Parabolae1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam 3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem 4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus 5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum 7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt 8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato 2 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens 9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam 10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit 11 consilium custodiet te prudentia servabit te 12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur 13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas 14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis 15 quorum viae perversae et infames gressus eorum 16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae 18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius 19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae 20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea 22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea 3 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum 2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi 3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui 4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus 5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos 7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo 8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum 9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum 10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt 11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis 12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi 13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia 14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus 19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia 20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt 21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium 22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis 23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget 24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus 25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum 26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris 27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare 29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam 30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit 31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius 32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius 33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur 34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam 35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia 4 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam 2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis 3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea 4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives 5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei 6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te 7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam 8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus 9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te 10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae 11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis 12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum 13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua 14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam 16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint 17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt 18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem 19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant 20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam 21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui 22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas 23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit 24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te 25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos 26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur 27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo 5 fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam 2 ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent 3 favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius 4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps 5 pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant 6 per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles 7 nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei 8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius 9 ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena 11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam 14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae 15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui 16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide 17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui 18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae 19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter 20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius 21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat 22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur 6 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam 2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus 3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum 4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae 5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis 6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat 9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo 10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias 11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus 12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso 13 annuit oculis terit pede digito loquitur 14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat 15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam 16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias 20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo 22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis 23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit 27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant 28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae 35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima 7 fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi 2 serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui 3 liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui 4 dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam 5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit 6 de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi 7 et video parvulos considero vecordem iuvenem 8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur 9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga 11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis 12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians 13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens 14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea 15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi 16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto 17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo 18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus 19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima 20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam 21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur 24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis 8 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens 4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum 5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite 6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent 7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium 8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum 9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam 10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari 12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus 13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor 14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo 15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam 17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me 18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii 21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam 22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio 23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum 32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas 33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam 34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei 35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino 36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem 9 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem 2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam 3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis 4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est 5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis 6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae 7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius 10 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae 2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte 3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet 4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat 5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis 6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem 7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet 8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis 9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit 10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur 11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem 12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas 13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde 14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est 15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum 16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum 17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat 18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est 19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur 22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio 23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia 24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur 25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum 26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum 27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur 28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit 29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum 30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram 31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit 32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa 11 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit 8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo 9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia 10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur 12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum 14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia 15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit 16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias 17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis 28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt 29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti 30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est 31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator 12 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est 2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit 3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur 4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit 5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia 6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos 7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem 13 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur 2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua 3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala 4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur 5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur 6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat 7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit 8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet 9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur 10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia 11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur 12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens 13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur 14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis 15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago 16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam 17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas 18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur 19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala 20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis 21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona 22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris 23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio 24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit 25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis 14 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus 2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via 3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos 4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis 5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus 6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis 7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae 8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans 9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia 10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus 11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt 12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem 13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat 14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus 15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos 16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit 17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est 18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam 19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum 20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi 21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit 22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona 23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas 24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia 25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis 26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes 27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis 28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis 29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam 30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia 31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis 32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua 33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet 34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum 35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit 15 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem 2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam 3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos 4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum 5 stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet 6 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur 7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit 8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia 9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo 10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur 11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum 12 non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur 13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus 14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia 15 omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium 16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles 17 melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio 18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas 19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo 20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam 21 stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus 22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur 23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus 24 semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo 25 domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae 26 abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus 27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet 28 mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis 29 longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet 30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa 31 auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur 32 qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis 33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas 16 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam 2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus 3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae 4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum 5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens 6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo 7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem 8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate 9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius 10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius 11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi 12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium 13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur 14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus 16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento 17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam 18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis 20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum 25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem 26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum 27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes 29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum 31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur 32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium 33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur 17 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio 2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet 3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus 4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus 5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus 6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui 7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens 8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit 9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos 10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum 11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum 12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua 13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius 14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit 15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum 16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit 17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur 18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo 19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam 20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum 21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur 22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa 23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii 24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae 25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum 26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat 27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus 28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens 18 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis 2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius 3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium 4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae 5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii 6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius 8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris 9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis 10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur 11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum 12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur 13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum 14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere 15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam 16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit 17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum 18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat 19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium 20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum 21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius 22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino 23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide 24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater 19 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens 2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit 3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo 4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur 5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet 6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona 9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit 10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus 11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi 12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius 13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens 15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet 16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur 17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei 18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam 19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet 20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis 21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit 22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax 23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi 24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam 25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam 26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix 27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae 28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem 29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus 20 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens 2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam 3 honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis 4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei 5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud 6 multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet 7 iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet 8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo 9 quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato 10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum 11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius 12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque 13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus 14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur 15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae 16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo 17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo 18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella 19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis 20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris 21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit 22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te 23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona 24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam 25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare 26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem 27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris 28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius 29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities 30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris 21 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud 2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus 3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum 5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate 6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis 7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium 8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius 9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo 11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam 12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum 13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur 14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam 15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem 16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur 17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur 18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus 19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda 20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud 21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam 22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius 23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam 24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam 25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit 27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere 28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam 29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam 30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet 22 melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona 2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus 3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno 4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita 5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis 6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea 7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis 8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur 9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi 10 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae 11 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem 12 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui 13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum 14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam 15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam 16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit 17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam 18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis 19 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie 20 ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te 22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius 24 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso 25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae 26 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis 27 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo 28 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui 29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles 23 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam 2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam 3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii 4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum 6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius 7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum 8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos 9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui 10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum 12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae 13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur 14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis 15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum 16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua 17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die 18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur 19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum 20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio 22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te 26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant 27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena 28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit 29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam 24 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis 2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur 3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima 5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus 6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt 7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum 8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur 9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor 10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua 11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses 12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua 13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo 14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit 15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius 16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum 17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum 18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam 19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios 20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur 21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis 22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit 23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum 24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus 25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio 26 labia deosculabitur qui recta verba respondet 27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam 28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis 29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum 30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus 25 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda 2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem 3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile 4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum 5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius 6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris 7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe 8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum 9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles 10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset 11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo 12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem 13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit 14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens 15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam 16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud 17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te 18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum 19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae 20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo 21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere 22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi 23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem 24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua 26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio 27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria 28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum 26 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria 2 sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet 3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium 4 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis 5 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur 6 claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum 7 quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola 8 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem 9 quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum 10 iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat 11 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam 12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus 13 dicit piger leaena in via leo in itineribus 14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo 15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit 16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias 17 sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius 18 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem 19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci 20 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt 21 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas 22 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris 23 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata 24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius 26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio 27 qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum 28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas 27 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies 2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua 3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior 4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit 5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus 6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula 7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet 8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum 9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur 10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul 11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem 12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia 13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus 14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit 15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur 16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit 17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui 18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur 19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus 20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles 21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis 22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius 23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera 24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum 25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus 26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium 27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis 28 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit 2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit 3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames 4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum 5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia 6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus 7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum 8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas 9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis 10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona 11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum 12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum 13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur 14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum 15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem 16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius 17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet 18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel 19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate 20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens 21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem 22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei 23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit 24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est 25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur 26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur 27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam 28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti 29 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur 2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus 3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam 4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam 5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius 6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit 7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam 8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem 9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem 10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius 11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum 12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios 13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus 14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur 15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam 16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt 17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae 18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est 19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit 20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio 21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem 22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior 23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria 24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat 25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur 26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum 27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via 30 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait 2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam 4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti 5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se 6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria 9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei 10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas 11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae 12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis 13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae 14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus 15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit 16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit 17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae 18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro 19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula 20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum 21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo 23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae 24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus 25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi 26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum 27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas 28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum 31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei 32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum 33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias 31 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua 2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum 3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges 4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis 6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo 7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius 8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem 10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius 11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit 12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae 13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum 14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum 15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis 16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur 31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius |