pedites et bene armatos de illis
superfluis secum habere debet, ex quibus aut ipse cuneum faciat et hostium
aciem rumpat aut, si aduersarii cuneum fecerint, ipse forficem faciat, ut cuneo
illi possit occurrere. In sinistra parte exercitus tertius esse dux debet,
satis bellicosus et prouidus, quia sinistra pars difficilior est et uelut manca
in acie consistit. Hic circa se bonos equites supernumerarios et uelocissimos
pedites habere debet, de quibus sinistrum cornum semper extendat, ne
circumueniatur ab hostibus. Clamor autem, quem barritum uocant, prius non debet
adtolli, quam acies utraque se iunxerit. Inperitorum enim uel ignauorum est uociferari
de longe, cum hostes magis terreantur, si cum telorum ictu clamoris horror
accesserit. Semper autem studere debes, ut prior instruas aciem, quia ex
arbitrio tuo potes facere quod tibi utile iudicas, cum nullus obsistit; deinde
et tuis auges confidentiam et aduersariis fiduciam minuis, quia fortiores
uidentur qui prouocare non dubitant. Inimici autem incipiunt formidare, qui
uident contra se acies ordinari. Hinc additur maximum commodum, quia tu
instructus paratusque ordinantem et trepidum aduersarium praeoccupas. Pars enim
uictoriae est inimicum turbare, antequam dimices; exceptis superuentibus uel
incursionibus repentinis ex occasione, quam numquam dux exercitatus amittit:
nam in itineribus iam fatigatis, in fluminum transgessione diuisis, in paludibus
occupatis, in iugis montium laborantibus, in campis sparsis atque securis, in
mansione dormientibus oportunum proelium semper infertur, cum aliis negotiis
occupatus hostis prius interimatur, quam praeparare se possit. Quod si cauti
sint aduersarii et insidiarum nulla sit copia, tunc aduersum praesentes
scientes uidentes aequa condicione pugnatur.
XVIIII. Tamen ars belli non minus in hoc aperto conflictu quam in occultis
fraudibus adiuuat eruditos. Cauendum uel maxime, ne ab ala cornuque sinistro,
quod saepius euenit, aut certe dextro, quod licet raro contingit,
circumueniantur tui a multitudine hostium aut a uagantibus globis, quos dicunt
drungos. Quod si acciderit, unum remedium est, ut alam cornumque replices et
rotundes, quatenus conuersi tui sociorum terga defendant; sed in angulo ipsius
extremitatis fortissimi conlocentur, quia ibi impetus amplior fieri consueuit.
Item aduersum cuneum hostium certis resistitur modis. Cuneus dicitur multitudo
peditum, quae iuncta cum acie primo angustior deinde latior procedit at
aduersariorum ordines rumpit, quia a pluribus in unum locum tela mittuntur.
Quam rem milites nominant caput porcinum. Contra quod ordinatio ponitur, quam
forficem uocant. Nam ex lectissimis militibus in V litteram ordo conponitur et
illum cuneum excipit atque ex utraque parte concludit, quo facto aciem non
potest rumpere. Item serra dicitur quae ab strenuis directa ante frontem
obponitur hostibus, ut turbata acies reparetur. Globus autem dicitur qui a sua
acie separatus uago superuentu incursat inimicos, contra quem alter populosior
uel fortior inmittitur globus. Obseruandum quoque, ne sub tempore, quo iam
committitur pugna, uelis ordines commutare aut de locis suis aliquos numeros ad
alia transferre. Statim enim nascitur tumultus atque confusio, et in imparatos
conturbatosque facilius hostis incumbit.
XX. Depugnationum septem sunt genera uel modi, cum infesta ex utraque parte
signa confligunt. Vna depugnatio est fronte longa quadro exercitu, sicut etiam
nunc et prope semper solet proelium fieri. Sed hoc genus depugnationis periti
armorum non optimum iudicant, quia, in prolixo spatio cum tenditur acies, non
aequalis semper campus occurrit, et si hiatus aliqui in medio uel sinus aut
curuatura fit, in eo loco acies frequenter inrumpitur. Praeterea, si
multitudine aduersarius antecedit, a lateribus aut dextram aut sinistrum alam
circumuenit. In quo periculum magnum est, nisi supernumerarios habeas, qui
procurrant hostemque sustineant. Hoc genere solus debet confligere qui et
plures et fortes habuerit bellatores; ex utroque cornu hostem circumueniat et
quasi in sinum sui concludat exercitus. Secunda depugnatio est obliqua,
plurimis melior. In qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaueris, etiam si
multitudine hostium et uirtute turberis, tamen poteris reportare uictoriam.
Huius talis est modus. Cum instructae acies ad congressum ueniunt, tunc tu
sinistram alam tuam a dextra aduersarii longius separabis, ne uel missibilia ad
eam uel sagittae perueniant; dextram autem alam tuam sinistrae alae illius iunges
et ibi primum inchoa proelium, ita ut cum equitibus optimis et probatissimis
peditibus sinistram partem illius, ad quam te iunxeris, adgrediaris atque
circumeas et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga peruenias. Quod si
semel aduersarios exinde pellere coeperis, adcedentibus tuis indubitatam
uictoriam consequeris et pars exercitus tui, quam ab hoste submoueris, secura
durabit. Ad similitudinem autem A litterae uel libellae fabrilis acies in hoc
dimicandi genere conponuntur. Quod si tibi prior aduersarius fecerit, illos,
quos post aciem supernumerarios diximus debere poni, tam equites quam pedites,
ad sinistrum tuum colliges cornum, et sic aduersario resistis magnis uiribus,
ne arte pellaris. Tertia depugnatio est similis secundae, sed in hoc deterior,
quod a sinistro cornu tuo cum illius incipis dextro confligere. Nam quasi
mancus impetus est eorum et aperte cum difficultate adgrediuntur hostes qui in
sinistro dimicant cornu. Quod apertius explanabo. Si quando alam sinistram
longe habueris meliorem, tunc ei fortissimos equites peditesque coniunge et in
congressu ipsam primam applica ad alam hostium dextram, et quantum potes,
aduersarii dextram partem pellere et circumire festina. Tuam autem aliam
exercitus partem, in qua deteriores bellatores habere te nosti, a sinistra
illius longissime separa, ne uel gladiis inuadatur uel ad eam tela perueniant.
In hoc genere cauendum est, ne inimicorum cuneis transuersa tua acies elidatur.
Hoc autem modo uno casu utiliter pugnabitur, si aduersarius inferiorem dextrum
cornum habuerit et tu longe fortiorem sinistrum. Quarta depugnatio talis est.
Cum ordinaueris aciem, ante quadringentos uel quingentos passus, quam ad hostem
peruenias, non sperante eo subito ambas alas tuas incitare te conuenit, ut ex
utroque cornu inprouisos hostes uertas in fugam et celerius uictoriam
consequaris. Sed hoc genus certaminis, licet cito superet, si exercitatos
fortissimosque produxerit, tamen periculosum est, quia mediam aciem suam qui
sic dimicat nudare compellitur et in duas partes exercitum separare. Et si
primo impetu uictus non fuerit inimicus, habet occasionem, qua inuadat et
diuisa cornua et mediam aciem destitutam. Quinta depugnatio est quartae
similis, sed hoc unum amplius habet, quod leuem armaturam et sagittarios ante
primam aciem ponit, ut illis resistentibus non possit inrumpi. Nam sic de
dextro cornu suo illius sinistrum et de sinistro cornu suo illius dextrum
adgreditur. Quod si fugare potuerit, statim uincit; sin minus, media acies
ipsius non laborat, quia a leui armatura sagittariisque defenditur. Sexta
depugnatio optima est, prope similis secundae, qua utuntur qui de numero suorum
et de uirtute desperant. Et si bene ordinauerint, quamuis cum paucioribus
semper uictoriam consecuntur. Nam cum instructa acies ad hostes accedit,
dextram alam tuam sinistrae alae hostium iunge et ibi per equites probatissimos
et uelocissimos pedites incipe proelium. Reliquam autem partem exercitus tui
longissime ab aduersariorum acie remoue et in directum porrige quasi ueru; nam,
cum sinistram partem illius et a lateribus et a tergo coeperis caedere, sine
dubio uertis in fugam. Aduersarius autem nec de dextra parte sua nec de media
acie potest suis laborantibus subuenire, quia acies tua extenditur et tota se
porrigit ad similitudinem I litterae longissimeque recedit ab hostibus. Quo
genere in itineribus saepe confligitur. Septima depugnatio est quae loci
beneficio adiuuat dimicantem. In hac quoque et cum paucioribus et cum minus
fortibus poteris aduersarium sustinere, hoc est, si montem aut mare aut flumen
aut lacum aut ciuitatem aut paludes aut abrupta in una parte habeas, ex qua
hostis non possit accedere, reliquum exercitum tuum directa acie ordines, sed
in illa, quae munitionem non habet, omnes equites et ferentarios ponas. Tunc
securus pro tuo arbitrio cum hoste confligis, quia ab una parte loci natura te
munit ab alia duplex prope ponitur equitatus. Illud tamen obseruandum est, quo
nihil melius inuenitur, ut, siue dextro cornu solo pugnare uolueris, ibi
fortissimos ponas, siue de sinistro, ibi strenuissimos conloces, siue in medio
facere cuneos uolueris, per quos acies hostium rumpas, in cuneo
exercitatissimos ordines bellatores. Victoria enim per paucos fieri consueuit.
