M. Tulli Ciceronis
in C. Verrem oratio
Actio prima
[1] Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri
ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano
consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae
tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque
periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras
nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum
hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Nunc, in ipso discrimine
ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus
hanc invidiam senatus inflammare conentur, [reus] in iudicium adductus est
[C. Verres], homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae
magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego causae, iudices, cum
summa voluntate et expectatione populi Romani, actor accessi, non ut augerem
invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo
reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo
Romano, satis facere exteris nationibus, possetis; depeculatorem aerari,
vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem
provinciae Siciliae. De quo si vos vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas
ea, quae in vobis remanere debet, haerebit; sin istius ingentes divitiae
iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tam adsequar, ut
iudicium potius rei publicae, quam aut reus iudicibus, aut accusator reo,
defuisse videatur.
[2] Equidem, ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre
insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim,
partim amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen neque tantum periculum
mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui, ut nunc in ipso iudicio.
Neque tantum me exspectatio accusationis meae, concursusque tantae multitudinis
(quibus ego rebus vehementissime perturbor) commovet, quantum istius insidiae
nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis,
exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio, facere conatur: qui ita
dictitat, eis esse metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent;
se tantum eripuisse, ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum
quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. Quod si
quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re
nos aliquando fefellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum
incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est. Nam, ut apertus in
corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici, perspicua sua
consilia conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita pertimuisse, tum cum
primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et
infamia non recenti, sed vetere ac diuturna flagraret, tum, ad iudicium
corrumpendum, tempus alienum offenderet. Itaque, cum ego diem in Siciliam
inquirendi perexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo
breviorem diem potularet, — non ut is idem conficeret diligentia et industria
sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, etenim ille Achaicus
inquisitor ne Brundisium quidem pervenit; ego Siciliam totam quinquaginta
diebus sic obii, ut omnium populorum privatorumque literas iniuriasque
cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset, hominem ab isto quaesitum esse,
non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.
[3] Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita
paratum atque instructum in iudicium venire, ut non modo in auribus vestris,
sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia defixurus sim. Videt senatores
multos esse testis audaciae suae; videt multos equites Romanos frequentis
praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit. Videt
etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis
auctoritatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male
existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut
hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in
pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id quod difficillimum fuerit)
tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut,
quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis
devitaret. Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio, aut in
alicuius eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset, profecto non haec
omnia conligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque
ordinem senatorium, ut arbitratu eius deligeretur ex senatu, qui reus fieret;
qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.
Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat, facile perspicio.
Quam ob rem vero se confidat aliquid perficere posse, hoc praetore, et hoc
consilio, intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus Romanus in
reiectione iudicum iudicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem
salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut nullam sibi rem
adiumento fore arbitraretur.
[4] Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia,
quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, iampridem omnium
voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cuius ut
adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura [primus gradus
honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem spoliatum] a quaestore suo
pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum? relictam
proviciam? sortis necessitudinem religionemque violatam? Cuius legatio exitium
fuit Asiae totius et Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos, plurimas
urbis, omnia fana depopulatus est, tum cum [in Cn. Dolabellam] suum scelus
illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium; cum eum, cui et legatus
et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis
periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. Cuius praetura
urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio; simul in iure
dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium instituta, addictio et
condonatio.
Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia
in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea
restitui in antiquum statum nullo modo possit; vix autem per multos annos,
innocentisque praetores, aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. Hoc
praetore, Siculi neque suas leges, neque nostra senatus consulta, neque
communia iura tenuerunt. Tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis
avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut satietati
superfuit.
[5] Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res
cuiusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius,
abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque
instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani
servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias
iudicio liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes rei facti, indicta
causa damnati et eiecti; portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes
piratis praedonibusque patefactae; nautae militesque Siculorum, socii nostri
atque amici, fame necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna
ignominia populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta
antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse
voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus
Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia. Neque hoc
solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra omnia,
sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est. Deum denique nullum
Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur,
reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias eius libidines commemorare
pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus
liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum
est.
At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus?
Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius
nefaria commemorare possit; ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina
praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi
videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam
voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere.
[6] Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione
pugnat. Non id agit, ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non
auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere, sed
video quid agat (neque enim agit ocultissime); proponit inania mihi
nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam me impediunt
quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt. Simulat se eorum praesidio
confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter iam, iudices,
vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso,
cognoscite. Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta
grandi pecunia. Mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem, dum
iudices reiecti sunt. Postea quam reiectio iudicum facta est — quod et in
sortitione istius spem fortuna populi Romani, et in reiciendis iudicibus mea
diligentia, istorum impudentiam vicerat — renuntiata est tota condicio.
Praeclare se res habebat. Libelli nominum vestrorum, consilique huius, in
manibus erant omnium. Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his
sententiis adlini posse: cum iste repente, ex alacri atque laeto, sic erat humilis
atque demissus, ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse, condemnatus
videretur.
Ecce autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis, eadem
illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur; eaedemque vestrae famae
fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo,
iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post, aperto
suspicionis introitu, ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore
pervenimus.
[7] Nam, ut Hortensium consul designatus, domum reducebatur e Campo, cum
maxima frequentia ac multitudine fit obviam casu ei multitudini C. Curio; quem
ego hominem honoris [potius quam contumeliae] causa nominatum volo. Etenim ea
dicam, quae ille si commemorari noluisset, non tanto in conventu, tam aperte
palamque dixisset: quae tamen a me pedetentim cauteque dicentur; ut et
amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem: appellat hominem, et ei
voce maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis
necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit: cum hoc consistit;
hunc amplexatur; hunc iubet sine cura esse. "Renuntio," inquit,
"tibi, te hodiernis comitiis esse absolutum." Quod cum tam multi homines
honestissimi audissent, statim ad me defertur: immo vero, ut quisque me
viderat, narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum, videbatur: ridiculum
eis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum
potestate, non in comitiis consularibus, positam arbitrabantur: indignum eis,
qui altius aspiciebant, et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare
videbant. Etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et
mecum loquebantur: aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie
iam ipse se condemnatum putabat, is, postea quam defensor eius consul est
factus, absolvitur! Quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes
negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit?
nihil, invito consule designato! Quid? iudices non crimina, non testis, non
existimationem populi Romani sequentur? Non: omnia in unius potestate ac
moderatione vertentur.
[8] Vere loquar, iudices: vehementer me haec res commovebat. Optimus enim
quisque ita loquebantur: iste quidem tibi eripietur: sed nos non tenebimus
iudicia diutius. Etenim quis poterit, Verre absoluto, de transferendis iudiciis
recusare? Erat omnibus molestum: neque eos tam istius hominis perditi subita
laetitia, quam hominis amplissimi nova gratulatio, commovebat. Cupiebam
dissimulare me id moleste ferre: cupiebam animi dolorem vultu tegere, et
taciturnitate celare. Ecce autem, illis ipsis diebus, cum praetores designati
sortirentur, et M. Metello obtigisset, ut is de pecuniis repetundis quaereret,
nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam, ut is domum quoque pueros
mitteret, qui uxori suae nuntiarent.
Sane ne haec quidem mihi res placebat: neque tamen, tanto opere quid in hac
sorte metuendum mihi esset, intellegebam. Unum illud ex hominibus certis, ex
quibus omnia comperi, reperiebam: fiscos compluris cum pecunia Siciliensi, a
quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos: ex his quasi decem fiscos
ad senatorem illum relictos esse, comitiorum meorum nomine: divisores omnium
tribuum noctu ad istum vocatos. Ex quibus quidam, qui se omnia mea causa debere
arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit: demonstrat, qua iste oratione usus
esset: commemorasse istum, quam liberaliter eos tractasset [etiam] antea, cum
ipse praeturam petisset, et proximis consularibus praetoriisque comitiis:
deinde continuo esse pollicitum, quantam vellent pecuniam, si me aedilitate
deiecissent. Hic alios negasse audere; alios respondisse, non putare id perfici
posse: inventum tamen esse fortem amicum, ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia,
ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui, HS
quingentis milibus depositis, id se perfecturum polliceretur: et fuisse tum non
nullos, qui se una facturos esse dicerent. Quae cum ita esset, sane benevolo
animo me, ut magno opere caverem praemonebat.
[9] Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant
comitia; et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia. Instabat iudicium: ei
quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad iudicium pertinebant
libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto animo servire, propter
iudicium non licebat. Minari denique divisoribus ratio non erat, propterea quod
eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.
Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio, primum ab Hortensio,
domum ad illum ut venirent: Siculos in eo sane liberos fuisse; qui quam ob rem
arcesserentur cum intellegerent, non venisse. Interea comitia nostra, quorum
iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi
coepta sunt. Cursare iste homo potens, cum filio blando et gratioso, circum
tribus: paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnes et convenire. Quod
cum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus
Romanus, ut cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem
pecunia de honore deicerer.
Postea quam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo
magis vacuo ac soluto, nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio,
iudices, haec ab istis consilia inita et constituta, ut, quacumque posset
ratione, res ita duceretur, ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur. In
eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum; deinde Hortensium
consulem non [solum, sed] etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus
attendite: dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi, ut isti pro
praerogativis eam reddidisse videatur.
An me taciturum tantis de rebus existimavistis? et me, in tanto rei publicae
existimationisque meae periculo, cuiquam consulturum potius quam officio et
dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos: veniunt non nulli,
propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita loquitur: se
consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere, alterum esse
quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus
esse provisum.
[10] Quid est, quaeso, Metelle, iudicium corrumpere, si hoc non est? testis,
praesertim [Siculos], timidos homines et adflictos, non solum auctoritate
deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum praetorum potestate? Quid
faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum
atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis, ut, quod ille
dictitat, alicui, qui te ignoret, verum esse videatur?
Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia,
sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius
voluntate. "Non solum effugiemus" inquit "hominem in quaerendo
nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem:
accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris,
homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo
consilio quod conemur aliqua ratione corrumpere: propterea quod iam antea, cum
iudex in iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter
tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex Kal. ianuariis non
habebimus. Q. Manlium, et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos
iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus. P. Sulpicius,
iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus. M.
Crepereius, ex acerrima illa equestri familia et disciplina; L. Cassius ex
familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima; Cn. Tremellius, homo
summa religione et diligentia, — tres hi, homines veteres tribuni militares
sunt designati: ex Kal. ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur etiam in M.
Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita secundum
Kalendas ianuarias, et praetore et prope tot consilio commutato, magnas
accusatoris minas, magnamque exspectationem iudici, ad nostrum arbitrium
libidinemque eludemus."
Nonae sunt hodie Sextiles: hora VIII. convenire coepistis. Hunc diem iam ne
numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos C. Pompeius facturus
est. Hi ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani consequentur. Ita
prope XL. diebus interpositis, tum denique se ad ea quae a nobis dicta erunt
responsuros esse arbitrantur: deinde se ducturos, et dicendo et excusando,
facile ad ludos Victoriae. Cum his plebeios esse coniunctos; secundum quos aut
nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt. Ita defessa ac refrigerata
accusatione, rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam: quem ego
hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem. Nunc tamen hoc
animo sum, ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim; et iurato suam
quam iniurato aliorum tabellas committere.
[11] Nunc ego, iudices, iam vos consulo, quid mihi faciendum putetis. Id
enim consili mihi profecto taciti dabitis, quod egomet mihi necessario
capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris
industriae, diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione] perficiam ut
nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad
iudicium venisse videatur. Sed, in hac laude industriae meae, reus ne elabatur
summum periculum est. Quid est igitur quod fieri possit? Non obscurum, opinor,
neque absconditum. Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi
potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis
publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit,
Hortensi. Dicam aperte: si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac
causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis
criminibus operam consumerem; nunc, quoniam pugnare contra me instituisti, non
tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa [malitiose], necesse est
istius modi rationi aliquo consilio obsistere. Tua ratio est, ut secundum binos
ludos mihi respondere incipias; mea, ut ante primos ludos comperendinem. Ita
fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.
[12] Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi
est. Ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et
praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere,
qui innocentiae abstinentiaeque fecissent; tum suscepto negotio, maius quiddam
mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus
perspicere posset. Nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur,
istum a me in iudicium, iam omnium iudicio condemnatum, vocari, nisi ista tua
intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam
iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. Nunc
vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere
delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque
taedeat, — qui, quasi de industria, in odium offensionemque populi Romani
inruere videantur, — hoc me profiteor suscepisse, magnum fortasse onus et mihi
periculosissimum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque
meae contenderem.
Quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur
infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem,
odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod
agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kal.
ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit: hoc munus
aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherimumque polliceor. Moneo,
praedico, ante denuntio; qui aut deponere, aut accipere, aut recipere, aut
polliceri, aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse,
quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant
in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
[13] Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate; ego autem
aedilis, hoc est, paulo amplius quam privatus. Tamen huius modi haec res est,
quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse
consul in hac causa prae me minus etiam (si fieri possit) quam privatus esse
videatur. Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam, eitis certis rebus
agentur, quae inter decem annos, postea quam iudicia ad senatum translata sunt,
in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt. Cognoscet ex me populus
Romanus quid sit, quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope
quinquaginta continuos, in nullo iudice [equite Romano iudicante] ne tenuissima
quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit: quid sit
quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis, sublataque populi Romani in
unum quemque vestrum potestate, Q. Calidus damnatus dixerit, minoris HS
triciens praetorium hominem honeste non posse damnari: quid sit quod, P.
Septimio senatore damnato, Q. Hortensio praetore, de pecuniis repetundis lis
aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset; quod
in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati
sunt; quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum sit,
eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse; quod inventi sint senatores, qui, C.
Verre praetore urbano sortiente, exirent in eum reum, quem incognita causa
condemnarent; quod inventus sit senator, qui, cum iudex esset, in eodem iudicio
et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore, ut
reum condemnaret. iam vero quo modo illam labem, ignominiam, calamitatemque
totius ordinis conquerar? hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo
iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? Haec
omnia me diligenter severeque acturum esse, polliceor.
[14] Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio
intellexero simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum planum facere
multis testibus possim, C. Verrem in Sicilia, multis audientibus, saepe
dixisse, "se habere hominem potentem, cuius fiducia provinciam spoliaret:
neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae
Siciliensis distributum habere, ut secum praeclare agi diceret, si unius anni
quaestum in rem suam converteret; alterum patronis et defensoribus traderet;
tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus
reservaret."
Ex quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M'. Glabrionem nuper cum
in reiciundis iudicibus commemorassem, intellexi vehementer populum Romanum
commoveri), me arbitrari, fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum
mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur. Si enim
iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum putant, quantum sibi ac
liberis suis satis esse arbitretur: nunc, quod eius modi iudicia sint, tantum
unum quemque auferre, quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus,
satis futurum sit: hoc profecto infinitum esse: se avarissimi hominis
cupiditati satisfacere posse, nocentissimi victoriae non posse.
O commemoranda iudicia, praeclaramque existimationem nostri ordinis! cum
socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a
maioribus nostris sociorum causa comparata sunt. An iste umquam de se bonam
spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? Quo maiore
etiam (si fieri potest) apud vos odio esse debet, quam est apud populum
Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio, vos sui similis esse arbitretur.
[15] Cui loco (per deos immortalis!), iudices, consulite ac providete. Moneo
praedicoque — id quod intellego — tempus hoc vobis divinitus datum esse, ut
odio, invidia, infamia, turpitudine, totum ordinem liberetis. Nulla in iudiciis
severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. Itaque a
populo Romano contemnimur, despicimur: gravi diuturnaque iam flagramus infamia.
Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto
studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera
iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque
amplissimum, fugit, qui (Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo, de
tribunicia potestate referente), cum esset sententiam rogatus, hoc initio est
summa cum auctoritate usus: "Patres conscriptos iudicia male et flagitiose
tueri: quod si in rebus iudicandis, populi Romani existimationi satis facere
voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem
desideraturos." Ipse denique Cn. Pompeius, cum primum contionem ad urbem
consul designatus habuit, ubi (id quod maxime exspectari videbatur) ostendit se
tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus, et grata
contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset "populatas
vexatasque esse provincias; iudicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se
providere ac consulere velle;" tum vero non strepitu, sed maximo clamore,
suam populus Romanus significavit voluntatem.
[16] Nunc autem homines in speculis sunt: observant quem ad modum sese unus
quisque nostrum gerat in retinenda religione, conservandisque legibus. Vident
adhuc, post legem tribuniciam, unum senatorem hominem vel tenuissimum esse
damnatum: quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non
habent. Nulla est enim laus, ibi esse integrum, ubi nemo est qui aut possit aut
conetur corrumpere. Hoc est iudicium, in quo vos de reo, populus Romanus de
vobis iudicabit. In hoc homine statuetur, possitne, senatoribus iudicantibus,
homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est eius modi reus, in
quo homine nihil sit, praeter summa peccata maximamque pecuniam; ut, si
liberatus sit, nulla alia suspicio, nisi ea quae turpissima est, residere
possit. Non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo
mediocri vitio, tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur.
Postremo ego causam sic agam, iudices: eius modi res, ita notas, ita
testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum
absolvatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem certam viam atque
rationem, qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim. Ita res a
me agetur, ut in eorum consiliis omnibus non modo aures hominum, sed etiam
oculi [populi Romani] interesse videantur. Vos aliquot iam per annos conceptam
huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. Constat
inter omnis, post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc
splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum,
omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos (quod fieri non
potest), sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
[17] Quapropter, primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc
idem, iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iampridem
inventus est reperiatur: deinde si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc
populo Romano, iudices, confirmo, vitam (mehercule) mihi prius, quam vim
perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
Verum, quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum cum admissum
erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat, tu tua
auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe
causam iudiciorum: suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis:
suscipe causam senatus, ut is, hoc iudicio probatus, cum populo Romano et in
laude et in gratia esse possit. Cogita qui sis, quo loco sis, quid dare populo
Romano, quid reddere maioribus tuis, debeas: fac tibi paternae legis [Aciliae]
veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundiis optimis
iudiciis severissimisque iudicibus usus est. Circumstant te summae
auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant; quae te noctis
diesque commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum
socerum fuisse. Qua re si [Glabrionis] patris vim et acrimoniam ceperis ad
resistendum hominibus audacissimis; si avi [Scaevolae] prudentiam ad
prospiciendas insidias, quae tuae atque horum famae comparantur; si soceri
[Scauri] constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere;
intelleget populus Romanus, integerrimo atque honestissimo praetore, delectoque
consilio, nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad
suspicionem criminis quam ad rationem salutis.
[18] Mihi certum est, non committere ut in hac causa praetor nobis
consiliumque mutetur. Non patiar rem in id tempus adduci, ut [Siculi], quos
adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos
arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii
atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum
fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui
potestatem non habeant. Non sinam profecto, causa a me perorata [quadraginta
diebus interpositis], tum nobis denique responderi, cum accusatio nostra in oblivionem
diuturnitate adducta sit: non committam, ut tum haec res iudicetur, cum haec
frequentia totius Italiae Roma discesserit; quae convenit uno tempore undique,
comitiorum, ludorum, censendique causa. Huius iudici et laudis fructum, et
offensionis periculum, vestrum; laborem sollicitudinemque, nostram; scientiam
quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.
Faciam hoc non novum, sed ab eis qui nunc principes nostrae civitatis sunt
ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis,
quod ita testis constituam, ut crimen totum explicem; ut, ubi id [interrogando]
argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem: ut nihil
inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa
tunc, cum omnia dicta sunt, testes dantur; hic in singulas res dabuntur; ut
illis quoque eadem interrogandi facultas, argumentandi dicendique sit. Si quis
erit, qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet:
nunc id, quod facimus — ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro
occurramus — necessario fieri intellegat. Haec primae actionis erit accusatio.
Dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in civis Romanos
atque in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit tum praeterea
quadrigentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc
tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus, ut hoc
statuatis, etiam si spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies
habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse.
Dixi.
Actionis in C. Verrem secundae
Liber primus
[1] Neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem
vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C.Verrem altera actione
responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. Quae fama non idcirco solum
emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam
quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fore arbitrabatur
qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus convictus ora iudicum aspicere
aut os suum populo Romano ostendere auderet.
[2] Est idem Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus
ad audiendum. Praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui
facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit,
tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. Patior, iudices, et
non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. Nam
si iste id fecisset quod prius statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam
mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda
constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura,
iudices, esset.
[3] Neque enim hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse
contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit,et si fortes fueritis in
eo quem nemo sit ausus defendere. Immo vero adsit, respondeat; summis opibus,
summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum
illorum omnium cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testium
constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia
victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint.
[4] Absens si esset iste damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse
vestrae laudi videretur. Neque enim salus ulla rei publicae maior hoc tempo re
reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab
accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maximo
posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla potest accidere quam
opinione populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab
hoc ordine abiudicari.
[5] Itaque mihi videor, iudices, magnamet maxime aegram et prope depositam
rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi
existimationique servisse. Accessi enim ad invidiam iudiciorum levandam
vituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani esset
iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum
videretur, postremo ut esset hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae
controversiae constitueretur.
[6] Etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen
adducitur.Reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines
dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de
iudiciis transferendis recusare. Tametsi de absolutione istius neque ipse iam
sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod
respondet, sunt qui mirentur. Mihi pro cetera eius audacia atque amentia ne hoc
quidem mirandum videtur; multa enimet in deoset in homines impie nefarieque
commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur.
[7] Agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi
percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iuta libertatis et
civitatis in crucem sustulit. Rapiunt eum ad supplicium di patrii, quod iste
inventus est qui e complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et
parentis pretium pro sepultura liberum posceret. Religiones vero caerimoniaeque
omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis
templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita,
consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt.
[8] Neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerte, neque hoc
avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus
esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura
desiderat. Non id solum quaeritur ut isto damnato bona restituantur iis quibus
erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum
cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est.
[9] Non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae,
non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed
crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego
hunc unum eis modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari
expediret. Nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque
invitis tamen ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? Quis hoc non
perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius
supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese
scelus concepisse — cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum
civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta
pecunia dimiserit — quam eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus
coopertum iurati sententia sua liberarint?
[10] Non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is
est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud
talis viros videar dicere:) ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam
perditus, tam convictus aut occulte subripi aut impune eripi possit. His ego
iudicibus non probabo C. Verrem contra leges pecuniam cepisse? Sustinebunt
tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis, tot civitatibus, tot
hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum privatorumque
litteris non credidisse, tantae populi Romani voluntati restitisse?
[11] Sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere
poterimus, quibus probemus istum in quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni
consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine a quaestoribus
urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam abstulisse; erunt qui et in
eo quoque audaciam eius reprehendant, quod aliquot nominibus de capite quantum
commodum fuerit frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices,
qui illum eius peculatum vel acerrime vindicandum putent, quod iste M. Marcelli
et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re vera populi Romani et erant
et habebantur, ex fanis religiosissimis et ex urbibus sociorum atque amicorum
non dubitarit auferre.
[12] Emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus hostium quos
accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum
subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini,
verum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore
actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse
duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum ne sibi
crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non
potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae,
posteaquam Romam redierit, usque dum per me licuerit retinuisse. Hoc in illo
maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. Ex hoc
quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem vocat populus Romanus.
[13] De iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte
putat. Confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium
perrumpat, evolet ex vestra severitate: mihi credite, artioribus apud populum
Romanum Iaqueis tenebitur. Credet bis equitibus Romanis populus Romanus qui ad
vos ante producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui
cognitores homines honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt;
[14] Credent omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M.
Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a
populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem
Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum Syracusis amplius centum cives
Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi
esse percussum; probabit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius,
homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis
Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos.
Hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor
ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus
aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.
[15] Quapropter omnes in hoc iudicio conentur omnia; nihil est iam quod in
hac causa peccare quisquam, iudices, nisi vestro periculo possit. Mea quidem
ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque
provisa est. Ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum
longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque
amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi
detuli. Quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e
vobis complures fuerunt, ita probaverunt ut ei qui istius quaestor fuisset, et
ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis,
sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem.
[16] In Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam
meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium
declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios
populi Romani, qui in ea provincia fuissem, ad hospites meos ac necessarios
causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium
petivissent. Nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque
privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non
quantam habere poteram istorum studio quos iste vexarat.
[17] Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici, homines lauti
et urbani, sermones eius modi dissipassent, quo animos testium retardarent, me
magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod
et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et
hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque
optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate
dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus. Sciebam in reiciundis iudicibus
non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa
accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.
[18] Ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae quo
nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. Quam iste
laudem communem sibi ait esse mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M.
Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos,
Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit
"quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset".
[19] Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune;
putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse et
diligentiam. Quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste, apud se contra
honorem meum nihil posse debere. Quo quidem die primum, iudices, citati in hunc
infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius
pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset reum consedistis, quis
tam iniquus huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque
cupidus qui non aspectu consessuque vestro commoveretur?
[20] Cum in eo vestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum
adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito
spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato
populus Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non posse; ut alter
dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem
defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo
simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret.
Deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et
provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus
interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.
[21] Quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C.
Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. Meum fuit cum causa
accedere ad accusandum: quae causa fuit honestior, quam a tam inlustri
provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re
publica quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione
totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac
persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc
non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta,
flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari
conferrique posse?
[22] Vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet,
iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine
summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis. Non enim potest sperare
populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non
potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque
aliam rationem iudiciorum requirat. Hoc si vobis ideo levius videtur quod
putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum
interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis, an, quod probare populo Romano
fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta
sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices
quos propter odium nostri populus Romanus de nobis voluerit iudicare.
[23] Verum vobis dicam id quod intellexi, iudices. Homines scitote esse
quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se
istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut
ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. Haec me pluribus
verbis, iudices, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes
illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli
suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.
[24] Nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere,
opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis
innocentium quam tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet
ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra
dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione
perpetua, non quo iam hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat
molestius me tunc tacuisse an nunc dicere.
[25] Hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis
remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere,
deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator
nolit tam diu quam diu liceat dicere. Quod mihi lex mea causa dedit, eo mihi
non uti non licebit? Nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem
oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam
facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. "Causam enim",
inquit, "cognosci oportet": ea re quidem quod aliter condemnari reus,
quamvis sit nocens, non potest. Id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid
factum esse quo minus iste condemnari posset? nam causa cognita possunt multi
absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest.
[26] "Adimo enim comperendinatum": quod habet lex in se
molestissimum, bis ut causa dicatur — quod aut mea causa potius est constitutum
quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. Nam si bis dicere est commodum, certe
utriusque commune est; si eum qui posterius dixit opus est redargui,
accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. Verum, ut opinor, Glaucia
primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel
amplius pronuntiari. Utram igitur putas legem molliorem? Opinor, illam veterem,
qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. Ego tibi illam Aciliam legem
restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis
testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus
quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima
causam dicere. Accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium
ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment
non primo iudicare.
[27] Verum si causam cognosci opus est, parumne cognita est? Dissimulamus,
Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus. Quis nos magnopere attendit
umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam
dicitur? Nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est?
Dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra
leges abstulisse. Quid? hoc planius egissem, si ita narrassem?" Dio quidam
fuit Halaesinus, qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo
permagna venisset, nihil habuit tum neque negoti neque controversiae. Verres
simul ac tetigit provinciam, statim Messana litteras dedit, Dionem evocavit,
calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae
commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum."
[28] Possum deinceps totam rem explicare, deinde ad extremum id quod accidit
dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam
obtineret; praeterea greges equarum eius istum abigendos curasse, argenti,
vestis stragulae quod fuerit curasse auferendum. Haec neque cum ego dicerem
neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. Quo tempore igitur
auris iudex erigeret animumque attenderet? Cum Dio ipse prodiret, cum ceteri
qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per
quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua
exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui
pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos nummos sumi ut Verri
darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines honestissimi, haec eadem
se audisse dicerent.
[29] Opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa
agi vere videretur. Sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus
omnibus nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret.
Nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam esset obscurum
aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret. Etenim sic me ipsum egisse
memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et
explicarem, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem
interrogarem. Itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina
tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit.
Tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam
vestra iniuria adductus fecerim.
[30] Interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in
Siciliam postulassem, c et viii sibi in Achaiam postularet. Mensis mihi tris
cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni
me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu binis
ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus
duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a magna parte horum iudicum ad
praetorem alium iudicesque alios veniremus.
[31] Hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id
agi, id cogitari, in eo elaborari ut res in illud tempus reiceretur, credo, si
meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent,
ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione
defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. Ego meum consilium cum
iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae
atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. Etenim qua stultitia fuissem,
si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt -cum ita
caverent, "si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur" -, in eam
diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
[32] Nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo
est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter. Itaque primum illum
actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. Nihil a me de
pueritiae suae flagitiis peccatisque audiet, nihil ex illa impura adulescentia
sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit
recognoscere potestis. Omnia praeteribo quae mihi turpia dictu videbuntur,
neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo.
Vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius
impudentia reticere possim.
[33] Omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque
publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. Sileatur de nocturnis eius
bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum nulla mentio fiat;
damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur;
lucretur indicia veteris infamiae; patiatur eius vita reliqua me hanc tantam
iacturam criminum facere.
[34] Quaestor Cn. Papirio consuli fuisti abhinc annos quattuordecim. Ex ea
die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto,
scelere, crudelitate, flagitio reperietur. Hi sunt anni consumpti in quaestura
et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec
eadem erit quadripertita distributio totius accusationis meae. Quaestor ex
senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum
consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. Etat tum dissensio
civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius
modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque
defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari
luxuria atque inertia; verum tamen ornabat eum beneficiis officiisque omnibus.
Ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in
provinciam: venit exspectatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia.
Simul ac primum ei occasio visa est — cognoscite hominis principium
magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae -, aversa pecunia
publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.
[35] Video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse aliquam adflari
in hoc crimine voluntatis adsensionisque eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen
odio sit, quibus illam relictionem proditionemque consulis sui gratam sperat
fore. Quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium
fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et
propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum
eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non
potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter
pecuniam!
[36] Videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob
rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit. Primum brevitatem
cognoscite: accepi inquit, viciens ducenta triginta quinque milia quadringentos
decem et septem nummos. dedi stipendio, frumento, legatis, pro quaestore,
cohorti praetoriae hs mille sescenta triginta quinque milia quadringentos decem
et septem nummos. reliqui arimini hs sescenta milia. Hoc est rationes referre?
hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettulit? Quid hoc est?
quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis
huiusce modi est? Illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem potuit
quibus data essent describere, quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS
sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque
in aerarium relata sunt. Oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste
rationes referebat, oppressum direptumque erat: non suspicabatur, id quod nunc
sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem
reliquos esse.
[37] Recita denuo. P. Lentulo L. Triario quaestoribus urbanis res rationum
relatarum. recita. ex senatus consulto. Ut hoc pacto rationem referre liceret,
eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati
restitueretur. Quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria
proditio consulis tui conscelerata iudicaretur. "Malus civis, improbus
consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit. " Fuerit aliis: tibi quando esse
coepit? Posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas
exercitumque commisit. Nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses quod anno
post M. Piso. Quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit
pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit
ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.
[38] Etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam
periculosam, invidiosam, infestamque reddemus — si nullam religionem sors
habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam
auctoritatem mores atque instituta maiorum. Omnium est communis inimicus qui
fuit hostis suorum. Nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. Ipse
Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab
exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus
amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil
posset. Ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum
in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut
amico fidem.
[39] Nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi
debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum
sit cogitare. Commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. Nullae
sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in
aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarius facile cavendo
vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non
exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris.
Itane vero?
[40] Tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed
etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in
liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad
adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! Non
enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse
contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia
perfidiaque versetur.
[41] Itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro
quaestore habuit — haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa
Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat -, idem in Cn.
Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. Nam quae in ipsum valebant crimina
contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit;
ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque
improbissimum testimonium dixit. Ille miser cum esset Cn. Dolabella, cum
proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem testimonio, tum multo
ex maxima parte istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.
[42] Quid hoc homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum
animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella voluntatem
neglexerit ac violarit, eosque ambo non modo deseruerit sed etiam prodiderit
atque oppugnarit. Nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam
rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario
est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere.
[43] Quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto
et scelere perspecto, reliqua attendite. In quibus illud tempus Sullanarum
proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi
calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque
criminibus accusabo. Quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione
circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.
[44] Posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di
immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem
expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. Nam ut
est profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi
Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere videretur. In Achaia — praetermittam
minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit;
nihil dicam nisi singulare, nisi id quod, si in alium reum diceretur,
incredibile videretur — magistratum Sicyonium nummos poposcit. Ne sit hoc
crimen in Verrem: fecerunt alii. Cum ille non daret, animadvertit: improbum,
sed non inauditum.
[45] Genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem istum
iudicetis. Ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit:
ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo
excruciatum semivivum reliquit. Iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex
Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad hanc eius
cupiditatem demonstrandam separatus. Athenis audistis ex aede Minervae grande
auri pondus ablatum; dictum est hoc in Cn. Dolabellae iudicio. Dictum? etiam
aestimatum. Huius consili non participem C. Verrem, sed principem fuisse
reperietis.
[46] Delum venit. Ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit
signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem. suam conicienda
curavit. Postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant,
graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas
ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. Verbum tamen facere non
audebant, ne forte ea res ad Dolabellum ipsum pertineret. Tum subito
tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet
Dolabella non posset sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus
eiciebantur. Hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa
atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa Apollinis reperiuntur;
iussu Dolabellae reponuntur. Tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur.
[47] Non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio
umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum
veniat in mentem. Potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum
recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius
fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? Illine tu templo tam antiquo,
tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? Si in
pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris
mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca
venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria ac litteris, Latonam ex
longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum temporibus exactis confugisse
Delum atque ibi Apollinem Dianamque peperisse?
[48] Qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur,
tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem,
cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque, indixissent, et mille numero navium
classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere.
Hoc tu fanum depopulari, homo improbissime atque amentissime, audebas? Fuit
ulla cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? Et si tum haec non
cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro
sceleribus tuis iam diu debeatur?
[49] In Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia, cenas,
equos muneraque commemorem? Nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus
sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et
Halicarnasso. Tenedo — praetereo pecuniam quam eripuit — Tenem ipsum, qui apud
Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius
ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem
quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis.
[50] Illa vero expugnatio fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae
quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud omnis, quam
nemini vestrum inaudita de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam
Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos
populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. Quas
iste tabulas illinc, quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in
aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem.
[51] Quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad
omnis columnas, omnibus etiam intercolumniis, in silva denique disposita sub
divo vidimus. Cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum
locum subsortitus esses de te in consilium iturum putasti, tam diu domi
fuerunt: postea quam nostris testibus nos quam horis uti malle vidisti, nullum
signum domi reliquisti praeter duo quae in me diis aedibus sunt, quae ipsa Samo
sublata sunt? Non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia de
nuntiaturum, qui tuae domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa
scirentne fuisse quae non essent?
[52] Quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non
contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? Qua de re
Charidemum Chium testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset
trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse
una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum
Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice
dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum
dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.
[53] Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum
signorum optimorum. Non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud. hoc
dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis
publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris evecta exportataque esse. Atque
etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis
hominibus in proverbio, quem omnia "intus canere" dicebant, sustulit
et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio superasse
videatur.
[54] Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id
quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri
detractum atque ablatum esse dico. Quae, malum, est ista tanta audacia atque
amentia! Quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et
nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae
signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque
in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.
[55] Quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam,
cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem
potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam
subegit? quid de L. Paulo, qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L.
Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum
omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi
Romani dicionemque subiunxit? Quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis
et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnisque
Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus.
[56] Vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur;
ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi ut haec laus eximiae virtutis
et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur.
P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam
laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus
rebus auctam et ornatam. Recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea
Servilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem
illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda
ac vexanda curasti.
[57] Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti,
ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius
quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi et virtute capta belli lege atque
imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in
tabula publica ad aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris
publicis hominis amplissimi diligentiam. Recita. rationes relatae P. Servili.
Non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram,
statum litteris definiri vides. Certe maior est virtutis victoriaeque
iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. Multo
diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta
notata atque perscripta.
[58] Dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi
Romani fuisse. Memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum
ad speciem magnifico ornatu, sed sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi
conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque
amicorum. Quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque
peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici volebant
harum cupiditatum esse servos.
[59] Socii vero nationesque exterae spem omnem tum primum abiecerunt rerum
ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi
Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venerabantur,
itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco
lacrimantes intuebantur. Quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil
esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem
viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant
accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per
scelus ablata ereptaque essent.
[60] Hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas
innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non
numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu
publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus
est. Habeo et ipsius et patris eius accepti tabulas omnis, quas diligentissime
legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. Nam in
isto, iudices, hoc novum reperietis. Audimus aliquem tabulas numquam
confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime;
verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. Audimus alium non ab initio
fecisse, sed ex tempore aliquo coepisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio.
Hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas
postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea
destitisse.
[61] Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet;
horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris.
Plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non
potes. Atque utinam neges! Unum ostende in tabulis aut tuis aut patris tu
emptum esse: vicisti. Ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad
impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt,
habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt,
quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.
[62] At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas
habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. Quam
multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque
impura legatione vim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit ubi
non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia
reliquerit? Sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae
certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis
eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris
negotique imposuit, pervenire.
[63] Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae
provinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnis
civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter
ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam vim aut tumultum
adcommodati. Accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem
Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum
suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere
veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. Deducitur
iste ad lanitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites
conlocantur. Ut mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae facere
admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis
turpissimisque hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut mulier
digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur.
[64] Erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui
miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. Is ad eum
rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis,
existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre
habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed
eam summa integritate pudicitiaque existimari. Homo, ut haec audivit, sic
exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo
qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. Hospes
lanitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur,
hominem summa vi retinere coepit. Iste, qui hospitis relinquendi causam
reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium,
delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum
laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.
[65] Quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac
liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus
illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum
ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere.
Iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit;
per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. Hic
Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem
consuetudinemque suam retineret laborabat. Homo, qui semper hospitalissimus
amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum
Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis
inter suos copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit
invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum,
lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.
[66] Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid
opus esset. Mature veniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et invitatio ut
Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur
omnium sermone laetitiaque convivium. Posteaquam satis calere res Rubrio visa
est, "Quaeso", inquit, "Philodame, cur ad nos filiam tuam non
intro vocari iubes?" Homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et
parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. Instare Rubrius. Tum ille, ut
aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum
accumberent mulieres. Hic tum alius ex alia parte, "Enim vero ferendum hoc
quidem non est; vocetur mulier!" et simul servis suis Rubrius ut ianuam
clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.
[67] Quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis
adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam
defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet. Clamor
interea fit tota domo; pugna inter servos Rubri atque hospitis; iactatur domi
suae vir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique
ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. Haec ubi filio nuntiata sunt,
statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis
succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum
Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt.
Hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in
praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli
vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. Iste, qui sua cupiditate tantos
tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si posset.
[68] Postridie homines mane in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum
factu sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum
loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, non
esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne
senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc
iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut
pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse
perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari.
