M. Tulli Ciceronis
divinatio in Caecilium oratio
[I] [1] si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte
miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim
multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum
descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod
facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem
putabit. [2] Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea
provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam
quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus
patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum esse arbitrarentur. quare nunc populati atque vexati cuncti ad me
publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam defensionemque
susciperem. me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus
accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non
defuturum. [3] venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua, sed ut vitam
salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis
urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres
ex delubris religiosissimis sustulisset; quas res luxuries in flagitiis,
crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere
potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse; rogare et
orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi nemini supplices esse
oporteret.
[II] [4] tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci
ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut
ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore
atque officio coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos actorem Q.
Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem
fuisset. quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi
erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum
non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset. [5] adductus sum,
iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consuetudine
institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex
meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem. quo in negotio tamen
illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non
potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis,
multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia mihi unus est
accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a
defendendis hominibus sublevandisque discedere. [6] quodsi hanc causam tam
idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem, — si aut hoc a me Siculi non
petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et
hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari
cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in
Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante
oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur, —
quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
[III] [7] quid est, pro deum hominumque fidem, in quo ego rei
publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano
gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut
saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae, vexatae, funditus
eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam
non salutis spem sed solacium exiti quaerunt. [8] qui iudicia manere apud
ordinem senatorium volunt, queruntur accusatores se idoneos non habere: qui
accusare possunt, iudiciorum severitatem desiderant. populus Romanus interea,
tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in
re publica atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit.
iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate
ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore
etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc
poscitur, id iam populare et plausibile factum est. [9] in hac libidine
hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum
infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium
esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque
susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei
publicae sublevandae quae maxime laboraret. [10] nunc quoniam quibus rebus
adductus ad causam accesserim demonstravi, dicendum necessario est de
contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis.
ego sic intellego, iudices: cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam
deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo
in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae
esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse
arguatur.
[IV] [11] in hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror
perspicuum, tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet
valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum causa
iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C. Verres
per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse,
fana spoliasse dicitur. adsunt, queruntur Siculi universi; ad meam fidem, quam
habent spectatam iam et cognitam, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis
atque a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me
ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse
voluerunt. [12] Vtrum, Q. Caecili, hoc dices, me non Siculorum rogatu ad
causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud hos
gravem esse non oportere? si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum
esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum
causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam
factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra
illius iniurias quaesisse. [13] hoc si tu, inimicus eius, factum negabis,
quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium
familiariter inimicitias exercere videare. deinde sunt testes viri clarissimi
nostrae civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse: eos qui adsunt
appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem. scit
is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video, Cn. Lentulus
Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino
Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est. [14] hi sciunt hoc
non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum ut aut
causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum. sed quid
ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota
provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in
actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. omnium
civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas civitates; quarum
duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his civitatibus
C. Verri communicata sunt. [15] at enim cur a me potissimum hoc praesidium
petiverunt? si esset dubium petissent necne, dicerem cur petissent: nunc vero,
cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi
detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.
[16] verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non
pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse
praepositum. non ita est; sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis
ad agendum ducta ratio est. mea fuit semper haec in hac re voluntas et sententia,
quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem
quam neminem.
[V] [17] reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet,
Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere
oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi
Romani, supplices vestri, habere debeant. de quo quid ego plura commemorem?
quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa
constituta sit; [18] nam civibus cum sunt ereptae pecuniae, civili fere
actione et privato iure repetuntur. haec lex socialis est, hoc ius nationum
exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam
antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari
possit, ea tota in hac lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano,
sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
[19] quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum
causa lex sit constituta? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret:
'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris
fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id
mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti; quo nomine abs te sestertium
miliens ex lege repeto.' si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce
uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse
arbitrata est ipsa delegit. [20] in eius modi re quisquam tam impudens
reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut
adspirare audeat?
[VI] si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'te non novimus,
nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas
defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare
deberent? nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse
fortunarum suarum, alterum plane nolle. [21] cur nolint, etiamsi taceant,
satis dicunt; verum non tacent. tamen iis invitissimis te offeres? tamen in
aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam
abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque
velle sua causa nec, si cupias, posse arbitrantur? cur eorum spem exiguam
reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi
extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex
consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos
nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi
iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem? [22] nam
te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed
ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare?
[VII] at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud,
credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam
palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius
amici ne haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur,
quae scit in te, Caecili, non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint,
paulo post commemorabo; [23] nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi
adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat.
itaque magnus ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat;
aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine
ulla invidia ac sine ulla offensione contendere. 'non enim,' inquit, 'illud
peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non
peto, sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. da mihi hoc;
concede quod facile est, quod honestum, quod non invidiosum; quod cum dederis,
sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego
causa laboro.' [24] et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad
gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse
perfacile; non enim singulos ferre sententias, sed universos constituere; ceratam
uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is
non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt
enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non
sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros
fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari
non posse.