Tantum est, ut electi a duce sapientissimo in his locis, in quibus ratio et
utilitas postulat, ordinentur.
XXI. Plerique rei militaris ignari pleniorem uictoriam credunt, si
aduersarios aut locorum angustiis aut armatorum multitudine circumdederint, ut
aditum non inueniant abscedendi. Sed clausis ex desperatione crescit audacia,
et cum spei nihil est, sumit arma formido. Libenter cupit commori qui sine
dubio scit se esse moriturum. Ideoque Scipionis laudata sententia est, qui
dixit uiam hostibus, qua fugerent, muniendam. Nam cum abscedendi aditu
patefacto mentes omnium ad praebenda terga consenserint, inulti more pecudum
trucidantur. Nec insequentium ullum periculum est, cum uicti, quibus defendi
potuerant, arma conuerterint. Hoc genere, quanto maior fuerit, tanto facilius
multitudo prosternitur. Neque enim ibi requirendus est numerus, ubi animus
semel territus non tam tela hostium cupit declinare quam uultum. (Ceterum
clausi, licet exigui numero et infirmi uiribus, hoc ipso tamen sunt hostibus
pares, quia desperantes sciunt aliud sibi licere non posse.)
XXII. Digestis omnibus, quae ratio militaris experimentis et arte seruauit,
unum superest edocere, quemadmodum recedatur ab hostibus. Nam disciplinae
bellicae et exemplorum periti nusquam maius periculum inminere testantur. Qui
enim ante congressum recedit ex acie, et suis fiduciam minuit et inimicis addit
audaciam. Verum quia hoc saepius necesse est euenire, quibus modis tuto possit
fieri, declarandum est. Primum ut tui nesciant, ideo te recedere, quia declinas
inire conflictum, sed credant arte aliqua se ideo reuocari, ut ad oportuniorem
locum inuitetur hostis ac facilius superetur aut certe insequentibus
aduersariis secretiores conlocentur insidiae. Nam ad fugam parati sunt qui
ducem suum sentiunt desperare. Illud quoque uitandum est, ne hostes te recedere
sentiant et statim inruant. Propterea plerique ante pedites suos equites
posuerunt, ut discurrentes aduerasrios uidere non sinerent, quem ad modum
pedites abscedebant. Item particulatim incipientes a primis singulas acies
subducebant retroque reuocabant, in gradu suo manentibus reliquis, quos
subduxerant primum. Aliquanti exploratis itineribus noctu cum exercitu
recedebant, ut hostes, die orta cum intellexissent, non possent conprehendere
praecedentes. Praeterea leuis armatura praemittebatur ad colles, ad quos subito
totus reuocaretur exercitus, et si hostes insequi uoluissent, a leui armatura,
quae ante occupauerat locum, additis equitibus fundebantur. Nihil enim
periculosius existimant, quam si inconsulte insequentibus ab his, qui in
subsessa fuerint uel qui ante se parauerint, obuietur. Hoc tempus est, quo
opportune collocantur insidiae, quia aduersus fugientes maior audacior et minor
cura est. Necessario autem amplior securitas grauius solet habere discrimen.
Inparatis, cibum capientibus, in itinere lassis, equos suos pascentibus ac
nihil tale suspicantibus superuentus adsolent fieri. Quod et nobis uitandum est
et hosti in eiusmodi occasionibus pernicies inferenda. Hoc enim casu obpressis
nec uirtus potest nec multitudo prodesse. Qui in acie publica uincitur pugna,
licet et ibi ars plurimum prosit, tamen ad defensionem suam potest adcusare
fortunam; qui uero superuentum insidias subsessas passus est, culpam suam non
potest excusare, quia haec uitare potuit et per speculatores idoneos ante
cognoscere. Cum receditur, talis fraus fieri consueuit. Recto itinere pauci
equites insecuntur, ualida manus occulte per alia mittitur loca; ubi ad agmen
inimicorum peruenerint equites, temptant leuiter atque discedunt; ille credit
quicquid insidiarum fuerat praeterisse et sine cura resoluitur ad neglegentiam;
tunc illa manus, quae secreto itinere destinata fuerat, superueniens obprimit
ignorantes. Multi, cum ab hoste discedunt, si per siluas ituri sunt,
praemittunt qui angusta uel abrupta occupent loca, ne ibidem pataintur
insidias; et rursus post se praecisis arboribus uias claudunt, quas concaedes
uocant, ut aduersariis facultatem adimant persequendi. Et paene utrique parti
in itinere ad subsessas communis occasio est: nam qui praecedit, oportunis
uallibus uel siluosis montibus (quas) post se relinquit insidias, in quas cum
inciderit inimicus, recurrit ipse et adiuu suos; qui uero sequitur, auersis
semitis longe ante destinat expeditos et praecedentem aduersarium arcet a
transitu deceptumque a fronte et a tergo concludit. Dormientibus noctu aduersariis
et qui praecessit potest regredi et qui sequitur, quantumuis intersit, potest
superuenire per fraudem. In transfretatione fluuiorum qui praecedit illam
partem temptat opprimere, quae prima transiuerit, dum reliqui alueo separantur;
qui autem sequitur festinato itinere, illos, qui nondum potuerunt transire,
conturbat.
XXIII. Camelos aliquantae nationes apud ueteres in acie produxerunt et
Vrcilliani intra Africam uel ceteri Mazices hodieque producunt. Sed genus
animalium, harenis et tolerandae siti aptum, confusas etiam in puluere uento
uias absque errore dirigere memoratur. Ceterum praeter nouitatem, si ab
insolitis uideatur, inefficax bello est. Catafracti equites propter munimina,
quae gerunt, a uulneribus tuti, sed propter inpedimentum et pondus armorum capi
faciles et laqueis frequenter obnoxii, contra dispersos pedites quam contra
equites in certamine meliores, tamen aut ante legiones positi aut cum
legionariis mixti, quando comminus, hoc est manu ad manum, pugnatur, acies
hostium saepe rumpunt.
XXIIII. Quadrigas falcatas in bello rex Antiochus et Mithridates habuerunt.
Quae ut primo magnum intulere terrorem, ita postmodum fuere derisui. Nam
difficile currus falcatus planum semper inuenit campum et leui inpedimento
retinetur unoque adflicto aut uulnerato equo decipitur. Sed maxime hac
Romanorum militum arte perierunt: ubi ad pugnam uentum est, repente toto campo
Romani tribulos abiescerunt, in quos currentes quadrigae cum incidissent,
deletae sunt. Tribulus autem est ex quottuor palis confixum propugnaculum,
quod, quoquomodo abieceris, tribus radiis stat et erecto quarto infestum est.