[69] Haec cum omnes sentirent, et cum in eam rationem pro suo quisque sensu
ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur profecti
sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare
ignemque subicere coeperunt. Tunc cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur,
concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria
legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed
quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci
postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si
legato non pepercissent.
[70] Sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto
etiam felicior fuit. Ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non
potuerunt, Uticae domi suae vivus exustus est, idque ita illi merito accidisse
existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur:
hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque
adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit,
ut in tantum periculum veniret. Non enim potest dicere, "cum seditionem
sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid
denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti,
quod minatus sum." Quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis
atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.
[71] Nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam
confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni
fuit, P. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus
ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem ipse
se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex
illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero
illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit
Hortensius — quo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset quod posset
dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire
omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium
eius a C. Nerone esse damnatos.
[72] De quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius
consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere
esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. In
quo video Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos
damnatos esse caedis. Verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? Audite, (Paco,
iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in vestra
fide praesidi esse oportere. Quod toti Asiae iure occisus videbatur istius ille
verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne
Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua
provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non
posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset.
[73] Commotus est Dolabella: fecit id quod multi reprehenderunt, ut
exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa
in alienam provinciam proficisceretur. Posteaquam ad Neronem venit, contendit
ab eo ut Philodami causam cognosceret. Venerat ipse qui esset in consilio et
primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris
suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus
iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad
exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.
[74] Ille miser defensorem reperire neminem poterat; quis enim esset aut
togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non
moveretur? Accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus
Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset, per eiusdem istius lictores
a populo pecuniam posset exigere. Cum haec omnia tanta contentione, tantis
copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque
Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas
diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem
parasset — haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen
tanta vis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo
amplius pronuntiaretur.
[75] Quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius
lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque
innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui
in illa re quid facere oporteret non habebat, nisi forte, id quod omnes tum
desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. Quicquid esset
sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem
iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. Condemnatur enim perpaucis
sententiis Philodamus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella ut quam
primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario
scelere audire possent.
[76] Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave
toti Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera
parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod vitam patris famamque
sororis defenderat. Flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili
morte, de patris filius. Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem
fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et gemitum Lampsacenorum? securi esse
percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos,
propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam
cupiditatem!
[77] Iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum, quos tu
miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne
tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? Idcircone
exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis
improbissimi pericula sublevares? Quod enim eum tibi quaestoris in loco
constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo C.
Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam
spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? Expertus igitur es
istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse
nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te
referre noluit.
[78] Tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non
provinciae populi Romani, non nationes exterae possint? Tune quod videris, quod
audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto
fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines,
expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum
ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi
Romani scelus ac libidinem propulsare possint? Nam quaero abs te circumsessusne
sis Lampsaci, coeperime domum in qua deversabare illa multitudo incendere,
voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? Negare non potes;
habeo enim testimonium tuum quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem
litteras misisti. Recita hunc ipsum locum de testimonio. Testimonium C. Verris
in Artemidorum. non multo post in domum.
[79] Bellumne populo Romano Lampsacena civitas facere conabatur? deficere ab
imperio ac nomine nostro volebat? Video enim et ex iis quae legi et audivi
intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non
modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit,
nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere.
[80] Quae fuit igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione,
quem ad modum tute scribis, domum tuam concurreret? Tu enim neque in litteris
quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. Obsessum
te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata lictorem tuum occisum esse dicis,
prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas-. causam huius tanti
tertoris occultas. Nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo
et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te
oppugnatum venirent. Cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a
nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus
cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat?
[81] Huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii
quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum neque
vim tantam doloris in posterum differre potuerint? Circumsessus es. A quibus? A
Lampsacenis. Barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen
contemnerent. Immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina
lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis,
voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas
iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius quam
perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut
vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.
[82] Nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc
uti perfugio, quo, nisi vos vindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum
numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi
talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen
incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere
maluerunt. Tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum
scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi
desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum
te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum
libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque
nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum
populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium
speras futurum? Erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te
vivum exire passi sunt.
[83] Et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod
Philodamus cum filio condemnatus sit. Quid, si doceo, si planum facio teste
homine nequam, verum ad hanc rem tamen idoneo — te ipso, inquam, teste docebo
te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse, neque in
eos, quos tu insimularas, esse animadversum. iam nihil te iudicium Neronis
adiuvat. Recita quas ad Neronem litteras misit. epistula C. Verris ad Neronem. Themistagoras
et Thessalus -. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. Quem
populum? Qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est. Ubi hos
persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami
iudicio dices id actum?
[84] Cedo mihi ipsius Verris testimonium: videamus quid idem iste iuratus
dixerit. Recita. Ab accusatore rogatus respondit in hoc iudicio non persequi:
sibi in animo esse alio tempore persequi. Quid igitur te iuvat Neronis
iudicium, quid Philodami damnatio? Legatus cum esses circumsessus, cumque, quem
ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum
facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio
tempore persequi. Quod fuit id tempus? quando es persecutus? Cur imminuisti ius
legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias
tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non te ad senatum causam deferre, non
de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant
consulum litteris evocandos curare oportuit?
[85] Nuper M. Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi
prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud
asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam
evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur: tu, si te legatum
ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulnerarentur,
lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces
et auctores et principes fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis
non commoveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi provideret,
quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? Etenim nomen
legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter
hostium tela incolume versetur.
[86] Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae
cupiditatis: accipite nunc avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios
navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim
myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. Hoc praesidio
Myndum profectus est. Nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de
sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi
dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam
eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceri ullo modo neque
dici pro dignitate potest, cognoscite.
[87] Milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem
pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. Magio et L. Fannio, qui
Myndi habitabant, vendidit. Hi sunt homines quos nuper senatus in hostium
numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque
ab Dianio ad Sinopam navigaverunt.O di immortales, incredibilem avaritiam
singularemque audaciam! Navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia
civitas ut te prosequeretur dedisset ausus es vendere? Si te magnitudo
malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius
improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem
civitatem testem futuram?
[88] An quia tum Cn. Dolabella in eum, qui ei myoparoni praefuerat
Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est,
renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus,
tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare? Multum te
ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. Semper enim existimasti, et
maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri
aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses.
Hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione
didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. Sunt illi quidem dicto
audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum
illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam adscribunt cur non
tum in litteras relatum sit.
[89] Manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas
manebunt. Decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia
vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque parte Asiae ceterae
civitates. Quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed
legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum
amissam in litteras publicas rettulerunt.
[90] Sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis,
qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen
hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere
poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid
illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra
piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. C. Malleolo,
quaestore Cn. Dolabellae, occiso duas sibi hereditates venisse arbitratus est,
unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est
esse; alteram tutelae, nam cum pupilli Malleoli tutor esset, in bona eius
impetum fecit.
[91] Nam Malleolus in provinciam sic copiose profectus erat ut domi prorsus
nihil relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas
fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque
sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam
magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. Iste quod argenti
placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia
facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit,
pecuniam exegit.
[92] Cum ad HS viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit,
nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos
artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos et
litteratos, suos esse dicebat, se emisse. Cum saepius mater et avia pueri postularent
uti, si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem quantum
pecuniae Malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS
deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in flagitiosa litura
fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo Malleolo
rettulit. Quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo DC eodem modo
quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint, quo
modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos
existimabitis.
[93] Tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia
soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii, alii etiam
nunc retinentur; peculia omnium vicariique retinentur.Haec est istius praeclara
tutela. En cui tuos liberos committas, en memoriam mortui sodalis, en metum
vivorum existimationis! Cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam
praebuisset, cum tibi eita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his
tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis
filio abstinere non potuisti? Iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas,
circumveniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique
sunt: Malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae
flentes eversum a te puerum patriis bonis esse dixerunt.
[94] Quid exspectas? an dum ab inferis ipse Malleolus exsistat, atque abs te
officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? Ipsum putato adesse. Homo
avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at
quae confessus es! Cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum
dolore et querimonia emittere? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum
denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas
lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire
cogis? Recita omnium testimonia. Testimonium matris et aviae.
[95] Pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum vexarit, quo modo
Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando,
hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non
est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, cum iste civitatibus frumentum,
coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam
exigeret — his nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse
aestimatam. Quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen
omnia gerebantur.
[96] Consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. Recita. De
litibus aestimatis Cn. Dolabellae pr pecuniae redactae. quod a communi
milyadum. Te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico,
eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis
provinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasisse
demonstro.
[97] Itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate
ac dicione tenuit. Homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia
cognosset, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti
ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit;
dixit iste quae velle accusatorem putavit. Quo ex genere mihi testium qui cum
isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo
litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros
pollicebantur.
[98] Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; Non modo proditori, sed ne
perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. Forsitan meliores illi
accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. Ita est; sed ego defensorem
in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo.Rationes ad aerarium,
antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut
dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus bellae obsignatas
diceret, proinde quasi exscribend testatem non haberet. Solus est hic qui
numquam res ad aerarium referat. Audistis quaestoriam ratio tribus versiculis
relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere;
nunc denique praeturae, quam ex senatus consulto statim referre debuit, usque
ad hoc tempus non rettulit.
[99] Quaestores se in tu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaesto
praetore possit rationem referre — ut tu, Hortensi, ut omnes -, eodem modo sine
quaestore praetor. Dixit Dolabellam impetrasse. Omen magis patribus conscriptis
quam causa placuit: probaverunt. Verum quae quoque iam pridem venerunt: cur non
rettulisti? Illarum rationum ex ea faece legationis quaestori tuae
procurationis illa sunt nomina, quae Dolabella cessario sunt aestimata. Ex
litibus aestimatis Dolabellae pp et pro pr.
[100] Quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum
tulerit quingenta triginta quinque milia, et quod plus feci labella Verrem
accepisse quam iste in suis tabulis habuit HS ducenta triginta duo milia, et
quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia, tu
homo castissimus aliud in tabulis habebas. Hinc extraordinariae pecuniae, quas
nullo duce tamen a ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio Q. et Cn.
Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS
quater deciens P. Tadio numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta
apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor
factus sit.
[101] Homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis
existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui
ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita
gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix
triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua
commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit,
gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. Cui sit
data, nihil ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter
omnis recenti negotio facile constabat.
[102] Homo stultissime et amentissime, tabulas cum conficeres et cum
extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni
suspicione arbitrabare si, quibus pecuniam credebas, iis expensum non ferres,
neque in tuas tabulas ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus acceptum
Curtii referrent? Quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis
solis tabulis te causam dicturum existimasti?
[103] Verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam, criminaque ea quae
notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique
venimus; in quibus non dubito quin offensionem neglegendae vitare atque
effugere non possim. Multi enim ita dicent, "De illo nihil dixit in quo
ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut quae amico meo facta
est, quibus ego in rebus interfui." His omnibus qui istius iniurias
norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non
neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra
reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis ac temporis
praetermittenda existimem. Fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste
punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab
isto commissa sint non potuisse cognoscere. Quapropter ita me de praeturae
criminibus auditote ut ex utroque genere, et iuris dicendi et sartorum tectorum
exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum ac mediocre
obici nihil oporteat.
[104] Nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset,
sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi
Romani voluntate. Qui principio qualis in edicto constituendo fuerit
cognoscite. R Annius Asellus mortuus est C. Sacerdote praetore. Is cum haberet
unicam filiam neque census esset, quod eum natura hortabatur, lex nulla
prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. Faciebant
omnia cum pupilla, leges, aequitas, voluntas patris, edicta praetorum,
consuetudo iuris eius quod erat tum cum Asellus est mortuus.
[105] Iste praetor designatus — utrum admonitus an temptatus an, qua est
ipse sagacitate in bis rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc
improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque cognoscite —
appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi
persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto
hereditatem; docet hominem quid possit fieri. Illi bona res, huic vendibilis
videbatur. Iste, tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem
submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret, quam ut hoc
edictum tam improbum et tam inhumanum interponeret.
[106] Tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem
praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo
suo dare possent, non videbant; simul et istum fore tam improbum non
arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. Iste ad arbitrium eius cui
condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum edictum conscripserit, quaeso,
cognoscite. cum intellegam legem Voconiam-. Quis umquam crederet mulierum
adversarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit ne totum
edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? Cupiditati hominum ait se
obviam ire. Quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud maiores
nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? Dic, quaeso, cetera; delectat enim
me hominis gravitas, scientia iuris, praetoris auctoritas. Recita. Qui ab A.
Postumio Q. Fulvio censoribus postve ea testamentum fecit fecerit.
[107] Fecit fecerit"? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius
rei fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi
neque ante edictum provideri potuit? Iure, legibus, auctoritate omnium qui
consulebantur testamentum P. Annius fecerat non improbum, non inofficiosum, non
inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento
illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. Imitatus
esses ipsum illum C. Voconium, qui lege sua hereditatem ademit nulli neque
virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset,
ne quis heredem virginem neve mulierem faceret.
[108] In lege Voconia non est "fecit fecerit", neque in ulla
praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam scelerata et
nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere vitanda fuerit. Atque in his
ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non
vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non
ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum
facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex certo tempore.
[109] De iure vero civili si quis novi quid instituit, is non omnia quae
ante acta sunt rata esse patietur? Cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias,
ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in
omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. Qui plurimum tribuunt
edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris
quam lege. Si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non
initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi
nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor
fuit regredietur?
[110] Ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius
composuisses. Scribis, qui heredem fecit fecerit. Quid, si plus legarit quam ad
heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit
licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? Quia non generis, sed
hominis causam verbis amplecteris, ut facile appareat te pretio, non iure esse
commotum. Atque hoc si in posterum edixisses, etsi minus esset nefarium, tamen
esset improbum; sed tum vituperari posset, in discrimen venire non posset; nemo
enim committeret. Nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo
esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.
[111] Itaque cum abs te caput illud tam multis verbis mercennarioque prooemio
esset ornatum, ecquis inventus est postea praetor quid idem illud ediceret? Non
modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. Nam post te
praetorem multi in isdem causis fuerunt; in his nuper Annaea de multorum
propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit
heredem filiam. iam hoc magnum iudicium hominum de istius singulari
improbitate, quod C. Verres sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne
quis reperiretur qui istius institutum sequi vellet; solus enim tu inventus es
cui satis non fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes
mortuorum.
[112] Tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si
quae res nata esset, ex urbano edicto decernere. Quam postea tu tibi defensionem
relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto
provinciali repudiabas. Atque ego non dubito quin, ut mihi, cui mea filia
maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique
vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. Quid enim
natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis
nostra diligentia indulgentiaque consumatur?
[113] Homo importunissime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti? cur
hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria —
voluntate patris, iure, legibus tradita — eriperes, et cui tibi esset commodum
condonares? Quibuscum vivi bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis
mortuis bona fortunasque poterit? nec petitionem, inquit, nec possessionem
dabo. Eripies igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum
fortunae sed etiam ingenuitatis? Miramur ad arma contra istum hominem
Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis
profugisse? Nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius
in foro nullum esset relictum.
[114] Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! De suis
bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor.
At ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto
audiens esse quisquam. Eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? Hoc
populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio
reservasset? Posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi
sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut, uti quemque potissimum
heredem esse oporteret, si is intestatus mortuus esset, ita secundum eum
possessio daretur. Quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam
usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum
translaticiumque esse.
[115] Cognoscite hominis aliud in re vetere edictum novum, et simul, dum est
unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est
hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum
praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam
veniebat. Si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt,
possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse
arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede
litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et ita de hereditate
certaret. Hoc, opinor, iure et maiores nosui et nos semper usi sumus.
[116] Videte ut hoc iste correxerit. Componit edictum his verbis ut quivis
intellegere possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem
non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem,
edicta omnium neglegit. ex edicto urbano. si de hereditate ambigitur — si
possessor sponsionem non faciet. iam quid id ad praetorem, uter possessor sit?
nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Ergo, quia possessor
est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? Nusquam enim
scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua
pecuniam acceperas.
[117] Iam hoc ridiculum est: si de hereditate ambigitur et tabulae
testamenti obsignatae non minus multis signis quam e lege oportet ad me
proferentur, secundum tabulas testamenti potissimum possessionem dabo. Hoc
translaticium est: sequi illud oportet, si tabulae testamenti non proferentur. Quid
ait? Se ei daturum qui se dicat heredem esse. Quid ergo interest proferantur
necne? Si protulerit, uno signo ut sit minus quam ex lege oportet, non des
possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? Quid nunc dicam? neminem
umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se
similem dici vellet. Ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam
mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum
possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. Ex edicto
Siciliensi. si de hereditate ambigitur -.
[118] Ac, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? Iterum enim
iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus,
nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale
transferre nolueris. Utrum digniores homines existimasti eos qui habitant in
provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in
Sicilia? Non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter
edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum
hereditatibus. Nam in in utroque genere video non modo ceteros, sed te ipsum
totidem verbis edixisse quot verbis edici Romae solet. Quae Romae magna cum
infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male
audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.
[119] Et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus,
componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in
magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. Itaque
L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod
iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror,
quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit convenire;
quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. Sed eo
leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis
paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam
sine patrono homines uterentur.
[120] Nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure
dicundo fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus
eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta
Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum,
alias revocabat eos inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter
aliquos contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat.
[121] Hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore;
quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse
Verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi
videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui Verrem tam nequam
reliquisset. Quae ego non commemorarem — neque enim perfacite dicta neque porro
hac severitate digna sunt -, nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam
et iniquitatem tum in ore vulgi atque in communibus proverbiis esse versatam.
[122] In plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an
crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. Oblitosne
igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam
concidere? Quam rem etiam tribunus plebis in contione egit, cum eum quem iste
virgis ceciderat in conspectum populi Romani produxit; cuius rei recognoscendae
faciam vobis suo tempore potestatem.
[123] Superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste tenuissimum
quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius
viros bonos et honestos compluris fecit heredes; in iis fecit suum libertum. Is
A. Trebonium fratrem habuerat proscriptum. Ei cum cautum vellet, scripsit ut
heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A.
Trebonium illum proscriptum perveniret. Libertus iurat; ceteri heredes adeunt
ad Verrem, docent non oportere se id iurare facturos esse quod contra legem
Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret; impetrant ut ne iurent; dat
his possessionem. Id ego non reprehendo; etenim erat iniquum homini proscripto
egenti de fraternis bonis quicquam dari. Libertus, nisi ex testamento patroni
iurasset, scelus se facturum arbitrabatur;
[124] Itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset
patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni
testamento obtemperasset. Das possessionem ei qui non iuravit; concedo;
praetorium est. Adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? Proscriptum iuvat; lex
est, poena est. Quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum
iuvabat eum qui tum in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui
voluntatem conservabat, a quo summum beneficium accepetat? Utrum horum
reprehendis? Et hoc tum de sella vir optimus dixit: "Equiti Romano tam
locupleti libertinus homo sit heres?" O modestum ordinem, quod illinc
vivus surrexerit!
[125] Possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam
intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de
ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis, audite.
C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an
antequam Verres praeturam petere coeperit; fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus
hereditatem adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. Posteaquam
Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non habuerat,
Sulpici patroni filia sextam partem hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus
non aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. Dicebat
iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum. L. Gellius
causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates
valere quae ante eum praetorem venissent; si hoc tum fuisset edictum, fortasse
Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. Aequa postulatio, summa hominum
auctoritas pretio superabatur.
[126] Venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset,
aequitate causae, auctoritate sua commovere hominem posset. Domum ad eum venit,
rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini
ingenioso in causa aequissima fuit, multa quae quemvis commovere possent dixit;
ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque
contemneret ut se tanta iniuria adficeret. Homo Ligurem accusare coepit, qui in
re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum
aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis,
quos circa se haberet. Non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem
pro testimonio dicere audistis.
[127] Quid est, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur, an haec ad
rem non pertinent? non credemus M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet,
cui nos? quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? An id quod
dicunt leve est? Nihil levius quam praetorem urbanum hoc iuris in suo
magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem
esse oportere. An vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco,
auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore,
quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob
ius dicendum M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine, nomine,
virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit?
[128] In sartis tectis vero quem ad modum se gesserit quid ego dicam? Dixerunt
qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac manifestae prolatae sunt et
proferentur. Dixit Cn. Fannius, eques Romanus, frater germanus Q. Titini,
iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse. Recita. Cn. Fanni testimonium. Nolite
Cn. Fannio dicenti credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri
tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem insimulat avaritiae et
audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum convenire. Dixit
Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere
et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. Recita.
Nomina Q. Tadi. testimonium Q. Tadi. Ne Tadi quidem tabulis nec testimonio
credemus? Quid igitur in iudiciis sequemur? Quid est aliud omnibus omnia
peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum testimoniis et
virorum bonorum tabulis non credere?
[129] Nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar,
de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum
esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento — quod templum in
oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus
convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt — in
eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
[130] Aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de L. Sulla Q.
Metello consulibus. Is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. Cum L.
Octavius C. Aurelius consules aedis sacras locavissent neque potuissent omnia
sarta tecta exigere, neque ii praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos
et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum
et iudicatum non esset, ut C. Verres R Caelius praetores cognoscerent et
iudicarent. Qua potestate iste permissa sic abusus est ut ex Cn. Fannio et ex Q
Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime
impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium
latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus.
[131] Quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium
ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. Audit
pupillum esse filium. Homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et
pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum
delatum esse dicebat. Monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum
tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique
posset arbitrabatur.
[132] L. Habonio aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli luni tutor
erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad
modum traderetur. Iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo
traditum non sit, quod exigi debeat. Cum ille, id quod erat, diceret facilem
pupillo traditionem esse, signa et dona comparere omnia, ipsum templum omni
opere esse integrum, indignum isti videri coepit ex tanta aede tantoque opere
se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
[133] Venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt undique tectum
pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. Versat se; quaerit
quid agat. Dicit quidam ex illis canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se
multos, "Tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte vis ad
perpendiculum columnas exigere. " Homo omnium rerum imperitus quaerit,
quid sit "ad perpendiculum": dicunt ei fere nullam esse columnam quae
ad perpendiculum esse possit. "Nam mehercule", inquit, "sic
agamus; columnae ad perpendiculum exigantur."
[134] Habonius, qui legem nosset — qua in lege numerus tantum columnarum
traditur, perpendiculi mentio fit nulla — et qui non putaret sibi expedire ita
accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi, negat oportere
exigi. Iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis
ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se
exacturum esse confirmat.
[135] Nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio,
vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio tutori,
homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute
praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. Venit ad Verrem M.
Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam
iniuriam pupillum lunium fortunis patriis conetur evertere. Iste, qui iam spe
atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque
auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id
exacturum esse respondit.
[136] Cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos
ac potius interclusos viderent — apud quem non ius, non aequitas, non
misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam
auctoritas, non gratia valeret — statuunt id sibi esse optimum factu, quod
cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non
modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit,
verum etiam in bis sartis tectisque dominata est.
[137] Venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum
primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et
castissimus; venit homo summo pudore, summo officio, spectatissimus ordinis
sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam
tuam! Ut omittam cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore meretricis
domum venisse arbitramini? qui numquam ulla condicione istam turpitudinem
subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. Veniunt, ut dico,ad
Chelidonem. Domus erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur.
"Mihi det possessionem, mihi ne adimat, in me iudicium ne der, mihi bona
addicat." Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur; domus
erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta.
[138] Simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. Loquitur C.
Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. Respondit illa ut
meretrix non inhumaniter; libenter ait se facturam, et se cum isto diligenter
sermocinaturam; reverti iubet. Tum discedunt: postridie revertuntur. Negat illa
posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse. Vereor
ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter
insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. Ea vos antea,
iudices, cognovistis.
[139] Dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni, dixit M. Iunius tutor et
patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum
est;dixit L. Domitius, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum
usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius
habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire
ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit
quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. Tantus in adulescente
clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me
premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo
necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus
Chelidonem nominavit.
[140] Non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam
L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur? Reiecti a
Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. Cum
Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis
milibus. Defert ad istum rem Habonius: ut sibi videatur, satis grandem pecuniam
et satis impudentem esse. Iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit
verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa,
locaturum se esse confirmat.
[141] Tutores haec nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum;
nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. Iste vero non procrastinat; locare
incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis
Romanis, foro ornato. Itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. Accurrunt
tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus
est, vultus, oratio, mens denique excidit. Quid ageret coepit cogitare; si opus
pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi
nullam praedam esse. Itaque excogitat — quid? Nihil ingeniose, nihil ut
quisquam posset dicere, "Improbe, verum callide"-, nihil ab isto
vafrum, nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua
reperientur, impudentia, amentia, audacia.
[142] "Si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. Quod
est igitur remedium? quod? Ne liceat pupillo redimere." Ubi illa
consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis omnium consulum, censorum,
praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit, cuium
periculum? Excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam oportebat.
Quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit? Locatur
opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum dico; probatio futura
est tua, qui locas; praedibus et praediis populo cautum est; et, si non putas
cautum, scilicet tu, praetor, in mea bona quos voles immittes, me ad meas
fortunas defendendas accedere non sines.
[143] Operae pretium est legem ipsam cognoscere; dicetis eundem conscripsisse
qui illud edictum de hereditate. Recita. Lex operi faciundo. quae Pupilli Iuni
-. Dic, dic, quaeso, clarius. C. Verres praetor urbanus addidit. Corriguntur
leges censoriae! Quid enim? video in multis veteribus legibus, Cn. Domitius L.
Metellus censores addiderunt, L. Cassius Cn. Servilius censores addiderunt:
vult aliquid eius modi C. Verres. Dic: quid addidit? Recita. qui de L. Marcio
M. Perperna censoribus — socium ne admittito neve partem dato neve redimito. Quid
ita? ne vitiosum opus fieret? At erat probatio tua. Ne parum locuples esset? At
erat et esset amplius, si velles, populo cautum praedibus et praediis.
[144] Hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si
pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si D. Bruti, cuius praedia
suberant, periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil
habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod
tu neque negare posses — in tabulas enim legem rettulisti — neque cum
defensione aliqua confiteri? Addicitur opus HS DLX milibus, cum tutores HS
cciDD ccid cciDD cciDD id opus ad illius iniquissimi hominis arbitrium se
effecturos esse clamarent.
[145] Etenim quid erat operis? Id quod vos vidistis; omnes illae columnae,
quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque
lapidibus repositae sunt. Hoc tu HS DLX milibus locavisti. Atque in illis
columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua
tantum tectorium vetus deiectum sit et novum inductum. Quodsi tanta pecunia
columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem.
[146] At ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Si quid operis
causa rescideris, reficito. Quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco
lapidem reponeret? qui redemerit satis det damni infecti ei qui a vetere
redemptore accepit. Deridet, cum sibi ipsum iubet satis date Habonium. Pecunia
praesens solvetur- Quibus de bonis? Eius qui, quod tu HS DLX milibus locasti,
se HS cciDD cciDD cciDD cciDD effecturum esse clamavit. Quibus de bonis? Pupilli,
cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor
debuit. Tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona
tutorum ademisti.
[147] Hoc opus bonum suo cuique facito. Quid est "suo cuique"? Lapis
aliqui caedendus et adportandus fuit machina sua; nam illo non saxum, non
materies ulla advecta est; tantum operis in ista locatione fuit quantum paucae
operae fabrorum mercedis tulerunt, et manuspretium machinae. Utrum existimatis
minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo
an quattuor illas reponere? Nemo dubitat quin multo maius sit novam facere. Ostendam
in aedibus privatis longa difficilique vectura columnas singulas ad impluvium
HS cciDD cciDD non minus magnas locatas. Sed ineptum est de tam perspicua eius
impudentia pluribus verbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege
omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum
adscripserit: rediviva sibi habeto; quasi quicquam redivivi ex opere illo
tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur. At enim si pupillo
redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad
id negotium de populo accedere. Omnes exclusi sunt non minus aperte quam
pupillus. Diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter
Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes.
[149] Quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? Nemo Habonio
molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique
aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam opus effectum est. Posteaquam
reus factus est, primo negabat se opus in acceptum referre posse; cum instaret
Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem obsignassem. Petit a me
Habonius et amicos adlegat: facile impetrat. Iste, quid ageret, nesciebat; si
in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium
porro intellegebat rem totam esse patefacturum — tametsi quid poterat esse
apertius quam nunc est? Ut uno minus teste ageret, Habonio opus in acceptum
rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat.
[150] Hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset
usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem
venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. Nunc ne argumentemur,
quo ista pecunia pervenerit: facit ipse indicium. Primum cum vehementius cum eo
D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX milia numeravit, quod iam iste
ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DLX milibus remisit
D. Bruto HS cx milia. Hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. Deinde
nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum ftiisse negare non potest. Postremo
ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse clamant. Recita. nomina
haboni.
[151] Hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum
venisse in vestrum conspectum et stetisse cum patruo testimonium dicente
questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum
producerem, clamitavit. Quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare,
quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi
produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae hominis de
plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum
legibus, tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum putavit.
[152] Hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque
omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum cuius opera
ipse multos annos esset in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. Itaque
tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna
popularis videbatur, neque te tam commovebat quod ille cum toga praetexta, quam
quod sine bulla venerat. Vestitus enim neminem commovebat is quem illi mos et
ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque
insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum et acerbe
homines ferebant.
[153] Neque erant illae lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q.
Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa,
commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium
restinguendum est. Habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa
cuiusque nostrum vita futura sit; consulere vivi ac prospicere debemus ut
illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. Quis est
enim qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem
magistratuum? Mater, credo. Scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae
mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti
pupillae fortunas patrias ademit. Tutoresne defendent? Perfacile vero apud
istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli luni et
oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!
[154] Quaerimus etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis
Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui
in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? Dubitamus quid iste in
hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis
fegerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas
locaverit? Exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? Quis umquam templum illud
aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a
signo Vortumni in circum Maximum venit quin is uno quoque gradu de avaritia tua
commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu ipse
illa ire non audeas. Te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus esses,
sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum esse volueris?
quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent,
videbunt.
[155] Atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim
praetereundum est ne id quidem. Petita multa est apud istum praetorem a Q.
Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis,
intercessisset contra legem Corneliam, re vera quod in tribunatu dixisset
contra alicuius hominis nobilis voluntatem. De quo iudicio si velim dicere
omnia, multi appellandi laedendique sint, id quod mihi non est necesse; tantum
dicam, paucos homines, ut levissime appellem, adrogantes hoc adiutore Q.
Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.
[156] Is mihi etiam queritur quod a nobis IX solis diebus prima actio sui
iudici transacta sit, cum apud ipsum tribus horis Q. Opimius, senator populi
Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem
iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius
modi iudiciorum tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste
praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi
vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum
temporis causa putatote.
[157] Iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio
eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit,
is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari? Nam de subsortitione illa
luniana iudicum nihil dico. Quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam
dicere? Difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam
anulus aureus scribae tui deterret. Non dicam id quod probare difficile est;
hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres
ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius
conflagravit, ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.
[158] Hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in
tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et
semper aliquid demendo, mutando, interpolando; eo enim usque progreditur ut ne
defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit. Eius
modi subsortitionem homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per
sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis; cui ego nisi vi populi atque
hominum clamore atque convicio restitissein, ex hac decuria vestra, cuius mihi
copiam quam largissime factam oportebat, quos iste adnuerat in suum consilium
sine causa subsortiebatur.
Actionis in C. Verrem secundae
Liber secundus
[1] Multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, ut possim aliquo
modo aliquando de his rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. Recepi enim
causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen hoc onere
suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi
enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum
denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam
diligens ac firmus accusator ad iudicium veniret.
[2] Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est relictis ceteris eius
furtis atque flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum
temporis satis habere possim. Atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca
mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda. Nam
cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum
praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod
omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi
Romani adplicavit. Prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est
appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus
imperare ; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates
eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea
deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.
[3] Itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi
factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent nisi
illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret. Quare
P. Africanus Carthagine deleta Siculorum urbis signis monumentisque
pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari
arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.
[4] Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes,
misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo
bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam
Syracusas, —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari
clauderetur,—cum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse,
sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis,
continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et
quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium
quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.
[5] Itaque ad omnis res sic illa provincia semper usi sumus ut, quicquid ex
sese posset efferre, id non apud nos nasci, sed domi nostrae conditum iam
putaremus. Quando illa frumentum quod deberet non ad diem dedit? quando id quod
opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur
recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam rei publicae nostrae,
nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat. Nos vero experti sumus Italico
maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro
aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse ; nam sine ullo sumptu nostro,
coriis, tunicis, frumentoque suppeditando, maximos exercitus nostros vestivit,
aluit, armavit.
[6] Quid? illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, quanta sunt! quod
multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem
fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant;
quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit,
partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac
domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicae est, tantum
civium numerum tam prope a domo tam bonis ftuctuosisque rebus detineri.
[7] Et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra
atque provinciae, quem ad modum vos propinquis vestris praediis maxime
delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce provinciae. Iam
vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime
ad nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc quae nunc increbruit
videantur accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla
luxuries, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia,
summa diugentia. Sic porro nostros homines diligunt ut iis solis neque
publicanus neque negotiator odio sit.
[8] Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam
ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio
confugerint, tametsi et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi
esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem
familia salus Siciliae constitueretur, et post M. Antoni infinitum illud
imperium senserant. Sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in
Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas
putarent.
[9] In neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc
denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno
aliquo in genere peccasset. Sed cum perferre non possent luxuriem,
crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia
senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc
statuerunt, aut illius iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis
indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac sedes suas
relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.
[10] Hoc consilio ab L. Metello legationes universae petiverunt ut quam
primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis
deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in
istum crimina viderentur esse, ediderunt. Fecerunt etiam ut me, cuius fidem
continentiamque cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis
deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque
abhorrebat ; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam
accusationis suscepisse videor.
[11] Postremo ex tota provincia homines nobilissimi primique publice
privatirnque venerunt, gravissima atque amplissima quaeque civitas
vehementissime suas iniurias persecuta est. At quem ad modum, iudices,
venerunt? Videor enim mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam
forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam voluntati. Ecquem
existimatis umquam ulla in provincia reum absentem contra inquisitionem
accusatoris tantis opibus, tanta cupiditate esse defensum? Quaestores utriusque
provineiae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi praesto fuerunt :
[12] his porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex
istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. Videte quid
potuerit qui quattuor in una provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque
habuerit, praetorem vero cohortemque o totam sic studiosam ut facile appareret
non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus
decesserat, provinciam fuisse. Minari Siculis si decrevissent legationes quae
contra istum dicerent rninari si qui essent profecti, aliis si laudarent
benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos
praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.
[13] Quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote esse civitatem
Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent miserit. Eius autem
legationis principem civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere
audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis
aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum
bona sua verum etiam sacra deosque penatis a maioribus tradito ex aedibus suis
eripuisse dixit. Praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera
consumitur, in laudando atque repetendo! Atque ea ipsa civitas quo ratione isti
amica sit, dicetur certo loco ; reperietis enim quae causae benivolentiae
Mamertinis erga istum sint, eas ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia
civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.
[14] Vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non
civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimis que oppidis
invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii qui contra
istum legati decreti erant, et testimonium publicum mandataque acceperant, vi
ac metu retinerentur. Quod ego in paucis tamen usu venisse non moleste tuli,
quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates,tota denique Sicilia plus
auctoritatis apud vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo
prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent
antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.
[15] Nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis
publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio
cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod
ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. Intellegetis enim nullis hominibus
quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse. At enim istum
Siculi soli persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt,
diligunt, salvum esse cupiunt. Primum, si ita esset, tamen vos in hac
quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege
iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.
[16] Sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex
Sicilia plurimis maximisque de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas
scirent esse aliis factas, pro testimonio dicere. Ego hoc quod intellego,
iudices, sic confirmo. Videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias
meo labore, inimicitiis, periculo sim persecutus: non minus hoc gratum me
nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum
fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.
[17] Quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me
audiatis ut, si cuiquam generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si
cuiquam ordini sive aratorum sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit, si
non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re
umquam ulla temperarit, ut vos quoque ei temperetis. Qui simul atque ei sorte
provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe antequam proficiseeretur,
quaerere ipse secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia
maximam uno anno pecuniam facere posset. Nolebat in agendo discere,—tametsi non
provinciae rudis erat et tiro: [sed Siciliae] paratus ad praedam meditatusque
venire cupiebat.
[18] 0] praeclare coniectum a vulgo in illam provinciam omen communis famae
atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset
perridicule homines augurabantur ! Etenim quis dubitare posset, cum istius in
quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque
spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste
in quarto actu improbitatis futurus esset? Atque ut intellegatis eum Romae
quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina certissima, accipite
argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.
[19] Quo die Siciliam attigit—videte satisne paratus ex illo omine urbano ad
everrendam provinciam venerit,—statim Messana litteras Halaesam mittit (quas
ego istum in Italia conscripsisse arbitror; nam simulatque e navi egressus est
dedit), ´ Halaesinus ad se Dio continuo veniret ; se de hereditate velle
cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone, venisset.
[20] Ea erat, iudices, pergrandis pecunia. Hic est Dio, iudices, nunc
beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis
testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens
numerata esse ut eam causam, qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto
cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum abactos, argenti
vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem,
quod hereditas ei venisset, nullam aliam ob causam perdidisse.
[21Quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? Eodem quo Anniae,
P. Anni senatoris filiae, eodem quo Liguri senatori, . C. Sacerdote praetore. Quid?
tum nemo molestus Dioni fuerat? Non plus quam Liguri Sacerdote praetore. Quid?
tum ad Verrem quis detulit? Nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad
fretum praesto fuisse. Ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo
permagnam venisse hereditatem; heredem statuas iussum esse in foro ponere; nisi
posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. Tametsi positae essent ex testamento,
tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae se reperturum.
[22] Itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. Non enim
quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit
Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo
conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus
iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret
calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. Per hunc
hominem Veneri absolvit, sibi condemnat. Maluit videlicet homines peccare quam
deos: se potius a Dione quod non licebat, quam Venerem quod non debebatur
auferre.
[23] Quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam
Dionis egit, qui omnibus rebus in terfuit, hominis honestissimi, tametsi civis
Romanus vir tutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac
nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac
pudentissimi? quid L. Caecili, L. Liguris, T. Manili, L. Caleni? quorum omnium
testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. Dixit hoc idem M. Lucullus,
se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante
cognosse.
[24] Quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam
tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis
gravissime per litteras cum Verre questus es? Nova tibi haec sunt? inopinata?
nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex socru
tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? Nonne multa mei
testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non
istius innocentia, sed legis exceptio? Recita. TESTIMONIA LUCULLI, CHLORI,
DIONIS. Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in
provinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur?
[25] Accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus
et Philocrates fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est
mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat
Veneri. Ipso vicesimo anno, cum tot interea praetores, tot quaestores, tot
calumnia totes in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita
est. Causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium accipit, fere ad HS cccc
milia, a duobus fratribus. Multorum testimonia audistis antea. Vicerunt
Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.
[26] At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. Quae ista defensio est?
utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est. Verres
calumniatores adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres
iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. Tu mihi ita
defendas, "Non est ista Verri numerata pecunia"? Adiuvo te; mei
quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. Quae vis erat in
Volcatio tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? Ecquis Volcatio, si
sua sponte venisset, unam libellam dedisset? Veniat nunc, experiatur: tecto
recipiet nemo. At ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra
leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob
edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius
manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
[27] Comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi,
medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione
adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur;
cohors tota illa, quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes
fugitivorum fuis sent, tua manus sine controversia fuit. Quicquid ab horum
quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari
necesse est. Nam si hanc defensionem probabitis, "Non accepit ipse",
licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. Nemo umquam reus tam
nocens adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur,
quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. Muci innocentiam
referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam isti mihi Verrem defendere
videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.
[28] Qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est: pertinet hoc ad
summam rem publicam et ad existimationem ordinis nostri salutemque sociorum. Si
enim innocentes existimari volumus, non solum nos, sed etiam nostros comites
praestare debemus. Primum omnium opera danda est ut eos nobiscum educamus qui
nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes
amicitiae fefellerit, ut vindicemus, mis sos faciamus, semper ita vivamus ut
rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi —
verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine pe riculo existimationis est,
ut in illo fuit:
[29] cum ab eo quidam vetus adsectator et ex numero amicorum non im petraret
uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, "Noli",
inquit, "mirari si tu hoc a me non impetras. Ego iam pridem ab eo cui meam
existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et
adhuc impetrare non possum." Etenim re vera multo magis est petendum ab
hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam,
quam in benefici loco deferendum. Sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi
in praedam invitabas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione anulis
aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum
factis rationem esse reddendam?
[30] Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his causis
quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum
illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam. Dubium
nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in corum potestate qui
iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo
fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint,
praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det quem velit iudicem, iudex
nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.
[31] Si vero illud quoque accedit, ut praetor in ea verba iudicium det ut
vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit
aliter iudicare — si iudicium sit eius modi: L. OCTAVIUS IUDEX ESTO. SI PARET
FUNDUM CAPENATEM, QUO DE AGITUR, EX IURE QUIRITIUM P. SERVILI ESSE, NEQUE IS
FUNDUS Q. CATUL0] RESTITUETUR, non necesse erit L. Octavio iudici cogere, P.
Servilium Q Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? Eius
modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium
Verre praetore. Decreta eius modi, SI NON ACCIPIT QUOD TE DEBERE DICIS,
ACCUSES; SI PETIT, DUCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L.
Racilium. Iudicia eius modi: qui cives Romani erant iudicabant si Siculi
essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives Romani
essent.
[32] Verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum,
deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum
cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem
civitatis, ut de eo practor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem
legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur. Quod
privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civirate qui
iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a
Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur;
ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent. Inter
aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia
fiunt.
[33] Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et
civibus Romanis erepta sunt. Primum suae leges: quod civis cum civi ageret, aut
eum iudicem quem commodum erat — praeconem, haruspicem, medicum suum — dabat,
aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum iudicem venerant,
libere civi iudicare non licebat. Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto
omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QUI PERPERAM IUDICASSET, SE
COGNITURUM; CUM COGNOSSET, ANIMADVERSUM. ldque cum faciebat, nemo dubitabat
quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis
periculum aditurum, voluntatem spectaret eius quem statim de capite suo putaret
iudicaturum.
[34] Selecti ex conventu aut propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec
copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua
dare non solebat, sed C. Verris. Cuius modi cohortem putatis hoc principe
fuisse? Sicubi videtis edictum, SI QUI PERPERAM IUDICARIT SENATUS, eum quoque
ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. Ex
lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica
iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac
negotiatoribus nulli iudices. Quantam potestatem habuerit videtis, quas res
gesserit cognoscite.
[35] Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis
et ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia
calamitate nisi istius avaritia atque iniuria pauperrimus. Huic hereditas ad HS
facile triciens venit testamento propinqui sui Heraclii, plena domus caelati
argenti optimi multaeque stragulae vestis pretiosorumque mancipiorum; quibus in
rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? Etat in sermone res, magnam
Heraclio pecuniam relictam; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum
supellectile, argento, veste, mancipiis futurum.
[36] Audit haec etiam Verres, et primo illo suo leniore artificio Heraclium
adgredi conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat. Deinde a quibusdam
Syracusanis admonetur — hi autem quidam erant adfines istius, quorum iste
uxores numquam alienas existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud
istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis criminibus intellegetis: hi,
ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram, domum refertam omnibus rebus,
ipsum autem Heraclium hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum praeter
Marcellos patronum, quem suo iure adire aut appellare posset, habere neminem;
esse in eo testamento quo ille heres esset scriptus, ut statuas in palaestra
deberet ponere. "Faciemus ut palaestritae negent ex testamento esse
positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse dicant."
[37] Placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in
controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda
ipse discederet. Adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant,
hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. Scribitur
Heraclio dica. Primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum
nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum
hereditati. Interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia
dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus ad hanc dicam sortiendam
venerat. Tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia
vetaret diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. Dies xxx nondum fuerant.
Sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q
Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.
[38] Iste omnibus dicis diem distulit, et eam diem constituit ut hanc
Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. Posteaquam ea dies
venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et
postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure
disceptare liceat. Adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis
civitatibus quae in id forum convenirent electi, qui Verri viderentur:
Heraclius contra, ut iudices ex lege Rupilia dentur, ut ab institutis
superiorum, ab auctoritate senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.
[39] Quid ego istius in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? quis
vestrum non in urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore
Chelidone invita lege agere potuit? Non istum, ut non neminem, provincia
corrupit; idem fuit qui Romae. Cum id quod omnes intellegebant diceret
Heraclius, ius esse certum Siculis inter se quo iure certarent, legem esse
Rupiliam quam P. Rupilius consul de decem legatorum sententia dedisset, hanc
omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege
Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi fuit, dedit.
[40] Quid hoc homine facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? Praescriptum
tibi cum esset, homo deterrime et impudentissime, quem ad modum iudices inter
Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem,
summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus
consulto P. Rupilius de decem legatorum sententia leges in Sicilia
constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et in ceteris rebus et
in iudiciis maxime servassent, tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res
sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis
pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum
quod sequi velles?
[41] Verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo
instituto, nulla reiectione, nulla sorte ex libidine istius datis, non qui
causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil
actum est; adesse iubentur postridie. Heraclius interea, cum omnis insidias
fortunis suis a praetore fleri videret, capit consilium de amicorum et
propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis
profugit. Iste postridie mane, cum multo maturius quam umquam antea
surrexisset, iudices citari iubet. Ubi comperit Heraclium non adesse, cogere
incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. Illi eum commonefaciunt ut, si
sibi videatur, utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente
secundum praesentem iudicare: impetrant.
[42] Interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste
ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim
tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. Eo
accedebat quod iudices e lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem
fore et iniquiorem visum iri intellegebant. Itaque hoc dum corrigere vult,
apertior eius cupiditas improbitasque facta est. Nam illis quinque iudicibus
uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari
Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait se iudices ex lege velle sortiri. Quod
ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret atque obsecraret, Heraclius
impetrare non potuerat, id ei postridie venit in mentem, ex lege Rupilia
sortiri dicas oportere. Educit ex urna tris; bis ut absentem Heraclium
condemnent imperat; itaque condemnant.
[43] Quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum
redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros existimasti? Petatur
hereditas ea, quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur nomen
civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae? neque hoc
solum, sed ita res agatur ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? Nam,
per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique cogat aliquem de
suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta
causa fortunis omnibus everti necesse sit?
[45] Profecto enim negare non potes te ex lege Rupilia sortiri iudices
debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. Sin illud dicis, te Heraclii
voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione
implicabere; quare enim primum ille adesse noluit, cum ex eo numero iudices
haberet quos postularat? deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus
es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas voluntate? Deinde ceteras
dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo
conventu reperiere sortitus.
[45] Ergo, inquiet aliquis, donavit populo Syracusano illam hereditatem. Primum,
si id confiteri velim, tamen istum condemnetis necesse est; neque enim
permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri
tradere. Verum ex ista reperietis hereditate ita istum praedarum ut perpauca
occulte fecerit; populum Syracusanum in maximam invidiam sua infamia, alieno
praemio pervenisse, paucos Syracusanos — eos qui nunc se publice laudationis
causa venisse dicunt — et tunc participes praedae fuisse et nunc non ad istius
laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse. Posteaquam damnatus
est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS
triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat
pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio traditur.
[46] Quae est ista praetura? Eripis hereditatem quae venerat a propinquo,
venerat testamento, venerat legibus; quae bona is qui testamentum fecerat huic
Heraclio, aliquanto ante quam est mortuus, omnia utenda ac possidenda
tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto ante te praetorem esset
mortuus, controversia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo. Verum esto. Eripe
hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine
civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura vivorum: num
etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? Qui simul ac profugit, quam
impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta sunt!
quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis Syracusanis,
miseranda omnibus videbatur! Nam illud quidem statim curatur, ut quicquid
caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum
vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex illa domo capta
et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse esset. Mancipia
quae voluit abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors istius
invicta dominata est.
[47] Verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii
bonis verbo redigendis, re dispertiendis, reddebant eorum negotiorum rationem
in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas,
vestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri; dicebant quantum
cuique eius iussu nummorum esset datum. Gemebant Syracusani, sed tamen
patiebantur. Repente recitatur uno nomine HS CCC iussu praetoris data esse. Fit
maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum
semper visum erat bona privati populi nomine per summam iniuriam erepta, verum
etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac
rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. Tantus in curia clamor
factus est ut populus concurreret.
[48] Res ab omni conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur. Homo
inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit
iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis,
nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis
pecuniae perturbatus est. Ubi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non
posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde (neque
enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret
abstuiisse; ostendit se reddere coacturum. Qui posteaquam id audivit, habuit et
dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit,
docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem
obscure locutus est. Itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is,
ut primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.
[49] Et tamen aiunt eum queri solere non numquam se miserum quod non suis, sed
suorum peccatis et criminibus prematur. Triennium provinciam obtinuisti; gener,
lectus adulescens, unum annum tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui
primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus non ita
tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura cum tuae, tum
multo etiam magis suae famae pepercisset. Quid est quod tu alios accuses? quid
est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem, sed
communicare cum altero posse?
[50] Numerantur illa HS CCC Syracusanis. Ea quem ad modum ad istum postea
per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque, iudices, planum
faciam. Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis
bonis ad multos Syracusanos invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa
scelera quae per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem
invitissima civitate illa facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de
re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos
homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas
pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia
Syracusis, quem locum illi Çbouleuterion' nomine appellant, honestissimo
loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli — qui eum
Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit et
reddidit — statua ex aere facta est, ibi inauratam istius et alteram filio
statuam ponerent, ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus
sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset.
[51] Per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio
Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque civitatis, quem illi diem
festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli debitum reddebant, tum generi
nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia,
cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in
ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione
consecratum violare noluit: tu Syracusanos unum diem festum Marcellis impertire
noluisti, per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare possent?
[52] At vero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut agerent, et ut ad
eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam
in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus,
ne omnia cum dolore agere videamur. Nam me dies vox latera deficiant, si hoc
nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem
festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur. Verria
praeclara! quo accessisti, quaeso, quo non attuleris tecum istum diem? Etenim
quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque
extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed
ex manibus naturaque tua constituta esse videantur.
[53] Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile
reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a
Syracusis. Hic longe primus civitatis est Epicrates quidam. Huic hereditas HS
quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut,
ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse
oporteret. Recens erant illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano,
qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. Huic quoque Epicrati
venerat, ut dixi, hereditas.
[54] Cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc everti
bonis posse quo Heraclius esset eversus. Rem occulte instituunt; ad Verrem per
eius interpretes deferunt. Ita causa componitur ut item palaestritae Bidini
peterent ab Epicrate hereditatem, quem ad modum palaestritae Syracusani ab
Heraclio petivissent. Numquam vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum
ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret. Qui statim, quo
quid praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum numerari HS lxxx.
[55] Res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit
Epicrates certior. Primo contemnere et neglegere coepit, quod causa prorsus
quod disputari posset nihil habebat. Deinde cum de Heraclio cogitaret et istius
libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque
fecit; profectus est Regium. Quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam
dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen
adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius
esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset,
putabant nihil agi posse. Homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt;
demonstrant, id quod ille sciebat, se HS lxxx dedisse; rogant eum ut sibi id
quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de
illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.
[56] Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos dimittit; redeunt
illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se HS lxxx nummum
frustra dedisse. Res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres
refert illam suam Syrcusanam; ait se velle de illis HS lxxx cognoscere; advocat
multos. Dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, "iussu
istius". Volcatium vocat, pecuniam referri imperat. Volcatius animo
aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis:
Bidini nummos auferunt.
[57] Dicet aliquis, "Quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo
ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?" Attendite; iam
intellegetis hanc pecuniam, quae via modo visa est exire ab isto, eodem semita
reverrisse. Quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita cum
comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa — qua in re
ipsius practoris caput existimatioque ageretur — pecuniam accepisse, Bidinos
autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui
accepisset animadvertisset et in eos qui dedissent? Tu, qui institueras in eos
animadvertere qui perperam iudicassent — quod saepe per imprudentiam fit —, hos
pateris impune discedere qui ob tuum decretum, ob tuum iudicium pecuniam aut
dandam aut accipiendam putarant?
[58] Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta
ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum quam in
conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo animo esset quo non
modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non
potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum
conlusisset et tuae potius existimationi servisset quam suae. Qui quam tibi
amicus non modo tum fuerit quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc
sit cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis et nos existimare
possumus. An hoc soium argumentum est nihil isto imprudente factum, quod
Volcatius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium neque in Bidinos
animadvertit?
[59] Est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis,
quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate
nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum:
iis, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut in
Heraclio Syracusano, item in hoc — paulo etiam atrocius, quod Epicrates
appellatus omnino non erat — bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. Ostendit
enim novo modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum. Adeunt Bidini,
petunt hereditatem; procuratores postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex
lege Rupilia dicam scribi iubeat. Adversarii non audebant contra dicere: exitus
nullus reperiebatur. Insimulant hominem fraudandi causa discessisse; postulant
ut bona possidere iubeat.
[60] Debebat Epicrates nummum nullum nemini; amici, si quis quid peteret,
iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse dicebant. Cum omnia
consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras
publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem eius rei
postulant. Amici recusare ne quod iudicium neve ipsius cognitio illo absente de
existimatione eius constitueretur, et simul illud idem postulare non
desistebant ut se ad leges suas reiceret.
[61] Iste amplam nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate
nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem daturum. Cum omnes
perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto
exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici
Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et
sibi habere iussit. Ad illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS
quindeciens pecunia. Utrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita
perducta, an ita parva est pecunia, an is homo Verres ut haec quae dixi gratiis
facta esse videantur?
[62] Hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. et Heraclius ille
Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam venerunt;
sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium prope fuerunt, quoad L.
Metellus in provinciam profectus est. Tum isti bene commendati cum Metello una
proficiscuntur. Metellus, simul ac venit Syracusas, utrumque rescidit, et de
Epicrate et de Heraclio. In utriusque bonis nihil erat quod restitui posset,
nisi si quid moveri loco non potuerat.
[63] Fecerat hoc egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias,
quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. Quod Heraclium restitui
iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab
Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo
est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi restituta
sunt. Census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus
ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese
venditurum Hieronica lege edixerat. Omnia erant Metelli eius modi ut non tam
suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur.
[64] Simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est. Venerat ad eum illo
biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario
semper usus est. Is epistulas compluris attulerat, in his unam domo quae totum
mutarat hominem. Repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo
amicitiam cognationemque esse. Mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem
venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. Erant qui
putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam
cognationemque commemoraret. Ex illo tempore a civitatibus laudationes petere,
testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. Quod nisi ego
meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non
Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis huc
evocare non potuissem.
[65] Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite Siculorum. Heraclius
ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti
Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiverunt. Quod erant
oppida mihi complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus
quo die mihi Messanae praesto essent. Eo mihi nuntium miserunt se a praetore
retineri. Quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina Metello,
cupidissimi veniendi, maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. Hoc iure
sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.
[66] Iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis,
testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. Iste
poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque
iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum civis Centuripinus
inter duos civis diiudicasset, id inritum iussit esse eumque iudicem falsum
iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si
quis eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo
peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se
daturum.
[67] Quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam,
cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam
ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate
ostendisset; ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine fuit, quam diu
iste in provincia mansit. Hoc iniecto metu iudicibus novo more, nullo exemplo,
ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Utrum id
solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia
eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum
omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem?
[68] Iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem
colligam et causam? Ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate
excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi suae cum
primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem
praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. Huic
eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem
rei nomen detulerunt. Res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et
quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. Citatur
reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae erant
antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta.
[69] Causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus in primis
splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus. Nihil erat in causa
quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur. Interea istius libertus et
accensus Timarchides, qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione
didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad Sopatrum
venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae confidat;
accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetotem
tamen ob salutem malle acc,ipere, et simul malle, si fieri posset, rem
iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum
accidisset, commotus est sane neque in praesentia Timarchidi quid responderet
habuit, nisi se consideraturum quid sibi esset faciendum, et simul ostendit se
in summa difficultate esse nummaria. Post ad amicos rettulit; qui cum ei
fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem venit. Eitis suis
difficultatibus hominem ad HS Lxxx perducit, eamque ei pecuniam numerat.
[70] Posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine metu sine cura
omnes erant qui Sopatrum defendebant. Crimen nullum erat, res erat iudicata, Verres
nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? Res illo die non
peroratur, iudicium dimittitur. Iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait
accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic
dedisset; proinde, si saperet, videret, quid sibi esset faciendum. Homo,
quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso,
ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. " Facite",
inquit, "quod libet; daturus non sum amplius." Idemque hoc amicis
eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se
in ea quaestione praebebat, tamen in consilio habebat homines honestos e
conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est idem
hic Sopater absolutus. Hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut
eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines qui antea
absolvissent. Itaque hac una spe ad iudicium venitur.
[71] Quo posteaquam est ventum, cum in consilium frequentes convenissent
idem qui solebant, et hac una spe tota defensio Sopatri niteretur, consili
frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem
illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non ratione,
sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium,
equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae
iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilio esse
vellet, ipse Verres retineret in consilio. Iste homo liberalis negat se
quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. Itaque discedunt omnes; nam
ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum
qui tum illud iudicium habebant adesse. Itaque iste solus cum sua cohorte
nequissima relinquitur.
[72] Non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam
consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente
iubetur dicere. Respondet, "Ad quos?" "Ad me", inquit,
"si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo
iudicem.""Idoneus es", inquit, "sed pervellem adessent ii
qui adfuerant antea causamque cognorant." "Die", inquit;
"illi adesse non possunt." "Nam hercule", inquit Minucius,
"me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem rogavit", et simul a
subselliis abire coepit.
[73] Iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur, atque ei
gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque conflaret. Minucius,
qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui
sciret se ita in provincia rem augere oportere ut ne quid de libertate
deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa,
respondit, causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. Itaque
a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici
advocatique fecerunt.
[74] Iste quamquam est incredibili importunitate et audacia, tamen subito
solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret
nesciebat. Si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in
consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem
miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse praetor sine consilio, reus
autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis
rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse arbitrabatur. Itaque
aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente, verum
etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum
cupiditate pugnare. Erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa
exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat
ad aurem Timarchides.
[75] Tum iste aliquando "Age dic!" inquit. Reus orare atque
obsecrare ut cum consilio cognosceret. Tum repente iste testis citari iubet;
dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco dixisse pronuntiat. Iste,
quasi metueret ne Petilius privato illo iudicio transacto aut prolato cum
ceteris in consilium reverteretur, ita properans de sella exsilit, hominem
innocentem a C. Sacerdote absolutum indicta causa de sententia scribae medici
haruspicisque condemnat.
[76] Retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate,
ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et
pace sententiam ferat. Tametsi minus id quidem nobis, minus populo Romano
laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. Quae enim eius
auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando
autem homo tantae luxuriae atque desidiae nisi Februario mense aspirabit in
curiam? Verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantinos,
regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus
haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum
periculum pertinent.
[77] Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum,
quod iste, ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in iudicibus sit necesse
est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui
imperium iudiciorum tenere vult. Hoc populos Romanus recusat, hoc ferre non
potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo
genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis
sane istum vobiscum senatorem, etiam de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de
se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius
quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem
tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.
[78] Etenim si illud est flagitiosum, quod mihi omnium rerum turpissimum
maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere
addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius,
eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem
praetor in fide retinenda consuetudinem conservet! Scelus est accipere ab reo:
quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! Fidem cum
proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem
dedit. Concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. Cum vero
fidem ac religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta habueris, postea
eandem adversario tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui
voles, et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes?
[79] Quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce modi monstrum
aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore
decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a consilioque dimittat,
ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non
reddat? Hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam
senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis
tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum
erit, notabit.
[80] Quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est,
pecuniam accepisse. Quidni iste neget? At eques Romanus, qui Sopatrum defendit,
qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit
pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab
accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet
etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre
innocentissimo pecuniaque patria privatus est.
[81] Verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare
posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in
consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata
iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita
absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? Cum haec
confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae
gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo,
aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte
egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere.
[82] Dixi iam ante me non omnia istius quae in hoc genere essent
enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent. Accipite nunc aliud
eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno
omnia maleficia inesse videantur. Attendite diligenter; invenietis enim id
facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque
conclusum.
[83] Sthenius est, hic qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter
summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatem atque
istius insignem iniuriam omnibus notus. Huius hospitio Verres cum esset usus,
et cum apud eum non solum Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset,
omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent
commovere. Etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec compararat:
supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas pictas,
etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. Quae
cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae
delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum,
amicorum atque hospitum.
[84] Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia
sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi necessario quod domum
eius exornatam et instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum
tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis
placide ferendas arbitrabatur.
[85] Interea iste cupiditate illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum
signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita
vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam
profiteretur seque adiuvaret. Sthenius vero non solum negavit, sed etiam
ostendit fieri id nuilo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P.
Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi
Romani tollerentur.
[86] Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et aequitatem cognoscatis,
oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat in primis
Siciliae clarum et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano arbitraretur,
bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus
Carthagine capta quae potuit restituenda curavit. Himera deleta quos civis
belli calamitas reliquos fecerat, ii se Thermis conlocarant in isdem agri
finibus neque longe ab oppido antiquo, hi se patrum fortunas et dignitatem
recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido
conlocabantur.
[87] Erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine ipsa Himera
in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi, nomine et fluminis. Erat
etiam Stesichori poetae statua senilis incurva cum libro summo, ut putant,
artificio facta, qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia summo
propter ingenium honore et nomine. Haec iste ad insaniam concupiverat. Etiam,
quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui
rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite facta et venuste. Haec et
alia Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre
posset, sed Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum aut
locum omnino ubi ea poneret nullum haberet, sed quod, si domum abstulisset, non
diu Scipionis appellarentur, sed eorum ad quoscumque illius morte venissent:
nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore videantur itaque dicantur.
[88] Haec cum iste posceret agereturque ea res in senatu, Sthenius
vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus
est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis esse honestius quam pati tolli
ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia
societatis populi Romani atque amicitiae. Commoti animi sunt omnium; repertus
est nemo quin mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit
prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim,
nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. Verum
hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar.
[89] Iratus iste vehementer Sthenio atque incensus hospitium ei renuntiat,
domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim
inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium
inflammarent ementiendo aliquid et criminando. Hi autem erant inimici
Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam,
Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare
maluit. Una nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia
inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque
propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo
magis figura et liniamenta hospitae delectabant.
[90] Itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent
criminisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod dicerent. Tum iste
iis aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid vellent, simul
atque ad se detulissent, probaturos. Itaque illi non procrastinant, Sthenium
statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. Sthenius postulat
ut, cum secum sui cives agant de litteris publicis corruptis, eiusque rei
legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis,
quod semper in amicitia fideque m'ansissent, urbem agros legesque suas
reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex senatus consulto de
x legatorum sententia dedisset ut cives inter sese legibus suis agerent,
idemque hoc haberet Verres ipse in edicto: ut de his omnibus causis se ad leges
reiceret.
[91] Iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate remotissimus se
cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. Non
erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis
occultarat, nec mulier tacere potuetat. Intellectum est id istum agere ut, cum
Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de
homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime
sumeret. Quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia
Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam
non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret.
[92] Iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium
citari iubet. Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque iracundia
furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, equis circum agros eius villasque
dimittere. Itaque dum exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam
tertiam noctis de foro non discedit. Postridie mane descendit; Agathinum ad se
vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium dicere. Etat eius
modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem reperire
posset quid diceret;
[93] itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetote Sthenium litteras
publicas corrupisse. Vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIUM LITTERAS
PUBLICAS CORRUPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit homo Venerius novo modo
nullo exemplo, OB FAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SE EXACTURUM,
bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuisset
quo minus ei pecunia illa numeraretur.
[94] Ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquita te iste non fuit;
palam de sella ac tribunali pronuntiat, Si QUIS ABSENTEM STHENIUM REI CAPITALIS
REUM FACERE VELLET, SESE EIUS NOMEN RECEPTURUM, et Simul ut ad causam accederet
nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. Tum
ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum, ne que se usque eo
Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. Hic tum
repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret,
absentis nomen deferre se velle. Iste vero et licere et fieri solere, et se
recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius
Syracusis.
[95] Hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore
navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam animum praetoris
atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna,
sic videbatur omnibus. Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius
consules faciunt mentionem placere statui, si patribus conscriptis videretur,
ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum capitalium; causam Stheni
totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum docent. Aderar in senatu
Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum rogabat ut filio suo
parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. Itaque
sententiae dicebantur: CUM STHENIUS ABSENS REUS FACTUS ESSET, DE ABSENTE
IUDICIUM NULLUM FIERI PLACERE, ET, SI QUOD ESSET FACTUM, ID RATUM ESSE NON
PLACERE
[96] Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater
istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. Postea senex Verres defensores
atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium
suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid ei per
filium suum noceretur; se homines certos eius rei causa in Siciliam et terra et
mari esse missurum. Et erat spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris,
quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat.
[97] Commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque
filius ab illo furore revocetur. In senatu postea causa non agitur. Veniunt ad
istum domestici nuntii litterasque a patre adferunt ante Kalendas Decembris,
cum isti etiam tum de Sthenio in integro tota res esset, eodemque ei tempore de
eadem re litterae complures a multis eius amicis ac necessariis adferuntur. Hic
iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis neque
humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo quod monebatur auctoritatem
patris neque in eo quod rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini
suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari iubet.
[98] Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu benignitate aut
ambitione adductus petisset, gravissima tamen apud te voluntas patris esse
debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos domo
misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in integro tota res esset,
ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium
sanitatemque reducere? Citat reum; non respondit; citat accusatorem;
(attendite, quaeso, iudices, quanto opere istius amentiae fortuna ipsa
adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit:) citatus
accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.
[99] Si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto in maleficio
teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret.
Etenim si posset reus absente accusatore damnari, non ego a Vibone Veliam
parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem, quo
tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne
tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. Quid igitur tibi erat in tuo
iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur Sthenio non putasti
prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? Itaque fecit ut exitus
principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat, eum absente
accusatore condemnat.
[100] Nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod pater quoque ad eum
pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu; etiam in contione
tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo me ipsum
apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto non liceret Romae
quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, et,
cum ita rem euissem quem ad modum nunc apud vos, docuissemque hanc damnationem
duci non oportere, x tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia
pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIUM IMPEDIRI EDICTO QUO MINUS EI ROMAE
LICERET ESSE.
[101] Cum haec ad istum adferrentur, pertimuit aliquando et commotus est;
vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim
sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. Nam si ita defenderet,
"Recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex
vetat", mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur;
postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse,
existimasse id licere. Quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici
videretur. Tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum.
[102] Hic videte in quot se laqueos induerit, quorum ex nullo se umquam
expediet. Primum ipse in Sicilia saepe et palam de loco superiore dixerat et in
sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo fecisse
quod fecisset. Haec eum dictitasse priore actione ei Sex. Pompeius Chlorus
dixit, de cuius virtute antea commemoravi, ei Cn. Pompeius Theodorus, homo et
Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus
et omnium existimatione ornatissimus, et Posides Macro Soluntinus, homo summa
nobilitate existimatione virtute, et hac actione quam voletis multi dicent, et
qui ex isto ipso audierunt viri primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt
cum absentis nomen reciperetur. Deinde Romae, cum haec acta res esset in
senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius hoc defendebat, licere
fieri; saepe esse factum; iste quod fecisset aliorum exemplo institutoque
fecisse.
[104] Dicit praeterea testimonium tota Sicilia, quae in communibus
postulatis civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque orare patres
conscriptos ut statuerent ne absentium nomina reciperentur. Qua de re Cn. Lentulum,
patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se
causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, de Stheni calamitate
questos esse, propterque hanc iniuriam quae Sthenio facta esset eos statuisse
ut hoc quod dico postularetur.
[104] Quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut
in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas
corrumpere auderes? At quem ad modum corrupisti? nonne ita ut omnibus nobis
tacentibus ipsae tuae te tabulae condemnare possent? Cedo, quaeso, codicem,
circumfer, ostende. Videtisne totum hoc nomen, coram ubi facit delatum, esse in
litura? Quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit? Quid
a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? Nihil dicimus; tabulae
sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.
[105] Ex istis etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum te nos non
opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis
expressa ac recentia reliquisti? Is mihi etiam Sthenium litteras publicas
corrupisse causa incognita iudicavit, qui defendere non poterit se non in
ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse?
[106] Videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire sese vult,
induat. Cognitorem adscribit Sthenio — quem? cognatum aliquem aut propinquum? Non.
Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem? Ne id quidem. At Siculum, in
quo aliquis splendor dignitasque esset? Neminem. Quid igitur? Civem Romanum.
Cui hoc probari potest? Cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus,
amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum
auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui pro se
cognitor fieret? Hoc probabis? An ipse civem Romanum maluit? Cedo cui Siculo,
cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. Omnium praetorum
litteras qui ante te fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi,
quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam.
[107] At, credo, Sthenius hoc sibi amplum putavit, eligere ex civium
Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem
daret. Quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. E Palatina. Non
quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus, quam idoneus
propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum
consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. Nihil horum quaero;
fortasse enim Sthenius non spiendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. Quid?
si omnium mortalium Sthenio nemo inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum
in bis ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit,
si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem
esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus?
[108] Ac ne qui forte dubitet cuius modi hoc totum sit negotium, tametsi
iamdudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido, tamen paulum
etiam attendite. Videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo vultu nos
intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur, qui tabulas tenet, qui scribit,
qui monet, qui proximus est. Is est Claudius, qui in Sicilia sequester istius,
interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc
obtinet eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur, ei
qui se non Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat.
[109] Dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero
delegerit cui hanc cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic
inimicissimum et sibi amicissimum esse arbitraretur! Hic vos dubitabitis,
iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam
vindicare? dubitabitis exemplum illorum sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem
Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res
iniquissima atque acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus
esset data? Quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem
secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam
confirmatum, dubitabitis?
[110] At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem
hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti? cuius
absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste,
verum etiam sine accusatore damnasti? Quem hominem? di immortales! non dicam
amicum tuum, quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum
est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod
reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te,
hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C.
Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum
fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum
tuum quoque nomen adscripsit.
[111] Quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario nil queror;
hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia
fuerunt —nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis
Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea
provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu statueris exemplum
eius modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis
dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.
[112] Estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus
esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis
ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in
rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis
in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae
tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata est, ut omnes huius
honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.
[113] Estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus
esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam
sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque magis invidioso
crimine quam vero arcesseretur, ita a Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso
iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret? ita porro laudatus
defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam
a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? Postremo
estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate
apud suos civis potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non
modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis
nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres,
cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?
[114Denique nunc vide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi
aguntur et praeclara illa Verria celebrantur, cui statuae Romae stant inauratae
a communi Siciliae quem ad modum inscriptum videmus, datae — vide, inquam, quid
inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus,
intersit. Hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad
eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina
civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat — ita tamen novo
more ut legati laedant, legatio laudet — ceterae quidem civitates publice
litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus
sis, se funditus eversas esse arbitrantur.
[115] Hoc de homine ac de huius bonis etiam in Eryco monte monumentum tuorum
flagitiorum crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum
est. Vidi argenteum Cupidinem cum lampade. Quid tandem habuit argumenti aut
rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? utrum
hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris
indicium esse voluisti? Faciunt hoc homines quos in summa nequitia non solum
libido et voluptas, verum etiam ipsius nequitiae fama delectet, ut multis in
locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint.
[116] Ardebat amore illius hospitae propter quam hospiti iura violarat; hoc
non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat; itaque ex illa
ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi praemium
statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. Putarem te gratum
in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonis dedisses, sed de tuis; quod
facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset
hereditas.
[117] Hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu recepissem, si hoc
a me muneris non universa provincia poposcisset, si me animus atque amor in rem
publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere
coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque hospitem meum
Sthenium, quem ego in quaestura mea singulariter dilexissem, de quo optime
existimassem, quem in provincia existimationis meae studiosissimum
cupidissimumque cognossein, tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses,
tamen digna causa videretur cur inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut
hospitis salutem fortunasque defenderem.
[118] Fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper homo
clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit
propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. Putarem me idoneum qui
exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus
ac necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros esse
arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius provinciae Stheni quoque
causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice
privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non
existimet me summi offici ratione impulsum coactumque suscepisse. Atque ut
aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de iudiciis datis dicere
desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum
aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis
generibus sumemus.
[119] Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti
centum triginta milia nummum dedisse, meministis Q Vari testimonium, remque
hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis
Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea civis Romanos
multosque Siculos dixisse se isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. De quo
crimine quid ego disputem, cum id totum positum sit in testibus? quid porro
argumenter, qua de re dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam omnium,
quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum
atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta interponenda
pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit?
[120] Quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non
ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua res apud civitates Siculas
expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam
rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris? Dicta sunt priore
actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini,
Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero
privatim plurimi. Quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per
triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis, neminem, ut
leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque
in bis omnibus senateribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne
genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque
census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse;
[121] quicumque senator voluerit fieri, quamvis puer, quamvis indignus,
quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneos
vinceret, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse
leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. Quas enim leges sociis
amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum
dandarum ab senatu, eae debent et populi Romani et senatus existimari.
[122] Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam
nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus,
cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro
petiverunt. Decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iis C. Claudius
Appi filius Pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C.
Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges
Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne qui minor xxx
annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris
rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et
Halaesinorum summa voluntate valuerunt. Ab isto et praeco, qui voluit, illum
ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum
senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi
socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri
liceret, id pretio ut fieri posset effecit.
[123] Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in
quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera
sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius practor ex senatus
consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis
legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum.
Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque
discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaes
tusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque
turbavit.
[124] Nam cum esset ex vetere numero quidam senator demortuus, et cum ex
utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat
legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet, tamen ad
istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum etiam
novi. Fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini
ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum
demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum vendidisse cui ne
commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam
accepisset, ne tantulum quidem commotus est.
[125] Idem fecit Heracleae. Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit,
legesque similis de cooptando senatu et de numero veterum ac novorum dedit. Ibi
non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac
novorum numerumque permiscuit. Nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea
civitates: hoc uno complector omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse
nisi qui isti pecuniam dedisset.
[126] Hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in
rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis
repudiavit. Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos lovis
sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium
putatur:
[127] cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad
sortem. Perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus,
in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat,
exspectabant homines quidnam acturus esset. Homo, id quod erat facillimum,
primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. Negant id
Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant
esse. Iubet iste sibi legem recitari. Recitatur; in qua scriptum erat ut, quot
essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium nomen exisset, ut
is haberet id sacerdotium. Iste homo ingeniosus et peracutus,
"Optime", inquit, "nempe scriptum ita est, QUOT RENUNTIATI
ERUNT. Quot ergo", inquit, "sunt renuntiati?" Respondent,
"Tres." "Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam
educi?" "Nihil." Conici iubet tres, in quibus omnibus esset
inscriptum nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, cum id universis indignum ac
nefarium videretur. Ita lovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem
Theomnasto datur.
[128] Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari
oporteat. Etat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo
sane locuples et domi nobilis. Sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus
quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum anuum ita deberi putabatur
ut ne Climachias quidem contra diceret. Res ad istum defertur et istius more
deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus Romae erat;
satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie venisset. Iste, ne aut
alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos
adimeretur (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat), excogitat —
dixi iamdudum, non est homo acutior quisquam nec fuit — excogitat, inquam, quem
ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse
posset.
[129] Est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies
mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid
discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi
exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt
aut biduo. Quae cum iste cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem
quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum
dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus
lanuarias, is eo die Kalendas Martias proscribi iuberet: itaque fit omnibus
recusantibus et plorantibus. Dies is erat legitimus comitiis habendis.
[130] Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est. Herodotus cum Roma
revertitur, diebus, ut ipse putabat, xv ante comitia, offendit eum mensem qui
consequitur mensem comitialem, comitiis iam abhinc xxx diebus factis. Tunc
Cephaloeditani fecerunt intercalarium xxxxv dies longum, ut reliqui menses in
suam rationem reverterentur. Hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione
expugnasset iste ut dies xxxxv inter binos ludos tollerentur, per quos solos
iudicium fieri posset.
[131] Iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint,
operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime
mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis
tributa conferunt, in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae
summaeque faciendae censori permittitur. Itaque et populus cui maximam fidem
suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic
magistratus a populo summa ambitione contenditur.
[132] In ea re iste nihil obscure facere voluit, non in sortitione fallere
neque dies de fastis eximere. Nihil sane vafre nec malitiose facere conatus
est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus
civitatibus tolleret, quae res evertendae rei publicae solent esse, ostendit
sese in omnibus civitatibus censores esse facturum.
[133] Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum
Syracusas; flagrabat domus tota praetoria studio hominum et cupiditate; nec
mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque
ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisitis palam pretiis
et licitationibus factis, discribebat censores binos in singulas civitates
Timarchides. Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis
molestia consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae
referretur. Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere
non potuistis; verum tamen priore actione quam varie, quam improbe praedatus
esset, multorum testimoniis cognovistis.
[134] Sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit,
exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum
habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. In
mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in
modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque
nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere,
quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis
impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem
tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione
nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere
potius quam fallere videretur.
[135] Haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod acutissime tota
provincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et odorari
solebat; omnium adversarios, omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui,
attemptare; ex utraque parte voluntates perspicere, facultates et copias;
quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum
et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti
conflare volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras
peritissime et callidissime venditabat.
[136] Ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui
meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex
quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse
reliquias colligebat. Itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum
cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus oppidis per triennium scitote
regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque
amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. Is
igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio censores
dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.
[137] Iam hoc impudentissime: palam — licebat enim videlicet legibus —
singulis censoribus denarii treceni ad statuam praetoris imperati sunt. Censores
cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam dederunt; haec
denarium xxxviiii milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. Primum quo
tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? Ordo
aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? Nam aut publice
civitates istos honores habent aut generatim homines, ut aratores, ut
mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? Ob
beneficium? Ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse —nam empta non audebis
dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa
permisisse? Hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos
provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis neque beneficiorum
conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?