[VIII] [25] huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc
vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita
mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti, imitetur
homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil
se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium
adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno
multorum periculo posse corrumpi. [26] ego in hoc iudicio mihi Siculorum
causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo
improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis
improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque
delenda sit: in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum
spe relinquere quam in oratione mea ponere. [27] tu vero, Caecili, quid
potes? quo tempore aut qua in re non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed
tute tui periculum fecisti? in mentem tibi non venit quid negoti sit causam
publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis
iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem,
commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
[IX] cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam
multa esse oporteat in eo qui alterum accuset; ex quibus si unum aliquod in te
cognoveris, ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate concedam. primum
integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum
sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere.
[28] hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum
advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci; Siculos hoc
dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te
actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere id
suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et
suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur,
sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit,
asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur. [29] deinde
accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te putem cupere esse,
facile intellego esse non posse. nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non
possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre;
Potamonem, scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum
tu decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum
adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse
cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere. sunt et haec et
alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor: hoc
dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem esse non posse. [30] video
enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea
in accusando attingere non audeas.
[X] queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi
in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in
modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia,
furtum impudens, iniuria non ferenda! ego hoc uno crimine illum condemnem
necesse est: tu, [31] Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen
praetermittes an obicies? si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem
tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo
minus tute condemnere recusare non possis? sin praetermittes, qualis erit tua
ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non
modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat? [32] emptum est
ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento
pecunia omnis soluta non est. grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te
accusante nullum; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex
qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua
potestas erat. huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet:
silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. mihi
crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo
criminum societate coniunctus est. [33] mancipes a civitatibus pro
frumento pecuniam exegerunt. quid? hoc Verre praetore factum est solum? non,
sed etiam quaestore Caecilio. quid igitur? daturus es huic crimini quod et
potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques? ergo id omnino
Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus esset
non reperiebat.
[XI] atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro: sunt alia
magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus
retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit. [34] haec tu scis
ad me esse delata; quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter
vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse
divisam. quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit,
concedo, si id lege permittitur; sin autem de accusatione dicimus, concedas
oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata
demonstrare possint. [35] ac vide quantum interfuturum sit inter meam
tuamque accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini
daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu
contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo
reperiare. quid? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus
causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi,
aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut
exercitatio?
[XII] [37] de te,
Caecili, — iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum
familiariter tecum loquar, — tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque
etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera. Putasne
te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque
provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res
tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?
[38] Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae
in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque
peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et
oratione distinguere? Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime
necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter
fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis
visa sunt qui senserunt? [39] Magna sunt ea quae dico, mihi crede; noli
haec contemnere. dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum
exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est; perficiendum est, si quid
agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter
studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret, si optimis a
pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si
litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses,
tamen esset magnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et
memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere.
[40] fortasse dices: 'quid ergo? haec in te sunt omnia?' Vtinam quidem
essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est
elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi
non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus
abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem,
cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?
[XIII] [41] ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita
verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui
omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque
consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita
mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit in mentem quo die
citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore
perhorresco. [42] iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia
hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit
adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam
denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. quae cum
cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici
infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui
possim. [43] tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid
ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri
potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te
paratum in iudicium venturum arbitraris. [44] ac si tibi nemo responsurus
esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne
illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo
futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum
certandumque sit. cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut
me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
[XIV] numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio
pervertet, numquam ingenio me suo labefactare atque infirmare conabitur; novi
omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in
contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet, quamvis sit
ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri arbitretur. [45] te
vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre
iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus sit ut eligas
utrum velis — factum esse necne, verum esse an falsum — utrum dixeris, id
contra te futurum. qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales,
erunt, homini minime malo! quid? cum accusationis tuae membra dividere coeperit
et in digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque transigere,
expedire, absolvere? ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum
facessieris. [46] quid? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia
deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum
praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem,
poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam
considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat,
sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab
institutis tuis cogitationibusque abducat. [47] atque huiusce rei iudicium
iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico
potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis
orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque
iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin
mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo
adversario fore putemus?
[XV] esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum
subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est
satis; omnibus enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et
paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum
subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem.