Elafanti in proeliis magnitudine corporum, barritus horrore, formae ipsius
nouitate homines equosque conturbant. Hos contra Romanum exercitum primus in
Lucania rex Pyrrhus eduxit, postea Hannibal in Africa, rex Antiochus in
Oriente, Iugurtha in Numidia copiosos habuerunt. Aduersus quos diuersa
resistendi excogitata sunt genera. Nam et centurio in Lucania gladio manum,
quam promuscidem uocant, unius abscidit, et bini catafracti equi iungebantur ad
currum, quibus insidentes clibanarii sarisas, hoc est longissimos contos, in
elefantos dirigebant. Nam muniti ferro nec a sagittariis, quos uehebant beluae,
laedebantur et earum impetum equorum celeritate uitabant. Alii contra elefantos
catafractos milites inmiserunt, ita ut in brachiis eorum et in cassidibus uel
umeris aculei ingentes ponerentur e ferro, ne manu sua elefas bellatorem contra
se uenientem posset adprehendere. Praecipue tamen uelites antiqui aduersum
elefantos ordinauerunt. Velites autem erant iuuenes leui armatura et corpore
alacri, qui ex equis optime missibilia dirigebant. Hi equis praetercurrentibus
ad latiores lanceas uel maiora spicula beluas occidebant, sed crescente audacia
postea collecti plures milites pariter pila, hoc est missibilia, in elefantos
congerebant eosque uulneribus elidebant. Illud additum est, ut funditores cum
fustibalis et fundis rotundis lapidibus destinatis Indos, per quos regebantur
elefanti, cum ipsis turribus affligerent atque mactarent, quo nihil tutius
inuenitur. Praeterea uenientibus beluis, quasi inrupissent aciem, spatium
milites dabant. Quae cum in agmen medium peruenissent, circumfusis undique
armatorum globis cum magistris absque uulneribus capiebantur (inlaesae).
Carroballistas aliquanto maiores - hae enim longius et uehementius spicula
dirigunt - superpositas curriculis cum binis equis uel mulis post aciem
conuenit ordinari, et, cum sub ictum teli accesserint, bestiae sagittis
ballistariis transfiguntur. Latius tamen contra eas et firmius praefigitur
ferrum, ut in magnis corporibus maiora sint uulnera. Aduersum elefantos plura
exempla et machinamenta rettulimus, ut, si quando necessitas postulauerit,
sciatur, quae sint tam inmanibus beluis opponenda.
XXV. Sciendum uero est, si pars exercitus uicerit et pars fugerit,
sperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi possit
uindicare uictoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus
sunt habiti qui minime desperarunt. Nam in simili condicione fortior creditur
quem aduersa non frangunt. Prior ergo de caesis hostibus spolia capiat, quod
ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare uideatur. Hac
fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit, quasi uictor ex
omni parte discesserit. Quod si aliquo casu omnis in acie fundatur exercitus,
perniciosa clades; tamen reparationis multis fortuna non defuit, et medicina
quaerenda est. Dux ergo prouidus sub ea cautela publico debet Marte confligere,
ut, si quid pro uarietate bellorum uel condicionis humanae secus acciderit,
absque graui detrimento liberet uictos. Nam si uicini colles fuerint, si post
terga munitio, si ceteris abscedentibus fortissimi quique restiterint, se
suosque seruabunt. Frequenter iam fusa acies dispersos ac passim sequentes
reparatis uiribus interemit. Numquam exultantibus maius solet euenire
discrimen, quam cum ex subito ferocia in formidinem commutatur. Sed quocumque
euentu colligendi sunt superstites, bello erigendi adhortationibus congruis et
armorum instauratione refouendi. Tunc noui dilectus, noua quaeruntur auxilia
et, quod amplius prodest, captatis occasionibus in ipsos uictores per occultas
insidias impetus faciendus ac sic audacia reparanda. Nec oportunitas defit, cum
pro felicitate superbius et incautius mentes efferantur humanae. Si quis hunc
casum ultimum putat, cogitet euentus omnium proeliorum inter initia contra
illos magis fuisse, quibus uictoria debebatur.
(XXVI. Regulae bellorum generales)
In omnibus proeliis expeditionis condicio talis est, ut quod tibi prodest
aduersarium noceat, quod illum adiuuat tibi semper officiat. Numquam ergo ad
illius arbitrium aliquid facere aut dissimulare debemus, sed id solum agere,
quod nobis utile iudicamus. Contra te enim esse incipis, si imiteris quod fecit
ille pro se, et rursum quicquid pro tua parte temptaueris contra illum erit, si
uoluerit imitari.
In bello qui plus in agrariis uigilauerit, plus in exercendo milite
laborauerit, minus periculum sustinebit.
Namquam miles in acie producendus est, cuius antea experimenta non ceperis.
Aut inopia aut superuentibus aut terrore melius est hostem domare quam
proelio, in quo amplius solet fortuna potestatis habere quam uirtus.
Nulla consilia meliora sunt nisi illa, quae ignorauerit aduersarius,
antequam facias.
Occasio in bello amplius solet iuuare quam uirtus.
In sollicitandis suscipiendisque hostibus, si cum fide ueniant, magna
fiducia est, quia aduersarium amplius frangunt transfugae quam perempti.
Melius est post aciem plura seruare praesidia quam latius militem spargere.
Difficile uincitur qui uere potest de suis et de aduersarii copiis iudicare.
Amplius iuuat uirtus quam multitudo.
Amplius prodest locus saepe quam uirtus.
Paucos uiros fortes natura procreat, bona institutione plures reddit
industria.
Exercitus labore proficit, otio consenescit.
Numquam ad certamen publicum produxeris militem, nisi cum eum uideris
sperare uictoriam.
Subita conterrent hostes, usitata uiliscunt.
Qui dispersis suis inconsulte sequitur, quam ipse acceperat, aduersario uult
dare uictoriam.
Qui frumentum necessariaque non praeparat, uincitur sine ferro.
Qui multitudine et uirtute praecedit, quadrata dimicet fronte, qui primus
est modus.
Qui inparem se iudicat, dextro cornu suo sinistrum cornu pellat inimici, qui
secundus est modus.
Qui sinistram alam fortissimam habere se nouit, dextram alam hostis inuadat,
qui est tertius modus.
Qui habet exercitatissimos milites, in utroque cornu pariter proelium debet
incipere, qui quartus est modus.
Qui leuem armaturam optimam regit, utramque alam hostis inuadat ferentariis
ante aciem constitutis, qui quintus est modus.
Qui nec numero militum nec uirtute confidit, si depugnaturus est, de dextra
sua sinstram alam hostium pulset reliquis suis porrectis in similitudinem ueri,
qui sextus est modus.
Qui pauciores infirmioresque habere se nouit, septimo modo ex uno latere aut
montem aut ciuitatem aut mare aut fluuium aut aliquod debet habere subsidium.
Qui confidit equitatu, aptiora loca quaerat equitibus et rem magis per
equites gerat.
Cum explorator hostium latenter oberrat in castris, omnes ad tentoria sua
per diem redire iubeantur, et statim deprehenditur explorator.
Cum consilium tuum cognoueris aduersariis proditum, dispositionem mutare te
conuenit.
Quid fieri debeat, tractato cum multis, quid uero facturus sis, cum
paucissimis ac fidelissimis uel potius ipse tecum.
Milites timor et poena in sedibus corrigit, in expeditione spes ac praemia
faciunt meliores.
Boni duces publico certamine numquam nisi ex occasione aut nimia necessitate
confligunt.
Magna dispositio est hostem fame magis urguere quam ferro.
Quo genere depugnaturus sis, nesciant hostes, ne aliquibus remediis
obsistere moliantur.)
De equitatu sunt multa praecepta; sed cum haec pars militiae usu exercitii,
armorum genere, equorum nobilitate profecerit, ex libris nihil arbitror
colligendum, cum praesens doctrina sufficiat.
Digesta sunt, imperator inuicte, quae nobilissimi auctores diuersis probata
temporibus per experimentorum fidem memoriae prodiderunt, ut ad peritiam
sagittandi, quam in serenitate tua Persa miratur, ad equitandi scientiam uel
decorem, quae Hunnorum Alanorumque natio uelit imitari, si possit, ad currendi
uelocitatem, quam Saracenus Indusque non aequat, ad armaturae exercitationem,
cuius campidoctores uel pro parte exampla intellexisse gaudent, regula
proeliandi, immo uincendi artificium iungeretur, quatenus uirtute pariter ac
dispositione mirabilis reipublicae tuae et imperatoris officium exhiberes et
militis.