[138] Itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii
qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem
gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus est te
praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset administrari; nam
locupletissimi cuiusque censum extenuarant, tenuissimi auxerant. Itaque in
tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines
tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa
potest. Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni,
repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus
est — is, quod videbat istius censu stari nullo modo posse, eum censum
observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo,
praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis
civitatibus quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.
[139] Te autem praetore quis censor aut legem metueret qua non tenebatur,
quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum id quod abs te
emerat vendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare,
sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. Quis enim umquam
tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque
anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in
te praetorem incidisset, censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem
tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea
Peducaeanum censum observari iubet. Hoc si tuus inimicus fecisset, tamen, si
animo aequo provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. Fecit amicus
recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus
ipse in provincia vellet esse, facere non potuit.
[140] Exspectas etiam quid hi iudicent? Si tibi magistratum abrogasset,
minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit
atque inrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam
ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos
tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo
Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris
venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.
[141] Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt
dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae
conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. Video enim eius
pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens: tantum conficietur ex
testimoniis et litteris civitatum. Et iste hoc concedit nec potest aliter
dicere. Quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba
sint quae fatetur? Quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem
pecuniam in statuis? Fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a
sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua
ponatur, qua vix tuto transiri posse videatur.
[142] Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta
est? "Consumetur", inquies. Scilicet exspectemus legitimum illud
quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de
pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. Reus est maximis plurimisque
criminibus in iudicium vocatus: HS viciens ex hoc uno genere captum videmus. Si
condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio
consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot
tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat? Ita
si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum non consumptum iri,
licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hoc
uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri — si hoc a vobis erit comprobatum
— quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a
pecuniis capiendis homines absterrere, sed, cum genera quaedam pecuniarum
capiendarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.
[143] Etenim, si C. Verres HS c milia populum verbi gratia Centuripinum
poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin
eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid? si eundem populum HS
cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod
adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? Non, opinor; nisi forte id
agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi, sed ut sociis causam
dandi adferre videamur. Quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis
earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum
averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse
oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere.
[144] Ac de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae
sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent optima condicione locare, an
aliquem procuratorem praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an
cui tu imperasses, adnumerare pecuniam? Nam si per eos statuae fiebant a quibus
tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine,
quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto teneare, gloriae studiosum ac
monumentorum fuisse. Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? Atqui
habeatur necesse est.
[145] Etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem,
dedit ipsi statuam — est honos — et patri — bella haec pietatis et quaestuosa
simulatio — et filio — ferri hoc potest, hunc enim puerum non oderant; verum
quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Ut in foro
statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in eas
statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum
nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id
contulerunt. Una civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc
civitates ceterae fecerint, nonne res ipsa vos admonet ut putetis modum aliquem
huic cupiditati constitui oportere? Quid? si hoc voluntate sua nulla civitas
fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi pecuniam statuarum nomine
contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi
statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non
licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una
voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat.
[146] Nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere
omnia ex tuis iniuriis,nata sunt, etiam hoc ediderunt, UT STATUAS NE CUI, NISI
CUM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTUR — Tot praetores in Sicilia
fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac
memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.
[147] Quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? Nam
cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non
novo modo postulantur. Rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri
magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. Tu primus contra
vendideras. Audio. Ne in cellam quod imperatur aestiment. Hoc quoque propter
tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est
novum. Ne absentis nomen recipiatur. Ex Stheni calamitate et tua natum est
iniuria. Cetera non colligam. Sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut
crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas
iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas.
[148] Hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei qui rem
sententiamque non perspiciat. Postulant enim, non uti ne cogantur statuere;
quid igitur? ut ipsis ne liceat. Quid est hoc? petis a me, quod in tua
potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri
aut facere cogat. "Nihil egero", inquit; "negabunt enim omnes se
coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat
polliceri." Ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum
utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas
pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.
[149] Quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? Vide
et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis
confitendum esse. Mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis,
hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te institui et doceri, ut
quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium
vehementius dixerit, sicuti multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc
istis tuis defensoribus dicere, "Inimicus est propterea quod arator
est." Itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc
aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in
decumis iste vehementior. Ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt: nemo
est eorum quin perisse te cupiat? Omnino praeclare te habes cum is ordo atque
id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res
publica et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.
[150] Verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod
mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. Nempe ita dicis:
propter decumas. Concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. Quid ergo?
illae quid sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos
animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum esse video
quandam ex his statuis aratores dedisse. Si honoris causa statuam dederunt,
inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni
suae consulunt. Sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in
provincia pecunias statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Utrum tibi
commodum est elige.
[151] Equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud
concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui
causa voluntate sua contulisse. Da mihi hoc; iam tibi maximam partem
defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque
inimicos dicere. 0] causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle
hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit,
aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare,
amicos esse, salvum cupere! Metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim
aratorum testimoniis.
[152] Utar eo quod datur. Certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti
inimicissimi sunt, ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta
pecunias voluntate sua non contulisse. Atque ut hoc totum facillime intellegi
possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex Sicilia testes sunt,
sive togatum sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse
videbitur, qui se spoliatum abs te esse dicet, ecquid suo nomine in tuam
statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt.
[153] Quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse
oporteat, qui abs te gravissimas iniurias acceperit, pecuniam statuae nomine
dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? Huius ego
pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non
habui rationem neque habere potui, quantum ab aratoribus, quantum ab
negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei
negotiantur esset coactum: eam iam intellegitis ipsius quoque confessione ab
invitissimis coactam esse.
[154] Venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri
voluntatis potest. An etiam Siculi inviti contulerunt? Non est probabile. Etenim
sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis
facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam
ambitionis in civis rationem duxerit. Itaque eum non solum PATRONUM illius
insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum est? Ita
magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. Is est nimirum SOTER qui salutem
dedit. Huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi
Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix
in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab
se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus, quae hoc demonstrare
videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam
abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris
incisum, A COMMUNI SICILIAE DATAS.
[155] Quam ob rem qui hoc probare potes cuiquam, tantos honores habitos esse
ab invitis? Hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum
et considerandum est quid velis. Magna res est utrum tibi Siculos publice
privatimque amicos an inimicos existimari velis. Si inimicos, quid te futurum
est? quo confugies? ubi nitere? Modo aratorum, honestissimorum hominum ac
locupletissimorum et Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te
abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? Dices tibi Siculos esse
amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant, ut in eum
publice testimonium dicerent — cum praesertim ex ea provincia condemnati sint
complures qui ibi praetores fuerunt, duo soli absoluti —, hi nunc veniunt cum
litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te
publice laudarent, tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur,
hi cum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse
iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non
dicere?
[156] Confitendum igitur est tibi necessario Siculos inimicos esse, qui
quidem in te gravissima postulata consulibus ediderint, et me ut hanc causam
salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint; qui cum a praetore
prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia
pericula prae salute sua levia duxerint; qui priore actione ita testimonia
graviter vehementerque dixerint ut Artemonem Centuripinum legatum et publice
testem Q. Hortensius accusatorem, non testem esse diceret. Etenim ille cum
propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum
etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas
istius et varias iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare. Dixerunt
Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses,
Netini, Segestani: enumerare omnis non est necesse. Scitis quam multi et quam
multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.
[157] Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut,
si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex
Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. Hos homines tu
persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua
contulisse? Credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta
tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. Res declarabit ut
cupierint. Iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis
argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti
sint.
[158] De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in
provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris,
per vim et per universam multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia
nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia
fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis? Novum est, iudices, in Siculis
quidem et in omnibus Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis nisi
iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est,
ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum
consecrari arbitrentur.
[159] Itaque Rhodii, qui prope soli bellum illud superius cum Mithridate
rege gesserint, omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus
classibusque suis exceperint, tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros
essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis loco, ne tum
quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. Ac forsitan vix convenire videretur,
quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed
tamen videbam, apud eos cum essem religionem esse quandam in bis rebus a
maioribus traditam, et hoc disputari, cum statua se eius habuisse temporis
rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis
esset. Videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta
hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris populi
Romani statuis praesidio non fuisse.
[160] Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui
maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant esse praesidio
foederis — hi tamen istius evertere statuam non dubitarunt; qua abiecta basim
tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent
homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam
positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de causa
equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen
istius in gymnasio statua deiecta est. Nam quid ego de Syracusanis loquar? quod
non est proprium Syracusanorum, sed et illorum et commune conventus illius ac
prope totius provinciae. Quanta illuc multitudo, quanta vis hominum convenisse
dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et eversae! At quo loco! Celeberrimo
ac religiosissimo, ante ipsum Serapium, in primo aditu vestibuloque templi. Quod
nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque
prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.
[161] Atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino
adventu meo factum esse videatut. Omnia ista ante facta sunt non modo quam ego
Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego in Sicilia sum, nulla
statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, quae sint gesta cognoscite. Centuripinorum
senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae C. Verris ipsius et patris
eius et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio
fieret, senatores ne minus triginta adessent. Videte gravitatem civitatis ac
dignitatem. Neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim
atque imperium dedissent, neque eius hominis in quem ipsi cum gravissimo
testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; ei
id gravius esse putarunt si publico consilio, quam si per vim multitudinis
factum esse videretur.
[162] Cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit
Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus ei decem
primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur. Illi ad senatum
renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta
Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur. Hic ego aliud alii
concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte
facit. Quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius essent
deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? Non erat in hoc neque
crimen ullum neque reprehensio. Ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? Ex
hominum iudicio et voluntate.
[163] Ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere non coegisset, haec
dicerem, Videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque
amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac
fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut
non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum
Romanum semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C.
Verris statuas esse in urbe sua non oportere. Recitarem decreta Centuripinorum;
laudarem illam civitatem, id quod verissime possem; commemorarem decem milia
civium esse Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis
hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere.
[164] Haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere
nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione
praeciderit. Eadem opinor omnia convenire. Neque enim, si maxime statuae
deiectae essent ego eas vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer,
civitatem tam gravem iudicasse statuas C. Verris demoliendas. Hoc mihi Metellus
non eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo
iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libeto
iudicio uti liceret, vos rogarem ut coniecturam faceretis qualem in bis rebus
in me L. Metelluni fuisse putaretis, in quibus obesse mihi posset, cum in hac
re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non
irascor neque ei suam vacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil
malitiose neque consulto fecisse videatur.
[165] Iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam
voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam
et coactam. Quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas
HS viciens coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum est
quantum odium in te aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. In quo
quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.
[166] "Oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci." At hi
quidem acerrimi inimici sunt. "Inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum
commoda ac iura defendi." At socii in hostium numero sese abs te habitos
queruntur. "Aratores inimici sunt propter decumas." Quid? qui agros
immunis liberosque arant, cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur
Segestani, cur Halicyenses? Quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem
proferre possum qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? Ut,
etiamsi causas cur te oderint non possim dicere,tamen illud dicendum putem,
quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque odio esse oportere.
[167] An hoc dicere audebis, utrum de te aratores, utrum negotiatores, utrum
denique Siculi universi bene existiment, aut quo modo existiment, ad rem id non
pertinere? Neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias licebit; eripiunt enim
tibi istam orationem statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem
venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum tuorum animos
accusatorumque tardares.
[168] Quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te auderet, cum
videret statuas ab negotiatoribus, ab aratoribus, a communi Siciliae positas? Quod
est aliud in illa provincia genus hominum? Nullum. Ergo ab universa provincia,
generatimque a singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. Quis
hunc attingere audeat? Potes igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum,
negotiatorum, Siculorumque omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum
inscriptione oppositis omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse
exstinguere? an, quorum tu auctoritate statuas cohonestare tuas conatus es,
eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero?
[169] Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te
aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia
perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti. Etenim rem totam,
iudices, breviter cognoscite. In scriptura Siciliae pro magistro est quidam L.
Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse
arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum
praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam
iam venerat consuetudinem in vendendis istius decretis et iudiciis
transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;
[170] hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iis qui ab isto aliquid
mercabantur faenori dabat. Ea autem faeneratio erat eius modi, iudices, ut
etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iis expensas
quibuscum contrahebat, eas aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti
ipsi referebat acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis
suo nomine faenerabatur.
[171] Hic primo Carpinatius, antequam in istius familiaritatem tantam
pervenisset, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat;
Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque istius
permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio Syracusis
erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat. Ita factum
est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferte
possemus.
[172] Verum accidit ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine,
praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de
istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. Etenim cum iste
omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille
etiam plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane
exstingueret. Ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad
eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratias agerent, facturos se si
quid imperasset studiose pollicerentur. Itaque socii fecerunt vetere instituto
publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod sua
interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt,
Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.
[173] Iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno
opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius
societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris
sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere posset. Itaque ille
multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. Statuunt illi atque
decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur,
operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
[174] Si ostendo hoc decrevisse decumanos, si planum facio hoc decreto
remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne magis rem iudicatam
adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? At quorum iudicio
condemnatum! Nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant arbitrantur
res iudicare oportere; quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus,
ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri
loco profecto, sed nobilissimo promulgatam videmus;
[175] decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas
de medio litteras censuerunt. Habeo ex iis qui adfuerunt quos producam, quibus
hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos principes
equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius qui legem promulgavit
oratio et causa nititur. Venient in medium, dicent quid statuerint; profecto,
si recte homines novi, non mentientur; litteras enim communis de medio removere
potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt. Ergo equites Romani,
qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari noluerunt: vos nunc
utrum illorum iudicium an voluntatem sequi malitis, considerate.
[176] At vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid
sociorum voluntas adiuvet. Dicam paulo promptius; neque enim iam vereor ne quis
hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. Si istas litteras non
decreto decumanorum magistri removissent, tantum possem in te dicere quantum in
litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi
licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum velit. Dico te
maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem,
plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia,
magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus
quod portorium non esset darum, litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in
portu operas daret.
[177] Satisne magnum crimen hoc videtur? Nullum, opinor, maius. Qui defendet
Hortensius? Postulabit ut litteras Canulei proferam. Crimen eius modi nisi
litteris confirmetur inane esse dicet. Clamabo litteras remotas esse de medio,
decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. Aut hoc
contendat numquam esse factum, aut omnia tela excipiat necesse est. Negas esse
factum. Placet ista mihi defensio, descendo; aequa enim contentio, aequum
certamen proponitur. Producam testis, et producam pluris eodem tempore; quoniam
tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sint; cum interrogabuntur,
obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam
communi inter se conscientia.
[178] Si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, num poteris
dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? Non modo
id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum quantum ego dicam
non fuisse. Ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum
paulo ante dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur, et iudici libera
potestas ad credendum.
[179] Quod cum ita sit, nihil fingam tamen. Meminero me non sumpsisse quem
accusarem, sed recepisse quos defenderem; vos ex me causam non a me prolatam,
sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae
cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter euero, populo Romano si
nullius vim, nullius potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque
honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne minimum quidem
de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero.
[180] Quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod
laetere habes. Multa enim quae scio a te esse commissa, quod aut nimium turpia
aut parum credibilia sunt, praetermittam. Tantum agam de hoc toto nomine
societatis. Ut iam scire possis, quaeram decretumne sit. Cum id invenero,
quaeram remotaene sint litterae. Cum id quoque constabit, vos iam hoc me tacito
intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romani nunc idem
in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae
istius furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas scirent esse. Quem
igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo
benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla
via aut ratione absolvi potest?
[181] Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis sunt, omnia
ita condita fuisse atque ita abdita latuisse videantur ut haec diligentia, quam
ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare, nihil adsequi
potuerit — quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa sunt,
iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri videbitis. Nam quod in
publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum
ordinem observo, satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque
cognosse.
[182] Itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui
rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; dein quaesivi, quod
erat inventu facillimum, qui per eos annos magistri illius societatis fuissent,
apud quos tabulae fuissent. Sciebam enim hanc magistrorum qui tabulas haberent
consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum
ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium, equitem Romanum, virum primarium,
quem reperiebam magistrum fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat,
primum veni. Sane homini praeter opinionem improviso incidi. Scrutatus sum quae
potui et quaesivi omnia: inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis
ex portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio mensuum complurium rerum
exportatarum istius nomine sine portorio: itaque obsignavi statim.
[183] Non erat haec ex eodem genere quod ego maxime genus ex sociorum
litteris reperire cupiebam. verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi
exempli causa proferre possem. Sed tamen quicquid erit in his libellis,
quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex
hoc coniecturam facere debebitis. Recita mihi, quaeso, hunc primum libellum,
deinde illum alterum. LIBELLI CANULEIANI. Non quaero unde cccc amphoras mellis
habueris, unde tantum Melitensium, unde L tricliniorum lectos, unde tot
candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi
opus fuerit, id quaero. Omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam
amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?
[184] Et cum haec paucorum mensuum ratio in his libellis sit, facite ut
vobis trienni totius veniat in mentem. Sic contendo, ex his parvis libellis
apud unum magistrum societatis repertis vos iam coniectura adsequi posse cuius
modi praedo iste in illa provincia fuerit, quam multas cupiditates, quam
varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum numeratam, verum
etiam in huiusce modi rebus positam confecerit; quae vobis alio loco planius
explicabuntur.
[185] Nunc hoc attendite. His exportationibus quae recitatae sunt scribit HS
Lx socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis. Pauculis igitur mensibus,
ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta praetoris, quae essent HS XX
CC, ex uno oppido solo exportata sunt. Cogitate nunc — cum illa Sicilia sit,
hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat —, quid ex ceteris locis
exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis,
quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem
iste sibi locum maxime tutum esse arbitrabatur, ubi animo semper soluto
liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut
diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret. His inventis
libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes
intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.
[186] Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste
nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur. Inspiciebamus
Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis
nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri
dedissent; quod erit vobis luce clarius, iudices, tum cum eos ipsos produxero
qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo,
pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam
mensibus convenire.
[187] Cum haec maxime cognosceremus et in manibus tabulas haberemus, repente
aspicimus lituras eius modi quasi quaedam vulnera tabularum recentia. Statim
suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. Erant
acceptae pecuniae C. VERRUCIO C. E, sic tamen ut usque ad alterum R litterae
constarent integrae, reliquae omnes essent in litura; alterum, tertium,
quartum, permulta erant eiusdem modi nomina. Cum manifesta res flagitiosa
litura tabularum atque insignis turpitudo teneretur, quaerere incipimus de
Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem haberet. Haerere
homo, versari, rubere. Quod lege excipiuntur tabulae publicanorum quo minus
Romam deportentur, ut res quam maxime clara et testata esse posset, in ius ad
Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum defero. Fit maximus
consursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto praetore societas ac
faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam in tabulis teneretur.
[188] Rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse sociorum; in his
tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc
perspicere ex consulum mensuumque ratione, hunc Verrucium neque ante adventum
C. Verris neque post decessionem quicquam cum Carpinatio rationis habuisse;
postulo ut mihi respondeat qui sit is Verrucius, mercator an negotiator an
arator an pecuarius, in Sicilia sit an iam decesserit. Clamare omnes ex
conventu neminem umquam in Sicilia fuisse Verrucium. Ego instare ut mihi
responderet quis esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis qui
tabulas conficeret semper in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset.
[189] Atque haec postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea
mihi responderet invitus, sed ut omnibus istius furta, illius flagitium,
utriusque audacia perspicua esse posset. Itaque illum in iure metu
conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix vivum relinquo, tabulas in
foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo ex conventu
viri primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et expressae de tabulis in
libros transferuntur.
[190] Haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab
hominibus honestissimis obsignata sunt. Si Carpinatius mihi tum respondere
noluit, responde tu mihi nunc, Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem
Verrucium putes. Fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse
et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua provincia
non cognoveris. Atque adeo, ne hoc aut longius aut obscurius esse possit,
procedite in medium atque explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut
omnes mortales istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre
possint.
[191] Liber explicetur. Videtis Verrucium? videtis primas litteras integras?
videtis extremam partem nominis, codam illam Verrinam tamquam in luto demersam
esse in litura? Sie habent se tabulae, iudices, ut videtis. Quid exspectatis,
quid quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? Nam aut
exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. Laudantur
oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod
copiose reorum causas defendere solerent: nimirum illi non ingenio solum bis
patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. Nemo enim tum ita peccabat ut
defensioni locum non relinqueret; nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars
summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato tenebatur ut,
cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.
[192] Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis
laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum libidinosissimum
nequissimumque defendit. An ab hac eius infamia nequitia vestros animos in
aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? At homo inertior, ignavior,
magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest. At
mores commodi. Quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? At haec sine
cuiusquam malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? In
hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum,
opinor, Hortensi: ad causam non accederent neque in alterius impudentia sui
pudoris existimationem amitterent. Liberi enim ad causas solutique veniebant,
neque committebant ut, si impudentes in defendendo esse noluissent, ingrati in
deserendo existimarentur.
Actionis in C. Verrem secundae
Liber tertius
[1] Omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi
iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere
debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sed quantum in omnem vitam
negoti suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi dicunt innocentiae continentiae
virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si
id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi.
[2] Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata
reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab religione offici
declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac
diligendus est, quod non solum ab re publica civem improbum removet, verum
etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi
voluntate virtutis atque offici, sed etiam vi quadam magis necessaria recte sit
honesteque vivendum.
[3] Itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo, L.
Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod
C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum
voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis
arbitrabatur. Atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac
cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio sed ineunte aetate
susceperat, <cum> minus etiam praecipitur eorum virtus et
integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate
descendunt. Illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit
eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos
qui iam et quid facere et quantum iudicare possemus ostendimus, nisi facile
cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam
licentiam libertatemque vivendi.
[4] Atque ego hoc plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt, — si onus
est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate: verum tamen ego hoc
amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus ut his abstineant
maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint. Furem aliquem aut rapacem
accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. Maleficum
quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut
inhumanior fuisse videare. Corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne
quod in vita vesti gium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in
altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non modo accusator, sed ne
obiurgator quidem ferendus est is qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo
ipse reprehenditur.
[5] Ego in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito nefarioque
esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non
in istius unius vita perspicere possitis. Ergo in isto reo legem hanc mihi,
iudices, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus,
sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis,
dissimillimus esse ac semper fuisse videar. Patior, non moleste fero, iudices,
eam vitam quae mihi sua sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et
condicione necessariam quoque futuram.
[6] Et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut
qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei
necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. An tu maiores
ullas inimicitias putas esse quam contrarias homi num sententias ac
dissimilitudines studiorum ac voluntatum? Fidem sanctissimam in vita qui putat,
potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis,
pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere,
oppugnare ausus sit? Pudorem ac pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius
cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? Qui
religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui
ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? Qui iure
aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet
varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis
provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione
Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura
ac liberta tem sanctam apud omnis haberi velit, is non tibi plus etiam quam
inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium
Romanorum supplicia fixas recordetur?
[7] An si qua in re contra rem meam decrevisset aliquid iniuria, iure ei me
inimicum esse arbitrarere: cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem
utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus
Romanus infestus est? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro
voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam. Quid? illa quae
leviora videntur esse non cuiusvis animum possunt movere, quod ad tuam ipsius
amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum istius
habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas? Odistis
hominum novorum industriam, despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis,
ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!
[8] Ita credo: si non virtute, non industria, non innocentia, non pudore,
non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate eius delectamini. Nihil
eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine tum singulari
stultitia atque inhumanitate oblita. Huic homini si cuius domus patet, utrum ea
patere an hiare ac poscere aliquid videtur? Hunc vestri ianitores, hunc cubicularii
diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque amant; hic cum venit
extra ordinem vocatur; hic solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi
homines excluduntur. Ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita
vixerint ut sine vestro praesidio salvi esse non possint.
[9] Quid? hoc cuiquam ferendum putas esse, nos ita vivere in pecunia tenui
ut prorsus nihil adquirere velimus, ut dignitatem nostram populique Romani
beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique ereptis
impune eludentem circumfluere atque abundare? huius argento dominia vestra,
huius signis et tabulis forum comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro
Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis
ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut pluris hic sociorum urbis quam
ille hostium spoliasse videatur, pluris hic villas ornamentis fanorum quam ille
fana spoliis hostium ornasse? Et is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri
libentius suo periculo vestris cupiditatibus serviant?
[10] Verum haec et dicentur alio loco et dicta sunt: nunc proficiscemur ad
reliqua, si pauca ante fuerimus a vobis, iudices, deprecati. Superiore omni
oratione perattentos vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum. Sed
multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in his omnibus
quae antea dicta sunt erat quaedam ex ipsa varietate ac novitate rerum et
criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae
magnitudine iniuriae et re criminibus ceteris antecellet, iucunditatis in
agendo et varietatis minus habebit. Vestra autem auctoritate et prudentia
dignissimum est, iudices, in audiendi diligentia non minus religioni tribuere
quam voluptati.
[11] In hac causa frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos
de rebus fortunisque Siculorum omnium, de civium Romanorum qui arant in Sicilia
bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque populi Romani
cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis videbuntur, quam varie et
quam copiose dicantur exspectare nolite. Neminem vestrum praeterit, iudices,
omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda populi
Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; nam ceteris rebus
adiuvamur ex illa provincia,
[12] hac vero alimur ac sustinemur. Ea causa tripertita, iudices, erit in
accusatione; primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento,
postremo de aestimato. Inter Siciliam ceterasque provincias, iudices, in
agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal
est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi
victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut
Asiae lege Sempronia: Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimus ut
eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione
[13] populo Romano parerent qua suis antea paruissent. Perpaucae Siciliae
civitates sunt bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset
publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus
locari solet. Foederatae civitates duae sunt, quarum decumae venire non
soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes
[civitates] ac liberae, Centuripina, Halaesina, Segestana, Halicyensis,
Panhormitana; praeterea omnis ager Siciliae civitatum decumanus est, itemque
ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum voluntate et institutis fuit.
[14] Videte nunc maiorum sapien tiam, qui cum Siciliam tam opportunum
subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos
tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum
imponerent, sed ne legem quidem venditionis decumarum neve vendundi aut tempus
aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut
lege Hieronica venderent. Voluerunt eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque
animos non modo lege nova sed ne nomine quidem legis novo commoveri.
[15] Itaque decumas lege Hieronica semper vendundas censuerunt, ut iis iucundior
esset muneris illius functio, si eius regis qui Siculis carissimus fuit non
solum instituta commutato imperio, verum etiam nomen maneret. Hoc iure ante
Verrem praetorem Siculi semper usi sunt: hic primus instituta omnium,
consuetudinem a maioribus traditam, condicionem amicitiae, ius societatis
convellere et commutare ausus est.
[16] Qua in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re tam vetere, tam
usitata quicquam novi feceris. Ingenio aliquid adsecutus es? Tot homines
sapientissimos et clarissimos, qui illam provinciam ante te tenuerunt,
prudentia consilioque vicisti? Est tuum, est ingeni diligentiaeque tuae: do hoc
tibi et concedo. Scio te Romae, cum praetor esses, edicto tuo possessiones
hereditatum a liberis ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad
libidinem tuam transtulisse; scio te edicta superiorum omnium correxisse et
possessiones hereditatum non secundum eos qui proferrent, sed secundum eos qui
dicerent testamentum factum dedisse; easque res novas abs te prolatas et inventas
magno tibi quaestui fuisse scio; eundemque te memini censorias quoque leges in
sartis tectis exigendis tollere et commutare, ne is redimeret cuia res esset,
ne pupillo tutores propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus
everteretur; exiguam diem praefinire operi qua ceteros ab negotio excluderes,
ipse in tuo redemptore nullam certam diem observares.
[17] Quam ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in
edictis praetoriis, in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum, — non,
inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte iniussu populi sine
senatus auctoritate iura provinciae Siciliae mutaveris, id reprehendo, id
accuso.
[18] L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei
decumas et frugum minutarum, quas ante quaestores in Sicilia vendere
consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent.
Cum locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent
neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. Contra dixit is qui casu
tum Romae fuit, tuus hospes, Verres, — hospes, inquam, et familiaris tuus, —
Sthenius hic Thermitanus. Consules causam cognorunt; cum viros primarios atque
amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia
pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.
[19] Itane vero? Prudentissimi viri summa auctoritate praediti, quibus
senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat
populusque Romanus idem iusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione
vectigalium nomen Hieronicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili,
nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum
maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totam Hieronicam legem
sustulisti?
[20] At quam legem corrigit, iudices, atque adeo totam tollit! Acutissime ac
diligentissime scriptam, quae lex omnibus custodiis subiectum aratorem decumano
tradidit, ut neque in segetibus neque in areis neque in horreis neque in
amovendo neque in exportando frumento grano uno posset arator sine maxima poena
fraudare decumanum. Scripta lex ita diligenter est ut eum scripsisse appareat
qui alia vectigalia non haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum;
qua lege Siculis tamen arare expediret; nam ita diligenter constituta sunt iura
decumano ut tamen ab invito aratore plus decuma non possit auferri.
[21] Cum haec essent ita constituta, Verres tot annis atque adeo saeculis tot
inventus est qui haec non commutaret sed everteret, eaque quae iam diu ad salutem
sociorum utilitatemque rei publicae composita comparataque essent ad suos
improbissimos quaestus converteret; qui primum certos instituerit nomine
decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos
ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut eam
multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.
[22] Eorum omnium qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius,
quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum
querimonias audivistis. Aspicite, iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea
contumacia quam hic in perditis rebus retinet illos eius spiritus Siciliensis
quos fuisse putetis [cogitate ac] recordamini. Hic est Apronius quem in
provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, et cum
ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui
simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non
ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit.
[23] Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis,
aliquem qui in omnibus isti rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines
esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed corpore atque
ore significat, immensa aliqua vorago est aut gurges vitiorum turpitudinumque
omnium. Hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in
impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo
coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus,
isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre
vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem
quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni
taeterrimus oris et corporis, — quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre
possent, — uni isti suavis et iucundus videretur. Ille erat in tribunali
proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante
praetextato praetoris filio saltare in convivio nudus coeperat.
[24] Hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunas aratorum
vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati
fidelissimos socios optimosque civis scitote hoc praetore traditos, iudices,
atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tota Hieronica lege, quem ad
modum antea dixi, reiecta ac repudiata.
[25] Primum edictum, iudices, audite praeclarum: Quantum decumanus edidisset
aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur.
Quo modo? Quantum poposcerit Apronius, dato. Quid est hoc? utrum praetoris
institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni?
Ego tantundem dabo quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. Quid
omne? plus immo etiam, inquit, si volet. Quid tum? quid censes? Aut dabis aut
contra edictum fecisse damnabere. Per deos immortalis, quid est hoc? veri enim
simile non est.
[26] Sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire
putetis, tamen hoc vobis falsum videri. Ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret,
tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem
verbis recitare possem, sicuti faciam. Da, quaeso, scribae, recitet ex codice
professionem. Recita. Edictvm de professione. Negat me recitare totum; nam id
significare nutu videtur. Quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et
miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam
debitum sit, in octu plum iudicium daturum. Nihil mihi placet praetermitti;
recita hoc quoque quod postulat totum. Recita. Edictvm de ivdicio in octvplvm.
Iudicio ut arator decumanum persequatur? Miserum atque iniquum! Ex agro homines
traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum ad insolitam
litem atque iudicium?
[27] Cum omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae
Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt — cum in his, inquam,
rebus omnibus publicanus petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor
soleat esse, tu de optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc
est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus aliis essent contraria?
Vtrum est aequius, decumanum petere an aratorem repetere? iudicium integra re
an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit licitus
possidere? Quid? qui singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt, —
quo in numero magnus ante te praetorem numerus ac magna multitudo Siculorum
fuit, — quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent
arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore
videlicet aequo iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio
persequantur?
[28] Verum esto: reperietur aliqui fortis et experiens arator, qui, cum
tantum dederit decumano quantum ille deberi dixerit, iudicio repetat et poenam
octupli persequatur: exspecto vim edicti, severitatem praetoris: faveo aratori,
cupio octupli damnari Apronium. Quid tandem postulat arator? nihil nisi ex edicto
iudicium in octuplum. Quid Apronius? non recusat. Quid praetor? iubet
recuperatores reicere. 'Decurias scribamus.' Quas decurias? 'de cohorte mea
reicies,' inquit. 'Quid? ista cohors quorum hominum est?' Volusi haruspicis et
Corneli medici et horum canum quos tribunal meum vides lambere; nam de conventu
nullum umquam iudicem nec recuperatorem dedit; iniquos decumanis aiebat omnis
esse qui ullam agri glebam possiderent. Veniendum erat ad eos contra Apronium
qui nondum Aproniani convivi crapulam exhalassent. O praeclarum et
commemorandum iudicium! o severum edictum! o tutum perfugium aratorum!
[29] Atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi
istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. Ecquem putatis
decumanum, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset
auferret, plus quam deberetur poposcisse? Considerate cum vestris animis vosmet
ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritia sed etiam imprudentia
accidere potuerit. Multos necesse est. At ego omnis dico plus, ac multo plus,
quam decumam abstulisse. Cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli
damnatus sit. Damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum
sit. Nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo
decumanorum qui grano amplius sibi quam deberetur deberi professus esset. Immo
vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus
autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium
reperietur.
[30] Quid est hoc? Tot viri fortes honesti gratiosi, tot Siculi, tot equites
Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo laesi poenam octupli sine ulla
dubitatione commissam non persequebantur? Quae causa, quae ratio est? una illa,
iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et inrisos ab iudicio
discessuros videbant. Etenim quod esset iudicium, cum ex Verris turpissimo
flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine adsedissent adseculae
istius, non a patre ei traditi sed a meretricula commendati?
[31] Ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab Apronio
relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; conferrent
viri boni capita, de comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si
quas a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur. Surrexisset
Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac
pulveris, sed unguentis oblitus, vino vigiliisque languidus; omnia primo motu
ac spiritu suo vini unguenti corporis odore complesset. Dixisset haec quae
volgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed bona fortunasque aratorum, non
se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum.
Quae cum dixisset, illi viri optimi de cohorte istius recuperatores non de
absolvendo Apronio deliberarent, sed quaererent ecquo modo petitorem ipsum
Apronio con demnare possent.
[32] Hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum
Apronio permisisses, ut quantum vellet posceret, quantum poposcisset auferret,
hoc tibi defensionis ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum
recuperatores daturum in octuplum? Si mehercule ex omni copia conventus
Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominum, faceres potestatem
aratori non modo reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen hoc novum
genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnis fructus publicano
tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite
atque iudicio.
[33] Cum vero verbo iudicium sit in edicto, re quidem vera tuorum comitum,
hominum nequissimorum, conlusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo
procuratoribus, tamen audes ullius mentionem iudici facere? praesertim cum id
non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis
aratorum iniuriisque decumanorum nullum ex isto praeclaro edicto non modo
factum sed ne postulatum quidem iudicium invenitur.
[34] Erit tamen in aratores lenior quam videtur. Nam qui in decumanos
octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in
quadruplum daturum. Quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum
fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! Edixit ut, quod decumanus
edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. Quid
est reliqui iudici quod in aratorem dari possit? 'Non malum est,' inquit, 'esse
istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat
reliquus metus iudici sit.' Si iudicio vis a me exigere, remove Siculum
magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? Quis porro erit quin
malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruplo
condemnari?
[35] Illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum
quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores
daturum. Primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert,
et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde
ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? Deinde in hoc homo
luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, Si vter volet,
recvperatores dabo. Quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed
utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet,' nihil interest;
arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.
[36] Quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit?
Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se
plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis
frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. Ferebat hanc
quoque iniquitatem Septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur,
cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut ante
Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent.
[37] Hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis
perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum ius retinere
se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis
praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. Attendite enim cuius modi
edicta sint. Ne tollat, inquit, ex area, nisi erit pactvs. Satis haec magna vis
est ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere.
At ista vis Septicium et non nullos Septici similis non coercet, qui ita
dicunt, 'Non tollam potius quam paciscar.' His hoc opponitur, 'Deportatum
habeas ante Kalendas Sextilis.' Deportabo igitur. 'Nisi pactus eris, non
commovebis.' Sic deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area:
prohibitio tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non
voluntatem.[38] Iam vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum
contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra omnia iura Siculorum, quae
habent a senatu populoque Romano, ne quis extra suum forum vadimonium
promittere cogatur. Statuit iste ut arator decumano quo vellet decu manus
vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usque Lilybaeum
aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet.
Quamquam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, quod edixerat
ut aratores iugera sationum suarum profite rentur. Quae res cum ad pactiones
iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, neque ad ullam utilitatem rei publicae
pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inciderent quos vellet
Apronius.
[39] Vt enim quisque contra voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de
professione iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis frumenti
numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae sunt; non quo iugerum numerum vere
profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi
esse posset? sed causa erat iudici postulandi quod ex edicto professus non
esset. Iudicium autem quod fuerit isto praetore, si quae cohors et qui
comitatus fuerit meministis, scire debetis. Quid igitur est quod ex hac
iniquitate novorum edictorum intellegi velim, iudices? Iniuriamne factam
sociis? at videtis. Auctoritatem superiorum repudiatam? non audebit negare.
[40] Tantum Apronium isto praetore potuisse? confiteatur necesse est. Sed
vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas ex
hisce rebus pecunias ceperit. Docebo cepisse maximas, omnisque eas iniquitates
de quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincam, si prius illud
propugnaculum quo contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius
deiecero. 'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' Quid ais? an tu decumas, homo
audacissime atque amentissime, vendidisti? Tu partis eas quas te senatus
populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque
aratorum omnis vendidisti? Si palam praeco iussu tuo praedicasset non decumas
frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad
dimidias partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas,
cuinam mirum videretur? Quid? si praeco decumas pronuntiavit, re vera, — hoc
est lege, edicto, condicione, — plus etiam quam dimidiae venierunt, tamen hoc
tibi praeclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat
vendidisse? Pluris decumas vendidisti quam ceteri.
[41] Quibus rebus id adsecutus es? innocentia? Aspice aedem Castoris;
deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. Diligentia? Codicis lituras tui
contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicere diligentem.
Ingenio? Qui testis interrogare priore actione nolueris et iis tacitus os tuum
praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. Quare
igitur id quod ais adsecutus es? Magna est laus si superiores consilio vicisti,
posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. Tibi fortasse idoneus
fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac
principem imitabuntur omnes.
[42] Quis arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se
adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter
paucos qui propter societatem furtorum tuorum nihil omnino dederunt? Vide inter
importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. Senatus cum temporibus
rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut
pro his decumis pecunia solvatur aratoribus, ut, quod plus sumitur quam
debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto,
sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te
fecisse arbitrare si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q.
Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus, qui ab aequitate, ab lege, ab
institutis non recesserunt?
[43] An tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda, salus provinciae,
commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatem fuit neglegenda?
Cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex
Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret,
quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo Romano nescio quid te praetore ad
decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. Successit tibi
L. Metellus. Tu innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? Tibi
enim consulatus quaere batur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur.
Multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te
vendiderunt. Quaero, si ipse excogitare non potuerat quem ad modum quam plurimo
venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat,
ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque
institutis uteretur?