[48] deinde, ut opinor, habet alienum, hunc tamen a subselliis; qui quid
in dicendo posset numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene
robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor
constitutus, totum iudicium sustinebit. ac ne is quidem tantum contendet in
dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod
ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare.
Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut
tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum,
multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus;
tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
[49] iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus
habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum
detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si alienus
minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum
quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui
subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
[50] ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes
aliquis sit recipiendus. quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea
quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic breviter,
quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens
satis faciam universis.
[XVI] tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos
mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia
reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam
Maeniam vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me
adponite'. [51] quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel
ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid
auferas custodiendus sis. sed de isto custode toto sic vobis brevissime
respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me
susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. verum
ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te
quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis.
[52] quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video
mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui
si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum
ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse
Verrem? arbitror; neque enim esset veri simile, cum omnibus Siculis faceret
iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse. [53] sed ceteri
Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id
quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint
impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui
debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum
superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere
possit, quaeri solere. [54] quodsi ei potissimum censes permitti oportere
accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem
censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam
Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor, concedes multo hoc et esse gravius
et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in
accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa
defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
[XVII] [55] at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum
quoque animos possit alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem
pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam
proferet. Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier
ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni
quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti
velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a
Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine obiceret,
dixit et se et sua Veneris esse. [56] Vbi hoc quaestori Caecilio, viro
optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet;
iudicium dat statim, SI PARET EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. iudicant
recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa
dixisset. iste in possessionem bonorum mulieris intrat, ipsam Veneri in
servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita dum pauca
mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis
libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea; rem
cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis
bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere. [57] est adhuc,
id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere
potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris
calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia
mihi videntur esse laudanda. sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo
Circaeo poculo factus est Verres; rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa
pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum est.
[XVIII] [58] hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar et
concedam; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo; denique de
iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam
te ipsum, cui facta dicitur. si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi
illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum
an prevaricatorem existimari mavis? video esse necesse alterutrum, sed ego
tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas. [59] quodsi ne
iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod
possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare? nisi forte
illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse. quae causa gravis
esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet: in contentione
suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad
inferendum periculum iustam videri oportere. [60] etenim si plurimas a tuo
praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo
mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu
iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent,
in te iustam ad necessitudinem violandam videri? qui si summam iniuriam ab illo
accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla
vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est iniuria, sine scelere
eum accusare non potes. quare cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse
putas qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere?
[XIX] [61] ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. tu
cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri putas oportere,
quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob
causam te accusatorem repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris accepimus,
praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem
neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis,
quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem. [62] quam
ob rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset,
id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo
periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre
conari. etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione
reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam
causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam
venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.
[63] itaque neque L. Philoni in C. Servilium nominis deferendi potestas
est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T.
Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido
violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn.
Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat,
ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut
hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam
accesserat. semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit
honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum
commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem
interponere.
[XX] [64] etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas
persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt),
quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam
grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi
Romani dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum in P. Gabinium vir
fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra
Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi
diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat
causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant. [65] etenim
cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona
sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem
actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse
voluerunt. an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo
videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior
commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque
maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu
sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura
fortunasque defenderem'? dubitare quisquam potest quin honestius sit eorum
causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?
[66] clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi
amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab
exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent,
iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum sapientem,
clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse
accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.
[67] nuper Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter unius
hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias.
[XXI] neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla
commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata,
sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui
videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. [68] hoc
timent homines, hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri ac
renovari moleste ferunt; putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac
prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos
adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
[69] cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non
paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'.
Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute,
fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor
fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. iure tum florebat populi Romani nomen,
iure auctoritas huius imperi civitatisque maiestas gravis habebatur. nemo
mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac
facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
[70] 'quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea
defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitatem petat?'
ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et honoris
amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros calamitososque defendere.
et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae rei publicae
iudiciisque corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad
legum defensionem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos
diligentissimosque accedere; aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto
nulla umquam medicina his tot incommodis reperietur. [71] nulla salus rei
publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore,
de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in
discrimen existimationis venire arbitrati sunt.
[XXII] quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo
nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit,
qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem
confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis
diligenter acturum. habet enim nihil quod in offensione deperdat; ut turpissime
flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret.
[72] A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis
conservare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ratione erit
dimicandum. habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis
habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si
in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi
retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum offensum
titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore
universa perdamus. [73] quapropter, iudices, vestrum est deligere quem
existimetis facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide,
diligentia, consilio, auctoritate. vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego
me dignitate superatum non arbitrabor: populus Romanus ne tam honestam, tam
severam diligentemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro
placere arbitretur, providete.
|