Liber IV
I. Ciuitates aut natura aut opere debere muniri.
II. Non directos sed angulosos muros faciendos.
III. Quemadmodum muris e terra iungatur adgestus.
IIII. De cataractis et portis, ne noceantur ab ignibus.
V. De fossis faciendis.
VI. Ne sagittis hostium homines laedantur in muro.
VII. Quibus modis prouidendum sit, ne famem patiantur obsessi.
VIII. Quae species praeparandae sint pro defensione murorum.
VIIII. Quid faciendum sit, si neruorum defuerit copia.
X. Quid faciendum, ne aquae inopiam patiantur obsessi.
XI. Si sales defuerint.
XII. Quid faciendum, cum primo impetu uenitur ad muros.
XIII. Enumeratio machinarum, quibus muri obpugnantur.
XIIII. De ariete falce testudine.
XV. De uineis, de pluteis, de aggere.
XVI. De musculis.
XVII. De turribus ambulatoriis.
XVIII. Quemadmodum ambulatoria turris possit incendi.
XVIIII. Quemadmodum altitudo muris addatur.
XX. Quo pacto suffodiatur terra, ut machina nocere nihil possit.
XXI. De scalis sambuca exostra et tollennone.
XXII. De ballistis onagris scorpionibus arcuballistis fustibalis fundis, per
quae tormenta defenditur murus.
XXIII. Aduersum arietes prosunt culcitae laquei lupi columnae grauiores.
XXIIII. De cuniculis, per quos aut murus defoditur aut ciuitas penetratur.
XXV. Quid facere debeant oppidani, si hostes inruperint ciuitatem.
XXVI. Quae sit adhibenda cautela, ne hostes furtim occupent murum.
XXVII. Quando oppidanis inferantur insidiae.
XXVIII. Quid faciant obsidentes, ne ab oppidanis patiantur insidias.
XXVIIII. Quo genere tormentorum ciuitas defendatur.
XXX. Quemadmodum mensura colligatur ad scalas uel machinas faciendas.
XXXI. Praecepta belli naualis.
XXXII. Nomina iudicum, qui praeerant classi.
XXXIII. Vnde appellentur liburnae.
XXXIIII. Qua diligentia fabricentur liburnae.
XXXV. Qua obseruatione sit caedenda materies.
XXXVI. Quo mense caedendae sint trabes.
XXXVII. De modo liburnarum.
XXXVIII. Nomina uentorum et numerus.
XXXVIIII. Quibus mensibus tutius nauigetur.
XL. Quemadmodum tempestatum obseruanda sint signa.
XLI. De prognosticis.
XLII. De aestuariis, hoc est de rheumate.
XLIII. De locorum notitia siue remigibus.
XLIIII. De telis tormentisque naualibus.
XLV. Quemadmodum nauali bello collocentur insidiae.
XLVI. Quid fiat, cum aperto Marte bellum nauale committitur.
Agrestem incultamque hominum in initio
saeculi uitam a communione mutorum animalium uel ferarum urbium consitutio
prima discreuit. In his nomen reipublicae repperit communis utilitas. Ideo
potentissimae nationes ac principes consecrati nullam maiorem gloriam
putauerunt quam aut fundare nouas ciuitates aut ab aliis conditas in nomen suum
sub quadam amplificatione transferre. In quo opere clementia serenitatis tuae
obtinet palmam. Ab illis enim uel paucae uel singulae, a pietate tua
innumerabiles urbes ita iugi labore perfectae sunt, ut non tam humana manu
conditae quam diuino nutu uideantur natae. Cunctos imperatores felicitate
moderatione castimonia, exemplis indulgentiae, studiorum amore praecedis. Regni
animique tui bona cernimus et tenemus quae anticipare et superior optauit aetas
et extendi in perpetuum uentura desiderat. Quibus rebus tantum uniuerso orbi
praestitum gratulamur, quantum uel humana mens petere uel gratia potuit diuina
conferre. Sed dispositionibus uestrae clementiae quantum profecerit murorum
elaborata constructio, Roma documentum est, quae salutem ciuium Capitolinae
arcis defensione seruauit, ut gloriosius postea totius orbis possideret
imperium. Ad complementum igitur operis maiestatis uestrae praeceptione
suscepti rationes, quibus uel nostrae ciuitates defendendae sint uel hsotium
subruendae, ex diuersis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum
omnibus profutura condantur.
I. Urbes atque castella aut natura muniuntur aut manu aut utroque, quod
firmius ducitur; natura aut locorum edito uel abrupto aut circumfuso mari siue
paludibus uel fluminibus; manu fossis ac muro. In illo naturali beneficio
tutissimo eligentis consilium, in plano quaeritur fundantis industria. Videmus
antiquissimas ciuitates ita in campis patentibus constitutas, ut deficiente
auxilio locorum arte tamen et opere redderentur inuictae.
II. Ambitum muri directum ueteres ducere noluerunt, ne ad ictus arietum
esset expositus, sed sinuosis anfractibus, iactis fundamentis, clausere urbes,
crebrioresque turres in ipsis angulis reddiderunt propterea, quia, si quis ad
murum tali ordinatione constructum uel scalas uel machinas uoluerit admouere,
non solum a fronte sed etiam a lateribus et prope a tergo uelut in sinu
circumclusus obprimitur.
III. Murus autem ut numquam possit elidi, hac ratione perficitur. Interuallo
uicenum pedum interposito duo intrinsecus parietes fabricantur. Deinde terra,
quae de fossis fuerit egesta, inter illos mittitur uectibusque densatur, (ita
ut a muro primus paries pro rata inferior, secundus longe minor ducatur, ut de
plano ciuitatis ad similtudinem graduum quasi cliuo molli usque ad propugnacula
possit ascendi,) quia nec murus ullis potest arietibus rumpi, quem terra
confirmat, et quouis casu destructis lapidibus ea, quae inter parietes densata
fuerat, ad muri uicem ingruentibus moles obsistit.
IIII. Cauetur praeterea, ne portae subiectis ignibus exurantur. Propter quod
sunt coriis ac ferro tegendae; sed amplius prodest, quod inuenit antiquitas, ut
ante portam addatur propugnaculum, in cuius ingressu ponitur cataracta, quae
anulis ferreis ac funibus pendet, ut, si hostes intrauerint, demissa eadem
extinguantur inclusi. Ita tamen supra portam murus est ordinandus, ut accipiat
foramina, per quae de superiore parte effusa aqua subiectum restinguat
incendium.
V. Fossae autem ante urbes latissimae altissimaeque faciendae sunt, ut nec
facile possint coaequari replerique ab obsidentibus et, cum aquis coeperint
redundare, ab aduersario cuniculum continuari minime patiantur. Nam duplici
modo opus subterraneum peragi, earum altitudine et inundatione, prohibetur.
VI. Formidatur, ne multitudo sagittariorum de propugnaculis exterritis
defensoribus adpositisque scalis occupet murum. Aduersum quod catafractas uel
scuta in ciuitatibus debent habere quam plurimi. Deinde per propugnacula
duplicia saga ciliciaque tenduntur impetumque excipiunt sagittarum. Neque enim
facile transeunt spicula quod cedit ac fluctuat. Inuentum quoque remedium est,
ut de ligno crates facerent, quas metallas uocauerunt, lapidibusque complerent,
ea arte inter bina propugnacula constitutas, ut, si per scalas ascendisset
hostis et partem aliquam ipsius contigisset, supra caput suum uergeret saxa.
VII. Multa defensionum obpugnationumque sunt genera, quae locis
conpetentibus inseremus. Nunc sciendum est obsidendi duas esse species, unam,
cum aduersarius oportunis locis praesidiis ordinatis ***** uel aqua prohibet
inclusos uel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus. Hoc
enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos casus
possessores, quamuis leui suspitione pulsati, omnem alimoniam uictus intra
muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberet substantia, aduersarios
inopia cogat abscedere. Non solum autem porcinum sed et omne animalium genus,
quod inclusum seruari non potest, deputari oportet ad laridum, ut adminiculo
carnis frumenta sufficiant. Aues autem cohortales et sine inpensa in
ciuitatibus nutriuntur et propter aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis
praecipue congerenda et quae adportari nequiuerint exurenda, uini aceti
ceterarumque frugum uel pomorum congerendae sunt copiae nihilque, quod usui
proficiat, hostibus relinquendum. Nam, ut hortorum cura in uirdiariis domorum
uel areis exerceatur, utilitatis ac uoluptatis ratio persuadet. Parum autem
proficit plurimum collegisse, nisi ab exordio dimensione salubri per idoneos
erogatio temperetur: numquam periclitati sunt fame qui frugalitatem inter
copias seruare coeperunt. Inbellis quoque aetas ac sexus propter necessitatem
uictus portis frequenter exclusa est, ne penuria obprimeret armatos, a quibus
moenia seruabantur.