[44] Ille vero tum se minime Metellum fore putavit si te ulla in re imitatus
esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi
in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitates miserit,
per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. In beneficio praetor hoc petit
aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum,
hoc est in omni ratione decumarum nihil istius simile facturum. Atque haec non
cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteras
ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum ex
provincia Sicilia nullum haberemus.
[45] Cognoscite Metelli litteras. Recita. Epistvla L. Metelli. Hae litterae,
iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti
hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si
Metellus hanc epistulam non misisset. Quid? Metello divinitus hoc venit in
mentem an ab Siculis, qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque
Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae
patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum consulem designatum, ceterosque illius
provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices,
nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in
bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. Tanta vis erat
iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare
et conqueri mallent.
[46] Quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset
Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi potuit;
diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam
sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. Non mehercule augendi
criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi oculis animoque sensum,
hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.
[47] Nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa
est ut eae terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est.
Quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita
vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere
dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus,
Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut non solum
iugorum sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui
solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus
Leontinus, — cuius antea species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae
caritatem non vererere, — sic erat deformis atque horridus ut in uberrima
Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam
superior annus, proximus vero funditus everterat.
[48] Tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate,
in tanta acerbitate, in tot ac tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum
rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis
agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem
quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis habere cum
dices te pluris quam ceteros decumas vendidisse? Quasi vero aut populus Romanus
hoc voluerit aut senatus hoc tibi mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas
decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae
populum Romanum privares, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam
decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo Romano meritus
viderere. Atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda,
quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret,
acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctori tatem
repudiarit.
[49] Magno tu decumas vendidisti. Quid? si doceo te non minus domum tuam
avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio tua,
cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac populo Romano
miseris? Quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam
populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam
iactaturum et populo se ac coronae daturum? Haec vos antea, iudices, audistis,
verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium.
Cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul
illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia
sua pericula redem pturum esse dicebat.
[50] Audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum quin saepe
audierit socios istius fuisse decumanos. Nihil aliud arbitror falso in istum
esse dictum ab iis qui male de isto existimarint, nisi hoc. Nam socii putandi
sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis
istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos, — quod isto praetore fuit
novum genus publicanorum, — ceterosque decumanos procuratores istius quaestus
et administros rapinarum fuisse dico.
[51] 'Quo modo hoc doces?' Quo modo ex illa locatione columnarum docui istum
esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. Quis
enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum
vituperatione sine quaestu? Pergam atque insequar longius. Iniqua lege
vendebas, quo pluris venderes. Cur addictis iam et venditis decumis, cum iam ad
summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque
ex tempore nova nascebantur edicta? Nam ut vadimonium decumano, quocumque is
vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut
ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet, haec omnia iam venditis
decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in
vendundo essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia
praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti.
[52] Illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu,
tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum
neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum,
ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione
tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac
diripi? Profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te
totam abalienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi
inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae
pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.
[53] Etenim quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum
expromere, singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est,
genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite. Nympho est Centuripinus, homo
gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. Is cum
arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille
est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento
tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes
relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto
eiectis veniret. Fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo praeclaro,
quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum
iugerum professum esse.
[54] Nympho cum se vellet aequo iudicio defendere, dat iste viros optimos
recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui
in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum Dianae templum fuit,
et haruspicem Volusium et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit
condemnatur. Quanti fortasse quaeritis. Nulla erat edicti poena certa: frumenti
eius omnis quod in areis esset. Sic Apronius decumanus non decumam debitam, non
frumentum remotum atque celatum, sed tritici vii milia medimnum ex Nymphonis
arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.
[55] Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono
locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro
profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum
professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. Dabat
iste iudicium, Si pareret ivgera eivs fvndi plvra esse qvam colonvs esset
professvs, tum uti Xeno damnaretur. Dicebat ille non modo se non arasse, id
quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris esse;
eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. Defendebat Xenonem homo summo
splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. Iste nihilo minus
iudicium HS iccc dabat. Ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi
parari videbat, tamen iudicium se accepturum esse dicebat. Tum iste maxima voce
Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur hominem ut adservent; cum
iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait, se non putare illum, si
propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. Hac
ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.
[56] Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. Ei cum pro
iugeribus quinquaginta medimna dcc decumae imperarentur, quod recusabat, domum
ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum
introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. Ibi cum
pugnis et calcibus concisus esset, qui dcc medimnis decidere noluisset, mille
promisit. Eubulidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate
domi suae, tum etiam pecunia princeps. Huic homini, iudices, honestissimae
civitatis honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam vitae et sanguinis
tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus
est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed quantum cogeretur.
[57] Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris
tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam
quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne
instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. Postea cum ad eum
Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem
corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae
in foro. Tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum
urbe ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni tulit.
[58] Genera iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus
profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. Vos ante oculos
animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones,
huius importunitatem, Aproni regnum proponite. Contempsit Siculos; non duxit
homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias
leviter laturos existimavit.
[59] Esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen,
cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum
voluntati et gratiae deditus fuit. Iste civis Romanos? At nullis inimicior aut
infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis,
crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis
in eos ac benivolentiae suae voluit esse, — mitto, inquam, haec omnia atque in
aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in
arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex
ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt.
[60] Verum haec, quoniam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse
aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae
non viri fortes ac magno et libero animo adfecti ferenda arbitrentur. Quid si
equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus
ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? Quid exspectatis,
quid amplius a me dicendum putatis? An id agendum ut eo celerius de isto
transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod ego illi iam in Sicilia
pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem,
summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q.
Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia
libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque
prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum atque
adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem eius depectus est.
[61] Nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam, equite Ro mano spectato
atque honesto? Clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque
notissima. Qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris
esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se
decumanis plus quam deberet non daturum. Refertur eius sermo ad Apronium. Enim
vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus
audisse. Mittit ad hominem Venerios. Hoc quoque attendite, apparitores a praetore
adsignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum
decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. Adducitur a Veneriis atque
adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palaestra redisset, et in
triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. Statuitur Lollius in illo
tempestivo gladiatorum convivio.
[62] Non meher cule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo
audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis
meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. Statuitur,
ut dico, eques Romanus annos prope lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea
Apronius caput atque os suum unguento confricaret. 'Quid est, Lolli?' inquit;
'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' Homo quid ageret, taceret
responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus
nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et
moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos
Lolli haec omnia ferebant. Ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi
forte existimatis eum in vino ac lu<do> non risisse qui nunc in
periculo atque exitio suo risum tenere non possit. Ne multa, iudices: his
contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.
[63] Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non
potuit. Quid opus est Lollio? Nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs
te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet audire. M.
Lollius, filius eius, adulescens le ctissimus, praesto est: huius verba
audietis. Nam Q. Lollius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et
bonus et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque commotus
in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. Cuius mortis causam
fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus
quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. Iste porro non dubitabat
quin is, qui alium antea studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto
esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico dolore commotus.
[64] Iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra
antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam videtis quam ob
causam Sicilia, tot hominum antea furta rapinas iniquitates ignominiasque
perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus
iniuriarum contumeliarumque perferre? Iam omnes intellegunt cur universa
provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae
perseverantiae nulla ratione eripi possit. Tot iudiciis interfuistis, tot
homines nocentis et improbos accusatos et vestra et supe riorum memoria scitis
esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in
tanta audacia, in tanta impudentia esse versatum?
[65] Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum
civitates; publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni
iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites
Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad
eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. Haec tu,
omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires
cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo
tuo fieri pate rere atque concederes? Tantum apud te quaestus Aproni, tantum
eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam
animum tuum cura tuarum fortunarum cogitatioque tangeret?
[66] Cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non
solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona
sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. Videtis
pendere alios ex arbore, pulsari alios, <alios> autem verberari,
porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios
a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex
agris auferri ac diripi. Quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae
leges, iudicia? [socios fidelis, pro vincia suburbana.] Nonne omnia potius eius
modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset?
Non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum
insolentia consecuta. Privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem
ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum
audietis.
[67] Ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite.
Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem
locupletium summorumque aratorum. Eius agri decumas cum emisset idem Apronius,
Agyrium venit. Qui cum apparitoribus eo et vi ac minis venisset, poscere pecuniam
grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere
dicebat, sed accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere.
Sunt omnes Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed
homines et satis fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de
qua loquor, iudices.
[68] Itaque homini improbissimo respondent Agyri nenses sese decumas ei quem
ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim emisset, non
addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat. Statim, tamquam
coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris
pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius
evocantur. Veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent
contra edictum praetoris fecisse. Quaerebant, quid? Respondebat se ad
recuperatores esse dicturum. Iste aequissimus homo formidinem illam suam
miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum
minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio se passuros esse dicebant.
[69] Ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium
pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci
sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. Videbant Agyrinenses, quicquid
ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum:
condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones
pactionesque accedere. Quaerebant quae in verba recuperatores daret.
Respondebat, Si pareret adversvs edictvm fecisse; qua in re in iudicio dicturum
esse aiebat. Iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari
malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. Summittebat iste
Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. Pernegabant. 'Quid
ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant.
Tum iste clare omnibus audientibus, 'Qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad
necem caedetur.' Hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas
segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi
sine ignominia molestiaque discederent.
[70] Hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. Dicat licet Hortensius, si
volet, magno Verrem decumas vendidisse. Haec condicio fuit isto praetore
aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere
liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. Quantum Apronius
edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. Etiamne si plus edidisset quam
quantum natum esset? Etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere
debebant. At arator repetere poterat. Verum Artemidoro recuperatore. Quid si
minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? Iudicium in aratorem in
quadruplum. Ex quo iudicum numero? Ex cohorte praetoria praeclara hominum
honestissimorum. Quid amplius? Minus te iugerum professum esse dico:
recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. Ex quo numero? Ex eadem
cohorte. Quid erit extremum? Si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris, — nam
dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse? — virgis te ad
necem caedi necesse erit. His legibus, his condicionibus erit quisquam tam
stultus qui decumas venisse arbi tretur, qui aratori novem partis reliquas
factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque
habuisse bona possessiones fortunasque aratorum? Virgarum metu Agyrinenses quod
imperatum esset facturos se esse dixerunt.
[71] Accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos
intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem
decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. Imperat Agyrinensibus ut
decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. Si magno emerat, quoniam
tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti,
quare putabas emptori lucrum addi oportere? Esto, putabas: quam ob rem
imperabas ut adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te
lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri,
hoc est pecuniam dare? Quid tum?
[72] Apronio, deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. Putatote
Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur.
Imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum xxxiii. Quid
est hoc? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria
praetoris imperio donare Apronio cogitur. Tu magno decumas vendidisti, cum
tantum lucri decumano sit datum? Profecto, si pretium exquisisses diligenter
tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS dc postea. Magna praeda
videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re
necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus,
ab iudiciis petivisse.
[73] Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat
Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. Quid est hoc?
tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea
exiguntur ut probetur frumentum? An poterat non modo Apronius, sed quivis,
exercitui si metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area,
si vellet, admetiri licebat? Frumenti tantus numerus imperio tuo datur et
cogitur. Non est satis; nummi praeterea imperantur. Dantur. Parum est. Pro
decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. Ita ab una
civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum
xxxiii et praeterea HS lx. At haec obscura sunt? aut, si omnes homines velint,
obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus
inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi,
quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum
renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata
est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro
testimonio dixerunt!
[74] Cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum
civitatis. Recita. <Litterae pvblicae, testimonivm pvblicvm.>
Animadvertistis in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen
est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post
populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam
infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem
populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere
cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non
potest; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in
iniuria, tanta religio in testimonio. Verum non una te tantum, sed universae
similibus adflictae iniuriis et incommodis civi tates legationibus ac
testimoniis publicis persequuntur.
[75] Etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa
quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. At quorum hominum! summorum
aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et
consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare
debuisti. Primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium xviii. Atidius,
istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset
Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset,
coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium xxxviiiDCCC, cum decumae
venissent tritici modium xviii. Atque hoc tantum lucri coguntur dare publice
tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum
iniuriis profugissent.
[76] Anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium xxvdccc et
ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice
coactus est ei conferre lucri tritici modium xxi et accessionis HS # #. De
accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de
tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem
frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit? Anno tertio vero in hoc
agro consuetudine usus est regia. Solere aiunt reges barbaros Persarum ac
Syrorum pluris uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo:
haec civitas mulieri in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis.
Ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam
administros.
[77] Eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam
libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius
nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus
plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. Hic Aeschrio, Pipae
vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus.
Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium
libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se
efficere posse arbitrabantur. Supra adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne
praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. Addicitur medimnum viiic,
dimidio fere pluris quam superiore anno. Aratores funditus evertebantur, et eo
magis quod iam supe rioribus annis adflicti erant ac paene perditi. Intellexit
iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de
capite medimna dc, iubet in tabulas pro medimnum viiic referri viid. [78]
Hordei decumas eiusdem agri Docimus emerat. Hic est Docimus ad quem iste deduxerat
Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. Huius Tertiae
plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in
Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. Veniunt
Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum
improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant
tamen, cum cuperent, Apronium imitari; Siculi Siculos non tam pertimescebant.
Cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium
Syracusas. Eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum
dare quantum erat de capite demptum, tritici modium iiidc. Mulierculae
publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu
animum ad vectigalia redimenda transferret.
[79] Transactum putabant Herbitenses, cum iste, 'Quid? de hordeo,' inquit,
'et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' Atque hoc agebat in cubiculo,
iudices, atque in lecto suo. Negabant illi quicquam sibi esse mandatum. 'Non
audio: numerate HS. xii.' Quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim
cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum
inflammari ad perseverandum intellegebant. Ita civitas una sociorum atque amicorum
duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. Atque ego nunc
eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas
esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis
civis suos non redemerunt. Perditis enim iam et direptis aratorum bonis, haec
decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.
[80] Itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi
nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice
diceret, animadvertistis, iudices, gemitum populi Romani, cuius frequentia huic
causae numquam defuit. Qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud
quod praeterii non omnino relinquendum videtur. Nam, per deos immortalis, quod
de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam
audiendum videtur?
[81] Vnus adhuc fuit post Romam conditam, — di immortales faxint, ne sit
alter! — cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis,
L. Sulla. Hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam
retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non
dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. Eius
omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum
et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus
consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii
pecunias in aerarium referrent. Statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum
cui concesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum summas imminuere.
[82] Illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa
non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? Ille,
de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro
lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui
omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse
voluisti? In illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse
quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?
[83] Atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis
Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est
Tertiae, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS md, coegit Acestensis
a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio
cognoscite. Recita. <Testimonivm pvblicvm.> Audistis quanti decumas
acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc
quanti se vendidisse rettulerit. Lex decvmis vendvndis C. Verre pr. Hoc nomine
videtis tritici modium cic cic cic de capite esse dempta, quae cum de populi
Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae
mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici
dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas
commutavit? Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? Non
eripiet. Sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam
quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?
[84] Itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum: ad illam quam institui
causam frumenti ac decumarum revertar. Qui cum agros maximos et feracissimos
per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores
civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et
improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius
est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad
furta et flagitia uti solebat. Fit hic in terpres, homo levis atque egens,
repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici
medimnis dc. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio
coguntur lucri HS xxx. Per deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem,
tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna dc HS xxx lucri statim sua
voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum ii, an, cum magno decumas
vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?
[85] Sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex
ipsa civitate quid gestum sit? Recita testimonium publicum Liparensium, deinde
quem ad modum nummi Valentio sint dati. Testimonivm pvblicvm. Qvo modo solvtvm
sit, ex litteris pvblicis. Etiamne haec tam parva civitas, tam procul a manibus
tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita,
cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere
praedae tibi et quaestui fuit? Quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium
sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra
tamquam a mediterraneis exigebantur? Itaque qui tot annis agellos suos te
praetore redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te pretio imposito
redemerunt.
[86] Quid vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus
laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur
quam quantum omnino frumenti exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium
misisti, novum genus publicani. Cur hoc auctore non Romae quoque servi publici
ad vectigalia accedunt? Anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur
inviti; tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt.
Hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum
habet, nihil omnino peculi. Vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum
numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.
[87] Atque haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. Testimonivm
pvblicvm Tissensivm. Obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius
apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus
ipsi lucri auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt!
Haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas, ut servos Venerios
Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut
aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.
[88] Quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui
nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? Addicuntur decumae M.
Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus
numerare HS xxii. Quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio
sociorum? Si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat,
qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.
[89] Cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. Recita. Ex litteris
pvblicis. Quo senatus consulto erat hoc legato permissum? Nullo. Cur fecit?
Coactus est. Quis hoc dicit? Tota civitas. Recita testimonium publicum.
Testimonivm pvblicvm. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione
extortam esse pecuniam et Sex. Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis.
At Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis dccc vendidisses
Bariobali Venerio — cognoscite nomina publicanorum! — cogis eos plus lucri
addere quam quanti venierant, cum magno venissent. Dant Bariobali medimna
dcccl, HS md. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani
plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea
praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.
[90] Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P.
Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore
damnatus est, HS lii dare coacti sunt. Itane dissolute decumas vendidisti ut,
cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum iii, hoc est HS
xxxxv, lucri decumano HS lii darentur? At permagno decumas eius agri
vendidisti. Videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis
pecuniam ereptam.
[91] Quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis
habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med. venissent, HS xv dare
coacti sunt? Si id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra
venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam
captae et conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc
nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem,
servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles,
dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia
quaesita sit?
[92] Segestam item ad im munem civitatem Venerius Symmachus decumanus
immittitur. Is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta,
contra omnia iura, contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant
aratores. Audite lit teras quas ad Segestanos miserit. Litterae C. Verris. Hic
Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti
gratiosique cognoscite; in eodem enim genere sunt cetera.
[93] Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis.
Arabat is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est;
conductum habebat HS sex milibus. Pro decuma, cum pulsatus a Venerio esset, decidit
HS xvi et <medimnis> dcliiii. Id ex tabulis ipsius cognoscite.
Nomen Dioclis Panhormitani. Huic eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator,
homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum
coactus est dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani,
quaestui fuit?
[94] Hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem
sciebas, iudicare? Antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces
magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui in operis
erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac
liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum
obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque
fecissent. Retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis
diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab
universo ordine malo dignus iudicaretur:
[95] tu sic ordinem senatorium de spexisti, sic ad iniurias libidinesque
tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis
qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices
reicere ut illud non cogitares tamen, ad eiusdem ordinis homines te iudices
esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor
insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese despectos
dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. Quod mehercule, iudices, mihi non
mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem
pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.
[96] Spoliasti Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis. Vexasti
negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. Equites Romanos ad Aproni
iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? Quid?
cum senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'Cedo mihi
etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam
imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?'
[97] Neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis
nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. In C. Cassio,
clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul
esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas
haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre iusserit. Hunc
tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.
[98] Vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune
atque coniunctum. Multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa
pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est
hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae
circumflari posse videatur. In hac tam misera et iniqua condicione vitae ne hoc
quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro
ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?
[99] Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant
interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium
inciderent. Adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. Is liceri non destitit;
illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri
destiterunt. Addicitur Venuleio tritici medimnum viii milibus. Legatus
Posidorus renuntiat. Cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio
dantur, ne accedat, tritici mod. vii et praeterea HS ii: ex quo facile apparet
quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur. Cedo Thermitanorum
mihi litteras et testimonium. Tabvlae Thermitanorvm et testimonivm.
[100] Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis
exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS
xx. Recita et decretum de tributis et publicum testimonium. Senatvs consvltvm
de tribvto confervndo. Testimonivm Imacharensivm. Hennenses, cum decumae
venissent agri Hennensis med. viiicc, Apronio coacti sunt dare tritici modium
xviii et HS iii milia. Quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex
omni agro decumano. Nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit
oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores
eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut
aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo.
Actionis in C. Verrem secundae
Liber quartus
[1] Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici
eius, morbum et insaniam, ut Siculi, latrocinium; ego quo nomine appellem
nescio; rem vobis proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote. Genus
ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non magno opere quaeretis quo
id nomine appellandum putetis. Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere
provincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum
Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, quicquam ex auro
aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam
neque in tabula neque in textili quin conquisierit, inspexerit, quod placitum
sit abstulerit.
[2] Magnum videor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim
verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius
modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie
loqui. Etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in <hospitis>
quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum,
nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque
acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in
Sicilia reliquisse.
[3] Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae tibi una in amore
atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus
tuis? Facilius enim perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui
accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare improbissima
ratione esse praedatus. C. Heius est Mamertinus — omnes hoc mihi qui Messanam
accesserunt facile concedunt — omnibus rebus illa in civitate ornatissimus.
Huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris
hominibus apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius adventum
ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ
moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua
atque nuda est. [4] Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in aedibus a
maioribus traditum perantiquum, in quo signa pulcherrima quattuor summo
artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et
intellegentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat,
delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli; nimirum didici etiam,
dum in istum inquiro, artificum nomina. Idem, opinor, artifex eiusdem modi
Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur; nam
alia visendi causa nulla est. Atque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quae ad
aedem Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc
marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.
[5] Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis
e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. Is dicebatur esse
Myronis, ut opinor, et certe. Item ante hos deos erant arulae, quae cuivis
religionem sacrari significare possent. Erant aenea duo praeterea signa, non
maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus
sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus
sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum artificem — quem? quemnam?
recte admones — Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat,
haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non
domino magis ornamento quam civitati. [6] C. Claudius, cuius aedilitatem
magnificentissimam scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis
immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset Heiorum,
Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic
ipse diligens fuit ad reportandum. Nuper homines nobilis eius modi, iudices, —
sed quid dico 'nuper'? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et
basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum
non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique
reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum quadridui causa, per
simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.
[7] Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit;
nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus
ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit. Pro deum
hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? Quae
dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo venit quin
viserit. Tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello
fuerunt, tot homines cuiusque modi — non loquor de integris, innocentibus,
religiosis — tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam
vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam
poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum
auferet? nihil habere cuiquam praeterea licebit? tot domus locupletissimas
istius domus una capiet? Idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo
C. Claudius Pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? At non requirebat
ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario
patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate
sacrorum, non quaerebat meretricis heredem.
[8] Sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno repellar. 'Emi,' inquit.
Di immortales, praeclaram defensionem! Mercatorem in provinciam cum imperio ac
securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur,
gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! Haec enim mihi ad omnia defensio
patefieri videtur, emisse. Primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,
— quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es, — quaero cuius modi
tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in
praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius
preti fuerint, tota ex provincia coemisse?
[9] Videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi
suspicabantur, verum tamen ea quae parvis in rebus accidere poterant providebant.
Neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam
amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut vestem,
praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non
praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. Si qui
Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam
voluerunt in provincia, sed illum usum provinciae supplere.
[10] Quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus
removerent? Haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum
venditori suo arbitratu vendere non liceret. In provinciis intellegebant, si is
qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque
ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset,
quanti vellet auferret. Dicet aliquis: 'Noli isto modo agere cum Verre, noli
eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit,
modo ut bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per
iniuriam.' Sic agam: si, quod venale habuit Heius, id quanti aestimabat tanti
vendidit, desino quaerere cur emeris.
[11] Quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius
modi? Quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem
fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta
egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios
venderet. At hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus
suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis
esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec,
quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse.
'Quid, si magnitudine pecuniae persuasum est?' Veri simile non est ut ille homo
tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam
anteponeret.
[12] 'Sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab
institutis suis magnitudine pecuniae.' Videamus quanta ista pecunia fuerit quae
potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a
pietate, ab religione deducere. Ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre:
'Haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis Verri
vendita.' Sic rettulit. Recita. Ex tabvlis. Iuvat me haec praeclara nomina
artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse.
Cupidinem Praxiteli HS mdc! Profecto hinc natum est, 'Malo emere quam rogare.'
[13] Dicet aliquis: 'Quid? tu ista permagno aestimas?' Ego vero ad meam
rationem usumque meum non aestimo; verum tamen a vobis ita arbitror spectari
oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur,
quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam libereque venirent, venire
possent, denique ipse Verres quanti aestimet. Numquam enim, si denariis cccc
Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque
in tantam vituperationem veniret.
[14] Quis vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? In auctione signum
aeneum non maximum HS xl venire non vidimus? Quid? si velim nominare homines
qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? Etenim qui modus
est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finem
facere pretio nisi libidini feceris. Video igitur Heium neque voluntate neque
difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec
signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab
homine eo quem, una cum ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam
fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.
[15] Quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut
haec eadem dicat ipse Heius? Nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius
est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat;
omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem
legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius — etenim est
primus civitatis: ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis
reticeat.
[16] Haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen, iudices, Heio; produxi
prima actione, neque id tamen ullo periculo feci. Quid enim poterat Heius
respondere, si esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae,
non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam eius modi dicere? Vt homo
turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse
venalia, eaque sese quanti voluerit vendidisse. Homo domi suae nobilissimus,
qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime vellet, primo
dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; deinde neque se
habuisse illa venalia neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci
umquam potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent a maioribus suis
relicta et tradita.
[17] Quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina civitate, a
Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritana, Hennensi, Agyrinensi ceterisque
Siciliae civitatibus circumveniri atque opprimi dicis? Tua te altera patria,
quem ad modum dicere solebas, Messana circumvenit, — tua, inquam, Messana,
tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac furtorum receptrix.
Adest enim vir amplissimus eius civitatis legatus huius iudici causa domo
missus, princeps laudationis tuae, qui te publice laudat, — ita enim mandatum
atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis memoria quid
responderit: aedificatam publicis operis publice coactis, eique aedificandae
publice Mamertinum senatorem praefuisse. Idem ad vos privatim, iudices,
confugit; utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum. Tametsi lex
est de pecuniis repetundis, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non
tanto opere desiderat: sacra se maiorum suorum repetere abs te dicit, deos
penatis te patrios reposcit.
[18] Ecqui pudor est, ecquae religio, Verres, ecqui metus? Habitasti apud
Heium Messanae, res illum divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano
facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non
requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue. Quae quia dixit,
quia tempore dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est,
quia religioni suae non modo in dis patriis repetendis sed etiam in ipso
testimonio ac iure iurando proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse
Messanam de legatis unum, — illum ipsum qui navi istius aedificandae publice
praefuit, — qui a senatu peteret ut Heius adficeretur ignominia.
[19] Homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti is a civibus
suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? Verum fac te
impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas
auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro
testimonio dixisse poenam constituerint? Tametsi quae est ista laudatio, cum
laudator interrogatus laedat necesse est? Quid? isti laudatores tui nonne
testes mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. Producam ceteros:
reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis. Negent
isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae? Negent, si possunt.
Negent ei navi faciundae senatorem Mamertinum publice praefuisse? Vtinam
negent! Sunt etiam cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum dem
illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium.
[20] Haec tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate sua
sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint, neque possunt si velint;
quibus tu privatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido
multas familias totas in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti.
At publice commodasti. Non sine magno quidem rei publicae provinciaeque
Siciliae detrimento. Tritici modium lx empta populo Romano dare debebant et
solebant: abs te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod per te
imperi ius in una civitate imminutum est: Siculi, quod ipsum non de summa
frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis
populos, et hoc plus impositum quam ferre possent.
[21] Navem imperare ex foedere debuisti; remisisti in triennium; militem
nullum umquam poposcisti per tot annos. Fecisti item ut praedones solent; qui cum
hostes communes sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non
modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum
oportuno loco, quo saepe adeundum sit navibus. Phaselis illa, quam cepit P.
Servilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; Lycii illam, Graeci
homines, incolebant. Sed quod erat eius modi loco atque ita proiecta in altum
ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, cum
se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt sibi illud oppidum
piratae primo commercio, deinde etiam societate.
[22] Mamertina civitas improba antea non erat; etiam erat inimica
improborum, quae C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At
cuius hominis! Clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset,
condemnatus est. Ita, C. Cato, duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli et
M. Catonis, et P. Africani sororis filius: quo damnato tum, cum severa iudicia
fiebant, HS viii lis aestimata est. Huic Mamertini irati fuerunt, qui maiorem
sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe
fecerunt.
[23] Verum haec civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit;
huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; quod celari opus
erat, habebant sepositum et reconditum; per istos quae volebat clam imponenda,
occulte exportanda curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis in
Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque curavit; pro hisce rebus
vacatio data est ab isto sumptus, laboris, militiae, rerum denique omnium; per
triennium soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his quidem
temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab
omni sumptu, molestia, munere.
[24] Hinc illa Verria nata sunt, quod in convivium Sex. Cominium protrahi
iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de
convivio in vincla atque in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste
civem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam
defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera sua ac latrocinia communicavit.
Laudatum etiam vos quemquam venitis? qua auctoritate? utrum quam apud senatum
an quam apud populum Romanum habere debetis?
[25] Ecqua civitas est, non modo in provinciis nostris verum in ultimis
nationibus, aut tam potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex
denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non invitet? qui
honos non homini solum habetur, sed primum populo Romano, cuius beneficio nos
in hunc ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi gravis erit apud
socios et exteras nationes, ubi erit imperi nomen et dignitas? Mamertini me
publice non invitarunt. Me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non
invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. Nam ipsi Tullio
patebat domus locupletissima et amplissima Cn. Pompei Basilisci, quo, etiamsi
esset invitatus a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum, qui nunc
item Pompeii sunt, domus honestissima, quo Lucius frater meus summa illorum
voluntate devertit. Senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro oppido
iacuit et pernoctavit in publico. Nulla hoc civitas umquam alia commisit.
'Amicum enim nostrum in iudicium vocabas.' Tu quid ego privatim negoti geram
interpretabere imminuendo honore senatorio?
[26] Verum haec tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur, qui
ordo a vobis adhuc solis contemptus est. In populi Romani quidem conspectum quo
ore vos commisistis? nec prius illam crucem, quae etiam nunc civis Romani
sanguine redundat, quae fixa est ad portum urbemque vestram, revellistis neque
in profundum abiecistis locumque illum omnem expiastis, quam Romam atque in
horum conventum adiretis? In Mamertinorum solo foederato atque pacato
monumentum istius crudelitatis constitutum est. Vestrane urbs electa est ad
quam cum adirent ex Italia <cives> crucem civis Romani prius quam
quemquam amicum populi Romani viderent? quam vos Reginis, quorum civitati
invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere soletis, quo
minus sibi adrogent minusque vos despiciant, cum videant ius civitatis illo
supplicio esse mactatum.
[27] Verum haec emisse te dicis. Quid? illa Attalica tota Sicilia nominata
ab eodem Heio [peripetasmata] emere oblitus es? Licuit eodem modo ut signa.
Quid enim actum est? an litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc fugit:
minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum.
At quo modo abstulit? Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius.
Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit
istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. Quaesivi
misisset<ne>; respondit, id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse
praetori, misisse. Rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. Quaesivi
quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse. Risus populi atque
admiratio omnium vestrum facta est.
[28] Hic tibi in mentem non venit iubere ut haec quoque referret HS vi
milibus d se tibi vendidisse? Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS vi
milibus d tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis milibus?
Fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res
esset; si modo te posses dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum
probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.
[29] Quid? a Phylarcho Centuripino, homine locupleti ac nobili, phaleras
pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem
abstulisti an emisti? In Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a
ceteris audiebam, — non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a
Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano,
quam tertias a Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus vendidisset, non ei,
posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. Quod quia vidisti pluris
scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus
testatam futuram: non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio se, quod
nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant, cupisse te celare de
phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque
eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantam fuisse sagacitatem ut
eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensum negare
non potuisse; ita ab se invito phaleras sublatas gratiis.
[30] Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est
operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero,
quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. Hosce
opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse
Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo profugisse. Quod Verrem artifici
sui cupidum cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram
cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes ad eum se exsules, cum iste
esset in Asia, contulerunt. Habuit eos secum illo tempore et in legationis
praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est.
[31] Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse iussu
istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in
Siciliam duxit. Quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos
diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua
ratione invenirent. Aliud minando, aliud pollicendo, aliud per servos, aliud
per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis
placuerat, perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi
ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.
[32] Verum mehercule hoc, iudices, dicam. Memini Pamphilum Lilybitanum,
amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese
hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per potestatem
abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse, quod vas eius
modi, quod sibi a patre et a maioribus esset relictum, quo solitus esset uti ad
festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'Cum sederem,' inquit,
'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem
statim adferre. Permotus sum,' inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne
quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. Eo cum venio,
praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. Qui me ubi viderunt,
"Vbi sunt, Pamphile," inquiunt, "scyphi?" Ostendo tristis;
laudant. Incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam
scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum vident, "Quid vis nobis
dare ut isti abs te ne auferantur?" Ne multa, HS mille me,' inquit,
'poposcerunt; dixi me daturum. Vocat interea praetor, poscit scyphos.' Tum illos
coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos
esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres
haberet. Ait ille idem sibi videri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert.
[33] Et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam
esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem
sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. Tum
primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando
manibus suis oculis illorum uteretur. At ita studiosus est huius praeclarae
existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut nuper — videte
hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro damnato mortuoque
esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum primarium, cum essent
triclinia strata argentumque eitum in aedibus, cum pro dignitate L. Sisennae
domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari
unum quidque otiose et considerare coepit. Mirari stultitiam alii, quod in ipso
iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem augeret, alii
amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum
veniret in mentem. Pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum
testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento
digitum discedere.
[34] Est boni iudicis parvis ex rebus coniecturam facere unius cuiusque et
cupiditatis et continentiae. Qui reus, et reus lege comperendinatus, re et
opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L.
Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc praetorem in provincia
quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse?
[35] Verum ut Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur, Diocles est,
Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. Ab hoc
abaci vasa omnia, ut eita fuerunt, abstulit. Dicat se licet emisse; etenim hic
propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. Iussit Timarchidem
aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum
aestimavit. Tametsi iam dudum ego erro qui tam multa de tuis emptionibus verba
faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo
transigere possum. Ede mihi scriptum quid argenti in provincia.
[36] Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris. Quid fit? Quamquam non
debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et
proferre oportebat. Verum negas te horum annorum aliquot confecisse. Compone
hoc quod postulo de argento, de reliquo videro. 'Nec scriptum habeo nec possum
edere.' Quid futurum igitur est? quid existimas hosce iudices facere posse?
Domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas
posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae
nullum indicant emptum. Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam
quod suum dici vellet relictum. Fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum
coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. Si, quas tabulas
profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem
temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne
te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?
[37] Tu a M. Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente, quae voluisti
Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti hominis et experientis et in primis
gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam
mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli beneficio ab L. Sulla civis
Romanus factus est, omnibus scientibus Lilybaei abstulisti. Non tibi obicio
quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium,
Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento optime facto spoliasti
ac depeculatus es; taceo. Non enim putat ille sibi iniuriam factam, propterea
quod homini iam perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti, cum pupillis
Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; gaudeo etiam si quid ab
eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. A Lysone vero
Lilybitano, primo homine, apud quem deversatus es, Apollinis signum ablatum
certe non oportuit. Dices te emisse. Scio, HS mille. 'Ita opinor.' Scio,
inquam. 'Proferam litteras.' Tamen id factum non oportuit. A pupillo Heio, cui
C. Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem eripueras, scaphia cum
emblematis Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta?
[38] Sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias colligo, quae
tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat versatae esse
videantur? Accipite, si vultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem
et furorem iam, non cupiditatem eius perspicere possitis. Melitensis Diodorus
est, qui apud vos antea testimonium dixit. Is Lilybaei multos iam annos
habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem
splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in
his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio
facta. Quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum
inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret ac posceret. Ille,
qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud
quendam propinquum suum reliquisse.
[39] Tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam
Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum
det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum.
Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum
scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis
diebus misisse Lilybaeum. Ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit
quam praesens illud optime factum argentum amittere. Quod ubi iste audivit,
usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere
videretur. Quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro, erepta sibi vasa
optime facta dicebat; minitari absenti Diodoro, vociferari palam, lacrimas
interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut, cum
vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa
salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque
insanior, quod illa cupiebat id quod viderat, huius libidines non solum oculis
sed etiam auribus excitabantur.
[40] Conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex Sicilia iam castra
commoverat et vasa collegerat. Homo, ut aliquo modo in provinciam illum
revocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam amentia nominanda
est. Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei
capitalis reum velle facere. Primo mirum omnibus videri Diodorum reum, hominem
quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspicione
remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. Iste
non dubitat iubere nomen referri, et tum primum ut opinor istum absentis nomen
recepisse.
[41] Res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem reos fieri
rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae
sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare.
Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret quid ageret
de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et invidiosam; insanire hominem,
periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. Iste etiam tum patrem, si non in
parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium nondum se satis
instruxerat; primus annus erat provinciae, non <erat>, ut in Sthenio, iam
refertus pecunia. Itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore
repressus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus
interea praetore isto prope triennium provincia domoque caruit.
[42] Ceteri, non solum Siculi sed etiam cives Romani, hoc statuerant,
quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret
se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi retinere posse; postea
vero quam intellexerunt isti virum fortem, quem summe provincia exspectabat, Q.
Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam reconditum
posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset. Tum
iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn. Calidio, cuius filium sciebat
senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q.
Maximi fuerant, aufert.
[43] Imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse;
iactabit se et in his equitabit eculeis. 'Emi, pecuniam solvi.' Credo. 'Etiam
tabulae proferentur.' Est tanti; cedo tabulas. Dilue sane crimen hoc
Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod
Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te solo
ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis
despoliaretur, si emeras? Quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse
repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat? Tu porro posses facere ut Cn.
Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam
familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.
[44] Denique non opinor negaturum esse te homini honesto, sed non
gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem,
amicum tuum, reddidisse. Qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem
fecit. Nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro
testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti
praeda te de manibus emissa testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio,
equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum bene factum,
licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem
invitasset, ornare et apparare convivium. Multi domi Cn. Calidi cum potestate
atque imperio fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam
praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam
impudens qui postularet ut venderet.
[45] Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem in
provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'Vende mihi vasa caelata'; hoc
est enim dicere, 'Non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae
dignitatis ista sunt.' Tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non conferam
vitam neque existimationem tuam cum illius — neque enim est conferenda; hoc
ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc divisoribus ut praetor
renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re
contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est
quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te?
[46] Iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. Num etiam de
L. Papinio, viro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum
emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso
emblemate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse non
avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. Nec solum in Papinio fuit hac
abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia
fuerunt. Incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. Credo tum
cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. Nam
domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non
essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac
simulacris deorum, patera qua mulieres ad res divinas uterentur, turibulum, — haec
autem omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari,
fuisse aliquando apud Siculos peraeque pro portione cetera, sed, quibus multa
fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea quae religio retinuisset.
[47] Dixi, iudices, multa fuisse fere apud omnis Siculos: ego idem confirmo
nunc ne unum quidem esse. Quid hoc est? quod hoc monstrum, quod prodigium in
provinciam misimus? Nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non
suos oculos, sed omnium cupidissimorum insanias, cum Romam revertisset,
expleret? Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, immittebantur illi
continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. Si quod
erat grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si minus eius modi
quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur,
patellae, paterae, turibula. Hic quos putatis fletus mulierum, quas
lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? quae forsitan vobis parvae
esse videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent, mulierculis praesertim,
cum eripiuntur e manibus ea quibus ad res divinas uti consuerunt, quae a suis
acceperunt, quae in familia semper fuerunt.