VIII. Bitumen sulphur picem liquidam oleum, quod incendiarium uocant, ad
exurendas hostium machinas conuenit praeparari; ad arma facienda ferrum
utriusque temperaturae et carbones seruantur in conditis; ligna quoque
hastilibus sagittisque necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluuiis, quia pro
soliditate grauiora sunt et aptiora mittentibus, diligentissime colliguntur; ex
quibus muri replentur et turres; minima ad fundas siue fustibalos uel manibus
iacienda; maiora per onagros diriguntur, maxima uero pondere formaque uolubili
in propugnaculis digeruntur, ut demissa per praeceps non solum hostes obruant
subeuntes sed etiam machinamenta confringant. Rotae quoque de lignis uiridibus
ingentissimae fabricantur, uel intercisi ex ualidissimis arboribus cylindri,
quas taleas uocant, ut sint uolubiles, laeuigantur, quae per pronum labentia
subito impetu bellatores solent (equos quoque) deterrere. Trabes quoque et
tabulata uel diuersae magnitudinis clauos ferreos esse oportet in promptu. Nam
obpugnantium machinis per alias machinas consueuit obsisti, praecipue cum
subitis operibus addenda sit muris uel propugnaculis altitudo, ne aduersariorum
mobiles turres superemineant et capiant ciuitatem.
VIIII. Neruorum quoque copiam summo studio expedit colligi, quia onagri uel
ballistae ceteraque tormenta nisi funibus neruinis intenta nihil prosunt.
Equorum tamen saetae de caudis ac iubis ad ballistas utiles adseruntur.
Indubitatum uero est crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere
uirtutem Romanae necessitatis experimento. Nam in obsidione Capitolii corruptis
iugi ac longa fatigatione tormentis, cum neruorum copia defecisset, matronae
abscisos crines uiris suis obtulere pugnantibus, reparatisque machinis
aduersariorum impetum reppulerunt. Maluerunt enim pudicissimae feminae
deformato ad tempus capite libere uiuere cum maritis quam hostibus integro
decore seruire. Cornua quoque uel cruda coria proficit colligi ad catafractas
texendas aliaque machinamenta siue munimina.
X. Magna urbis utilitas est, cum perennes fontes murus includit. Quod si natura
non praestat, cuiuslibet altitudinis effodiendi sunt putei aquarumque haustus
funibus extrahendi. Sed interdum sicciora sunt loca quae montibus sunt saxisque
munita; in quibus superposita castella extra murum inferiores reperiunt fontium
uenas ac de propugnaculis uel turribus destinatis protegunt telis, ut
aquatoribus liber praestetur accessus. Quod si ultra ictum teli, in cliuo tamen
ciuitatis subiecta sit uena, castellum paruulum, quem burgum uocant, inter
ciuitatem et fontem conuenit fabricari ibique ballistas sagittariosque
constitui, ut aqua defendatur ab hostibus. Praeterea in omnibus publicis
aedificiis multisque priuatis cisternae sunt diligentissime substruendae, ut
receptacula aquis pluuialibus, quae de tectis effluunt, praestent. Difficile sitis
uicit, qui quamuis exigua aqua ad potum tamen tantum in obsidione sunt usi.
XI. Maritima sit ciuitas et sales defuerint, liquor ex mari sumptus per
alueos aliaque patula uasa diffunditur, qui calore solis duratur in salem. Quod
si hostis ab unda prohibeat, nam hoc accidit, harenas, quas excitatum uento
mare superfuderat, aliquando colligunt et dulci aqua eluunt, quae sole siccata
nihilominus mutatur in sales.
XII. Violenta autem inpugnatio quando castellis uel ciuitatibus praeparatur,
mutuo utrimque periculo sed maiore obpugnantium sanguine exercentur luctuosa
certamina. Illi enim, qui muros inuadere cupiunt, terrifico apparatu expositis
copiis in spem deditionis formidinem geminant tubarum strepitu hominumque
permixto; tunc, (quia timor magis frangit insuetos,) primo impetu stupentibus
oppidanis, si discriminum experimenta non norunt, admotis scalis inuaditur
ciuitas. Quod si a fidentibus siue militaribus uiris repellatur prima
congressio, statim clausis crescit audacia, et iam non terrore, sed uiribus et
arte confligitur.
XIII. Admouentur enim testudines arietes falces uineae plutei musculi
turres; de quibus singulis, qualiter fabricentur, quo etiam pacto proelientur
uel repellantur, edisseram.
XIIII. De materia ac tabulatis testudo contexitur, quae, ne exuratur
incendio, coriis uel ciliciis centonibusque uestitur. Haec intrinsecus accipit
trabem, quae aut adunco praefigitur ferro et falx uocatur ab eo, quod incurua
est, ut de muro extrahat lapides, aut certe caput ipsius uestitur ferro et
appellatur aries, uel quod habet durissimam frontem, qua subruit muros, uel
quod more arietum retrocedit, ut cum impetu uehementius feriat. Testudo autem a
similitudine uerae testudinis uocabulum sumpsit, quia, sicut illa modo reducit
modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem intedum exerit,
ut fortius caedat.
XV. Vineas dixerunt ueteres quas nunc militari barbaricoque usu causias
uocant. E lignis leuioribus machina colligatur, lata pedibus octo, alta pedibus
septem, longa pedibus septem, longa pedibus sedecim. Huius tectum munitione
duplici tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque uimine saepiuntur, ne
saxorum telorumque impetu penetrentur. Extrinsecus autem, ne inmisso
concremetur incendio, crudis ac recentibus coriis uel centonibus operitur. Istae,
cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus obsidentes tuti ad
subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui ad similitudinem
absidis contexuntur e uimine et ciliciis uel coriis proteguntur ternisque
rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quaecumque parte
uolueris admouentur more carpenti; quos obsidentes applicant muris, eorumque
munitione protecti sagittis siue fundis uel missibilibus defensores omnes de
propugnaculis ciuitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur
occasio. Agger autem ex terra lignisque extollitur contra murum, de quo tela
iactantur.
XVI. Musculos dicunt minores machinas, quibus protecti bellatores sudatum
auferunt ciuitatis; fossatum etiam adportatis lapidibus lignis ac terra non
solum conplent sed etiam solidant, ut turres ambulatoriae sine inpedimento
iungantur ad murum. Vocantur autem a marinis beluis musculi; nam quemadmodum
illi, cum minores sint, tamen ballenis auxilium adminiculumque iugiter
exhibent, ita istae machinae breuiores (uel) deputatae turribus magnis aduentui
illarum parant uiam itineraque praemuniunt.
XVII. Turres autem dicuntur machinamenta ad aedificiorum speciem ex trabibus
tabulatisque conpacta et, ne tantum opus hostili concremetur incendio, diligentissime
ex crudis coriis uel centonibus communita, quibus pro modo altitudinis additur
latitudo. Nam interdum tricenos pedes per quadrum interdum quadragenos uel
quinquagenos latae sunt. Proceritas autem ipsarum tanta fit, ut non solum muros
sed etiam turres lapideas altitudine superent. His plures rotae mechanica arte
subduntur, quarum lapsu uolubili magnitudo tam ampla moueatur. Praesens autem
periculum ciuitatis est, si ad murum fuerit turris admota. Plures enim accipit
scalas et diuerso genere conatur inrumpere. Nam in inferioribus habet arietem,
cuius impetu destruit muros, circa mediam uero partem accipit pontem, factum de
duabus trabibus saeptumque de uimine, quem subito prolatum inter turrem
murumque constituunt et per eum egredientes de machina bellatores in ciuitatem
transeunt et occupant muros. In superioribus autem turris illius partibus
contati et sagittarii collocantur, qui defensores urbis ex alto contis
missibilibus saxisque prosternant. Quo facto ciuitas capitur sine mora. Quid
enim auxilii superest, cum hi, qui de murorum altitudine hostium murum?
XVIII. Huic tam manifesto discrimini multis occurritur modis. Primum, si
confidentia uel uirtus est militaris, eruptione facta globus egreditur
aramatorum et ui hostibus pulsis machinamentum illud ingens dereptis coriis de
lignis exurit. Quod si oppidani exire non audeant, ad maiores ballistas
malleolos uel falaricas cum incendio destinant, ut perruptis coriis uel
centonibus intrinsecus flamma condatur. Malleoli uelut sagittae sunt, et, ubi adhaeserint,
quia ardentes ueniunt, uniuersa conflagrant. Falarica autem ad modum hastae
ualido praefigitur ferro; inter tubum etiam et hastile sulphure resina bitumine
stuppisque conuoluitur infusa oleo, quod incendiarium uocant; quae ballistae
impetu destinata perrupto munimine ardens figitur ligno turritamque machinam
frequenter incendit. Depositi quoque homines funibus, cum hostes dormiunt, in
lanternis portant lucernas et incensis machinis rursum leuantur in murum.
XVIIII. Praeterea partem muri, ad quam machina conatur accedere, caemento
atque lapidibus uel luto siue lateribus, postremo tabulatis extruendo faciunt
altiorem, ne defensores moenium desuper urbi uentura possit obprimere. Constat
autem inefficax machinamentum reddi, si inueniatur inferius. Verum obsidentes
eiusmodi dolum adhibere consueuerunt. Primo talem extruunt turrem, quae
propugnaculis ciuitatis uideatur inferior; deinde secreto aliam de tabulatis
intrinsecus turriculam faciunt et, cum muris fuerit machina sociata, subito
funibus trochleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes
armati, quia altior inuenitur, statim capiunt ciuitatem.
XX. Interdum longissimas ferratasque trabes obponunt machinae uenienti
eamque a muri uicinitate propellunt. Sed cum Rhodiorum ciuitas obpugnaretur ab
hostibus et turris ambulatoria supra murorum altitudinem ac turrium omnium
pararetur, mechanici ingenio inuentum est tale remedium. Per noctem sub
fundamenta muri cuniculum fodit et illum locum, ad quem die postero turris
fuerat promouenda, nullo hostium sentiente egesta terra cauauit intrinsecus,
et, cum rotis suis moles fuisset inpulsa atque ad locum, qui subtercauatus
fuerat, peruenisset, tanto ponderi solo cedente subsedit nec iungi muris aut
moueri ulterius potuit. Ita ciuitas liberata est et machina derelicta.
XXI. Admotis turribus funditores lapidibus, sagittarii iaculis,
manuballistarii uel arcuballistarii sagittis, iaculatores plumbatis ac
missibilibus de muris submouent homines. Hoc facto scalis adpositis occupant
ciuitatem. Sed qui scalis nituntur frequenter periculum sustinent, exemplo
Capanei, a quo primum scalarum obpugnatio perhibetur inuenta, qui tanta ui
occisus est a Thebanis, ut extinctus fulmine diceretur. Et ideo sambuca exostra
et tollennone obsidentes in murum hostium penetrant. Sambuca dicitur ad
similitudinem citharae; nam quemadmodum in cithara chordae sunt, ita in trabe,
quae iuxta turrem ponitur, funes sunt, qui pontem de superiore parte trochleis
laxant, ut descendat ad murum, statimque de turri exeunt bellatores et per eum
transeuntes moenia urbis inuadunt. Exostra dicitur pons, quem superius
exposuimus, quia de turri in murum repente protruditur. Tollenno dicitur,
quotiens una trabes in terram praealta defigitur, cui in summo uertice alia
transuersa trabes longior dimensa medietate conectitur eo libramento, ut, si
unum caput depressis, aliud erigatur. In uno ergo capite cratibus sine
tabulatis contexitur machina, in qua pauci conlocantur armati; tunc per funes
adtracto depressoque alio capite eleuati inponuntur in murum.
XXII. Aduersum haec obsessos defendere consueuerunt ballistae onagri scorpiones
arcuballistae fustibali (sagittarii) fundae. Ballista funibus neruinis
tenditur, quae, quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est quanto maior
fuerit, tanto spicula longius mittit; quae si iuxta artem mechanicam temperetur
et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante collegerint, dirigatur,
penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit lapides, sed pro neruorum
crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur; nam quanto amplior
fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. His duobus generibus nulla
tormentorum species uehementior inuenitur. Scorpiones dicebant, quas nunc
manuballistas uocant, ideo sic nuncupati, quod paruis subtilibusque spiculis inferunt
mortem. Fustibalos arcuballistas et fundas describere superfluum puto, quae
praesens usus agnoscit. Saxis tamen grauioribus per onagrum destinatis non
solum equi eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur.
XXIII. Aduersum arietes etiam uel falces sunt plura remedia. Aliquanti
centones et culcitas funibus chalant et illis obponunt locis, qua caedit aries,
ut impetus machinae materia molliore fractus non destruat murum. Alii laqueis
captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt et cum
ipsis testudinibus euertunt. Plures in modum forficis dentatum funibus inligant
ferrum, quem lupum uocant, adprehensumque arietem aut euertunt aut ita
suspendunt, ut impetum non habeat feriendi. Interdum bases columnaeque marmoreae
uibrato impetu iaciuntur de muris arietesque confringunt. Quod si tanta uis
fuerit, ut murus arietibus perforetur et, quod saepe accidit, decidat, salutis
una spes superest, ut destructis domibus alius intrinsecus murus addatur
hostesque intra binos parietes, si penetrare temptauerint, perimantur.
XXIIII. Aliud genus obpugnationum est subterraneum atque secretum, quod
cuniculum uocant a leporibus, qui cauernas sub terris fodiunt ibique conduntur.
Adhibita ergo multitudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique
uenas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cauatoque specu
in exitium ciuitatis inferna quaeritur uia. Quae fraus duplicibus operatur
insidiis. Aut enim penetrant urbem et noctu non sentientibus oppidanis
egrediuntur per cuniculum reseratisque portis suorum agmen inducunt hostesque
in ipsis domibus perimunt ignorantes aut certe, cum ad murorum fundamenta
peruenerint, suffodiunt eorum maximam partem adpositis siccioribus lignis
ruinamque muri tumultuario opere suspendunt; sarmenta insuper iungunt aliaque
fomenta flammarum; tunc praeparatis bellatoribus operi ignis inmittitur
conbustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente inruptioni
aditus reseratur.
XXV. Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internicionem
hostes, qui peruaserant ciuitatem. Quod sine dubio euenit, si oppidani muros ac
turres retinuerint uel altiora occupauerint loca. Tunc enim de fenestris ac
tectis omnis aetas ac sexus inrumpentes obruit saxis aliisque generibus
telorum; quod ne sustineant, obsidentes portas ciuitatis aperire consuerunt, ut
resistere desinant fugiendi potestate concessa. Necessitas enim quaedam
uirtutis est desperatio. In hoc casu unum oppidanis auxilium est, siue per diem
siue per noctem hostis intrauerit, ut muros turresque teneant ac loca superiora
conscedant hostesque per uicos et plateas undique obruant dimicantes.
XXVI. Frequenter dolum excogitant obsidentes ac simulata desperatione
longius abeunt. Sed ubi post metum murorum uigiliis derelictis requieuerit
incauta securitas, tenebrarum ac noctis occasione captata cum scalis clanculo
ueniunt murosque conscendunt. Propter quod maior est adhibenda custodia, cum
hostis abscesserit, et in ipsis muris ac turribus teguriola conlocanda, in
quibus uigiles hibernis mensibus ab imbri uel frigore, aestiuis defendantur a
sole. Illud quoque usus inuenit, ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribus
nutriant, qui aduentum hostium odore praesentiant latratuque testentur. Anseres
quoque non minore sollertia nocturnos superuentus clamoribus indicant. Nam
ingressi Capitolinam arcem Galli Romanum nomen eruerant, nisi clamore anserum
excitatus Mallius restitisset. Mira diligentia siue fortuna uiros, qui
uniuersum orbem erant missuri sub iugum, auis una seruauit.
XXVII. Non solum in obsidionibus sed in uniuerso genere bellorum supra omnia
ducitur hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. Oportunitas enim
insidiarum aliter non potest inueniri, nisi scias, quibus horis aduersarius a
laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior, interdum medio die,
interdum ad uesperum, saepe nocte, aliquando eo tempore, quo sumitur cibus, cum
utriusque partis milites ad requiem aut ad curanda corpora disperguntur. Quod
in ciuitate cum coeperit fieri, obsidentes astu se a proelio subtrahunt, ut
aduersariorum neglegentiae licentiam tribuant. Quae ipsa inpunitate cum
creuerit, repente admotis machinis uel adpositis scalis occupant ciuitatem. Et
ideo in muris saxa ceteraque tormenta ponuntur in promptu, ut cognitis insidiis
adcurrentes ad manum habeant quod supra caput hostium euoluant atque
iaculentur.
XXVIII. Cum neglegentia interuenerit, paribus insidiis subiacent obsidentes.
Nam siue cibo siue somno fuerint occupati siue otio aut aliqua necessitate
dispersi, tunc oppidani repente prorumpunt, ignorantes perimunt, arietes
machinas ipsosque aggeres ignibus concremant omniaque in perniciem suam
fabricata opera subuertunt. Propter quod obsidentes ultra ictum teli fossam
faciunt eamque non solum uallo et sudibus sed etiam turriculis instruunt, ut
erumpentibus ex ciuitate possint obsistere, quod opus loriculam uocant. (Saepe,
cum obsidio describitur, inuenitur in historiis loricula urbem esse
circumdatam.)
(XXVIIII. Sed ex alto destinata missibilia siue plumbatae uel lanceae ueruta
uel spicula in subiectos uehementius cadunt. Sagittae quoque arcubus missae et
saxa manibus fundis siue fustibalis directa, quanto de excelsiore loco exeunt,
tanto longius penetrant. Ballistae uero et onagri, si a peritis diligentissime
temperentur, uniuersa praecedunt, a quibus nec uirtus ulla nec munimina possunt
defendere bellatores. Nam more fulminis quicquid percusserint aut dissoluere
aut inrumpere consuerunt.)
XXX. Ad capiendos muros scalae uel machinae plurimum ualent, si ea
magnitudine conpactae fuerint, ut altitudinem exuperent ciuitatis. Mensura
autem colligitur duplici modo; aut enim linum tenue et expeditum uno capite
nectitur in sagitta, quae cum ad muri fastigia directa peruenerit, ex mensura
lini murorum altitudo deprehenditur, aut certe, cum sol obliquus umbram turrium
murorumque iaculatur in terram, tunc ignorantibus aduersariis umbrae illius
spatium mensuratur itemque decempeda figitur et umbra ipsius similiter
mensuratur. Quo collecto nemo dubitat ex umbra decempedae inueniri altitudinem
ciuitatis, cum sciatur, quanta altitudo quantum umbrae mittat in longum.
Quae ad obpugnandas uel defendas urbes auctores bellicarum artium
prodiderunt uel quae recentium necessitatum usus inuenit, pro publica, ut
arbitror, utilitate digessi, illud iterum iterumque commonens, ut sollertissime
caueatur, ne quando aut potus inopia emergat aut cibi, quibus malis nulla arte
succurritur; ideoque intra muros tanto plura condenda sunt, quantum scitur
clausurae tempus in obsidentum potestate consistere.
XXXI. Praecepto maiestatis tuae, imperator inuicte, terrestris proelii
rationibus absolutis, naualis belli residua, ut opinor, est portio; de cuius
artibus ideo pauciora dicenda sunt, quia iam dudum pacato mari cum barbaris
nationibus agitur terrestre certamen. Romanus autem populus pro decore et
utilitate magnitudinis suae non propter necessitatem tutmultus alicuius classem
parabat ex tempore, sed, ne quando necessitatem sustineret, semper habuit
praeparatam. Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno uel
populo, quem expeditum et promptum ad resistendum uindicandumque cognoscit.
Apud Misenum igitur et Rauennam singulae legiones cum classibus stabant, ne
longius a tutela urbis abscederent et, cum ratio postulasset, sine mora, sine
circuitu ad omnes mundi partes nauigio peruenirent. Nam Misenatium classis
Galliam Hispanias Mauretaniam Afrcam Aegyptum Sardiniam atque Siciliam habebat
in proximo. Classis autem Rauennatium Epiros Macedoniam Achaiam Propontidem
Pontum Orientem Cretam Cyprum petere directa nauigatione consueuerat, quia in
rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam uirtus.
XXXII. Liburnis autem, quae in Campania stabant, praefectus classis
Misenatium praeerat, eas uero, quae Ionio mari locatae fuerant, praefectus
classis Rauennatium retinebant; sub quibus erant deni tribuni per cohortes
singulas constituti. Singulae autem liburnae singulos nauarchos, id est quasi
nauicularios, habebant, qui exceptis ceteris nautarum officiis gubernatoribus
atque remigibus et militibus exercendis cotidianam curam et iugem exhibebant
industriam.
XXXIII. Diuersae autem prouinciae quibusdam temporibus mari plurimum
potuerunt, et ideo diuersa genera nauium fuerunt. Sed Augusto dimicante Actiaco
proelio, cum Liburnorum auxiliis praecipue uictus fuisset Antonius, experimento
tanti certaminis patuit Liburnorum naues ceteris aptiores. Ergo similtudine et
nomine usurpato ad earundem instar classem Romani principes texuerunt. Liburnia
namque Dalmatiae pars est Iadertinae subiacens ciuitati, cuius exemplo nunc
naues bellicae fabricantur et appellantur liburnae.
XXXIIII. Sed cum in domibus substruendis harenae uel lapidum qualitas
requiratur, tanto magis in fabricandis nauibus diligenter cuncta quaerenda
sunt, quia maius periculum est nauem uitiosam esse quam domum. Ex cupresso
igitur et pinu domestica siue siluestri et abiete praecipue liburna contexitur,
utilius aereis clauis quam ferreis configenda; quamlibet enim grauior aliquanto
uideatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre; nam
ferreos clauos tepore et umore celeriter robigo consumit, aerei autem etiam in
fluctibus propriam substantiam seruant.
XXXV. Obseruandum praecipue, ut a quintadecima luna usque ad uicesimam
secundam arbores praecidantur, ex quibus liburnae contexendae sunt. His enim
tantum octo diebus caesa materies immunis seruatur a carie, reliquis autem
diebus praecisa etiam eodem anno interna uermium labe exesa in puluerem
uertitur, quod ars ipsa et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et
contemplatione ipsius religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tantum
diebus placuit celebrari.
XXXVI. Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestiuum, id est per
mensem Iulium et Augustum et per autumnale aequinoctium (id est) usque in k.
Ianuarias. His namque mensibus arescente umore sicciora et ideo fortiora sunt
ligna. Illud etiam cauendum, ne continuo, ut deiectae fuerint trabes, secentur
uel statim, ut sectae fuerint, mittantur in nauem, siquidem et adhuc solidae
arbores et iam diuisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur
indutias. Nam quae uirides conpinguntur, cum natiuum umorem exudauerint,
contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius nauigantibus
(quam hiare tabulata).
XXXVII. Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent
singulos ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos uel quaternos
interdum quinos sortiuntur remigio gradus. Nec hoc cuiquam enorme uideatur, cum
in Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse nauigia, ut senorum
etiam uel ultra ordinum fuerint. Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae
sociantur, quae uicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas
Britanni picatos uocant. Per has et superuentus fieri et commeatus
aduersariorum nauium aliquando intercipi adsolet et speculandi studio aduentus
earum uel consilium deprehendi. Ne tamen exploratiae naues candore prodantur,
colore Veneto, qui marinis est fluctibus similis, uela tinguntur et funes, cera
etiam, qua ungere solent naues, inficitur. Nautaeque uel milites Venetam uestem
induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant
explorantes.
XXXVIII. Qui cum exercitu armatis classibus uehitur, turbinum signa debet
ante praenoscere. Procellis namque et fluctibus liburnae grauius quam ui
hostium saepe perierunt, in qua parte naturalis philosophiae tota est adhibenda
sollertia, quia uentorum tempestatumque caelesti ratione natura colligitur. Et
pro acerbitate pelagi, sicut prouidos cautela tutatur, ita neglegentes
extinguit incuria. Igitur uentorum numerum atque uocabula ars nauigandi primum
debet inspicere. Veteres autem iuxta positionem cardinum tantum quattuor uentos
principales a singulis caeli partibus flare credebant, sed experimentum
posterioris aetatis XII conprehendit; horum uocabula ad summouendam dubitationem
non solum Graeca sed etiam Latina protulimus, ita ut uentis principalibus
declaratis eos, qui ipsis dextra laeuaque coniuncti sunt, indicemus. A uerno
itaque solstitio, id est ab orientali cardine, sumemus exordium, ex quo uentus
oritur apheliotes, id est subsolanus; huic a dextera iungitur caecias siue
euroborus, a sinistra eurus siue uulturnus. Meridianum autem cardinem possidet
notus, id est auster; huic a dextera iungitur leuconotus, hoc est albus notus,
a sinistra libonotus, id est corus. Occidentalem uero cardinem tenet zephyrus
id est subuespertinus; huic a dextera iungitur lips siue africus, a sinistra
iapyx siue fauonius. Septentrionalem uero cardinem sortitus est aparctias siue
septentrio; cui adhaeret a dextra thrascias siue circius, a sinistra boreas, id
est aquilo. Hi saepe singuli, interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres
pariter flare consuerunt; horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt
et quieta, undis exaestuantibus saeuiunt; horum flatu pro natura temporum uel locorum
ex procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur. Nam
secundo spiramine optatos classis inuenit portus, aduerso stare uel regredi aut
discrimen sustinere conpellitur. Et ideo difficile naufragium pertulit qui
uentorum rationem diligenter inspexit.