[48] Hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam ostiatim, ab Aeschylo
Tyndaritano istum pateram abstulisse, a Thrasone item Tyndaritano patellam, a
Nymphodoro Agrigentino turibulum. Cum testis ex Sicilia dabo, quem volet ille
eligat quem ego interrogem de patellis, pateris, turibulis: non modo oppidum
nullum, sed ne domus quidem ulla paulo locupletior expers huius iniuriae reperietur.
Qui cum in convivium venisset, si quicquam caelati aspexerat, manus abstinere,
iudices, non poterat. Cn. Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. Is cenam
isti dabat apud villam in Tyndaritano. Fecit quod Siculi non audebant; ille,
civis Romanus quod erat, impunius id se facturum putavit; adposuit patellam in
qua sigilla erant egregia. Iste continuo ut vidit, non dubitavit illud insigne
penatium hospitaliumque deorum ex hospitali mensa tollere, sed tamen, quod ante
de istius abstinentia dixeram, sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla
avaritia reddidit.
[49] Quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorum hospiti ac
perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem fecit?
Cenabat apud eum; argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse
relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum emblemate. Hic tamquam
festivum acroama, ne sine corollario de convivio discederet, ibidem convivis
spectantibus emblemata evellenda curavit. Neque ego nunc istius facta omnia
enumerare conor, neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius
cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et exempla profero.
Neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset
redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo
plura abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset; qui haec quae
dico iam non occulte, non per amicos atque interpretes, sed palam de loco
superiore ageret pro imperio et potestate.
[50] Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum, copiosum,
Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est summum magistratum, vocari iubet; ei
palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum
curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, primum hominem genere,
virtute, pecunia, non hoc idem iuratum dicere audistis, sibi istum negotium
dedisse atque imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae multo
maxima et locupletissima, omne argentum conquireret et ad se comportari
iuberet? Agyrio similiter istius imperio vasa Corinthia per Apollodorum, quem
testem audistis, Syracusas deportata sunt.
[51] Illa vero optima [est], quod, cum Haluntium venisset praetor laboriosus
et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu atque
arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in
primis nobilem, vocari iussit. Ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset
argenti caelati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne statim ad mare ex
oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. Homo nobilis, qui a suis
amari et diligi vellet, ferebat graviter illam sibi ab isto provinciam datam,
nec quid faceret habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet omnis
proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse enim tyrannus non discedebat
longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum
exspectabat.
[52] Quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorem, quem porro
fletum mulierum? qui videret equum Troianum introductum, urbem captam diceret.
Efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de manibus mulierum, ecfringi
multorum foris, revelli claustra. Quid enim putatis? Scuta si quando
conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad
salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argentum
caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia deferuntur. Cibyratae
fratres vocantur; pauca improbant; quae probarant, iis crustae aut emblemata
detrahebantur. Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum
revertuntur.
[53] Quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla in provincia fuit?
Avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam
cum aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur.
Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui
eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio
persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto volutatum
totius corporis vestigiis invenimus? Permagnum est in eum dicere aliquid qui
praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per
potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamen, ut posset
dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat,
nummulorum dicis causa daret. Invenit Archagathus paucos qui vellent accipere;
iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. Voluit Romae repetere
Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis.
Recita. Archagathi et Lentvli testimonivm.
[54] Et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim emblematum sine causa
coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi Romani,
quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos [negotiatores] fecerit.
Posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam
reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia maximam. Palam artifices
omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et ipse suos compluris
habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. Mensis octo continuos his
opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. Tum illa, ex patellis et
turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in
scaphiis aureis includebat, ut ea ad illam rem nata esse diceres; ipse tamen
praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina
maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio.
[55] Haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne forte plura de
isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio vos audisse diceretis. Quis enim
est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius pallio non
audierit? Quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato; producam; nemo
erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat. O tempora, o mores! Nihil nimium
vetus proferam.
[56] Sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint, huius L. Pisonis,
qui praetor fuit, patrem. Ei cum esset in Hispania praetor, qua in provincia
occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat
fractus et comminutus est. Cum vellet sibi anulum facere, aurificem iussit
vocari in forum ad sellam Cordubae et palam appendit aurum; hominem in foro
iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. Nimium fortasse
dicet aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui volet, nihil
amplius. Verum fuit ei concedendum; filius enim L. Pisonis erat, eius qui
primus de pecuniis repetundis legem tulit.
[57] Ridiculum est me nunc de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim;
verum tamen quantum intersit videte. Iste cum aliquot abacorum faceret vasa
aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in iudicio
audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde praetori
anulus fieret. Nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen. Nullo
modo possum omnia istius facta aut memoria consequi aut oratione complecti:
genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo me commonuit Pisonis anulus
quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis
anulos abstulisse? Numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut
anulo delectatus est. Incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non
arbitrer.
[58] Cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu
signum iste animadvertit in cretula. Placuit ei; quaesivit unde esset epistula;
respondit Agrigento. Iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad se
primo quoque tempore adferretur. Ita litteris istius patri familias, L. Titio,
civi Romano, anulus de digito detractus est. Illa vero eius cupiditas
incredibilis est. Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in
omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis
convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia
locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit.
[59] Mulier [est] Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, per triennium
isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum
Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis
Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, Helori Archonidas, — dies me citius defecerit
quam nomina. 'Ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' Credo; iam enim non
libet omnia criminari; quasi vero hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse
tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod
concedit, amicorum operis esse in huiusce modi rebus usum.
[60] Iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum
Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'Emebat.' Credo; sed tantum vos
certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte
neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit,
instruxisse et ornasse. Venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad
cupiditatem, sed ad eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque
inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas
nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati
scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno
ac dicione sunt.
[61] Nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper
fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine controversia
obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad
Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. Ii posteaquam temporibus rei
publicae exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in Syriam in regnum
patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam
facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas.
[62] Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum
ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et
suspicabatur. Mittit homini munera satis large haec ad usum domesticum, olei,
vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. Deinde
ipsum regem ad cenam vocavit. Exornat ample magnificeque triclinium; exponit
ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea, — nam haec aurea
nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium.
Quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice
acceptum arbitraretur. Vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas
copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est
regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas
vinarium, ex una gemma pergrandi trulla excavata, manubrio aureo, de qua,
credo, satis idoneum satis gravem testem, Q. Minucium, dicere audistis.
[63] Iste unum quodque vas in manus sumere, laudare, mirari: rex gaudere
praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse convivium.
Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res
declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque
dimitteret. Mittit rogatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se
suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illum non nosset, sine ulla
suspicione libentissime dedit. Mittit etiam trullam gemmeam rogatum; velle se
eam diligentius considerare. Ea quoque ei mittitur.
[64] Nunc reliquum, iudices, attendite, de quo et vos audistis et populus
Romanus non nunc primum audiet et in exteris nationibus usque ad ultimas terras
pervagatum est. Candelabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum reges
ii, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent, quod nondum
perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac
proferre voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore in cella
Iovis Optimi Maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo eius recens ad oculos
hominum atque integra perveniret: statuerunt id secum in Syriam reportare ut,
cum audissent simulacrum Iovis Optimi Maximi dedicatum, legatos mitterent qui
cum ceteris rebus illud quoque eximium ac pulcherrimum donum in Capitolium
adferrent.
[65] Pervenit res ad istius auris nescio quo modo; nam rex id celatum
voluerat, non quo quicquam metueret aut suspicaretur, sed ut ne multi illud
ante praeciperent oculis quam populus Romanus. Iste petit a rege et eum
pluribus verbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit inspicere neque se
aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili esset
et regio, nihil de istius improbitate suspicatus est; imperat suis ut id in
praetorium involutum quam occultissime deferrent. Quo posteaquam attulerunt
involucrisque reiectis constituerunt, clamare iste coepit dignam rem esse regno
Syriae, dignam regio munere, dignam Capitolio. Etenim erat eo splendore qui ex
clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum ut ars
certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum
apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum. Cum satis iam
perspexisse videretur, tollere incipiunt ut referrent. Iste ait se velle illud
etiam atque etiam considerare; nequaquam se esse satiatum; iubet illos
discedere et candelabrum relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum
revertuntur.
[66] Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus, alter, plures; non
referri. Tum mittit, si videatur, ut reddat. Iubet iste posterius ad se
reverti. Mirum illi videri; mittit iterum; non redditur. Ipse hominem appellat,
rogat ut reddat. Os hominis insignemque impudentiam cognoscite. Quod sciret,
quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi Optimo Maximo,
quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret rogare et vehementissime
petere coepit. Cum ille se et religione Iovis Capitolini et hominum
existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius
operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi videt eum nihilo
magis minis quam precibus permoveri, repente hominem de provincia iubet ante
noctem decedere; ait se comperisse ex eius regno piratas ad Siciliam esse
venturos.
[67] Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis forte me in crimine
obscuro versari atque adfingere aliquid suspicione hominum arbitretur, — in
foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque contestans clamare coepit
candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo
clarissimo populo Romano monumentum suae societatis amicitiaeque esse
voluisset, id sibi C. Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et gemmis
quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi miserum esse et
indignum. Id etsi antea iam mente et cogitatione sua fratrisque sui consecratum
esset, tamen tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare dicare
consecrare Iovi Optimo Maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis ac
religionis adhibere. Quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis
querimoniam possunt sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium
nostrum biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et
socius populi Romani esset, amicissimo patre, avo, maioribus, antiquissimis et
clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, praeceps provincia populi
Romani exturbatus est.
[68] Quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, quem ad modum huius tui
facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras perventuram putasti, cum
audirent a praetore populi Romani in provincia violatum regem, spoliatum
hospitem, eiectum socium populi Romani atque amicum? Nomen vestrum populique
Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris, iudices, futurum, si
istius haec tanta iniuria impunita discesserit. Sic omnes arbitrabuntur,
praesertim cum haec fama de nostrorum hominum avaritia et cupiditate
percrebruerit, non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui
adprobarint. Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac
potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas
imperique nostri nomen desiderat; qui si intellexerint interverso hoc regali
dono graviter vos tulisse, grata fore vobis populoque Romano sua studia ac dona
arbitrabuntur; sin hoc vos in rege tam nobili, re tam eximia, iniuria tam
acerba neglexisse audient, non erunt tam amentes ut operam curam pecuniam
impendant in eas res quas vobis gratas fore non arbitrentur.
[69] Hoc loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo clarissimo
pulcherrimoque monumento. Non iudicis solum severitatem in hoc crimine, sed
prope inimici atque accusatoris vim suscipere debes. Tuus enim honos illo
templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna memoria simul
cum templo illo consecratur; tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera
sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic
copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse videatur,
non quae deleret Iovis Optimi Maximi templum, sed quae praeclarius
magnificentiusque deposceret.
[70] Audisti Q. Minucium dicere domi suae deversatum esse Antiochum regem
Syracusis; se illud scire ad istum esse delatum, se scire non redditum; audisti
et audies omni e conventu Syracusano qui ita dicant, sese audientibus illud
Iovi Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho et consecratum. Si iudex non
esses et haec ad te delata res esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te
agere oporteret. Quare non dubito quo animo iudex huius criminis esse debeas,
qui apud alium iudicem multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse
deberes.
[71] Vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus ferendum videri
potest? Verresne habebit domi suae candelabrum Iovis e gemmis auroque
perfectum? cuius fulgore conlucere atque inlustrari Iovis Optimi Maximi templum
oportebat, id apud istum in eius modi conviviis constituetur, quae domesticis
stupris flagitiisque flagrabunt? in istius lenonis turpissimi domo simul cum
ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitoli ornamenta ponentur? Quid
huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui nunc tanto scelere
se obstrictum esse non sentiat, qui in iudicium veniat ubi ne precari quidem
Iovem Optimum Maximum atque ab eo auxilium petere more omnium possit? a quo
etiam di immortales sua repetunt in eo iudicio quod hominibus ad suas res
repetendas est constitutum. Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, Iunonem
Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto deos tota Asia Graeciaque
violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? Quod privati homines de
suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non
passus est.
[72] Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque
sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in ea provincia per triennium gessit
ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum
putaretur. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices, quod ab Aenea
fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant. Itaque
Segestani non solum perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione
se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. Hoc quondam oppidum, cum illa
civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi
captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem
sunt ex illo loco deportata. Fuit apud Segestanos ex aere Dianae simulacrum,
cum summa atque antiquissima praeditum religione tum singulari opere
artificioque perfectum. Hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque
mutarat, religionem quidem pristinam conservabat; nam propter eximiam pulchritudinem
etiam hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur.
[73] Aliquot saeculis post P. Scipio bello Punico tertio Carthaginem cepit;
qua in victoria, — videte hominis virtutem et diligentiam, ut et domesticis
praeclarissimae virtutis exemplis gaudeatis et eo maiore odio dignam istius
incredibilem audaciam iudicetis, — convocatis Siculis omnibus, quod diutissime
saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus esse cognorat, iubet omnia
conquiri; pollicetur sibi magnae curae fore ut omnia civitatibus, quae cuiusque
fuissent, restituerentur. Tum illa quae quondam erant Himera sublata, de quibus
antea dixi, Thermitanis sunt reddita, tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis,
in quibus etiam ille nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum Phalaris
habuisse dicitur, quo vivos supplici causa demittere homines et subicere
flammam solebat. Quem taurum cum Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur
aequum esse illos cogitare utrum esset Agrigentinis utilius, suisne servire
anne populo Romano obtemperare, cum idem monumentum et domesticae crudelitatis
et nostrae mansuetudinis haberent.
[74] Illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa Diana, de qua
dicimus, redditur; reportatur Segestam; in suis antiquis sedibus summa cum
gratulatione civium et laetitia reponitur. Haec erat posita Segestae sane
excelsa in basi, in qua grandibus litteris P. Africani nomen erat incisum
eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. Colebatur a civibus, ab
omnibus advenis visebatur; cum quaestor essem, nihil mihi ab illis est
demonstratum prius. Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola; verum
tamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus virginalis; sagittae
pendebant ab umero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem
praeferebat. [75] Hanc cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque
vidisset, quasi illa ipsa face percussus esset, ita flagrare cupiditate atque
amentia coepit; imperat magistratibus ut eam demoliantur et sibi dent; nihil
sibi gratius ostendit futurum. Illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum
summa religione tum summo metu legum et iudiciorum teneri. Iste tum petere ab
illis, tum minari, tum spem, tum metum ostendere. Opponebant illi nomen
interdum P. Africani; populi Romani illud esse dicebant; nihil se in eo
potestatis habere quod imperator clarissimus urbe hostium capta monumentum
victoriae populi Romani esse voluisset.
[76] Cum iste nihilo remissius atque etiam multo vehementius instaret
cotidie, res agitur in senatu: vehementer ab omnibus reclamatur. Itaque illo
tempore ac primo istius adventu pernegatur. Postea, quidquid erat oneris in
nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestanis praeter
ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent. Praeterea magistratus
eorum evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arcessebat, circum omnia
provinciae fora rapiebat, singillatim uni cuique calamitati fore se
denuntiabat, universis se funditus eversurum esse illam civitatem minabatur.
Itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani praetoris imperio
parendum esse decreverunt. Magno cum luctu et gemitu totius civitatis, multis
cum lacrimis et lamentationibus virorum mulierumque omnium simulacrum Dianae
tollendum locatur.
[77] Videte quanta religio fuerit apud Segestanos. Repertum esse, iudices,
scitote neminem, neque liberum neque servum, neque civem neque peregrinum, qui
illud signum auderet attingere; barbaros quosdam Lilybaeo scitote adductos esse
operarios; ii denique illud ignari totius negoti ac religionis mercede accepta
sustulerunt. Quod cum ex oppido exportabatur, quem conventum mulierum factum
esse arbitramini, quem fletum maiorum natu? quorum non nulli etiam illum diem
memoria tenebant cum illa eadem Diana Segestam Carthagine revecta victoriam
populi Romani reditu suo nuntiasset. Quam dissimilis hic dies illi tempori
videbatur! Tum imperator populi Romani, vir clarissimus, deos patrios
reportabat Segestanis ex urbe hostium recuperatos: nunc ex urbe sociorum
praetor eiusdem populi turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario
scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnis Segestae
matronas et virgines convenisse cum Diana exportaretur ex oppido, unxisse
unguentis, complesse coronis et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri
finis prosecutas esse?
[78] Hanc tu tantam religionem si tum in imperio propter cupiditatem atque
audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum
periculo perhorrescis? Quem tibi aut hominem invitis dis immortalibus aut vero
deum tantis eorum religionibus violatis auxilio futurum putas? Tibi illa Diana
in pace atque in otio religionem nullam attulit? quae cum duas urbis in quibus
locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex duorum bellorum flamma
ferroque servata est; quae Carthaginiensium victoria loco mutato religionem
tamen non amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit.
Quo quidem scelere suscepto cum inanis esset basis et in ea P. Africani nomen
incisum, res indigna atque intoleranda videbatur omnibus non solum religiones
esse violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum gestarum
gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriae C. Verrem sustulisse.
[79] Quod cum isti renuntiaretur de basi ac litteris, existimavit homines in
oblivionem totius negoti esse venturos si etiam basim tamquam indicem sui
sceleris sustulisset. Itaque tollendam istius imperio locaverunt; quae vobis
locatio ex publicis litteris Segestanorum priore actione recitata est. Te nunc,
P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs
te officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. Cur pro isto, qui
laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, pugnas, cur eum defensum
esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius
P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? Cum
mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat
ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit
aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus delevit ac sustulit?
[80] Quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P. Scipionis memoriam
mortui, quis monumenta atque indicia virtutis, si tu ea relinques aut deseres,
nec solum spoliata illa patieris sed etiam eorum spoliatorem vexatoremque
defendes? Adsunt Segestani, clientes tui, socii populi Romani atque amici;
certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianae maioribus
suis restituisse, idque apud Segestanos eius imperatoris nomine positum ac
dedicatum fuisse; hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P.
Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te atque obsecrant ut sibi
religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum
ex urbe hostium recuperarint, id per te ex praedonis domo conservare possint.
Quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere, nisi ut te ac fidem
tuam implorent? Adsunt et implorant. Potes domesticae laudis amplitudinem,
Scipio, tueri, potes; omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus aut natura
largitur; non praecerpo fructum offici tui, non alienam mihi laudem appeto, non
est pudoris mei P. Scipione, florentissimo adulescente, vivo et incolumi me
propugnatorem monumentorum P. Scipionis defensoremque profiteri.
[81] Quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum
silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P. Africani eius modi
fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint defendatur,
neque ullum adventicium auxilium requiratur. Sin istius amicitia te impedit, si
hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere,
succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse
arbitrabar. Deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum
hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. Non est
querendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus nationibus imperat,
virtutem plurimum posse. Sit apud alios imago P. Africani, ornentur alii mortui
virtute ac nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus est ut non
uni familiae sed universae civitati commendatus esse debeat. Est aliqua mea
pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque
reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte versor quarum ille princeps
fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum;
quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista
qua vos delectamini generis et nominis.
[82] Repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani. Causam Siculorum quam
suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore,
Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen
invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur.
Haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani
postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque
suscepit. Non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui
cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime
constituat atque in iis elaboret profecto volet haec non solum suis posteris
verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda
improbis tradere. Non vereor ne tibi, Q. Catule, displiceat, cuius amplissimum
orbi terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes
monumentorum et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum
pertinere.
[83] Equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea
reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil mihi
indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum
suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi
sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo
conlocabit in qua semper meretricum lenonumque flagitia versantur?
[84] At hoc solum Africani monumentum violasti. Quid? a Tyndaritanis non
eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum
sustulisti? At quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose,
quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines
honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud
eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta
Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque
monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum.
Qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum
oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque
Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent
imperavit.
[85] Quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile
videretur, non est ab isto primo illo adventu perseveratum. Discedens mandat
proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur; cum recusaret,
vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem ille ad
senatum; vehementer undique reclamatur. Ne multa, iterum iste ad illos
aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. Respondetur ei senatum non
permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset;
simul religio commemoratur. Tum iste, 'Quam mihi religionem narras, quam
poenam, quem senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi mihi signum
traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert, istius cupiditatem
minasque demonstrat. Senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus
perturbatusque discedit. Ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat
ullo modo fieri posse.
[86] Atque haec — nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur —
agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. Erat hiems summa,
tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum
iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat,
praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane
imperatum cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. Omnes id fore
putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines
opinio. Virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? Non
usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis.
Leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum
statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli
statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima
erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi nobilem tum summo magistratu
praeditum, divaricari ac deligari iubet.
[87] Quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum
esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. Neque tamen finis huic
iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo,
atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti
simulacrum illud Mercuri polliceretur. Clamabant fore ut ipsi se di immortales
ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. Tum frequens
senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Sopater de statua C. Marcelli,
cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. Non possum disposite istum
accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam
singulari.
[88] Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio
Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim
nescio. Est pecuniarum captarum, quod signum ab sociis pecuniae magnae sustulit;
est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum,
positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod
imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus
est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in
hominem innocentem, in socium vestrum atque amicum, novum et singulare supplici
genus excogitavit:
[89] illud vero quid sit iam non queo dicere, quo nomine appellem nescio,
quod in C. Marcelli statua. Quid est hoc? patronusne quod erat? Quid tum? quo
id spectat? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum
valere debebat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi
nihil esse? Quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem
esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? An vero ex hoc illa tua
singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? Detrahere videlicet
aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. Itaque nunc Siculorum Marcelli
non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est.
[90] Quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut
conarere clientelam tam splendidae, tam inlustris provinciae traducere ad te,
auferre a certissimis antiquissimisque patronis? Tu ista nequitia, stultitia,
inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri
potes? tibi Marcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex
illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? Quid
postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? an vero id quod accidit? Nam
Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni
iusserat, deturbarunt simul ac successum isti audierunt. Dedit igitur tibi nunc
fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore
alligabantur, eius religione te <his iudicibus> vinctum adstrictumque
dedamus.
[91] Ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos M.
Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M. Marcellum
ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est,
adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad
translationem criminis commodaturum. Verum tamen ita mihi res tota provisa
atque praecauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius
culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil posset. Eos enim deduxi
testis et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit.
[92] Publicae litterae sunt deportatum Mercurium esse Messanam sumptu
publico; dicunt quanti; praefuisse huic negotio publice legatum Poleam. Quid?
is ubi est? Praesto est, testis est. Proagori Sopatri iussu. Quis est hic? Qui
ad statuam adstrictus est. Quid? is ubi est? Vidistis hominem et verba eius
audistis. Demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco
praeerat. Quid? hoc nos dicimus? Immo vero ipse praesens. Romae nuper ipsum
istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum si eius rei
testificatio tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos, — dixit
hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes
Tyndaritanae civitatis.
[93] Quid? Agrigento nonne eiusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis
pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat
inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? Quod quidem, iudices,
cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam
homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas
est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam,
ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requirebant.
Itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur et negotium datur
quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis sacras. Etenim
iste Agrigenti — credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et
quod cives Romani, viri fortes atque honesti, permulti in illo oppido
coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur — non audebat
palam poscere aut tollere quae placebant.
[94] Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro, sane sanctum
apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non
facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius — tametsi non tam multum in istis
rebus intellego quam multa vidi — usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum
paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari
verum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce
Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque
impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum
obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur.
Postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus
labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebruit expugnari
deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu,
sed ex domo atque ex cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque
venisse.
[95] Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmis fuit
qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque quod cuique fors
offerebat arripuerit. Itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur.
Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; illud
interea nulla lababat ex parte, cum alii vectibus subiectis conarentur
commovere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. Ac repente
Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius
praeclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla perparvula tollunt,
ne omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur. Numquam tam male
est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in
labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum
Erymanthium referri oportere.
[96] Hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, viri fortes
et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili civitate. Chrysas
est amnis qui per Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et
religione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam viam qua Assoro
itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. Id iste
poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est;
Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu armataque veniunt,
foris aedis effringunt; aeditumi custodesque mature sentiunt; signum quod erat
notum vicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fugaturque
Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparvulum signum ex
aere desideratum est.
[97] Matris Magnae fanum apud Enguinos est, — iam enim mihi non modo
breviter de uno quoque dicendum, sed etiam praetereunda videntur esse permulta,
ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus: in
hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio, hydriasque grandis
simili in genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio, vir omnibus rebus
praecellentissimus, posuerat et suum nomen inscripserat. Quid iam de isto plura
dicam aut querar? Omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano
praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium
spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his
praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile Verris
nominabuntur.
[98] Tu videlicet solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris
temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis! Haec Scipio ille
non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus: tu sine ulla bona arte,
sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et iudicas! Vide ne ille
non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantis
dici volunt vicerit. Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco
existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum
esse facta, ~ut posteris nostris monumenta religiosa esse videantur~.
[99] Audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam, amentiam,
in iis praesertim sacris polluendis quae non modo manibus attingi, sed ne
cogitatione quidem violari fas fuit. Sacrarium Cereris est apud Catinensis
eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe
terrarum. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri non
modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium
non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. Hoc signum noctu
clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt.
Postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae, maiores natu,
probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. Omnibus
acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur.
[100] Tum iste permotus illa atrocitate negoti, ut ab se sceleris illius
suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret quem
illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse
esset in crimine. Res non procrastinatur. Nam cum iste Catina profectus esset,
servi cuiusdam nomen defertur; is accusatur, ficti testes in eum dantur. Rem
cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat. Sacerdotes vocantur; ex iis
quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, quem ad modum signum
esset ablatum. Respondent illae praetoris in eo loco servos esse visos. Res,
quae esset iam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse coepit.
Itur in consilium; servus ille innocens omnibus sententiis absolvitur, — quo
facilius vos hunc omnibus sententiis condemnare possitis.
[101] Quid enim postulas, Verres? quid speras, quid exspectas, quem tibi aut
deum aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad spoliandum fanum
immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat? iisne
rebus manus adferre non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum
iura cogebant? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam
ac tam nefariam decidisti; nam id concupisti quod numquam videras, id, inquam,
adamasti quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem concepisti ut
eam non metus, non religio, non deorum vis, non hominum existimatio contineret.
[102] At ex bono viro, credo, audieras et bono auctore. Qui id potes, qui ne
ex viro quidem audire potueris? Audisti igitur ex muliere, quoniam id viri nec
vidisse neque nosse poterant. Qualem porro illam feminam fuisse putatis,
iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari
spoliandi rationem ostenderet? Ac minime mirum, quae sacra per summam
castimoniam virorum ac mulierum fiant, eadem per istius stuprum ac flagitium
esse violata. Quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non
vidisset? Immo vero alia complura; ex quibus eligam spoliationem nobilissimi
atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. Nunc
eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.
[103] Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia mari periculosoque
diiuncta; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod
tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Ab eo
oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta
religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis
navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac praedonum multitudine
semper inviolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est,
classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis
eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse
Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere; post, ubi audisset
unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse qui eos dentis
reponerent. Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem Masinissam
imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque curasse. Erat
praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae
antiquo opere ac summa arte perfectae.
[104] Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno nuntio per
servos Venerios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque asportanda
curavit. Pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem legibus aut iudiciali
iure persequor? de quo vos sententiam per tabellam feretis? Dicunt legati
Melitenses publice spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in
religiosissimo fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe accesserint,
ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo violarit ante
neque umquam hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil
omnino sit relictum. Hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc iudicium
appellabitur? Criminibus enim coarguitur aut suspicionibus in iudicium vocatur!
Di ablati, fana vexata, nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam
sibi iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit;
omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur a testibus, urgetur confessione
sua, manifestis in maleficiis tenetur, — et manet etiam ac tacitus facta mecum
sua recognoscit!
[105] Nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; sentio,
iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum. Quam ob rem
multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso,
iudices, per deos immortalis, — eos ipsos de quorum religione iam diu dicimus, —
dum id eius facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. De quo
si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei
magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis non sinit.
[106] Vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis
Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae
consecratam. Hoc cum ceterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita
persuasum est ut in animis eorum insitum atque innatum esse videatur. Nam et
natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur,
et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore,
qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Quam
cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis
ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem
omnem peragrasse terrarum.
[107] Henna autem, ubi ea quae dico gesta esse memorantur, est loco
perexcelso atque edito, quo in summo est aequata agri planities et aquae
perennes, tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa est; quam circa
lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni, locus ut
ipse raptum illum virginis, quem iam a pueris accepimus, declarare videatur.
Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem infinita altitudine,
qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco
virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse sub
terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani
festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulierumque conventu.
Propter huius opinionis vetustatem, quod horum in his locis vestigia ac prope
incunabula reperiuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia privatim ac publice
religio est Cereris Hennensis. Etenim multa saepe prodigia vim eius numenque
declarant; multis saepe in difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum
est, ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custodirique
videatur.
[108] Nec solum Siculi, verum etiam ceterae gentes nationesque Hennensem
Cererem maxime colunt. Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate
expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse,
quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse
constat? Itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore,
cum Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis
portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus aditum est ad libros
Sibyllinos; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam placari oportere. Tum
ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe
nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam
profecti sunt. Tanta enim erat auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum
illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur.
[109] Non obtundam diutius; etenim iam dudum vereor ne oratio mea aliena ab
iudiciorum ratione et a cotidiana dicendi consuetudine esse videatur. Hoc dico,
hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum
quae apud omnis gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis ac sedibus
esse sublatam. Qui accessistis Hennam, vidistis simulacrum Cereris e marmore et
in altero templo Liberae. Sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita
antiqua. Ex aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere cum facibus
perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo fano multo antiquissimum; id
sustulit. Ac tamen eo contentus non fuit.
[110] Ante aedem Cereris in aperto ac propatulo loco signa duo sunt, Cereris
unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla. Pulchritudo periculo,
amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis
videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande simulacrum pulcherrime
factum Victoriae; hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit.
Qui tandem istius animus est nunc in recordatione scelerum suorum, cum ego ipse
in commemoratione eorum non solum animo commovear verum etiam corpore
perhorrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem;
versantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum ego Hennam venissem, praesto
mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque
civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque fiebant ut acerbissimus
tota urbe luctus versari videretur.
[111] Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, non iniqua
iudicia, non importunas istius libidines, non vim, non contumelias quibus
vexati oppressique erant conquerebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem,
fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari
volebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. Hic dolor erat tantus ut
Verres alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam asportasse sed ipsam
abripuisse Cererem videretur. Etenim urbs illa non urbs videtur, sed fanum
Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut mihi non
cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae atque antistites
Cereris esse videantur.
[112] Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, Henna tu de manu Cereris
Victoriam eripere et deam deae detrahere conatus es? quorum nihil violare,
nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt quam
religioni. Tenuerunt enim P. Popilio P. Rupilio consulibus illum locum servi,
fugitivi, barbari, hostes; sed neque tam servi illi dominorum quam tu
libidinum, neque tam fugitivi illi ab dominis quam tu ab iure et ab legibus,
neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus, neque tam
illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei
reliqua qui indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros,
crudelitate hostes vicerit?
[113] Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennensis,
publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et
eum simulacrum Cereris et Victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut
morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi vexasset
Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne
quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut
de eius iniuriis iudices docerent, sed maxime de religione quererentur. Quas
illorum querimonias nolite, per deos immortalis, aspernari, nolite contemnere
ac neglegere, iudices! Aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur
existimatio veritasque iudiciorum. Quae sunt omnia permagna, verum illud
maximum: tanta religione obstricta tota provincia est, tanta superstitio ex
istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice
privatimque incommoda propter eam causam sceleris istius evenire videantur.
[114] Audistis Centuripinos, Agyrinensis, Catinensis, Aetnensis, Herbitensis
complurisque alios publice dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas,
quae fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta omnia. Ea tametsi
multis istius et variis iniuriis acciderunt, tamen haec una causa in opinione
Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris
in iis locis interisse arbitrantur. Medemini religioni sociorum, iudices,
conservate vestram; neque enim haec externa vobis est religio neque aliena;
quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos
velle oporteret.
[115] Nunc vero in communi omnium gentium religione, inque iis sacris quae
maiores nostri ab exteris nationibus adscita atque arcessita coluerunt, — quae
sacra, ut erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt, — neglegentes ac
dissoluti si cupiamus esse, qui possumus? Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae
atque ornatissimae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam,
iudices, ut aliquando totam huius generis orationem concludam atque definiam.
Nemo fere vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Marcello Syracusae
saepe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum
illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius
cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius
continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas
dicetis Syracusas.
[116] Ac iam illa omitto quae disperse a me multis in locis dicentur ac
dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caede servatum
est, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse, portum
Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus
fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse; mitto
adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum in urbe capta
commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli
neque iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium
perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi
cognoscite.
[117] Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe
audistis. Est, iudices, ita ut dicitur. Nam et situ est cum munito tum ex omni
aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in
aedificatione amplexuque urbis inclusos; qui cum diversos inter se aditus
habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi
quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursus adiungitur et
continetur.
[118] Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur;
quarum una est ea quam dixi Insula, quae duobus portibus cincta in utriusque
portus ostium aditumque proiecta est; in qua domus est quae Hieronis regis fuit,
qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae
longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit ante istius adventum
ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen
Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus
operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a mari.
[119] Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum
maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia
templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata
perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia
est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est;
in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars
et habitatur frequentissime. Quarta autem est quae, quia postrema coaedificata
est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum maximum, praeterea duo templa
sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites
vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste si portare potuisset, non
dubitasset auferre.
[120] Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse
videantur. Qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad
laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim
periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. Itaque aedificiis omnibus,
publicis privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum
exercitu, non oppugnanda venisset. In ornatu urbis habuit victoriae rationem,
habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento
urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam
conservare voluisset.
[121] In hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano
adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportata sunt, ad
aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus. Nihil in aedibus,
nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum
suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem
permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, nullum attigit.
Conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo
fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem
cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.
[122] Aedis Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non
attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque
direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et
consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse
videatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iis
autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. Nihil erat ea pictura
nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. Has tabulas M.
Marcellus, cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione
impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque
populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit,
parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac
deformatos reliquit.
[123] Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae
dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas
ceperat noluit: Verres qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum ille, sed
Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. Ille
deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in
meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime
pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac
tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam
commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto taetrior hic
tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint
templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta
sustulit.
[124] Iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? Vereor ne haec
qui non viderunt omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; quod tamen
nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim,
praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse
temeritati et mendacio meo conscios. Confirmare hoc liquido, iudices, possum,
valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo
in templo fuisse. Incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum
pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan haec illi mirentur atque
efferant; esto; verum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea
quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam
praetorem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant
in valvis; ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum
anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed
etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant
multae et graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed
pondere. Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum
erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.
[125] Etiamne gramineas hastas — vidi enim vos in hoc nomine, cum testis
diceret, commoveri: quod erat eius modi ut semel vidisse satis esset, (in
quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum
magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam
semel,) etiam id concupisti?
[126] Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem,
prope ut concedendum atque ignoscendum esse videatur. Silanionis opus tam
perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus
potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? Nimirum
contra dici nihil potest. Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste
est non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi
videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum
Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum
ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi,
Verres ornamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas.
Etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita natus,
ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda
quam ad auferenda signa esse videatur.
[127] Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici vix
potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile
incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter
iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non
sustulisset. Nunc enim quod scriptum est inani in basi declarat quid fuerit, et
id ablatum indicat. Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum,
sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere,
propter religionem colere solebant.
[128] Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum
est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis Imperatoris, quem
Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? ex aede
Liberae <agninum> caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num
dubitasti tollere? Atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum
Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui [ut Graeci ferunt, Liberi
filius] inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem erat
in templo consecratus.
[129] Iovem autem Imperatorem quanto honore in suo templo fuisse
arbitramini? Conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit
eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum in Capitolio
posuerat <T.> Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa
Iovis Imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod
in Capitolio vidimus, alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis
ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in
Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret.
[130] Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari
bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem
integrum inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat Syracusis, quod M.
Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives
atque incolae colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant,
id C. Verres ex templo Iovis sustulit.
[131] Vt saepius ad Marcellum revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a
Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos.
Etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac
disciplina, quem cum audisset interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae
requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit. Iam illa quae
leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras
ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus
sacris abstulit Syracusis.
[132] Itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae visenda sunt solent ducere
et unum quidque ostendere, — quos illi mystagogos vocant, — conversam iam
habent demonstrationem suam. Nam ut ante demonstrabant quid ubique esset, item
nunc quid undique ablatum sit ostendunt. Quid tum? mediocrine tandem dolore eos
adfectos esse arbitramini? Non ita est, iudices, primum quod omnes religione
moventur et deos patrios quos a maioribus acceperunt colendos sibi diligenter
et retinendos esse arbitrantur; deinde hic ornatus, haec opera atque artificia,
signa, tabulae pictae Graecos homines nimio opere delectant. Itaque ex illorum
querimoniis intellegere possumus haec illis acerbissima videri quae forsitan
nobis levia et contemnenda esse videantur. Mihi credite, iudices, — tametsi
vosmet ipsos haec eadem audire certo scio, — cum multas acceperint per hosce
annos socii atque exterae nationes calamitates et iniurias, nullas Graeci
homines gravius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi spoliationes fanorum atque
oppidorum.
[133] Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere, credite hoc mihi,
iudices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam
<ullam>, ullum denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit;
nisi forte existimatis, posteaquam iudicia severa Romae fieri desierunt,
Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non modo non venditabant, cum
iudicia fiebant, verum etiam coemebant; aut nisi arbitramini L. Crasso, Q.
Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas
vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui
post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.
[134] Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam
emptionem quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam
turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas pretio
adductam civitatem, et pretio parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse
atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos
contemnimus, delectantur. Itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse
apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi
florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios
fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis
levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.
[135] Quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut
ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant,
ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut
Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiae, quid Cnidios ut Venerem
marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut
Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore
Iacchum aut Paralum pictum aut ex aere Myronis buculam? Longum est et non
necessarium commemorare quae apud quosque visenda sunt tota Asia et Graecia;
verum illud est quam ob rem haec commemorem, quod existimare vos hoc volo,
mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.
[136] Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite. Ad quos
ego cum venissem, sic primum existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem
Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam
Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et verebar ne
mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per
triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non
modo lenitudine sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris
Syracusanorum conquirerem.
[137] Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam,
iniurias cognoscebam. Cum diutius in negotio curaque fueram, ut requiescerem
curamque animi remitterem, ad Carpinati praeclaras tabulas revertebar, ubi cum
equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius Verrucios,
de quibus ante dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque
publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare. Cum haec
agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis
habebat, homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset, qui honos est apud Syracusanos
amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si nobis videretur, adiremus ad
eorum senatum; frequentis esse in curia; se iussu senatus a nobis petere ut
veniremus.
[138] Primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in mentem non
esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in curiam venimus.
Honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus. Incipit is loqui
qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu rerum antecedebat,
Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo sententiam: senatum
et populum Syracusanum moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris
Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid
salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque
sumpsissem, in illa civitate nihil eius modi facerem. Respondi neque Romae in
conventu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum consilio
petebatur causaque totius provinciae ad me deferebatur, legatos Syracusanorum
adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea
curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem.
[139] Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuae et
commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum non beneficiorum
videretur. Tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me
coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, fana direpta, de
Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset, multo maximam partem ipsum
abstulisse; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam
inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse ex pecunia publica
neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendae participes fuissent
faciendam statuendamque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius adiutores
improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; eo minus mirari me
oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliae defuissent.
[140] Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non minorem sed prope
maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum animum in illos, tum
mei consili negotique totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos
hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem,
quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent.
Itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. Primum
mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt;
in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam
ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: Quod ex aede Minervae hoc et illud
abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede Liberi — ut quisque iis rebus tuendis
conservandisque praefuerat, ita perscriptum erat — cum rationem e lege
redderent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae res
abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum
omnibus. Quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.
[141] De laudatione autem ratio sic mihi reddita est. Primum, cum a C. Verre
litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse
decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni,
maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum meus adventus
adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent;
decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. Id
adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.
[142] Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant, dicat
sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et
honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei
conceditur; sin aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere. Cum hic
mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. In quo primum, ut aliquid
esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque
provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium
facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare
cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum
laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando
voluissent quam quod tum cogerentur.
[143] Conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. Refertur de
Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex
ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae
perscribi solent. Recita. 'Qvod verba facta svnt de Sex. Pedvcaeo.' Dicit qui
primi suaserint. Decernitur. Refertur deinde de Verre. Dic, quaeso, quo modo?
'Qvod verba facta svnt de C. Verre' — quid postea scriptum est? — 'Cvm svrgeret
nemo neqve sententiam diceret' — quid est hoc? — 'Sors dvcitvr.' Quam ob rem?
nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim
cum inire a praetore gratiam posset? Nemo. Illi ipsi tui convivae, consiliarii,
conscii, socii verbum facere non audent. In qua curia statua tua stabat et nuda
fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincia commoveret.
[144] Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse
laudatores ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem
esse illam quae commonefaceret istius turpem calamitosamque praeturam. Etenim
scriptum esse ita: qvod is virgis neminem cecidisset — a quo cognostis
nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; qvod
vigilanter provinciam administrasset — cuius omnis vigilias in stupris constat
adulteriisque esse consumptas; [cuius modi constat, hoc vero scriptum esse,
quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret] qvod
praedones procvl ab insvla Sicilia prohibvisset [Verres] — quos etiam intra Syracusanam
insulam recepisset.
[145] Haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre e curia, ut
nobis absentibus, si quid vellent, decernerent. Decernunt statim primum ut cum
Lucio fratre hospitium publice fieret, quod is eandem voluntatem erga Syracusanos
suscepisset quam ego semper habuissem. Id non modo tum scripserunt, verum etiam
in aere incisum nobis tradiderunt. Valde hercule te Syracusani tui, quos crebro
commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis iustam causam
coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum
in te venerit. Postea decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut
laudatio quae C. Verri decreta esset tolleretur.
[146] In eo cum iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum
atque in tabulas relatum, praetor appellatur. At quis appellat? magistratus
aliqui? Nemo. Senator? Ne id quidem. Syracusanorum aliqui? Minime. Quis igitur
praetorem appellat? Qui quaestor istius fuerat, P. Caesetius. O rem ridiculam!
o desertum hominem, desperatum, relictum! A magistratu Siculo, ne senatus
consultum Siculi homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis legibus
obtinere possent, non amicus istius, non hospes, non denique aliquis Siculus,
sed quaestor populi Romani praetorem appellat! Quis hoc vidit, quis audivit?
Praetor aequus et sapiens dimitti iubet senatum. Concurrit ad me maxima
multitudo. Primum senatores clamare sibi eripi ius, eripi libertatem, populus
senatum laudare, gratias agere, cives Romani a me nusquam discedere. Quo quidem
die nihil aegrius factum est multo labore meo quam ut manus ab illo appellatore
abstinerentur.
[147] Cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute quid decernat;
nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. Itaque tum de
foro, cum iam advesperasceret, discessimus. Postridie mane ab eo postulo ut
Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere.
Ille enim vero negat et ait indignum facinus esse quod ego in senatu Graeco
verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo
modo posse. Respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. Cum multa tum etiam
hoc <me> memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et
illum Numidicum, verum ac germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua
laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime convenisset, hunc
homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.
[148] Quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, multum
tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum
Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum
perscripserant. Ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino
Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis!
Retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem
Syracusani Theoractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur,
ut omnes cum loqui coepit inrideant. Huius tamen insania, quae ridicula est
aliis, mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis
arderet, voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus.
[149] Hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare ac deportare
liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo praetor
appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. Ego legem recitare, omnium
mihi tabularum et litterarum fieri potestatem; ille furiosus urgere nihil ad se
nostras leges pertinere. Praetor intellegens negare sibi placere, quod senatus
consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. Quid multa? nisi
vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem,
tabularum mihi potestas facta non esset. Ille autem insanus, qui pro isto
vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut in
gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana
perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam.
[150] Laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota provincia soli sunt qui
te salvum velint, ita tamen laudent ut Heius, qui princeps legationis est,
adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. Ac
ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem populo Romano debeantne?
fatebuntur. Praebuerintne praetore C. Verre? negabunt. Aedificarintne navem
onerariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare non poterunt. Frumentum
ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores?
negabunt. Quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum datum
dicent. Fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum receptricem negare
non poterunt; permulta multis navibus illinc exportata, hanc navem denique
maximam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam fatebuntur.
[151] Quam ob rem tibi habe sane istam laudationem Mamertinorum; Syracusanam
quidem civitatem ut abs te adfecta est ita in te esse animatam videmus, apud
quos etiam Verria illa flagitiosa sublata sunt. Etenim minime conveniebat ei
deorum honores haberi qui simulacra deorum abstulisset. Etiam hercule illud in
Syracusanis merito reprehenderetur, si, cum diem festum ludorum de fastis suis
sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo ipso die Syracusae a
Marcello captae esse dicuntur, idem diem festum Verris nomine agerent, cum iste
a Syracusanis quae ille calamitosus dies reliquerat ademisset. At videte
hominis impudentiam atque adrogantiam, iudices, qui non solum Verria haec
turpia ac ridicula ex Heracli pecunia constituerit, verum etiam Marcellia tolli
imperarit, ut ei sacra facerent quotannis cuius opera omnium annorum sacra
deosque patrios amiserant, eius autem familiae dies festos tollerent per quam
ceteros quoque festos dies recuperarant.
Actionis in C. Verrem secundae
Liber quintus
[1] Nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia
sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine
ulla non modo religione verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque
praedandi. Sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius defensio ostenditur;
cui quem ad modum resistam multo mihi ante est, iudices, providendum. Ita enim
causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia singulari
dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque a belli periculis tutam
esse servatam.
[2] Quid agam, iudices? quo accusationis meae rationem conferam? quo me
vertam? ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni nomen imperatoris
opponitur. Novi locum; video ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli pericula,
tempora rei publicae, imperatorum penuriam commemorabit; tum deprecabitur a
vobis, tum etiam pro suo iure contendet ne patiamini talem imperatorem populo
Romano Siculorum testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae
velitis.
[3] Non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres propter hanc eximiam
virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit. Venit enim mihi in
mentem in iudicio M'. Aquili quantum auctoritatis, quantum momenti oratio M.
Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo non solum sapiens sed
etiam fortis, causa prope perorata ipse arripuit M'. Aquilium constituitque in
conspectu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus
Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore exceptas; simul et de illo
vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque
adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum
fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad
populi Romani laudem sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus.
[4] Eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur.
Sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; at est
bonus imperator, at felix et ad dubia rei publicae tempora reservandus. Non
agam summo iure tecum, non dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium
certa lege sit, — non quid in re militari fortiter feceris, sed quem ad modum
manus ab alienis pecuniis abstinueris abs te doceri oportere; non, inquam, sic
agam, sed ita quaeram, quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et
quanta fuerit in bello.
[5] Quid dicis? an bello fugitivorum Siciliam virtute tua liberatam? Magna
laus et honesta oratio; sed tamen quo bello? Nos enim, post illud bellum quod
M'. Aquilius confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum
fuisse. 'At in Italia fuit.' Fateor, et magnum quidem ac vehemens. Num igitur
ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? num tibi illius victoriae
gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? Non arbitror hoc
etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam eius modi dicere audeas. Obstitisti
videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. Vbi,
quando, qua ex parte? cum aut ratibus aut navibus conarentur accedere? Nos enim
nihil umquam prorsus audivimus, sed illud audivimus, M. Crassi, fortissimi
viri, virtute consilioque factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad
Messanam transire possent, a quo illi conatu non tanto opere prohibendi
fuissent, si ulla in Sicilia praesidia ad illorum adventum opposita putarentur.
[6] At cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen in Sicilia non
fuit. Quid mirum? ne cum in Sicilia quidem fuit eodem intervallo, pars eius belli
in Italiam ulla pervasit. Etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco
profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem imitandi belli
periculosam fuisse? Aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo
disiunctus sed etiam clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse
dicis facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem accedere.
[7] Contagio autem ista servilis belli cur abs te potius quam ab iis omnibus
qui ceteras provincias obtinuerunt praedicatur? An quod in Sicilia iam antea
bella fugitivorum fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia minimo in
periculo sit et fuerit. Nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium
instituta atque edicta praetorum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset.
Vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum
inauditum, L. Domitium praetorem in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus
esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem
cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide ad praetorem quasi ad
laudem atque ad praemium accucurrisse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam
percussisset; illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris in
crucem esse sublatum. Durum hoc fortasse videatur, neque ego ullam in partem
disputo: tantum intellego, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in
praetermittendo dissolutum videri.
[8] Ergo his institutis provinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia
arderet, homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo otio fuit:
perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne quod ex ipsa bellum posset
exsistere. Etenim cum nihil tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum
Siculis usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita
constitutas habeant ut iis pacem expediat esse, imperium autem populi Romani
sic diligant ut id imminui aut commutari minime velint, cumque haec a servorum
bello pericula et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint,
nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci possit.
[9] Quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene
consensiones factae esse dicuntur? Nihil sane quod ad senatum populumque
Romanum pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum
esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. Id adeo non tam ex re
quam ex istius factis decretisque cognosco. Ac videte quam non inimico animo
sim acturus: ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo
et proferam.
[10] In Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt, Leonidae
cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. Res delata ad
istum. Statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant nominati comprehensi
sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati. Quid
deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatis aliquam. Nolite
usque quaque idem quaerere. In metu belli furandi locus qui potest esse? etiam
si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. Tum potuit a Leonida nummorum
aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti
non nova, ne causam dicerent; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis
quidem servis quae praedandi potest esse ratio? produci ad supplicium necesse
est. Testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis
splendidissima civitas Lilybitana, testis honestissimus maximusque conventus
civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. Itaque producuntur et ad
palum alligantur.
[11] Etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit,
quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quaestu atque praeda. Quid in eius
modi re fieri potuit? Quod commodum est, exspectate facinus quam vultis
improbum; vincam tamen exspectationem omnium. Homines sceleris coniurationisque
damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus
hominum inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi. Quid hoc
loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique
in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem
quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? Remitto tibi hoc
totum atque ista te cura libero; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur,
ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu gratis
suscipere conatus sis. Verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico,
de hac imperatoria iam tua laude disputo.
[12] Quid ais, bone custos defensorque provinciae? Tu quos servos arma
capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia
iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos ex media morte eripere
ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis
videlicet civibus Romanis reservares? Perditae civitates desperatis iam omnibus
rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur,
vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. Quae cum
accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant;
nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur.
[13] Atque haec sicubi <facta sunt>, ita facta sunt ut homines
populares aut nobiles supplicio aut exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui
iudicassent, at non statim, at non eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad
fortunas omnium pertinerent. Hoc vero novum et eius modi est ut magis propter
reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui
iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos
servos quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret.
[14] O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed
vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu
periculoque provinciae! Cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter
bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum
terroris iniecit! Comprendi iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos;
quid servo tam formidolosum? Fecisse videri pronuntiat; exortam videtur flammam
paucorum dolore ac morte restinxisse. Quid deinde sequitur? Verbera atque ignes
et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus et crux.
Hisce omnibus suppliciis sunt liberati. Quis dubitet quin servorum animos summa
formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum
sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio
redimeretur?
[15] Quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte Imacharensi non
idem fecisti? Quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi
tandem diligentiam custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi
quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae
pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS lx a domino accepisti,
quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. Ab equite Romano C.
Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem
venisse dixeras, HS dc abstulisti. Dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam
numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit vir clarissimus,
Cn. Lentulus censor, qui Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras
misit mittendasque curavit.
[16] Quid? de Apollonio, Diocli filio, Panhormitano, cui Gemino cognomen
est, praeteriri potest? Ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius,
ecquid manifestius proferri potest? Quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et
de tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque conventus. Homines
statim loqui: 'Mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto
maneret integer; excogitavit nescio quid, <nescio quid> attulit; profecto
homo dives repente a Verre non sine causa citatur.' Exspectatio summa omnium
quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio;
nam pater grandis natu iam diu lecto tenebatur.
[17] Nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret; eum dicit
coniurasse et familias concitasse, — is omnino servus in familia non erat, — eum
statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere
neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. Clamare
ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi
esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. Haec cum maxime summa
hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod
pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici — cum maxime, ut
dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.
[18] Videte constantiam praetoris, et eius praetoris qui in his rebus non
ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita laudetur ut optimus imperator. Cum
servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat, hoc
servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si
fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli
fugitivorum nomine indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de
consili sententia belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos sine consili
sententia sua sponte omni supplicio liberavit.
[19] Quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum iure
animadverteretur, tamenne hanc rem sic agemus ut crimini aut invidiae reo
putemus esse oportere si quo de homine severius iudicaverit? Non agam tam
acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer,
ut dissolute factum criminer, si quid vindicatum est severe, ut ex eo
crudelitatis invidiam colligam. Non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam
defendam auctoritatem, quoad tu voles; simul ac tute coeperis tua iudicia
rescindere, mihi suscensere desinito; meo iure enim contendam eum qui suo
iudicio damnatus sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere.
[20] Non defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne tuum
iudicium videar rescindere; nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia
dicam; praetermittam illud etiam de quo ante dixi, fortunas eius ita
constitutas fuisse familia, pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus
expediret ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non dicam ne illud
quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in hominem honestissimae
civitatis honestissimum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse.
[21] Nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset
talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis
interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum
miserum potestatem numquam esse factam. Etiam illud praeteribo, quotienscumque
Panhormum veneris illo anno et sex mensibus — nam tam diu fuit Apollonius in
carcere — totiens te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus
sacerdotibusque publicis, orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser
atque innocens calamitate illa liberaretur. Relinquo haec omnia; quae si velim
persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus
misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos.
[22] Omnia tibi ista concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus
Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam
fili neque lacrimas utriusque plus valuisse quam utilitatem salutemque
provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse;
quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur
carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta.
Quae cum omnia graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium
Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de
carcere emitti iusserit; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut
iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod
hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem
quaestus immensum infinitumque esse videatur.
[23] Nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite quot et
quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis idcirco
haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium
incommodorum atque exempla periculorum proponeret. Primum insimulatio est
repentina capitalis atque invidiosi criminis, — statuite quanti hoc putetis et
quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio,
damnatio sine defensione, — aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in
his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his
incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum
supplicium atque a conspectu parentium ac liberum, denique a libero spiritu
atque a communi luce seclusum, — haec vero, quae vel vita redimi recte possunt,
aestimare pecunia non queo.
[24] Haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus,
sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere; nisi vero
existimatis hominem pecuniosissimum sine causa quaestus electum ad tam
incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc
praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, et non per illum
omnibus pecuniosissimis Siculis metum propositum et iniectum.
[25] Cupio mihi ab illo, iudices, subici, quoniam de militari eius gloria
dico, si quid forte praetereo. Nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis
dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil
sciens praetermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam,
custodiam defensionemque provinciae. Summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam
plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta
penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. Non ad Q. Maximi
sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque
ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac
disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris
sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite.
[26] Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, iudices,
et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum
ratione consilioque reddiderit. Primum temporibus hibernis ad magnitudinem
frigorum et tempestatum vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium
compararat. Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse
loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate
fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint. Hic ita vivebat
iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum,
sed ne extra lectum quidem quisquam viderit; ita diei brevitas conviviis,
noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur.
[27] Cum autem ver esse coeperat — cuius initium iste non a Favonio neque ab
aliquo astro notabat, sed cum rosam viderat tum incipere ver arbitrabatur — dabat
se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque
impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit. Nam, ut mos fuit
Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus
Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in
collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis,
plenum rosae. Sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem
lectica usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus,
veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae
secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. Deinde ubi
paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat, Veneri iam et
Libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.
[28] Quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia
ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis
oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleant, quo in
oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier
esset. Itaque non nullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; si quae
castiores erant, ad tempus veniebant, lucem conventumque vitabant. Erant autem
convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo
pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat, sed cum maximo clamore
atque convicio; non numquam etiam res ad pugnam atque ad manus vocabatur. Iste
enim praetor severus ac diligens, qui populi Romani legibus numquam paruisset,
illis legibus quae in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. Itaque erant
exitus eius modi ut alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur,
alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut fusi sine mente ac sine ullo
sensu iacerent, — ut quivis, cum aspexisset, non se praetoris convivium, sed
Cannensem pugnam nequitiae videre arbitraretur.
[29] Cum vero aestas summa esse coeperat, quod tempus omnes Siciliae semper
praetores in itineribus consumere consuerunt, propterea quod tum putant
obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiae
congregantur et magnitudo serviti perspicitur et labor operis maxime offendit,
frumenti copia commonet, tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant
ceteri praetores, iste novo quodam genere imperator pulcherrimo Syracusarum
loco stativa sibi castra faciebat.
[30] Nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum ex alto sinus ab litore
ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis intenta velis conlocabat. Huc ex
illa domo praetoria, quae regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos
dies nemo extra illum locum videre posset. In eum autem ipsum locum aditus erat
nemini, nisi qui aut socius aut minister libidinis esse posset. Huc omnes
mulieres, quibuscum iste consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta
multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius amicitia, digni vita illa
conviviisque veniebant. Inter eius modi viros et mulieres adulta aetate filius
versabatur, ut eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet,
consuetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.
[31] Huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine
maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor
Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, itemque uxor Aeschrionis, honesto loco
nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. Iste autem Hannibal, qui in
suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam
dilexit ut eam secum ex provincia deportaret. Ac per eos dies, cum iste cum
pallio purpureo talarique tunica versaretur in conviviis muliebribus, non
offendebantur homines neque moleste ferebant abesse a foro magistratum, non ius
dici, non iudicia fieri; locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus
cantuque symphoniae, in foro silentium esse summum causarum atque iuris, non
ferebant homines moleste; non enim ius abesse videbatur a foro neque iudicia,
sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.
[32] Hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? huius furta,
rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, scelus, audaciam rerum gestarum
magnitudine atque imperatoriis laudibus tegere conaris? Hic scilicet est
metuendum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio
atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne
cicatrices populus Romanus aspiciat, ex mulierum morsu vestigia libidinis atque
nequitiae.
[33] Di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas!
Cognoscentur enim omnia istius aera illa vetera, ut non solum in imperio verum
etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. Renovabitur prima illa militia,
cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris
Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere
dirutus est; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis
fructu dissoluta et compensata sunt.
[34] Iam vero, cum in eius modi patientia turpitudinis aliena non sua
satietate obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita pudoris et
pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet dicere aut coniungere cum
istius flagitio cuiusquam praeterea dedecus? Non faciam, iudices; omnia vetera
praetermittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam, ex quibus
coniecturam facere de omnibus possitis, — unum illud, quod ita fuit inlustre
notumque omnibus ut nemo tam rusticanus homo L. Lucullo [et] M. Cotta
consulibus Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin sciret iura
omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis meretriculae gubernari,
alterum quod, cum paludatus exisset votaque pro imperio suo communique re
publica nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri solitus est
ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra
omnis divinas atque humanas religiones!
[35] O di immortales! quid interest inter mentes hominum et cogitationes!
Ita mihi meam voluntatem spemque reliquae vitae vestra populique Romani
existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus
mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione
arbitrarer! Ita quaestor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum,
sed etiam creditum et commissum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia
provincia ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut me
quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem,
ut semper omnia quae iucunda videntur esse, ea non modo his extraordinariis
cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem.
[36] Nunc sum designatus aedilis; habeo rationem quid a populo Romano
acceperim; mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et caerimonia Cereri,
Libero, Liberaeque faciundos, mihi Floram matrem populo plebique Romanae
ludorum celebritate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani
appellati sunt, cum dignitate maxima et religione Iovi, Iunoni, Minervaeque
esse faciundos, mihi sacrarum aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam
esse commissam; ob earum rerum laborem et sollicitudinem fructus illos datos,
antiquiorem in senatu sententiae dicendae locum, togam praetextam, sellam curulem,
ius imaginis ad memoriam posteritatemque prodendae.
[37] Ex his ego omnibus rebus, iudices, — ita mihi omnis deos propitios
velim, — etiamsi mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequaquam capio
tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et laboris, ut haec ipsa aedilitas,
non quia necesse fuerit, alicui candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte
conlocata et iudicio populi in loco esse posita videatur.
[38] Tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo, — mitto enim et praetereo
quid tum sit actum, — sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis
voce excitatus es, qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore
adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam,
annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? Cum tibi sorte obtigisset
uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam cogitasti? neque
illud rationis habuisti, si forte te expergefacere posses, eam provinciam, quam
tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam
stultitiam nequitiamque venisse? Itaque non modo a domo tua Chelidonem in
praetura excludere noluisti, sed in Chelidonis domum praeturam totam detulisti.
[39] Secuta provincia est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi
idcirco fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamentorum omnium
dignitatem datam ut earum rerum vi et auctoritate omnia repagula pudoris
officique perfringeres, ut omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res
tuta, nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia munita
contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; in qua tu te ita gessisti ut,
omnibus cum teneare rebus, ad bellum fugitivorum confugias; ex quo iam
intellegis non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum exortam.
Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque illud Tempsanum incommodum
proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset, si quid in te
virtutis aut industriae habuisses, idem qui semper fueras inventus es.
[40] Cum ad te Valentini venissent et pro iis homo disertus ac nobilis, M.
Marius, loqueretur, ut negotium susciperes, ut, cum penes te praetorium
imperium ac nomen esset, ad illam parvam manum exstinguendam ducem te
principemque praeberes, non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum esses
in litore, Tertia illa tua, quam tu tecum deportaras, erat in omnium conspectu;
ipsis autem Valentinis ex tam inlustri nobilique municipio tantis de rebus
responsum dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. Quid hunc
proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis qui, cum iam ex
provincia non ad triumphum sed ad iudicium decederet, ne illam quidem infamiam
fugerit quam sine ulla voluptate capiebat?
[41] O divina senatus frequentis in aede Bellonae admurmuratio! Memoria tenetis,
iudices, cum advesperasceret et paulo ante esset de hoc Tempsano incommodo
nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca cum imperio mitteretur,
dixisset<que> quidam Verrem esse non longe a Tempsa, quam valde universi
admurmuraverint, quam palam principes dixerint contra. Et his tot criminibus
testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi aliquam proponit, quorum
omnium palam causa incognita voce damnatus est?
[42] Esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus
est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque
ab isto provisum est ne quod esset; at vero contra bellum praedonum classem
habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare
defensa provincia est. Sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi,
iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas
istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, crudelitatis. Haec
dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite.
[43] Rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia
defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. Superiorum praetorum
consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum
militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil
horum imperavisti. Ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint,
post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus.
[44] Navem vero cybaeam maximam triremis instar, [pulcherrimam atque
ornatissimam cybaeam,] palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice,
sciente tota Sicilia, per magistratum senatumque Mamertinum tibi datam
donatamque esse dico. Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque
esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis
rebus, et iis quas iste Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant
clarissimae maximeque eum delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliae
multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem
omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam
domini videbatur.
[45] Quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari
nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse
est, de tua pecunia aedificatam esse navem. Aude hoc saltem dicere quod necesse
est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit aedificare navem senatori;
antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae
vetant. Fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut
istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. Quid enim tibi
navi? qui si quo publice proficisceris, praesidi et vecturae causa sumptu
publico navigia praebentur; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec
arcessere res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet.
[46] Deinde cur quicquam contra leges parasti? Valeret hoc crimen in illa
vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non
arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: Tu tibi hoc numquam
turpe, numquam criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco
palam tibi aedificari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio
obtinebas? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant
arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum? naviculariam,
cum Romam venisses, esse facturum? Ne illud quidem quisquam poterat suspicari,
te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem
comparare. Eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur
te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae
reliquisses commearet.
[47] Verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto
atque concedo. Sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab
ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus, esse sublatum? Nam dixit Heius,
princeps civitatis, princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa
est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam, eique faciendae
senatorem Mamertinum publice praefuisse. Reliqua est materies. Hanc Reginis, ut
ipsi dicunt — tametsi tu negare non potes — publice, quod Mamertini materiem
non habent, imperavisti. Si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi
tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia
dicis impensum? At Mamertini in tabulis nihil habent.
[48] Primum video potuisse fieri ut ex aerario nihil darent; etenim vel Capitolium,
sicut apud maiores nostros factum est, publice coactis fabris operisque
imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit; deinde — id quod perspicio
et quod ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex litteris — multas pecunias
isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. Iam
illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem
sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis
pepercisse. Sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia
scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris
aut quid locaris, scriptum proferre non potes.
[49] At enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt foederati. Di
adprobent! Habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros
in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes qui ante te
fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis
imperarint. Sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item
foederatis navem imperasti? An hoc probabis, in aequa causa populorum sine
pretio varium ius et disparem condicionem fuisse?
[50] Quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum populorum, iudices,
doceo, ut Tauromenitanis nominatim cautum et exceptum sit foedere ne navem dare
debeant, Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit ut navem
dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et
Mamertinis remisisse, num cui dubium poterit esse quin Verre praetore plus
Mamertinis cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? Recitentur
foedera. Isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res
indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti
auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas,
sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex foedere
ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo
armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi ne in freto ante sua tecta et domos
navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et
imperi condicionem redemerunt.
[51] Quid censetis in hoc foedere faciendo voluisse Mamertinos impendere
laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si id ullo modo
possent a nostris maioribus impetrare? Nam cum hoc munus imponebatur tam grave
civitati, inerat nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam nota
servitutis. Quod tum, recentibus suis officiis, integra re, nullis populi
Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere adsequi non potuerunt, id
nunc, nullo novo officio suo, tot annis post, — iure imperi nostri quotannis
usurpatum ac semper retentum, — summa in difficultate navium, a C. Verre pretio
adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, ne navem darent: ecquem nautam,
ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset, te praetore per
triennium Mamertini dederunt? [52] Denique cum ex senatus consulto itemque ex
lege Terentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus Siciliae
civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune Mamertinis remisisti.
Dices frumentum Mamertinos non debere. Quo modo non debere? an ut ne venderent?
non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur, sed ex eo quod
emeretur. Te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini
iuvare populum Romanum debuerunt.
[53] Quae tandem civitas fuit quae deberet? Qui publicos agros arant, certum
est quid e lege censoria debeant: cur his quicquam praeterea ex alio genere
imperavisti? Quid? decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica
debent? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent?
Quid immunes? hi certe nihil debent. At eis non modo imperasti, verum etiam,
quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamertinis
remiseras, addidisti. Neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed
Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes item ut
ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his
dico non recte remissum. Et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali
clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili
sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat.
[54] Audite decretum mercennarii praetoris ex ipsius commentario, et
cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo iure sit
auctoritas. Recita. Commentarivs. De consili sententia libenter ait se facere
itaque perscribit. Quid, si hoc verbo non esses usus 'libenter'? nos videlicet
invitum te quaestum facere putaremus. Ac 'de consili sententia'! Praeclarum
recitari consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem praetoris
recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an praedonis improbissimi societas
atque comitatus?
[55] En foederum interpretes, societatis, pactionis, religionis auctores!
Numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Mamertinis pro portione
imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab
his nummos acciperet ac sui similis esset. Itaque tantum valuit istius decreti
auctoritas quantum debuit eius hominis qui, a quibus frumentum emere debuisset,
iis decretum vendidisset. Nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C.
Sacerdotis et ex Sex. Peducaei instituto ac litteris frumentum Mamertinis
imperavit.
[56] Tum illi intellexerunt se id quod a malo auctore emissent diutius
obtinere non posse. Age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti
interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur Netinis imperasti?
quarum civitatum utraque foederata est. Ac Netini quidem sibi non defuerunt ac,
simul pronuntiasti libenter te Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam
causam foederis esse docuerunt. Tu aliter decernere eadem in causa non
potuisti; pronuntias Netinos frumentum dare non debere et ab his tamen exigis.
Cedo mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et frumenti imperati.
Litterae rervm decretarvm. Quid potius in hac tanta et tam turpi inconstantia
suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis
pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini
bene se apud istum tam multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris
ex eadem causa non obtinerent?
[57] Hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae laudationis! in qua
quam multa sint vulnera quis est vestrum, iudices, quin intellegat? Primum
<enim> in iudiciis qui decem laudatores dare non potest, honestius est ei
nullum dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis non explere. Tot
in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium praefuisti: arguunt ceterae,
paucae et parvae <vi> et metu repressae silent, una laudat. Hoc quid est
nisi intellegere quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita provinciae
praefuisse ut hac utilitate necessario sit carendum?
[58] Deinde, quod alio loco antea dixi, quae est ista tandem laudatio, cuius
laudationis legati et principes et publice tibi navem aedificatam et privatim
se ipsos abs te spoliatos expilatosque esse dixerunt? Postremo quid aliud isti
faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis sunt omnia te
sibi esse largitum quae tu de re publica nostra detraxeris? Quae colonia est in
Italia tam bono iure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos tam
commoda vacatione omnium rerum sit usum quam Mamertina civitas? Per triennium
soli ex foedere quod debuerunt non dederunt, soli isto praetore omnium rerum
immunes fuerunt, soli in istius imperio ea condicione vixerunt ut populo Romano
nihil darent, Verri nihil negarent.
[59] Verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, accepisti a
Mamertinis navem contra leges, remisisti contra foedera. Ita in una civitate
bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non
licebat. Exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae cum praeda
navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur, non quae provinciae spolia
portaret. Mamertini tibi et urbem quo furta undique deportares, et navem in qua
exportares praebuerunt; illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit, illi
homines testes custodesque furtorum, illi tibi et locum furtis et furtorum
vehiculum comparaverunt. Itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia
tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; quo tempore in tanta inopia
navium tantaque calamitate provinciae, etiamsi precario essent rogandi, tamen
ab iis impetraretur. Reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi conatum
praeclara illa non populo Romano reddita biremis, sed praetori donata cybaea.
Ea fuit merces imperi, auxili, iuris, consuetudinis, foederis.
[60] Habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac venditum pretio:
cognoscite nunc novam praedandi rationem ab hoc primum excogitatam. Sumptum
omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque nauarcho
civitas semper dare solebat. Is neque ut accusaretur a nautis committere
audebat, et civibus suis rationes referre debebat, et in illo omni negotio non
modo labore sed etiam periculo suo versabatur. Erat hoc, ut dico, factitatum
semper, nec solum in Sicilia sed in omnibus provinciis, etiam in sociorum et
Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum auxiliis uti solebamus: Verres
post imperium constitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis a civitatibus
sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem ipse praefecisset.
[61] Cui potest esse dubium quam ob rem et omnium consuetudinem veterem
primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae
neglexeris, et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum suspicione
susceperis? Deinde alii quaestus instituuntur, ex5 uno genere navali videte
quam multi! accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo
missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet
non dare, — haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite.
[62] Recita. Testimonia civitatvm. Huncine hominem, hancine impudentiam,
iudices, hanc audaciam! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas
discribere, certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere!
quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae
nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. Ita quaestus duplex
unius missionis fiebat. Atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu
tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et ipsi praedones scirent et
tota provincia testis esset.
[63] Cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re
quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae praedonibus metum
adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis
navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed
abduxerunt onere suo plane captam atque depressam. Erat ea navis plena
iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula
veste. Haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem,
qui locus est non longe a Syracusis. Quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in
acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori
legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam primum
exhiberentur.
[64] Adpellitur navis Syracusas; exspectatur ab omnibus supplicium. Iste
quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac deformes
erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis artificique
habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit,
symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in
exinaniunda nave consumitur. Archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium
sumi oportuit. Hodie omnes sic habent — quid eius sit vos coniectura adsequi
debetis — istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.
[65] 'Coniectura est.' Iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non
movetur. Hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis, — qui ducem praedonum
aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur.
Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam
captum sese vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri,
concurrerent, quaererent, videre cuperent. Quid accidit cur tanto opere iste
homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? Homines
maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent,
cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent,
potestas aspiciendi nemini facta est. [66] Vnus pluris praedonum duces vivos
cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam
caruit, ut videre piratam captum non liceret? At contra, quacumque iter fecit,
hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat;
itaque ei concursus fiebat undique ut non modo ex iis oppidis qua ducebantur
sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. Ipse autem triumphus quam ob
rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? Quia
nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius
quam, quos saepe metueris, eos te vinctos ad supplicium duci videre.
[67] Hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata iste occultatus
est quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob
causam hominem reservasti? ecquem scis in Sicilia antea captum archipiratam qui
non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum.
Vivum tu archipiratam servabas: quo? Per triumphum, credo, quem ante currum
tuum duceres; neque enim quicquam erat reliquum nisi uti classe populi Romani
pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.
[68] Age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri
omnium exemplo magis placuit. Quae sunt istae custodiae? apud quos homines,
quem ad modum est adservatus? Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique
nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e saxo in
mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso; nihil tam
clausum ad exitum, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec
fieri nec cogitari potest. In has lautumias, si qui publice custodiendi sunt,
etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.
[69] Eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros
piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem
custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis verus ille dux quaereretur.
Itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere,
denique Syracusas totas timet, amandat hominem — quo? Lilybaeum fortasse?
Video; tamen homines maritimos non plane reformidat. Minime, iudices. Panhormum
igitur? Audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime,
si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.
[70] Ne Panhormum quidem. Quo igitur? quo putatis? Ad homines a piratarum
metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos,
ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen
numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium,
terrestrem archipiratam. Et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse
ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet,
imperat Centuripinis ut is victu ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque
adhiberetur.
[71] Interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae
perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant
rationem omnes cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse
oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant.
Iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque
abduxerat, reliquos si, ut consuetudo est, universos ad palum alligasset,
clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam
relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere,
tamen in tanto conventu nemo erat quin rationem numerumque haberet, et reliquos
non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret.
[72] Cum magnus numerus deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos
domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos,
quos in carcerem antea coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse
insimulabat, et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios,
qui a praedonibus erant capti, cum mercaturas facerent aut aliquam ob causam
navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. Itaque alii cives
Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere ad palum atque ad
necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab
omnibus defenderentur, securi feriebantur. Quorum ego de acerbissima morte
crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut,
si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium
Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi
praeclarum et iucundum putem.
[73] Haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara: myoparone piratico
capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes
et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani
hostilem in modum cruciati et necati, omnis vestis ablata, omne aurum et
argentum ablatum et aversum. At quem ad modum ipse se induit priore actione!
Qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,
— cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum, —
exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit
se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero
archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi non percussisse; domi esse
apud sese archipiratas dixit duos.
[74] O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem!
Civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces:
archipiratam negat, fateris. Fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a
praesenti supplicio tuo continuit populus Romanus se et repressit et salutis
suae rationem iudicum severitati reservavit. Quid? sciebas tibi crimini datum
iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? Inimicum habebas
neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere
deberes. An te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque
faciebat? Qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium
horrueris, cum tot testibus coarguare potes de damnatione dubitare?
[75] Verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret
qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi ad defensionem firmius
fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos
tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud
notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? Vide quid intersit utrum
faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset, hic defensio nulla est.
Itaque illud semper omnes fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit
quaero. Piratam vivum tenuisti. Quem ad finem? Dum cum imperio fuisti. Quam ob
causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae
ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam
dedisti?
[76] Verum esto, sit tibi illud liberum omne tempus quoad cum imperio fuisti:
etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in
domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a
quo tempore capti sunt, quoad per me licitum est, fuerunt, hoc est quoad per
M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi
imperavit. Quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? Hostem
acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium
nationumque omnium quisquam omnium mortalium privatus intra moenia domi suae
retinere poterit?
[77] Quid? si pridie quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis
securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te, — si, inquam, pridie
domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem publicam facere potuisset,
quid diceres? 'Apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo
facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.'
Itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur
hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani
hostis privati hominis custodiis adservabitur? At etiam qui triumphant eoque
diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum
spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de
foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent,
idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.
[78] Et nunc cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris, — praesertim
cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam, — ut ille archipirata non
potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo
viveret! Si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui
probares? Cum constaret istum Syracusis a nullo visum esse archipiratam, ab
omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset,
cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles,
cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse
mortuum, quis te audiret?
[79] Nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides.
Quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico, ille nobilissimus pirata,
fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid
diceres? Verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset,
pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non
esset difficile alium in suppositi locum supponere. Plura dixi quam volui de
illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta
praetermisi. Volo enim esse totum mihi crimen hoc integrum: est certus locus,
certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.
[80] Hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo
diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum
ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi praedae posset esse. Nam
aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare
consuerunt aut etiam in tanto praedonum metu et periculo ipsi navigare, eo
tempore ad luxuriem libidinesque suas domo sua regia — quae regis Hieronis
fuit, qua praetores uti solent — contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum
consuerat temporibus aestivis, quod antea demonstravi, carbaseis intenta velis
conlocari iussit in litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae
fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris
remoto loco.
[81] Hic dies aestivos praetor populi Romani, custos defensorque provinciae,
sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet nemo praeter
ipsum et praetextatum filium — etsi recte sine exceptione dixeram virum, cum
isti essent, neminem fuisse. Non numquam etiam libertus Timarchides
adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam,
quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. <Erat> Pipa
quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in
istius cupiditatem facti sunt tota Sicilia percelebrantur; erat Nice, facie
eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni Syracusani.
[82] Hanc vir amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat nec
audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. Illo autem
tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir
esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta
dies secum habere. Itaque excogitat rem singularem; navis quibus legatus
praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse
iubet atque imperare. Hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum
navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem
remoto atque ablegato viro non liberius quam antea — quis enim umquam istius
libidini obstitit? — sed paulo solutiore animo tamen secum illam haberet, si
non tamquam virum sed tamquam aemulum removisset.
[83] Accipit navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syracusanus. Quid
primum aut accusem aut querar? Siculone homini legati, quaestoris, praetoris
denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? Si te impediebat ista
conviviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati, ubi ternis
denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi tabernacula, ubi tot tantaque
ornamenta magistratibus et legatis a senatu populoque Romano permissa et data,
denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? Si civis Romanus dignus isto negotio
nemo fuit, quid civitates quae in amicitia fideque populi Romani perpetuo
manserant? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? quae cum officiis fide
vetustate, tum etiam cognatione populi Romani nomen attingunt.