XXXVIIII. Sequitur mensum dierumque tractatus. Neque enim integro anno uis
atque acerbitas maris patitur nauigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam
dubii, reliqui classibus intractabiles sunt lege naturae. Pachone decurso, id
est post ortum Pliadum, a die VI. kal. Iunias usque in Arcturi ortum, id est in
diem VIII. decimum kal. Octobres, secura nauigatio creditur, quia aestatis
beneficio uentorum acerbitas mitigatur; post hoc tempus usque in tertium idus
Nouembres incerta nauigatio est et discrimini propior propterea, quia post idus
Septembres oritur Arcturus, uehementissimum sidues, et VIII. kal. Octobres
aequinoctialis euenit acerba tempestas, circa nonas uero Octobres aeduli
pluuiales, V. idus easdem Taurus. A Nouembri autem mense crebris tempestatibus
nauigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex die igitur tertio idus
Nouembres usque in diem sextum idus Martias maria clauduntur. Nam lux minima
noxque prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, uentorum imbri uel niuibus
geminata saeuitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri
itinere deturbat. Post natalem uero, ut ita dicam, nauigationis, qui sollemni
certamine publicoque spectaculo multarum urbium celebratur, plurimorum siderum
ipsiusque temporis ratione usque in idus Maias periculose maria temptantur, non
quo negotiatorum cesset industria, sed quia maior adhibenda cautela est, quando
exercitus nauigat cum liburnis, quam cum priuatarum mercium festinat audacia.
XL. Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates uehementissimas
commouent; in quibus licet certi dies auctorum adtestatione signentur, tamen,
quia diuersis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes
causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae obseruationis
curam trifariam diuidunt. Aut enim circa diem statutum aut ante uel postea
tempestates fieri conpertum est. Vnde praecedentes ************, nascentes die
sollemni *********, subsequentes ************* Graeco uocabulo nuncuparunt. Sed
omnia enumerare nominatim aut ineptim uideatur aut longum, cum auctores plurimi
non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint. Transitus
quoque siderum, quos planetas uocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio
creatoris suscipiunt signa uel deserunt, frequenter assolent serena turbare.
Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et nauigantibus quam maxime
metuendos non solum peritiae ratio sed etiam uulgi usus intellegit.
XLI. Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus tranquilla
produntur, quae uelut in speculo lunae orbis ostendit. Rubicundus color uentus,
caeruleus indicat pluuias, ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas.
Laetus orbis ac lucidus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat in uultu,
praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutila neque infuso fuerit
umore fuscata. Sol quoque exoriens uel diem condens interest utrum aequalibus
gaudeat radiis an obiecta nube uarietur, utrum solito splendore fulgidus an
uentis urguentibus igneus neue pallidus uel pluuia sit inpendente maculosus.
Aer uero et mare ipsum nubiumque magnitudo uel species sollicitos instruit
nautas. Aliquanta ab auibus, aliquanta significantur a piscibus, quae Vergilius
in Georgicis diuino paene conprehendit ingenio et Varro in libris naualibus
diligenter excoluit. Haec gubernatores so se scire profitentur, sciunt eatenus,
quatenus eos imperitiae usus instituit, non altior doctrina formauit.
XLII. Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter uentorum flatus
suo quoque spiramine motuque uegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac
noctibus aestu quodam, quod rheuma uocant, ultro citroque percurrit et more
torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam.
Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum nauium secunda adiuuat, retardat
aduersa. Quae dimicaturo magna sunt cautione uitanda. Neque enim auxilio
remorum rheumatis impetus uincitur, cui interdum cedit et uentus; et quoniam in
diuersis regionibus, diuerso lunae crescentis minuentisque statu certis horis
ista uariantur, ideo proelium nauale gesturus consuetudinem pelagi uel loci
ante congressum debet agnoscere.
XLIII. Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca, in quibus nauigaturi
sunt, portusque cognoscere, ut infesta prominentibus uel latentibus scopulis,
uadosa ac sicca uitentur; tanto enim securitas maior est, quanto mare altius
fuerit. In nauarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus uirtus
eligitur propterea, quia naualis pugna tranquillo committitur mari
liburnarumque moles non uentorum flatibus sed remorum pulsu aduersarios
percutit rostris eorumque rursum impetus uitat, in quo opere lacerti remigum et
ars clauum regentis magistri uictoriam praestat.
XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat; sed nauale
certamen non solum plures armorum species uerum etiam machinas et tormenta
flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid enim crudelius
congressione nauali, ubi aquis homines perimuntur et flammis? Praecipua ergo
esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati etiam et ocreis
muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest conqueri, qui stans
pugnat in nauibus; scuta quoque ualidiora propter ictus lapidum et ampliora
sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque naualia genera telorum sagittis
missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula
inuicem diriguntur et saxa et, quod est grauius, qui de uirtute praesumunt,
admotis liburnis iniectis pontibus in aduersariorum transeunt naues ibique gladiis
manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In maioribus etiam liburnis
propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de excelsioribus
tabulatis facilius uulnerent uel perimant inimicos. Oleo incendiario stuppa
sulphure et bitumine obuolutae et ardentes sagittae per ballistas in hosticarum
nauium alueos infiguntur unctasque cera et pice et resina tabulas tot fomentis
ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur et saxo, alii ardere
coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus
est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora.
XLV. Ad instar autem terrestris proelii superuentus fiunt ignorantibus
nauticis uel circa oportunas insularum angustias conlocantur insidiae. Idque
agitur, ut imparati facilius deleantur; si longo remigio fatigati sunt hostium
nautae, si uento urguentur aduerso, so pro rostris est rheuma, si nihil
suspicantes dormiunt inimici, si statio, quam tenent, exitum non habet, si
dimicandi optata euenit occasio, fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex
oportunitate proelium conserendum. Quod si cautela hostium euitatis insidiis
publico Marte confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies, non directae
ut in campis, sed incuruae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus
acies media sinuetur, ut, si aduersarii perrumpere temptauerint, ipsa
ordinatione circumdati deprimantur. In cornibus autem praecipuum robur et
liburnarum conlocatur et militum.
XLVI. Praeterea utile est, ut alto et libero mari tua semper classis utatur,
inimicorum uero pellatur ad litus, quia pugnandi impetum perdunt qui
detruduntur in terras. In eiusmodi certamine tria armamentorum genera plurimum
ad uictoriam prodesse compertum est, asseres falces bipinnes. Asser dicitur,
cum trabes subtilis ac longa ad similitudinem antemnae pendet in malo utroque
capite ferrato. Hunc, siue a dextra siue a sinistra parte aduersariorum se
iunxerint naues, pro uice arietis ui inpellunt; qui bellatores hostium siue
nautas sine dubio prosternit ac perimit ipsamque nauem saepius perforat. Falx
autem dicitur acutissimum ferrum curuatum ad similitudinem falcis, quod contis
longioribus inditum chalatorios (sub. funes), quibus antemnae suspenditur,
repente praecidit conlapsisque uelis liburnam pigriorem et inutilem reddit.
Bipinnis est securis habens ex utraque parte latissimum et acutissimum ferrum.
Per has in medio ardore pugnandi peritissimi nautae uel milites cum minoribus
scafulis secreto incidunt funes, quibus aduersariorum ligata sunt gubernacula.
Quo facto statim capitur tamquam inermis et debilis nauis; quid enim salutis
superest ei, qui amiserit clauum? De lusoriis, quae in Danubio agrarias
cotidianis tutantur excubiis, reticendum puto, quia artis amplius in his
frequentior usus inuenit, quam uetus doctrina monstrauerat.
|