[84] O di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum militibus, navibus,
nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est imperare, non omnis honos ab isto
dignitatis, aequitatis, officique sublatus est? Ecquod in Sicilia bellum
gessimus quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? Atque haec
ego ad memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo. Itaque
ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae,
misericordia conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae in
Insula est Syracusanum neminem voluit; hodie, inquam, Syracusanum in ea parte
habitare non licet; est enim locus quem vel pauci possent defendere. Committere
igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte urbis
navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros exercitus saepe
excluserant, iis claustra loci committenda non existimavit.
[85] Vide quid intersit inter tuam libidinem maiorumque auctoritatem, inter
amorem furoremque tuum et illorum consilium atque prudentiam. Illi aditum
litoris Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti; illi habitare
in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent, noluerunt, tu classi et
navibus Syracusanum praeesse voluisti; quibus illi urbis suae partem ademerunt,
iis tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum opera Syracusani nobis
dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientis esse iussisti.
[86] Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur
Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis,
Haluntina, praeclara classis in speciem, sed inops et infirma propter
dimissionem propugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo classem iste
praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta
est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum
nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio
purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. Iam hoc istum vestitu
Siculi civesque Romani permulti saepe viderant.
[87] Posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique
adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis
locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri
perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac
nequitia tum etiam imperio putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo
posito perpotabat. Ecce autem repente ebrio Cleomene esurientibus ceteris
nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita is locus nominatur;
nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat
terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco
deduxisset explere se numerum nautarum et remigum posse. Reperta est eadem
istius hominis avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant
perpauci reliqui, ceteri dimissi.
[88] Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri,
praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum dari
iussit. Haec Centuripina navis erat incredibili celeritate velis; nam scire
isto praetore nemo poterat quid quaeque navis remis facere posset; etsi in hac
quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites
deerant. Evolarat iam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam tum
ceterae naves uno in loco moliebantur.
[89] Erat animus in reliquis; quamquam erant pauci, quoquo modo res se
habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae viriumque
fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. Quodsi Cleomenes non tanto
ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. Erat enim sola illa
navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in
praedonum pugna versaretur, urbis instar habere inter illos piraticos
myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque classis,
eundem necessario cursum tenere coeperunt.
[90] Helorum versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam
praedonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. Tum ut quisque in
fuga postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem
piratae primam adoriebantur. Ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat
Haluntinus homo nobilis, Phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea
publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato rem omnem causamque
cognostis. Deinde Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus
occiditur.
[91] Haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam
sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat.
Reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque
repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus
Cleomenem persecuti sunt. Tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non
sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi
Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceret, inflammari
incendique iussit.
[92] O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! o casum illum
multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac
turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi
flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. Adfertur nocte
intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo
istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque
symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet;
includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.
[93] Huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in
re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset qui auderet aut
dormientem excitare aut interpellare vigilantem. Iam vero re ab omnibus cognita
concursabat urbe tota maxima multitudo. Non enim, sicut erat antea semper
consuetudo, praedonum adventum significabat ignis e specula sublatus aut
tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum
reliquum nuntiabat. Cum praetor quaereretur et constaret neminem ei nuntiasse,
fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.
[94] Tum iste excitatus audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit, — lucebat
iam fere, — procedit in medium vini somni stupri plenus. Excipitur ab omnibus
eius modi clamore ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos;
hoc etiam maius hoc videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat
maxima. Tum istius acta commemorabatur, tum flagitiosa illa convivia, tum
appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam
tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum
imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur, neque quicquam propius
est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas,
ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in provinciis
constituerentur. Verum habita est a multitudine ratio temporis, habita
tumultus, habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est
conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam
hac re publica dignissimus existimetur.
[95] Confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet, arma
capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent. Vnam
illam noctem solam praedones ad Helorum commorati, cum fumantis etiam nostras
navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas; qui videlicet saepe audissent
nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea
Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.
[96] Ac primo ad illa aestiva praetoris accedunt, ipsam illam ad partem
litoris ubi iste per eos dies tabernaculis positis castra luxuriae conlocarat.
Quem posteaquam inanem locum offenderunt et praetorem commosse ex eo loco
castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum portum penetrare coeperunt.
Cum in portum dico, iudices, — explanandum est enim diligentius eorum causa qui
locum ignorant, — in urbem dico atque in urbis intimam partem venisse piratas;
non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et
continetur, ut non adluantur mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis
sinum portus.
[97] Hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor myoparonibus parvis ad
arbitrium suum navigavit. Pro di immortales! piraticus myoparo, cum imperi
populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum Syracusanorum et
ad omnis crepidines urbis accessit, quo neque Carthaginiensium gloriosissimae
classes, cum mari plurimum poterant, multis bellis saepe conatae umquam
aspirare potuerunt, neque populi Romani invicta ante te praetorem gloria illa
navalis umquam tot Punicis Siciliensibusque bellis penetrare potuit; qui locus
eius modi est ut ante Syracusani in moenibus suis, in urbe, in foro hostem
armatum ac victorem quam in portu ullam hostium navem viderint.
[98] Hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae sunt quo Atheniensium
classis sola post hominum memoriam trecentis navibus vi ac multitudine invasit;
quae in eo ipso portu loci ipsius portusque natura victa atque superata est.
Hic primum opes illius civitatis comminutae depressaeque sunt: in hoc portu
Atheniensium nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur. Eone
pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam a tergo
magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs
Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, ut ante dixi,
Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum
potestatem portum futurum intellegebant.
[99] At quem ad modum est pervagatus! Radices palmarum agrestium, quas in
nostris navibus invenerant, iactabant, ut omnes istius improbitatem et
calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne milites, aratorumne liberos,
quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae
suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae
esse dicuntur, eo cibo esse usos a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus
inventis removerunt! Te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae
Siculo frumento alebantur!
[100] O spectaculum miserum atque acerbum! ludibrio esse urbis gloriam,
populi Romani nomen, <omnium> hominum conventum atque multitudinem
piratico myoparoni! in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere
piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi
respergerent! Posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed satietate
exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis.
Dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus militibusque
dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis
perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta.
[101] Haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum
sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. Qui ex illo
numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot ex sua quisque
nave missos sciret esse. Res erat clara, neque solum argumentis sed etiam
certis testibus istius audacia tenebatur. Homo certior fit agi nihil in foro et
conventu toto die nisi hoc, quaeri ex nauarchis quem ad modum classis sit
amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame
reliquorum, Cleomenis timore et fuga. Quod posteaquam iste cognovit, hanc
rationem habere coepit. Causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc
usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. Videbat illis nauarchis
testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. Consilium capit primo
stultum, verum tamen clemens.
[102] Nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. Accusat eos quod eius modi de
se sermones habuerint; rogat ut in sua quisque dicat navi se tantum habuisse
nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. Illi enim vero se
ostendunt quod vellet esse facturos. Iste non procrastinat, advocat amicos
statim; quaerit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit. Respondet unus
quisque ut erat praeceptum. Iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum
providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet
testificatione uteretur.
[103] Derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum
hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia
suspicionis in eo crimine futurum. Iam iste erat hac stultitia multis in rebus
usus ut publice quoque quae vellet in litteris civitatum tolli et referri
iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis
litteris testibus auctoritatibusque convincitur. Vbi hoc videt, illorum
confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init
consilium non improbi praetoris, — nam id quidem esset ferendum, — sed
importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet, — nam
omnino tolli posse non arbitrabatur, — nauarchos omnis, testis sui sceleris,
vita esse privandos.
[104] Occurrebat illa ratio: 'Quid Cleomene fiet? poterone animum advertere
in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere eum cui potestatem
imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen secuti sunt,
ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit? poterone esse in eos
vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum
dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? Pereat Cleomenes
una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud
contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore? Fieri nullo modo
poterat quin Cleomeni parceretur.
[105] Vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere in omnis
nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'Tibi uni parcam et
potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut
in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.'
Agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet
tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non
posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi.
Quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis
relinquetur? 'In praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed
post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.'
[106] Haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e
praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos
vocari iubet. Qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. Iste
hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. Implorare illi fidem
praetoris, et quare id faceret rogare. Tum iste hoc causae dicit, quod classem
praedonibus prodidissent. Fit clamor et admiratio populi tantam esse in homine
impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae
omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius
arbitraretur, aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die
crimen esse natum postquam classis esset amissa.
[107] Cum haec ita fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum
ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum
putaret; nam quid Cleomenes facere potuit? — non enim possum quemquam
insimulare falso-quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere istius
avaritia navibus exinanitis? Atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad
aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. Tum vero omnibus
indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in
ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum
societatem familiarissimum esse praetori.
[108] Adponitur iis tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote
praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem
iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere
solebat et emissarium. Veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum
adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio; vinctos aspiciunt
catenis liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis
sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque
umquam fuerat, implorant. Pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus,
hospes tuus. Cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum cum illa
auctoritate miseria videres perditum, non te eius lacrimae, non senectus, non
hospiti ius atque nomen a scelere aliquam ad partem humanitatis revocare
potuit?
[109] Sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro? Qui Sthenium
Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit,
absentem in reos rettulerit, causa indicta capite damnarit, ab eo nunc
hospitiorum iura atque officia quaeramus? Cum homine [enim] crudeli nobis res
est an cum fera atque immani belua? Te patris lacrimae de innocentis fili
periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te
neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de indulgentia
patria commonebat?
[110] Catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. Quid ita?
'Prodiderat classem.' Quod ob praemium? 'Deseruerat.' Quid Cleomenes? 'Ignavus
fuerat.' At eum tu ob virtutem corona ante donaras. 'Dimiserat nautas.' At ab
omnibus tu mercedem missionis acceperas. Alter parens ex altera parte erat
Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in
defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. Quid erat autem quod
quisquam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non licet.' At causa
cogit. 'Moriere, si appellaris'; numquam enim iste cuiquam est mediocriter
minatus. At remiges non erant. 'Praetorem tu accuses? frange cervices.' Si
neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, cum in his duobus
tota causa sit, quid futurum est?
[111] Dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi suae nobilissimo
loco natus. Audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de
magnis incommodis iniuriisque sociorum. Hunc scitote fuisse Heracleum in ea
causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui
potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! Is certe neque classem
prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum
esset hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. Is tamen in
eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem
ne falsi quidem causa conferri criminis potuit.
[112] Fuit in illis nauarchis Heracliensis quidam Furius, — nam habent illi
non nulla huiusce modi Latina nomina, — homo, quam diu vixit, non domi suae
solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. In quo homine tantum animi
fuit non solum ut istum libere laederet, — nam id quidem, quoniam moriundum
videbat, sine periculo se facere intellegebat, — verum morte proposita, cum
lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae
scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui
sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. In qua docet quot a
civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit, quot secum
habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi
verberabantur. Ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur;
clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae
mulieris apud te de Cleomenis salute quam de sua vita lacrimas matris valere.
[113] Deinde etiam illud video esse dictum quod, si recte vos populus
Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non
posse Verrem testis interficiendo <testimonium> exstinguere; graviorem
apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium
produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus,
sceleris audaciae crudelitatis testem fore. Iam illa praeclara: non testium
modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium Poenas
sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum
casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis,
vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi
cives Romani ferirentur.
[114] Ne multa, iudices, libertate quam vos sociis dedistis, hac ille in
acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. Condemnat omnis de
consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se
arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem
virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto
iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia
condemnat omnis.
[115] Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis
adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis
periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam
mansuetudinemque nostri imperi in tantam crudelitatem inhumanitatemque esse
conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum
furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium quaerere. Nihil
addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse,
et recte nihil videtur.
[116] Nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque
superabit; sed secum <cum> ipse certat, id agit ut semper superius suum
facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a
Cleomene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia
pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui
innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei
periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. Ne multa, ipsum dicere
adulescentem audistis se ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse.
[117] Levia sunt haec in hoc reo. Metum virgarum nauarchus, homo
nobilissimus nobilissimae civitatis, pretio redemit: humanum est. Alius ne
condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est. Non vult populus Romanus obsoletis
criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore
Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur. Includuntur in
carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris
parentibus nauarchorum; prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis
cibum vestitumque ferre.
[118] Patres hi quos videtis iacebant in limine, matresque miserae
pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae
nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere
liceret. Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum
et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces
comparabatur. 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi intro ferre liceat,
tantum.' Nemo recusabat. 'Quid? ut uno ictu securis adferam mortem filio tuo,
quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo
spiritus auferatur?' Etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur.
[119] O magnum atque intolerandum dolorem! o gravem acerbamque fortunam! Non
vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes.
Atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo de plaga et de uno illo ictu
loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus
sui causa lictori pecunia daretur. Multi et graves dolores inventi parentibus
et propinquis, multi; verum tamen mors sit extremum. Non erit. Estne aliquid
ultra quo crudelitas progredi possit? Reperietur; nam illorum, cum erunt securi
percussi ac necati, corpora feris obicientur. Hoc si luctuosum est parentibus,
redimant pretio sepeliendi potestatem.
[120] Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam
Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne hoc possis dicere, 'Patres
enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, dicit,
neque de filio dicit. Iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin
sciat, has Timarchidi pactiones sepulturae cum vivis etiam illis esse factas?
Non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur,
non palam vivorum funera locabantur? Quibus omnibus rebus actis atque decisis
producuntur e carcere, deligantur.
[121] Quis tam fuit illo tempore ferreus, quis tam inhumanus praeter unum
te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? Ecquis fuit quin
lacrimaret, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non
alienam, periculum autem commune arbitraretur? Feriuntur securi. Laetaris tu in
omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos.
Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum
tuorum sociorum innocentium sanguine eluere arbitrabare; praeceps amentia ferebare,
qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. Etenim
quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi
neque illis desunt, tamen ex ipso illo numero nauarchorum aliqui vivunt et
adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc
causam reservavit.
[122] Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit,
oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi
captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. Dicit is pro
testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. Adest Centuripinus
Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in
re discrepat.
[123] Per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem
ad modum auditis? Vtrum ego desipio et plus quam satis est doleo tanta
calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium
cruciatus et maeror pari sensu doloris adficit? Ego enim cum Herbitensem, cum
Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas
calamitatis. Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima
vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui
a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt,
ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos?
[124] Cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura
simul civitatum atque officia considero. Quas urbis P. Africanus etiam ornandas
esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis
sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. En quod Tyndaritani
libenter praedicent: 'Nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper
omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti
sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta
ministrata sunt.' Multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac
potestate!
[125] Vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxit, at nunc navem
contra praedones paene inanem Cleomenes ducit; vobiscum Africanus hostium
spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per <Verrem> spoliati,
nave a praedonibus abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini. Quid vero?
illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed
multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus
huiusce necessitudinis in istius imperio tulit? Nempe hoc iure fuit, iudices,
ut ex sinu patriae nobilissimus adulescens istius carnifici Sextio dederetur.
Cui civitati maiores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam
immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis
ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis
mortem ac sanguinem deprecaretur.
[126] Quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere
velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? Ad senatumne venient? Quid? ut de
Verre supplicium sumat? Non est usitatum, non senatorium. Ad populum Romanum
confugient? Facilis est populi causa; legem enim se sociorum causa iussisse et
eius legis custodes ac vindices praeposuisse dicet. Hic locus igitur est unus
quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum; quo quidem nunc non
ita confugiunt ut antea in suis repetundis rebus solebant. Non argentum, non
aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus
fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus
concedat et ita velit fieri. Patimur enim multos iam annos et silemus, cum
videamus ad paucos homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse. Quod eo
magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat,
nemo laborat ut obscura sua cupiditas esse videatur. [127] In urbe nostra
pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab
hostibus victis capta atque deportata sit? at istorum villae sociorum
fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi
pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum
Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum, totam denique Asiam,
Achaiam, Graeciam, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis? Sed
haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. Ne
publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt; paucorum
cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo
poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam
suppeditandi facultas. Itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium
hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.
[128] Aspicite, aspicite, iudices, squalorem sordisque sociorum! Sthenius
hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domo sua tota expilata, mentionem
tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te repetit, nihil amplius; totum enim
tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis
princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride,
non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque
innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex
tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare.
Hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque
suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis
cruentas cervices fili sui viderat, isdem te condemnatum videret.
[129] Si per L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum
sororesque veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum
omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et
ita, — me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen
implorans, — mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius excitare ab inferis
filium possem. Faciebant hoc itidem ceteris in civitatibus grandes natu matres
et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque aetas laborem et industriam
meam, fidem et misericordiam vestram requirebat.
[130] Itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia
detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne
carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis
innocentium, ne denique etiam exsanguia corpora mortuorum, ne maeror parentum
ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset esse. Hunc ego si metum
Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem deiecero, iudices,
satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse
arbitrabor.
[131] Quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur
defendere, is ita defendat <ut> illa communia quae ad causam nihil
pertinent praetermittat, me culpae fortunam adsignare, calamitatem crimini
dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi
incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. Nullam tibi
obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas,
nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. Ego navis inanis fuisse
dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum;
praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis
Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum
mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.
[132] Num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia fortunae,
num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? Tametsi solent ii fortunam
sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac
varietate versati. Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit.
Homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent;
in illa autem calamitate non Martem fuisse communem, sed Venerem possumus
dicere. Quodsi fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunae illorum
innocentium veniam ac locum non dedisti?
[133] Etiam illud praecidas licet, te, quod supplicium more maiorum
sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiam vocari.
Non in supplicio crimen meum vertitur; non ego nego securi quemquam feriri
debere, non ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam
flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in civis
militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum. Quare haec
quoque praetermittas licet. Ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse
demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. Hoc nauarchi reliqui
dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc
Herbitenses, hoc Hennenses, Agyrinenses, Tyndaritani publice dicunt, tuus
denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit,
sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites
colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum
naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque navium ut non modo
plures sed ne singuli quidem possint accedere.
[134] Dico praeterea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum
omnium confectos fuisse ac perditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut,
si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos
nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non
oportuisse Cleomenen constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico
etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae,
mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse.
[135] Quapropter si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam
atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse
remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, mentiri tot tam
gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam; proditum esse te a Cleomene,
qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non
copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque
desertum; nummum ob sepulturam datum nemini. Quae si dices, tenebere; sin alia
dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.
[136] Hic tu etiam dicere audebis, 'Est in iudicibus ille familiaris meus,
est paternus amicus ille.' Non ut quisque maxime est quicum tibi aliquid sit,
ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? 'Paternus amicus est.' Ipse
pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset? Cum tibi haec
diceret, 'Tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi maritimum bellum
esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium
remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est
aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio
remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato capta
praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani esse
dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu tuam domum
piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es, tu in
provincia tam splendida,
[137] tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu
periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque
iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit,
tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter
eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut
aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita
praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu
propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti,
Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque
caruerunt, tua luxurie atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta
et incensa est;
[138] post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in
eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta dedecora
dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti,
sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentum suorum,
hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum luctu
atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium
sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!' — haec si tibi tuus parens
diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?
[139] Satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini, satis
promisso nostro ac recepto. Reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta
sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque
insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad
unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. In qua nolite a me, quasi
dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic erunt
inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem. Furor enim
quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque
naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam
supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis
Romanos expromere.
[140] Virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? Tantum brevissime,
iudices, dico: nullum fuit omnino civitatis isto praetore in hoc genere
discrimen. Itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine
istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris. Num potes hoc negare, Verres, in
foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu
Panhormitano, veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram
virgis et verberibus abiectum? Aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei
fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit. Plagis confectum dico a lictoribus
tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.
[141] At quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio communi
causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit esse causa cur hoc cuiquam
civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit. Ignoscite
in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram. Locutus
erat liberius de istius improbitate atque nequitia. Quod isti simul ac
renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere.
Promittit; Lilybaeum venitur. Cogere eum coepit, cum ageret nemo, nemo
postularet, sponsionem mille nummum facere cum lictore suo, 'Ni furtis quaestum
faceret.' Recuperatores se de cohorte sua dicebat daturum. Servilius et
recusare et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in
se constitueretur.
[142] Haec cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et
ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis;
denique proximus lictor, de quo iam saepe dixi, Sextius, converso baculo oculos
misero tundere vehementissime coepit. Itaque ille, cum sanguis os oculosque
complesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tunderent, ut
aliquando spondere se diceret. Sic ille adfectus illim tum pro mortuo sublatus
perbrevi postea est mortuus. Iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac
venustate, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit. Sic
etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.
[143] Nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius
quam generatim atque universe loquar? Carcer ille qui est a crudelissimo
tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio
domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos
offenderat, in lautumias statim coniciebatur. Indignum hoc video videri
omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent,
intellexi. Retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi
tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi
senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque
terrarum et gentium violatum ius civium Romanorum sit, statuitis id pertinere
ad communem causam libertatis et dignitatis.
[144] In externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum
hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es?
Numquamne tibi iudici, numquam contionis, numquam huius tantae frequentiae,
quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem?
numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa huiusce
multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum
rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum et
iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?
[145] At quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum
suscipiendorum causa? Nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque
rationem. Nam ut illi quos a poetis accepimus, qui sinus quosdam obsedisse
maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos
qui essent adpulsi navigiis interficere possent, sic iste in omnia maria
infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. Quaecumque navis ex Asia, quae
ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria venerat, statim certis indicibus et
custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque
merces in praetoriam domum deferebantur. Versabatur in Sicilia longo intervallo
alter non Dionysius ille nec Phalaris, — tulit enim illa quondam insula multos
et crudelis tyrannos, — sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate
quae in isdem locis versata esse dicitur.
[146] Non enim Charybdim tam infestam neque Scyllam nautis quam istum in
eodem freto fuisse arbitror; hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus
et immanioribus canibus succinxerat, Cyclops alter multo importunior; hic enim
totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam Siciliae partem tenuisse
dicitur. At quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius tam nefariae
crudelitatis? Eadem quae nunc in defensione commemorabitur. Quicumque
accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a
Dianio fugere dicebat. Illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram
Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas,
vina non nulli Graeca venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus
quibus ex locis navigarent. Non providerant eas ipsas sibi causas esse
periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabantur. Iste enim haec eos
ex piratarum societate adeptos esse dicebat; ipsos in lautumias abduci
imperabat, navis eorum atque onera diligenter adservanda curabat.
[147] His institutis cum completus iam mercatorum carcer esset, tum illa
fiebant quae L. Suettium, equitem Romanum, lectissimum virum, dicere audistis,
et quae ceteros audietis. Cervices in carcere frangebantur indignissime civium
Romanorum, ut iam illa vox et imploratio, 'Civis Romanus sum,' quae saepe
multis in ultimis terris opem inter barbaros et salutem tulit, ea mortem illis
acerbiorem et supplicium maturius ferret. Quid est, Verres? quid ad haec
cogitas respondere? num mentiri me, num fingere aliquid, num augere crimen? num
quid horum dicere istis defensoribus tuis audes? Cedo mihi, quaeso, ex ipsius
sinu litteras Syracusanorum, quas ipse ad arbitrium suum confectas esse
arbitratur, cedo rationem carceris, quae diligentissime conficitur, quo quisque
die datus in custodiam, quo mortuus, quo necatus sit.
[148] Litterae Syracvsanorvm. Videtis civis Romanos gregatim coniectos in
lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum
civium. Quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant.
Nulla sunt. Omnesne mortui? Si ita posset defendere, tamen fides huic
defensioni non haberetur. Sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo
barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere potuit:
§dikai=yhsan, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati
sunt.
[149] Si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset
aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice vindicaremus, nonne bello
persequeremur? possemus hanc iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam
impunitamque dimittere? Quot bella maiores nostros et quanta suscepisse
arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, quod navicularii retenti, quod
mercatores spoliati dicerentur? At ego iam retentos non queror, spoliatos
ferendum puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse
coniectos et in vinclis civis Romanos necatos esse arguo.
[150] Si haec apud Scythas dicerem, non hic in tanta multitudine civium
Romanorum, non apud senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani
de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen animos etiam
barbarorum hominum permoverem; tanta enim huius imperi amplitudo, tanta nominis
Romani dignitas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines crudelitas
nemini concessa esse videatur. Nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium
putem, cum te implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia populi
Romani esse videam?
[151] Si mehercule, id quod fieri non posse intellego, ex his te laqueis
exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi maiores plagas
incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi
necesse est. Cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa
falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat.
Quid enim defendit? Ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse
dicit. Quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui tibi id
facere licuit?
[152] Forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo aequo
videmus; civilis enim dissensionis et seu amentiae seu fati seu calamitatis non
est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis licet
conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, translator quaesturae,
aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut,
quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in
foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus
mortem acerbam crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem Siciliae
detulisset.
[153] Ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso
Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. Quem non ille summo cum
studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti non illa dextera
invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? Itane vero? quibus fuit portus
apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica
momentum umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus? Vide quam commodam
defensionem excogitaris! Malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus
populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti
generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum
putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris
cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae
proscriptionis.
[154] Sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. Adsunt enim
Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines
locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim
conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos, partim
securi percussos esse dicunt. Hic vide quam me sis usurus aequo. Cum ego P.
Granium testem produxero qui suos libertos abs te securi percussos esse dicat,
qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem
deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio
fuisse, ab Dianio fugientis ad Siciliam esse delatos. Nihil est quod te mallem
probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque
proferri potest.
[155] Reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore
actione, — ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes
intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium, — testem nullum
interrogasti. Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius, is
quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos
haberet ex conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed etiam
lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus
Syracusis securi percussus est. Hunc quoque testem meum refelli et illum
Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.
[156] Quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in
piratarum captivorum numero producebantur, ut securi ferirentur? Quae ista nova
diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T.
Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi atque honestissimi
viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro
testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui
omnibus in illo conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi
percussum esse dixit.
[157] Post hanc illorum vociferationem, post hanc communem famam atque
querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse coepit; capitibus
involutis civis Romanos ad necem producere instituit; quos tamen idcirco necabat
palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter praedonum
numerum requirebant. Haecine plebi Romanae te praetore est constituta condicio,
haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen? Parumne multa
mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae, nisi etiam hae
formidines ab nostris magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt? Ad
eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia, plena optimorum sociorum
honestissimorumque civium, quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus
libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto
navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in honore aliquo fuissent,
qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia
securi ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?
[158] Nam quid ego de P. Gavio, Consano municipe, dicam, iudices, aut qua vi
vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam? tametsi dolor me non
deficit; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppetant magis
laborandum est. Quod crimen eius modi est ut, cum primum ad me delatum est,
usurum me illo non putarem; tametsi enim verissimum esse intellegebam, tamen
credibile fore non arbitrabar. Coactus lacrimis omnium civium Romanorum qui in
Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omniumque
Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum Messanae
fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse possit.
[159] Quid nunc agam? Cum iam tot horas de uno genere ac de istius nefaria
crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum eius modi, quae scelere istius
digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate
criminum vos attentos tenerem, quem ad modum de tanta re dicam? Opinor, unus
modus atque una ratio est; rem in medio ponam; quae tantum habet ipsa
gravitatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam ad inflammandos
vestros animos eloquentia requiratur.
[160] Gavius hic quem dico, Consanus, cum in illo numero civium Romanorum ab
isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e lautumiis
profugisset Messanamque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia
Reginorum, civium Romanorum, videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi
luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et
queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam,
Verri se praesto advenienti futurum. Non intellegebat miser nihil interesse
utrum haec Messanae an apud istum in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos
docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum,
furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum
Mamertinum statim deducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit.
Res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse
quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem
ab se retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.
[161] Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque
conlaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi,
toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem progressurus aut
quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari
ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse
Romanum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, splendidissimo equite
Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste,
se comperisse eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse
missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam
esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.
[162] Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum
interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque
plagarum audiebatur nisi haec, 'Civis Romanus sum.' Hac se commemoratione
civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum
arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut virgarum vim deprecaretur, sed
cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux, — crux, inquam, — infelici
et aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur.
[163] O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex
Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi
Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt ut civis
Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio
populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur?
Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te
illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem
Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu maximo commovebare? In crucem tu
agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer
agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in
istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. Statui egomet
mihi tum modum et orationi meae et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini,
testi meo; et Glabrionem id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut
repente consilium in medio testimonio dimitteret. Etenim verebatur ne populus
Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste
legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.
[164] Nunc quoniam iam exploratum est omnibus quo loco causa tua sit et quid
de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem repentinum speculatorem
fuisse dicis, ostendam in lautumias Syracusis a te esse coniectum, neque id
solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me, quia sit aliqui
in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, ut hunc illum esse possim
dicere, sed ad arbitrium tuum testis dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in
lautumias coniectum esse dicant. Producam etiam Consanos municipes illius ac
necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices non sero, illum P. Gavium quem
tu in crucem egisti civem Romanum et municipem Consanum, non speculatorem
fugitivorum fuisse.
[165] Cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximis plana fecero, tum
istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur; eo contentum esse me dicam. Quid
enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu perturbatus
exsiluisti, quid, inquam, elocutus es? Illum, quod moram supplicio quaereret,
ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. Iam mei testes
veri sunt. Quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii,
nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam
Regi maximam fecit, quid ceteri? Adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati,
non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui se civem Romanum
esse clamaret, in crucem ageretur. Hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu
confiteris, illum clamitasse se civem esse Romanum; apud te nomen civitatis ne
tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam [crucis], ut crudelissimi
taeterrimique supplici aliquam parvam moram saltem posset adferre.
[166] Hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac
neglego cetera; sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. Qui esset
ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero qua suspicione, tua te
accuso oratione: civem Romanum se esse dicebat. Si tu apud Persas aut in
extrema India deprensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares
nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud
homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud
omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem
rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te
praetorem si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione
civitatis adsequi potuit?
[167] Homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quae
numquam antea viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper cum
cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud
nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque
apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate
iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quocumque venerint, hanc sibi rem
praesidio sperant futuram.
[168] Tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, constitue nihil
esse opis in hac voce, 'Civis Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium
quempiam supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse
dicat, quod qui sit ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis
liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus
maxime patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris. Quid? si L.
Raecium, equitem Romanum, qui tum erat in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum
fuit, Panhormum litteras mittere? Adservasses hominem custodiis Mamertinorum
tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius veniret; cognosceret
hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi
videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset
neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem
tolleretur.
[169] Sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris infestus ac non
nomini generi iuri civium hostis. Non illi, inquam, homini sed causae communi
libertatis inimicus fuisti. Quid enim attinuit, cum Mamertini more atque
instituto suo crucem fixissent post urbem in via Pompeia, te iubere in ea parte
figere quae ad fretum spectaret, et hoc addere, — quod negare nullo modo potes,
quod omnibus audientibus dixisti palam, — te idcirco illum locum deligere, ut
ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum
suam prospicere posset? Itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam
illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto delectus est, ut
ille in dolore cruciatuque moriens perangusto fretu divisa servitutis ac
libertatis iura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis extremo
summoque supplicio adfixum videret.
[170] Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium
necare: quid dicam in crucem tollere? Verbo satis digno tam nefaria res
appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus iste contentus; 'spectet,'
inquit, 'patriam; in conspectu legum libertatisque moriatur.' Non tu hoc loco
Gavium, non unum hominem nescio quem, sed communem libertatis et civitatis
causam in illum cruciatum et crucem egisti. Iam vero videte hominis audaciam!
Nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non
posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? Quod enim his locis in
provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegit;
monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae,
vestibulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque navigarent.
[171] Si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos nostrae civitatis,
non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique si non ad homines verum
ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima
solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen
omnia muta atque inanima tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur.
Nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et iudiciorum et iuris
auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus illa cruce dignus,
ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur.
[172] Paulo ante, iudices, lacrimas in morte misera atque indigna
nauarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium miseria
commovebamur: quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? Nam civium
Romanorum omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et salutis omnium
ratio et veritas postulat. Omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et qui
ubique sunt, vestram severitatem desiderant, vestram fidem implorant, vestrum
auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, totam denique libertatem in
vestris sententiis versari arbitrantur.
[173] A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter acciderit, plus
habebunt fortasse quam postulant. Nam si qua vis istum de vestra severitate
eripuerit, id quod neque metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse video, — sed
si in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse querentur et mecum
pariter moleste ferent, populus quidem Romanus brevi, quoniam mihi potestatem
apud se agendi dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante Kalendas
Februarias recuperabit. Ac si de mea gloria atque amplitudine quaeritis,
iudices, non est alienum meis rationibus istum mihi ex hoc iudicio ereptum ad
illud populi Romani iudicium reservari. Splendida est illa causa, probabilis
mihi et facilis, populo grata atque iucunda; denique si videor hic, id quod ego
non quaesivi, de uno isto voluisse crescere, isto absoluto, quod sine multorum
scelere fieri non potest, de multis mihi crescere licebit. Sed mehercule vestra
reique publicae causa, iudices, nolo in hoc delecto consilio tantum flagiti
esse commissum, nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic in hac
urbe notatos isto absoluto ambulare ut non cera sed caeno obliti esse
videantur.
[174] Quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est,
moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem
hominem et qua ratione defendas. Neque de illo tibi quicquam praefinio quo
minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si qua putas
te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid
artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere
censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem
pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas.
Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore quam putas.
[175] Quod enim te liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus
designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista et beneficia populi
Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. Tulit haec civitas quoad
potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis et in
omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni plebi restituti sunt,
omnia ista vobis, si forte nondum intellegitis, adempta atque erepta sunt.
Omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque nostrum, qua
fide ego accusem, qua religione hi iudicent, qua tu ratione defendas.
[176] De omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non
illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac
liberum populi Romani iudicium consequetur. Nulla tibi, Quinte, cum isto
cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo
iudicio studium tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam
potes. Quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se
fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.
[177] Ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis
persolutam; nam istum paucis horis primae actionis omnium mortalium sententiis
condemnavi. Reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de
istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te
futurum est. At quo tempore futurum est? — nam id maxime providendum est;
etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque
inclinatio temporum. Nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque
alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe lege de iudiciis iudicibusque
novis promulgata; quam non is promulgavit quo nomine proscriptam videtis, sed
hic reus, — hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam
scribendam promulgandamque curavit.
[178] Itaque cum primo agere coepimus, lex non erat promulgata; cum iste
vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non
videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari et confirmari
visus est, lex statim promulgata est. Cui legi cum vestra dignitas vehementer
adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. Hic si
quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur, aut populus Romanus
iudicabit de eo homine quem iam ante iudiciis indignum putarit, aut ei qui
propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibus lege nova novi iudices
erunt constituti.
[179] Mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit
quam longe progredi sit necesse? Potero silere, Hortensi, potero dissimulare,
cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciae, vexati socii,
di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse
videantur? potero ego hoc onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitus
sustinere? Non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani
fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem
suam corrumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen aut iudicium
vocandi?
[180] Quaeret aliquis fortasse, 'Tantumne igitur laborem, tantas inimicitias
tot hominum suscepturus es?' Non studio quidem hercule ullo neque voluntate;
sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia
populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi lege in hac
civitate et condicione vivendum est. Venit mihi in mentem M. Catonis, hominis
sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano
commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et
propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis
laboribus suis usque ad summam senectutem summa cum gloria vixit.
[181] Postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis
inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est
adeptus? Modo C. Fimbriam, C. Marium, C. Caelium vidimus non mediocribus
inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos
per ludum et per neglegentiam pervenistis. Haec eadem est nostrae rationis
regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur. Videmus
quanta sit in invidia quantoque in odio apud quosdam nobilis homines novorum
hominum virtus et industria; si tantulum oculos deiecerimus, praesto esse
insidias; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim
vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper laborandum videmus.
[182] Inimicitiae sunt, subeantur; labor, suscipiatur; etenim tacitae magis
et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque apertae. Hominum
nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis nostris officiis
benivolentiam illorum adlicere possumus; quasi natura et genere diiuncti sint,
ita dissident a nobis animo ac voluntate. Quare quid habent eorum inimicitiae
periculi, quorum animos iam ante habueris inimicos et invidos quam ullas
inimicitias susceperis?
[183] Quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est, in hoc reo finem
accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum officium
Siculis, necessariis meis, erit persolutum; deliberatum autem est, si res
opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad quos
maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos conscientiae contagio
pertinebit. Proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces aut
artifices ad corrumpendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante
populo Romano mecum sibi rem videant futuram; et si me in hoc reo, quem mihi
inimicum Siculi dederunt, satis vehementem, satis perseverantem, satis
vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego inimicitias
populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem futurum.
[184] Nunc te, Iuppiter Optime Maxime, cuius iste donum regale, dignum tuo
pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium nationum, dignum
regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per
nefarium scelus de manibus regiis extorsit, cuiusque sanctissimum et
pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, Iuno Regina, cuius duo fana
duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et
antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit;
teque, Minerva, quam item duobus in clarissimis et religiosissimis templis
expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum
et parietes abstulit;
[185] teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut
hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque domicilium nocturno
latrocinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem iste Chio sustulit;
teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius simulacrum
sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum
religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit;
teque, Mercuri, quem Verres in domo et in privata aliqua palaestra posuit, P.
Africanus in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum
custodem ac praesidem voluit esse;
[186] teque, Hercules, quem iste Agrigenti nocte intempesta servorum
instructa et comparata manu convellere suis sedibus atque auferre conatus est;
teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et
religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et
vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non
exstent; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum maximorum, legum
iudiciorumque arbitri et testes celeberrimo in loco populi Romani locati,
Castor et Pollux, quorum e templo quaestum iste sibi et praedam improbissimam comparavit;
omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis coetus ludorum invisitis, quorum
iter iste ad suum quaestum, non ad religionum dignitatem faciundum exigendumque
curavit;
[187] teque, Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opiniones hominum ac
religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis caerimoniis continentur, a
quibus initia vitae atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis
hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus
Romanus a Graecis adscita et accepta tanta religione et publice et privatim
tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur,
quae ab isto uno sic polluta ac violata sunt ut simulacrum Cereris unum, quod a
viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario Catina
convellendum auferendumque curarit, alterum autem Henna ex sua sede ac domo
sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se
Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed de caelo lapsam
arbitrarentur,
[188] — vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae deae, quae
illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque Siciliae, quae mihi
defendenda tradita est, praesidetis, a quibus inventis frugibus et in orbem
terrarum distributis omnes gentes ac nationes vestri religione numinis
continentur; ceteros item deos deasque omnis imploro et obtestor, quorum
templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum
sacrilegum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc reo atque in hac
causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicae, fidem
meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem omnes meae
curae vigiliae cogitationesque elaborarunt, quae mea mens in suscipienda causa
fuit, fides in agenda, eadem vestra sit in iudicanda;
[189] deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita et singularia
facinora sceleris, audaciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis,
dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio consequatur, utique
res publica meaque fides una hac accusatione mea contenta sit, mihique posthac
bonos potius defendere liceat quam improbos accusare necesse sit.
|